Obrázky na stránke
PDF
ePub

consecratus, eo ipso in forum ecclesiasticum partem de jure humano, de canonico maxime transit, et a sæculari exemptus est.

18. Clerici tam quoad vim directivam quam coactivam sunt exempti. Hinc ergo optime infertur, clericos esse exemptos absolute a jurisdictione temporali principum, quia hæc jurisdictio præcipue versatur circa subditos ratione corporum, et consequenter circa omnia illa, quæ ad convenientem conservationem vitæ corporalis ordinantur, ut in tertio libro late ostensum est; ergo si clerici sunt exempti a jurisdictione principum, etiam secundum corpora, profecto ab eorum jurisdictione temporali exempti sunt. Unde etiam concluditur non solum esse exemptos clericos a potestate principum quoad vim directivam, utique disponendo vel gubernando illos in his, quæ ad actiones præsentis vitæ spectant, sed etiam quoad vim coactivam; tum quia una subjectio non separatur ab alia, nec potest recte consistere sine alia, et ideo quoad utramque sunt Pontifici subjecti ex divino jure, et consequenter ab aliis exempti; tum etiam quia non minus necessaria est hæc exemptio ad cultum Dei, et convenientem usum rerum cultui divino dicatarum, quam alia. Ideoque merito dixit Nicolaus Papa, in epist. ad Michaelem imperatorem: Hi, quibus tantum humanis rebus, et non divinis præesse permissum est, quomodo de his per quos divina ministrantur, judicare præsumant, penitus ignoramus. Et hoc etiam multum confirmant verba illa Concilii Lateranensis, sub Leone X A jure tam divino quam humano, laicis potestas nulla in ecclesiasticas personas attributa est. In quibus imprimis adverto de omni potestate esse sermonem, ac proinde non spiritualem tantum, sed temporalem comprehendere; imo hanc posteriorem præcipue, quia de altera nulla erat controversia. Deinde supponit Concilium laicos non posse habere ullam jurisdictionem in ecclesiasticas personas, nisi aliquo jure divino vel humano sit illis concessum. Unde necesse est ut vel supponat jure naturali laicos illam non habere, vel certe ut sub jure divino tam positivum quam naturale includat, alias diminute procederet, et nihil concluderet. Ergo intentio Concilii est, laicos ex vi juris divini non habere talem jurisdictionem in clericos, quia neque jus divinum positivum illam tribuit, ut est per se notum, nec naturale illam permittit, sed clericos eximit a jurisdictione laicorum, eo ipso quod speciali titulo eos Pontifici subjecit. Denique adverto, etiam aliam

:

intelligi, de quo est illa sententia manifesta. De civili autem nullam rationem videtur Concilium habuisse, quia supponit non esse potestatem in principibus temporalibus ad tale jus validum constituendum, cum ad hoc ipsum jure divino potestatem non habeant.

[ocr errors]

19. Exemptionem hanc in omni rigore esse de jure divino. His præterea addi possunt alia Concilia generalia, et provincialia supra adducta, quæ constanter docent esse hanc exemptionem de jure divino; quod potest et debet cum proprietate intelligi juxta materiæ capacitatem. Non dicitur autem proprie de jure divino, quod immediate ab Ecclesia statuitur, etiam si ex præcepto vel potestate jure divino datis originem ducat. Sicut potestas regia non est, nec proprie dici potest esse de jure divino, etiamsi a naturali lege et potestate ducat originem. Et ob eamdem rationem nec cæremoniæ ecclesiasticæ extra sacramenta dicuntur esse de jure divino, neque etiam jurisdictio Episcoporum, juxta opinionem eorum, qui a Pontifice immediate conferri censent. Cum ergo Concilia de hac exemptione tam constanter et absolute dicant esse de jure divino, profecto cum majori proprietate intelligenda sunt. Et similiter Concilium Tridentinum ait banc exemptionem esse ex ordinatione divina, rectissime intelligitur juxta communem modum jurium, quod sit ordinata et constituta ab ipso Deo, et declarata ac stabilita per canonicas sanctiones. Accedit quod ipsimet imperatores, non lege quidem humana seu ecclesiastica, sed ratione fide illustrata ducti, exemptionem hanc recognoscere potius quam concedere visi sunt.

