Obrázky na stránke
PDF
ePub

male conscripto, quia nec præsumi potest, Gratianum ex industria verba Concilii mutasse, neque ita probabile est in epistola Pontificis, et in Concilio mendum accidisse. Sed hoc nihil obstat, tum quia alia decreta sufficiunt ad confirmandam veritatem; tum etiam quia ibidem adduntur alia verba, quæ eamdem exemptionem significart. Nam Marcellinus, postquam dixit: Clericus nullum præsumat ad sæculare judicium attrahere, addit: Nec laico quemlibet clericum liceat accusare; quod si absolute ut sonat intelligatur, majus certe privilegium clericorum est; si vero referatur ad judicium sæculare tantum, ut est probabile, juxta verba proxime præcedentia, ibi continetur exemptio clerici in criminali causa a judicio sæculari. Nam ideo accusari non potest, quia judicari non potest. Quod si a laico accusari non debet, multo minus a clerico, quod ibi tanquam notum supponitur.

3. Concilium etiam postquam prohibuit clericum ne alium pulset, addit: Sed si pulsatus fuerit (utique clericus, de illo enim sermonem prosequitur), non respondeat, nec proponat, neque audeat criminale negotium in judicio sæculari præponere, vel potius proponere, ut legit Gratianus. Juxta quem sensum, utrumque in illo canone continetur, scilicet, ut clericus non accuset laicum coram judice sæculari, præsertim criminaliter, inconsulto suo Episcopo, et ut accusatus seu pulsatus non respondeat. In quo privilegium fori quoad criminalia continetur; ideo enim clericus respondere non debet, quia non in suo foro pulsatur. Et ita quoad sensum in idem redit Gratiani lectio, ordine commutato. Nam priori loco, cum ait: Clericum, etc., declarat privilegium clerici; in fine vero cum dicit: Nec criminale negotium audeat in sæculari judicio proponere, alteram prohibitionem factam clerico accusandi laicum criminaliter sine licentia Episcopi insinuat. Quam prius tradiderat Fabianus Papa, epist. 2, et habetur in c. Si quis sacerdotes, 2, q. 7. Et similis canon habetur in Conc. Aurelianensi III, c. 31.

4. Decreta etiam posteriora eamdem immunitatem in criminalibus decernunt, capit. Clerici, et cap. Qualiter et quando, de Judiciis, et cap. 2, et cap. Si diligenti, cum similibus, de Foro competenti. Et in dicto capit. Clerici, dicit Alexander III, in hoc jus civile cum canonico concordare, quia leges tradunt generaliter ut de omni crimine clericus debeat coram ecclesiastico judice conveniri. Quod est verum de moderno jure civili; nam Fridericus,

in sua constitutione, id specialiter expressit, et habetur in Authent. Statuimus, de Episcop. et Cleric.; et Honorius III illud acceptavit, et per omnia posteriora jura regnorum catholicorum confirmatum est.

5. Quid de criminibus clericorum Gratianus statuerit.— Jure vero antiquiori civili contrarium statuerat Justinianus, dicta novell. 83, ubi distinguit duplicia crimina, quædam ecclesiastica, ut error in fide, sacrilegium, delicta in administratione ordinum aut beneficiorum; et de his concedit ut clericus ad solum ecclesiasticum forum deferatur, quæ non est concessio (quidquid ipse existimasse videatur ) sed recognitio et confessio divini juris. Alia vocat delicta civilia, et de his voluit judicium etiam in personis clericorum ad sæculares judices pertinere. Addit vero limitationem his verbis: Illud palam est, si reum esse putaverit eum, qui convenitur, provinciæ præses, et pæna judicaverit dignum, prius hunc spoliari ab Episcopo sacerdotali dignitate, et ita sub legum fieri manu. Quod videtur intellexisse quantum ad executionem pœnæ ; nam ad inchoandam, et prosequendam causam, et ad cognitionem illius sumendam, nulla requirebatur facultas vel diligentia Episcopi. Et ita sentit Glossa ibi.

6. Addit tamen eadem Glossa, ad sententiam condemnatoriam ferendam, præmittendam fuisse spoliationem illam, seu privationem sacerdotii, quamvis sententiam absolutoriam posset judex sæcularis proferre sine cooperatione Episcopi. Sed non video quomodo possit Episcopus aliquem degradare (hoc enim est spoliare sacerdotio), ante latam sententiam de crimine, et de pœna propter illud inferenda. Unde verba ipsa hoc indicant, ibi: Si reum esse putaverit, et pœna judicaverit dignum. Oportebat ergo antecedere hoc judicium, utique forense et authenticum, quod per sententiam condemnatoriam profertur. Cum ergo subjungit, prius hunc spoliari, subintelligendum est, prius quam pœna infligatur, non prius quam sententia feratur. Et ita declaratur in Authent. Clericus, C. de Episcop. et cler., ibi: Nec tamen puniatur, etiam si reus fuerit inventus. Ac præterea non videtur id posse intelli generaliter de omni sententia condemnatoria, nec de omni pœna ; sed de pœna sanguinis, vel corporali adeo gravi aut contumeliosa, ut privationem sacerdotii prærequirat; hanc enim non omnis pœna præexigit, ut patet in exilio, perpetuo carcere, pecuniaria, et similibus. Igitur ex vi illius

legis omnino privabantur clerici privilegio fori in criminibus non canonicis quoad totum negotium et causam, præterquam in executione quarumdam pœnarum, quæ postulant degradationem per Episcopum faciendam. Postea vero idem Justinianus, in Authentico de Sanctissimis Episcopis, cap. 21, hoc limitavit, tecitque hæc crimina clericorum misti fori, et quando ad sæculare prius deferuntur, alium ordinem constituit, qui ibi videri potest. Et ante Justinianum prius hoc fuerat statutum a Valente et sociis, in 1. 23 de Episcop. et Cleric., in Codice Theodosiano.

sunt quæ ibi numerat. Et hoc modo potuit esse exceptio tolerabilis eo tempore, et solum pro illa provincia, in qua forte tunc Episcopi poterant similem facultatem laicis dare, ut infra videbimus. Nunc autem neque Episcopis hoc licet, ut infra etiam ostendam, nec similis exceptio admittenda est, ut mox dicam.

7. Prædictæ leges Justiniani nullæ fuerunt. -Verumtamen hæ leges non solum revocatæ sunt per constitutionem Friderici (ut notavit Glossa, in dicta Auth. Staluimus), sed etiam per jura canonica; imo a principio fuerunt invalidæ, et nullius effectus, quia et erant contra jus divinum, et contra jura canonica, et contra priorum imperatorum concessiones, præsertim Constantini, 1. 7, C. de Episc. et cleric., quam cum aliis similibus innovarunt Theodosius et Valentinianus, in 1. 46 et 47 ejusdem tituli, ubi prius generaliter omnia privilegia a piis imperatoribus antea clericis concessa innovantur; postea vero additur: Clericos etiam, quos indiscretim ad sæculares judices debere deduci infaustus præsumptor (utique Julianus Apostata) edixerat, Episcopali audientiæ reservamus. Fas enim non est ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio.

8. Solum unus superest scrupulus in jure canonico ex Concilio Matisconensi I, cap. 7, ubi prius regula generalis his verbis traditur: Nullus clericus de qualibet causa extra discussionem Episcopi sui a sæculari judice injuriam patiatur, aul custodia deputetur. Postea vero additur exceptio, in qua est difficultas: Quod si quicumque judex cujuscumque clericum absque causa criminali, id est, homicidio, furto, aut maleficio, hoc facere fortasse præsumpserit, quamdiu Episcopo loci illius visum fuerit, ab ecclesiæ liminibus arceatur. Ubi dicens, absque causa criminali videtur exceptionem constituere, regulæ a nobis positæ contrariam. Unde videtur illud Concilium, quod paulo post tempora Justiniani celebratum est, jus civile illius temporis fuisse imitatum, vel fortasse in Gallia fuisse tunc illam consuetudinem. Adverto tamen ibi non excipere Concilium omne judicium criminale, alias esset exceptio regulæ contraria, sed excipere quædam peccata, quæ per antonomasiam crimina vocat, qualia

9. An assertio tradita exceptionem patiatur. Conclusio. — Dubitari ergo potest an regula posita aliquam admittat exceptionem. Quæ interrogatio, ut capite præcedenti dixi, intelligi potest, vel ex parte personarum, vel ex parte materiæ, seu criminum. De personis dicam infra, nunc autem suppono nullas personas excipi, nisi quæ vel per legem canonicam, vel per justam sententiam ecclesiasticam, vel per Pontificis delegationem judici laico factam, hoc privilegio privantur. De criminibus autem dico, nullum omnino a prædicta regula excipi ex vi juris communis. Probatur, quia ita est in jure expressum, in c. Cum non ab homine, de Judic., ibi: Sive in furto, sive in homicidio, sive in perjurio, sive in alio crimine, etc. Et in c. At si clerici, eodem tit., prius absolute dicitur, clericos non solum non posse pro crimine a judice sæculari condemnari, verum etiam acta coram tali judice, etiam si in eis clericus convictus sit vel confessus, nihil ei nocere. Et ex illo textu, cum § sequenti constat, tam majora quam minora crimina clericorum ad ecclesiasticum judicem pertinere. Et in c. Clerici dicitur, sacros canones imitari leges generaliter statuentes, ut de omni crimine clericus debeat coram ecclesiastico judice conveniri. Denique in communi jure nulla talis exceptio invenitur, neque etiam consuetudine introduci potest, quæ legis vim habeat, ut expresse dicitur in dicto cap. Clerici; ergo non potest talis exceptio cum fundamento affirmari.