20. Sic Carolus Magnus, in suo Capitulari, lib. 6, c. 109, cum ità sanxisset: Clerici non sæcularibus judicibus, sed Episcopali audientiæ reserventur, rationem declarat dicens: Fas enim non est ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio. Est autem fas, teste Isidoro ', lex divina, quæ et ad Deum pertinet, et ex quadam naturali æquitate descendit; tale igitur sensit Carolus esse jus exemptionis clericorum, cui consonat, quod in Concilio Matiscon. 2, c. 9, nefas esse dicitur Episcoporum immunitatem violare, quod in can. 10 ad alios clericos extenditur. Estque attente ponderandum quod in initio illius c. 9 dicitur, reverendissimos ca

Isidor., 5 Etym., c. 2, et c. 1, d. 1.

nones atque sacratissimas leges de Episcopali audientia in ipso pene christianitatis principio scntentiam protulisse. Loquitur enim Concilium apertissime de audientia quoad temporales et personales causas, ut statim explicat, et non dicit leges humanas illam introduxisse, sed pro illa sententiam dedisse, utique declaratoriam juris quasi connaturalis jurisdictionis Episcopalis et ecclesiasticæ exemptionis. Theodosius etiam imperator, ut Ambrosius, epist. 32, alias lib. 2, epist. 13, ad Valentinianum, refert, æque sancivit in causa fidei, vel ecclesiastici alicujus ordinis eum judicem esse debere, qui nec munere impar sit, nec jure dissimilis Hoc est (ait Ambrosius) sacerdotes de sacerdotibus, quasi utrumque ejusdem juris divini sit. Quod etiam sensit Constantinus in facto et verbis sæpe repetitis ex Gregorio, lib. 4, epist. 13, ind. 13, alias c. 75; Ruffin., et aliis ecclesiasticis historiis.

[ocr errors]

21. Ex sacerdotio legis veteris idem ulterius confirmatur. His addi possunt conjecturæ ex jure legis veteris sumptæ. Nam si sacerdotes et Levitæ in illa lege erant a temporali potestate exempti, nemo negabit idem dicendum esse in lege nova ex vi divini juris, saltem naturalis. Tum quia hoc pertinet ad majorem perfectionem sacerdotii legis novæ. Tum etiam quia si talis exemptio in populo Israelitico inventa est, non fuit certe ex lege aliqua humana; nulla enim talis lex vel in Scriptura legitur, vel cum fundamento cogitari potest, præsertim cum hujusmodi leges eo tempore fuerint rarissimæ, quia omnia erant in ipsa Dei lege minutatim præcepta. Colligebatur ergo ex ipso statu sacerdotali, et ex generalibus verbis, quibus Levitica tribus ad illum assumpta est, et donata Deo, et potestati Pontificis omnino subjecta et subordinata; ergo eodem modo colligendum est simile jus divinum in lege nova. Non quia antiquum, prout cæremoniale erat, in lege nova obliget, sed quia illud antiquum jus non in vi cæremonialis, sed in vi moralis ad tale sacerdotium consecutum fuit. Ergo simili modo ex suppositione melioris sacerdotii idem morale jus divinum in lege nova consecutum est. Quod autem illud jus exemptionis fuerit in lege veteri, fit valde verisimile ex modo loquendi Scripturæ, Numer. 3: Eruntque Levite mei, utique peculiari titulo et donatione. De qua c. 8 dicitur: Cum Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos; et offeret Aaron delitum munus in conspectu Domini a filiis Israel,

ut serriant in ministerio ejus. Et infra : Consecrabis Levitas oblatos Domino, et separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei. Et infra: Quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israel. Et infra: Sanctificavi eos mihi, tradidique eos dono Aaron, et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi, etc. Et similia repetuntur cap. 18, et ad Aaron dicitur: Excubabunt Levitæ, ad præcepta tua.