10. Ratione confirmatur assertio. — Addi etiam potest ratio satis congrua, quia si exceptio admittenda esset, vel id foret propter gravitatem criminis, vel propter levitatem : hoc posterius nullus dicet, quia leviora peccata facilius possunt per proprium ecclesiasticum judicem cognosci et puniri. Crimina vero graviora clericorum, magis necessarium est non tractari a laicis, imo neque cognosci aut sciri, si fieri posset; et præterea per ecclesiasticum judicem possunt sufficienter vel curari vel vindicari. Quod si ad hoc fuerit necessaria potentia sæcularis, non propterea debuit judicium talium criminum sæcularibus committi; multo enim convenientius est ut ipsi non se

intromittant donec vocentur, et ut requisiti ab ecclesiastico judice, auxilium suum impendere teneantur, juxta cap. Ut fama, de Sentent. excommunicat. Dixi nihilominus hoc intelligendum esse de jure communi, nam ex privilegio solent in aliquibus regnis excipi aliqua crimina clericorum, de quibus magistratus civiles cognoscere possunt, ut crimen læsæ majestatis, fabricationis falsæ monetæ, etc.; oportet tamen ut privilegium illud Pontificium sit, quia nullus rex vel princeps sæcularis potest hoc privilegium dare, ut infrá dicetur.

11. An regula posita amplietur. - Secundo quæri potest, an regula hæc aliquam ampliationem admittat. Ad quod breviter respondeo, ex parte materiæ seu criminum non posse ampliari, quia extenditur ad omnia crimina, quibus nullum addi potest. Ex parte vero judicii seu judicis, notari potest duplex ampliatio. Una est, ut neque directe neque per modum reconventionis possit laicus judex de crimine clerici cognoscere, ut notavit Joannes Lup., tract. de Libert. Eccles., p. 2, q. 1, n. 2, ex cap. Qualiter et quando, de Judiciis, in quo expendo particulam illam,omnino prohibemus, nam perinde fuit dicere omnino, quod quocumque modo. Item ampliatur ab eodem auctore, ut etiam in casu negligentiæ judicis ecclesiastici non possit sæcularis de quocumque crimine clerici cognoscere, hoc enim a fortiori probant supra dicta in fine capitis præcedentis. Quid vero possit interdum agere sæcularis potestas circa clericum malefactorem per modum defensionis vel auxilii, infra videbimus.

12. Responsio. Etiam in criminalibus actor debet sequi forum rei. Tertio quæri potest, an in materia criminali locum habeat declaratio de actore et reo, capite præcedenti data in materia civili. Respondeo, sine dubio esse eamdem vel majorem rationem de criminibus, quam de causis civilibus. Ita docent auctores allegati præcedenti capite. Et eisdem juribus probari potest, nam præter ea quæ generaliter loquuntur, in c. Si quisquam, 11, quæst. 1, dicitur canones imitari leges in dicta regula, quod actor sequi debet forum rei; hæc autem regula expresse traditur pro causis criminalibus in 1. In criminali, Cod. de Juris. omni. judic., in l. ult., Cod. Ubi in rem actio.

■ Vide Julium Clar., § final., q. 36; et Stephan. Aufrer., in Clementin. Ut cleric., de Of fic. ordina., limitat. 13.

Rationes etiam supra factæ non minus de criminalibus causis procedunt, quam de civilibus. Imo major quædam ratio in rebus criminalibus intercedit, quia minus decet magisque periculosum est, clericum contra laicum actionem criminalem intentare, quam civilem, quia in criminali intercedit quædam vindicta et periculum odii, et ita potest facilius scandalum generare. Quod adeo verum est, ut ob hanc causam antiqui canones prohibuerint clericum, inconsulto Episcopo, laicum accusare.