22. Ex his ergo et similibus modis loquendi satis probabiliter colligitur, ex vi illius separationis ac deputationis Leviticæ tribus ad ministerium templi, fuisse exemptam a jurisdictione civili, quæ ex natura rei erat in communitate illius populi. Primo, quia populus abdicando a se partem illam, et donando illam Deo, aliqua potestate et quasi dominio se privavit, et illam in Deum transtulit; hæc autem esse non poterat, nisi potestas jurisdictionis, quia non erat alia potestas dominativa in communitate illa respectu illius partis, et consequenter Deus acceptando donationem, speciali titulo illud jus sibi reservavit, et Pontitici illius populi commisit. Secundo, quia ex vi illius separationis immunes facti sunt sacerdotes et Levitæ ab oneribus et muneribus mere sæcularibus et temporalibus, quæ vel possent Levitas a ministerio templi distrahere, vel essent incongrua, et indecentia illi statui. Cujus signum est, quod Numer. 1, quando Deus jussit populum numerari, Leritæ non sunt numerali cum eis, quia dixit Deus Moysi: Tribum Levi noli numerare. Quia Levitæ sacri erant (ait Joseph., lib. 3 Antiq., c. 11), et immunes a militia. Et eadem ratione ab aliis sæcularibus muneribus et tributis, ut sensit etiam Abulens., q. 25, in c. 1 Numer., dicens tribum Levi, cum esset destinata ad ministerium tabernaculi, non potuisse vacare aliis oneribus et necessitatibus populi. Et propterea Levitæ non acceperunt partem in terra promissa, sed loco illius acceperunt jura Sanctuarii, Numer. 18, Deuteron. 18, Josue 13. Hinc addit etiam ibidem Abulens. non fuisse numeratos Levitas cum reliqua multitudine, quia non faciebant cum illis unum populum: Omnes enim, ait, decem tribus erant unus populus; et communicabant cum omnibus, et diviserunt sibi totam terram, et vacabant rebus pure sæcularibus, Levitæ autem in nullo conveniebant cum populo. Et hinc etiam tribus Levi quasi separata est ab aliis, et præter illam solent duodecim tribus populi numerari. Sic enim in dict. c. 1 Numer., censentur duodecim tri

bus, excepta Levi, quia, ut notat Josephus supra, pro Levi inter capita tribuum ponitur Manasses, et pro Joseph ponitur Ephraim, quos Jacob in adoptionem a Josepho impetraveral, Genes. 48.

23. Cur Scriptura duodecim tantum tribus numeret.- Estque considerandum, quod licet juxta dictam computationem et adoptationem fuerint tredecim tribus, nunquam in Scriptura nisi duodecim numerantur propter numeri perfectionem Observatum autem est, quoties tribus numerantur in ordine ad spiritualia, numerari Levi, et aut tribus Ephraim et Manasse reduci ad unam Joseph, ut Genes. 46, et Exod. 28, Deuteron. 27; vel excludi aliquam, ut Apoc. 7 omittitur tribus Dan, propter Antichristum. Cum vero recensentur tribus in ordine ad sæcularia vel temporalia excludi Leviticam, et Manasse ac Ephraim in duas distingui, ut Numer. 1, Deuter. 18, etc., quia in ordine ad temporalia erat tribus Levi quasi separata ab aliis. Atque eodem modo quando sub Jeroboam divisæ sunt duodecim tribus, et duæ, scilicet, Juda et Benjamin manserunt sub Roboam, et reliquæ decem ad Jeroboam transierunt, in illis non numeratur Levi, ut ex 2 Reg. 11, et 2 Paral. 11, aperte sumitur, quia nimirum (ut conjectare licet) illa ad temporale regnum non pertinebat. Ex his ergo probabiliter colligitur exemptio sacerdotalis tribus a jurisdictione regum in lege veteri. Et non parum confirmatur ex auctoritate et potestate præcipiendi data Pontifici illius legis, Deuter. 17, de qua in superiori libro dictum est. Multo ergo majori ratione credi debet talis exemptio in lege nova divino jure clericali statui concessa.