13. Malefactores Ecclesiarum et clericorum percussores in judicio ecclesiastico conveniri possunt. - Nihilominus tamen in hac materia additur quædam exceptio in cap. Cum sit generale, de Foro compet., his verbis: In favorem Ecclesiæ est introductum, ut malefactores suos, qui sacrilegi sunt censendi, venerabilium locorum rectores possint sub quo maluerint judice convenire; ubi solum adverto, non excipere omnes malefactores clericorum, alias exceptio destrueret regulam; excipit ergo malefactores Ecclesiarum, quales sunt raptores, et similes, ut ibi Glossa notat. Verum est tamen etiam percussores clericorum posse ad ecclesiaticum judicium deferri, non ratione personæ accusantis, si sit clericus, quasi ipsa trahat reum ad suum forum, sed ratione sacrilegii, quod est ecclesiastici vel saltem misti fori. Reliqua de hac declaratione videri possunt in Glossa et Doctoribus ibi. Et quæ de alia moderatione fundata in negligentia judicis laici su pra diximus, hic applicanda sunt, ut constat.

14. An privilegium fori ad crimina ante illud commissa extendatur. Ratio dubitandi pro parte negativa. — Tandem inquiri hic potest, an hoc privilegium seu exemptio extendatur ad præterita, id est, ad crimina ante clericatun commissa, seu eo tempore quo aliquis non gaudebat privilegio fori quacumque ex causa, etiamsi alias clericus esset. Ratio dubitandi est, quia qui deliquit in statu clericali, licet postea relinquat statum clericalem (ut contingere potest in clericis non ordinatis in sacris, et in religiosis non professis, vel professis, qui per dispensationem statum mutarunt), ille (inquam) semper gaudet privilegio quoad illud delictum durante statu commissum, ut docent Covarr., in Pract., c. 31, numero octavo; Juli. Clar., § final., q. 36, numero undecimo; Barbosa, in 1. Titia, ff. Solut. matrim., qui alios referunt. Et fundamentum est, quia ad gaudendum privilegio attenditur status temporis, in quo delictum committitur, juxta 1. 2, ff. de Ponis. Item quia

[ocr errors]

16. Vera resolutio. De hoc puncto disputat Panormitanus late, in cap. unic. de Obligatis ad ratiocinia, et plures alii ibi, et in locis quos refert copiose Felin., in cap. ultimo de Constitut., numero decimo quarto, circa finem; et ex modernioribus Avendan., in tractat. de Mandat. Reg. exequend., cap. 22; et Covarr., in Pract., cap. 32, num. 4. Qui varias referunt sententias, et multis distinctionibus utuntur, quas hic referre et discutere prolixum esset, et alienum a nostro instituto. Maxime quia non afferunt jura canonica, quæ in hoc aliquid clare disponant. Quocirca loquendo in generali, et conjectura utendo, mihi placet sententia dicens, ordinem subsecutum post delictum eximere personam clerici a jurisdictione sæculari, etiam pro illo dilicto. Primo, propter rationes factas. Deinde a simili vel a fortiori, ex 1. Hos accusare, ff. de Accusat., quatenus ait, legatum provinciæ accusandum non esse de illo crimine, quod ante legationem commisit. Ergo eadem vel majori ratione clericus, qui in statu laici deliquit, non est de illo crimine in judicio sæculari accusandus.

quando commissum est delictum, fuit immune a jurisdictione sæculari; ergo etiam si relinquatur status, non subjicitur illi. Quia nullum est jus canonicum quod talem pœnam imponat, vel quod declaret amissionem privilegii per dimissionem status retrotrahi ad tempus præteritum, in quo durabat status, seu ad delictum tunc commissum; non est autem sine jure vel evidenti ratione irritandum privilegium, neque asserendum aliquid, quod poenale est et odiosum. Ergo simili modo qui in statu laici deliquit, et postea accipit ordinem, vel statum ecclesiasticum, non gaudebit privilegio pro his delictis quæ antea commisit, cum esset in statu laici. Probatur consequentia, tum quia sequitur ex eodem principio, quod ad gandendum privilegio attenditur tempus delicti; ergo qui non erat clericus, vel, si erat, non vivebat in statu clericali, et tunc commisit delictum, licet postea ordinetur, vel acci. piat insignia clericalia, erit subjectus sæculari judicio quoad illud delictum. Tum etiam quia illud delictum a principio pertinuit ad forum sæculare, et nullum est jus quod extrahat illud, vel quod retrotrahat privilegium ad illum effectum; ergo. Et ita videntur sentire Covarr. et Barbosa in locis allegatis.