24. Ultima assertionis declaratio secunde præfertur. Tandem, rejectis prima sententia capite præcedenti relata, et prima declaratione assertionis catholicæ in hoc capite posita, quæ cum dicta prima opinione coincidit, et conferendo hanc postremam declarationem cum secunda, quod hæc postrema præferenda sit, in hunc modum potest morali ratione declarari. Conveniunt enim duæ illæ declarationes seu sententiæ, privilegium ecclesiasticæ immunitatis esse ex jure divino et humano, cujus ratio reddi potest, quia oportuit tale privilegium esse perpetuum, fixum et immobile, et ideo debuit esse de jure divino, simulque necessarium fuit esse aliqua ex parte mutabile vel variabile, et ideo juri etiam humano aliquo modo subster

ni debuit. Conjunctio autem utriusque juris circa tale privilegium duplici modo cogitari vel fieri potuit: primo, ut jus divinum tantum remote tale privilegium concedi præciperet, jus vero humanum illud constitueret hominum arbitrio. Secundo e converso, ut jus divinum illud proxime contulerit, commiserit tamen homini ut illud in particulari moderari et accommodare posset. At vero ex his duobus modis hic posterior convenientior est; ergo credendum est isto modo fuisse a Christo datum Ecclesiæ suæ hoc privilegium.

25. Declaratur minor ex illis duabus proprietatibus, quæ in hoc privilegio considerari possunt, scilicet stabilitas et aliqua varietas; nam prior multo major erit et securior, si hoc privilegium immediate per ipsum jus divinum constitutum sit et concessum. Sic enim per nullam humanam potestatem, sive temporalem, sive ecclesiasticam, poterit omnino auferri, quod ad conservationem ecclesiastici stalus et reverentiam divino cultui debitam necessarium fuit. Item hoc modo nulla usurpatio vel præsumpta humana præscriptio poterit contra hanc immunitatem prævalere, quod ad cohibendam temporalium regum vim et ambitionem etiam convenientissimum ac pene necessarium fuit. Denique hoc modo etiam ipsi Pastores Ecclesiæ cautiores erunt in mutationibus faciendis in his privilegiis, majorique titulo poterunt importunis precibus principum sæcularium resistere, ne facultates vel licentias huic privilegio aliquo modo derogantes, absque gravissimis et urgentibus causis illis concedant. Posteriori autem parti in usu hujus privilegii necessariæ, nimirum, ut in particularibus casibus, vel personis interdum variari vel mutari possit, sufficientissime provisum fuit, subordinando privilegium potestati Pontificis quoad hanc mutationem ex causa faciendam; ergo hæc fuit convenientissima institutio. Tertia ergo sententia, quæ in hunc modum privilegium hoc declarat, alteri præferenda est.

26. Diluuntur secundæ declarationis fundamenta. Ac propterea non recte æquiparatur hoc privilegium cum aliis observantiis vel cæremoniis ecclesiasticis, quarum institutio in particulari est de jure humano, licet generale præceptum illarum sit de jure divino; est enim in multis dissimilis ratio. Primo, quia illarum institutio per divinum jus fieri non poterat in genere, abstrahendo nimirum a particularibus cæremoniis, quia in

stitutio est actio seu effectio quædam, quæ

non potest circa genus, sed circa particula

ria versari; præceptum autem optime potuit

CAPUT X.

in generali ferri, committendo arbitrio alte- QUOMODO SINGULIS CLERICORUM VEL PERSONARUM

rius particularem institutionem seu determinationem. Hanc enim immediate per divinum jus fieri non expediebat nec oportebat, nisi quoad ritus substantiales sacramentorum et divini sacrificii. Exemptio autem optime potuit absolute concedi per jus divinum in generali, seu in universali, ut ita dicam, quia ibi generalitas non consistit in abstractione a particularibus, sed in comprehensione omnium personarum ecclesiasticarum, et omnium effectuum immunitatis, seu totalis libertatis a temporali jurisdictione, et ita dicimus de facto esse institutam jure divino, dando clericis absolutam exemptionem ab omni jurisdictione laicorum, quam clerici haberent, etiamsi Ecclesia nihil in hoc disposuisset. Secundo, quia aliæ cæremoniæ vel ritus Ecclesiæ non sunt tam proxime de dictamine juris naturalis, neque ita immediate consequuntur ex aliqua priori institutione divina, sicut hæc exemptio, ut satis declaratum est. Tertio, quia alii ritus particulares non erant ita necessarii ad bonum regimen Ecclesia, et ad splendorem et decentiam religionis, sicut hoc privilegium. Et eadem ratione non est simile exemplum de jurisdictio ne Episcoporum. Quia, quod Episcopi recipiant a Christo immediate jurisdictionem, nec invenitur scriptum aut satis insinuatum in Scriptura, nec habet necessariam connexionem cum alia priori Christi institutione, neque ita necessarium ad bonum Ecclesiæ regimen, nec conveniens erat, ut omnibus et singulis tota spiritualis jurisdictio sine ulla limitatione daretur, et cum varietate et limitatione non poterat immediate a Christo ipso concedi, et idcirco convenientius fuit ut Vicario suo illam distributionem committeret. Præterquam quod ad majorem unionem et subordinationem membrorum cum capite, multo convenientius erat ut in hoc omnes inferiores Episcopi a Vicario Christi penderent. In exemptione autem longe diversa ratio in his omnibus invenitur, ut declaratum est.

XXIV.

ECCLESIASTICARUM ORDINIBUS EXEMPTIO ECCLE

SIASTICA JURE DIVINO CONVENIAT.

1. Varii gradus personarum exemptionem gaudentium. — Ut veritas in superiori capite confirmata magis elucescat, operæ pretium visum est, in singulis statibus seu ordinibus personarum ecclesiasticarum illam explicare, et in singulis proprias rationes hujus privilegii expendere; nam in quibusdam inveniri poterunt majores vel urgentiores quam in aliis, licet in omnibus sufficientes sint. Varii ergo distingui possunt gradus ecclesiasticarum personarum sub Petro; nam de Petro et ejus successoribus jam diximus. In primo ac præcipuo gradu fuerunt alii Apostoli a Petro; in secundo sunt Episcopi, qui Apostolis non ut Apostolis, sed ut Episcopis successerunt. Sub his sunt sacerdotes, ex quibus quidam sunt parochi, et pastores animarum, alii sunt simplices sacerdotes, vel omnino, vel in aliqua dignitate constituti. Sub sacerdotibus sunt inferiores clerici in sacris, et sub his alii in minoribus ordinibus constituti, conjugati vel non conjugati. Ac denique sunt aliæ personæ, quæ, licet ordinem aut tonsuram non habeant, ratione status ecclesiasticæ censentur, et privilegio canonis gaudent. De his igitur omnibus sigillatim dicendum est.

2. Prima opinio negans.- Primum fundamentum. Primum dubium est, an Apostoli extra Petrum habuerint hoc privilegium, ita ut jure licuisset non parere imperatoribus, si facto possent; et e converso magistratus sæculares injuste eos judicarent propter usurpatam jurisdictionem, nisi forte ignorantia privilegii eos excusaverit. Rex enim Angliæ, in Præfatione, pag. 139, constanter negat hanc Apostolorum exemptionem dicens, primitira Ecclesia temporibus nunquam id fuisse in dubium revocatum. Quam sententiam aliqui etiam Catholici, saniore quidem mente, et non cum tanta exaggeratione defendunt. Quibus favere videntur Chrysostomus, et Theophylact., ad Rom. 13, dicentes etiam Apostolos non eximi ab obedientia et subjectione magistratuum temporalium; et loquuntur non solum quoad vim directivam, sed etiam quoad coactivam, prout Apostolus etiam loquebatur. Et inter alics auctores modernos hoc expressius docuerunt Albertus

26

Pighi. et Jansenius, in locis jam citatis. Qui generaliter in hoc fundantur, quod clerici non erant exempti a potestate principum ethnicorum, quando in eorum regnis degebant, quia illi principes non erant sub jurisdictione Ecclesiæ, quæ ratio etiam in Apostolis locum habuit. Verumtamen illa ratio non probat, sed supponit hoc privilegium non fuisse Apostolis a Christo concessum ; nam si Christus illud concedere voluit, nihil obstare posset quod infideles principes non essent Petro aut Ecclesiæ directe subjecti, quia ipsi Christo subjecti erant, ideoque potuit ab eorum jurisdictione eximere quos vellet, sicut exemit Petrum.

[ocr errors]

hæc omnino præferenda est, et præter generalia fundamenta de toto statu clericali, confirmari potest, primo, ex his quæ de Petro diximus; nam, licet Petrus respectu Apostolorum esset illis superior, nihilominus respectu Ecclesiæ, et omnium temporalium, et totius orbis, habebant quamdam cum Petro æqualitatem, nam fuerunt principes constituti super omnem terram, et ab ipso Christo immediate habuerunt jurisdictionem directam vel indirectam super omnes principes terræ ; ergo ex vi illius excellentiæ fuerunt exempti a jurisdictione principum sæcularium. Est enim præposterum et indecorum, superiores principes ab inferioribus judicari, 3. Secundum fundamentum. - Tertium. et pastores ovibus subdi. Hinc etiam verba Si ergo Apostoli hoc privilegium non habuerunt, non est quia principes infideles erant extra jurisdictionem Ecclesiæ, sed quia hoc pendet ex voluntate Christi, et de hac non constat per aliquam revelationem scriptam aut non scriptam; privilegium autem extraordinarium et supernaturale asserendum non est nec credendum sine testimonio voluntatis principis. Secundo, quia tale privilegium fuisset Apostolis inutile, quia nunquam illo erant usuri, neque in effectu habituri erant talem facultatem. Tertio addi solet, quod Paulus, Act. 25, Cæsarem appellavit, tanquam judicem et legitimum superiorem suum in causa criminali de qua tractabatur. Quem locum vehementer urget rex Angliæ, eumque ita intellexit Albertus Pighius, et approbavit aliquando Bellarminus, quos Lorinus secutus est. Et suaderi hoc potest, quia alias non bene fecisset Paulus appellando ad judicem non suum, et tacite renunciando privilegio, cui nullus Prælatus renunciare potest. Denique sumi potest argumentum ex Matth. 17, ubi Christus pro se tantum et Petro tributum solvi jussit, et per hoc alii Apostoli intellexerunt (ut supra ex Patribus retuli) aliquod speciale privilegium Petro fuisse collatum; non est ergo cur dicamus fuisse commune cæteris Apostolis.

4. Secunda sententia affirmans.-Contrariam sententiam supponit Turrecremata, loco citato, eamque tandem prætulit Bellarminus, qui hac ratione dicunt, Paulum non jure, sed facto, Cæsarem appellasse, non tanquam ad superiorem suum, nam ab illius jurisdictione exemptus erat, utique jure divino, sed quia alia ratione non poterat inimicorum insidias evitare, neque locus ille in rigore amplius cogit, ut statim dicam. Unde sententia

Christi Ergo liberi sunt filii, ad Apostolos extendi possunt majori certe ratione, quam ad quoslibet alios clericos. Tum quia illi magis proprie et stricte fuerunt de familia Christi filii Dei; fuerunt enim magis illi conjuncti, et unum collegium cum illo componebant; et mensa, et si qua habebant temporalia bona, omnibus erant communia. Tum etiam quia singulari modo participarunt excellentiam et potestatem, quam Christus in homines habuit, et ideo etiam in exemptione ab humanis potestatibus illum imitari debuerunt, atque ita sub nomine filiorum veniunt tanquam accessorium sub principale. His ergo modis satis videtur constare de Christi voluntate.

5. Solvuntur fundamenta contrarie opinionis. Neque refert quod Apostoli nunquam erant illa libertate usuri, nam erat quasi connaturalis eorum dignitati, vel certe maxime decens, et ideo non debuerunt illa nobilitate (ut sic dicam) vel ingenuitate privari, etiam si propter hominum ignorationem vel malitiam permittendi non essent illa gaudere, sicut etiam de ipso Petro dicendum est. Et ita etiam contingere potuit in facto Pauli, in quo non fuisse præsidem legitimum judicem probat novissime et optime Cardinalis Bellarm., in cap. 13 suæ Apolog., quia causa Pauli, quæ tunc agebatur, non erat civilis, sed religionis, utique de prædicatione Pauli ad gentes, Act. 22, de Resurrectione mortuorum, cap. 23, et quod esset secta Nazaræorum defensor, cap. 24, ac denique de quastionibus sua superstitionis, et de quodam Jesu, ut ipse præses dixit, c. 25. In causa autem religionis non poterat laicus et ethnicus homo esse legitimus judex. Neque propterea male fecit appellando ad judicem laicum et infidelem, quia vitari non poterat si

« PredošláPokračovať »