15. Ratio pro parte affirmante. — In contrarium vero facere videtur primo, quia privilegia amplianda sunt, quantum proprietas verborum patitur, maxime in favorem religionis; sed jura concedentia hoc privilegium simpliciter eximunt personas ipsas insignitas charactere, vel dicatas Deo tali modo, et non limitant ad delicta commissa post clericatum vel ante; ergo non est limitandum, sed extendendum privilegium. Secundo, quia etiamsi delictum præcesserit, non potest non cedere in ignominiam clericatus, quod ille, qui jam est clericus, puniatur a laico vel judicetur; ergo, cum privilegium magis respiciat decentiam clericatus, quam commodum personæ, habere debet locum etiam quoad delictum præcedens. Sicut is, qui antea erat servus, si ordinetur, per jus eximitur a servitute propter honorem clericatus, licet non semper eodem modo, ut ex materia de irregularitate constat. Ergo etiam in præsenti licet quis ratione delicti sit obnoxius foro sæculari, per ordinationem liberabitur, saltem a foro, licet non a debito alicujus pœnæ. Tertio, qui post delictum confugit ad ecclesiam materialem, gaudet immunitate; quid ergo mirum quod illa gaudeat, qui confugit ad spiritualem gradum ecclesiasticum?

17. Quorumdam limitatio rejicitur. - Solent autem juristæ adhibere limitationem : Nisi mala fide assumpserit clericatum; per malam autem fidem intelligunt, assumere clericatum ad fugiendum sæculare forum, unde ipsi clerico imponunt onus probandi non habuisse malam fidem. Sed certe non videtur pertinere ad dolum vel malam fidem, quod quis ex intentione sc eximendi ab illo foro, et custodiendi suam personam, illum statum assumat; sicut non est mala fides confugere ad ecclesiam post delictum ad se tuendum; illa enim intentio ron est mala, unde si in cæteris bona fides servetur, non videtur obstare. Malam ergo fidem ego intelligerem, si quis ficte vel simulate, et ad tempus assumpsisset illum statum ad evitandum forum. Quapropter quoad hoc censeo aliter esse judicandum, si quis ordinatur in sacris, vel tantum in minoribus. Nam ille prior assumit statum perpetuum et immutabilem, et ideo non potest de illo præsumi fictio, nisi evidenter appareat; idcoque censeo illum manere iminunem, etiam si constet, occasione delicti et ad mutandum forum id fecisse, quia id nec est malum, nec grave incommodum reipublicæ affert.

18. At ille qui tantum minores ordines assumit, potest facile mala fide id facere, id est, non quia velit se vere cultui Dei dicare, sed solum ad tempus, ut facilius liberetur, et

postea mutet statum, et tunc censeo procedere priorem limitationem. Multoque magis in clerico jam ordinato in minoribus, qui tempore delicti habitum et tonsuram non gestabat, et postea assumit, et vult gaudere privilegio. Merito enim timeri potest dolose incedere; tunc ergo non gaudebit privilegio, nisi contrarium animum probet, quod difficillimum est. Addunt vero iidem Doctores aliam limitationem, nimirum, posse clericum bona fide ordinatum gaudere privilegio, si causa esset integra; nam si esset jam inchoata coram judice sæculari, alia esset ratio, juxta capit. Proposuisti, de Foro comp. Item addunt, in illis casibus, in quibus hic clericus judicatur a sæculari judice de priori crimine, non posse ab illo corporaliter puniri, sed aliis modis. De quibus et aliis punctis similibus ad prædictos auctores lectorem remitto.

CAPUT XVI.

AN PRIVILEGIUM FORI EXEMPTIONEM A LEGIBUS CIVILIBUS INCLUDAT, ET QUALIS ILLA SIT.

1. Laici suis legibus nullatenus ecclesiasticas personas ligant. — Supponimus ecclesiasticam immunitatem includere exemptionem ab obligatione et vinculo civilium legum, quatenus a potestate et jurisdictione humana vim aliquam habent. Hoc certissimum est in jure canonico, licet fortasse in civili expresse et in particulari non inveniatur. Quod nihil obstat, quia jus canonicum sufficit, ut supra dixi. Hoc autem canonicum jus habetur in c. Ecclesia Sanctæ Mariæ, de Constitut., et dist. 96, per multa capita, in quibus locis etiam dicitur laicos nullam habere potestatem seu jurisdictionem in ecclesias, vel ecclesiasticas personas. Quod etiam multa Concilia testantur, ut in superioribus probatum est. Constat autem neminem posse sua lege obligare eum, in quem jurisdictionem non habet; ergo neque legislatores laici possunt suis legibus clericos ligare, quia, ut dictum est, nullam jurisdictionem in eos habent; jurisdictio autem legislativa magna est ; cum ergo Concilia nullam dicant, etiam hanc negant. Juvatque Authent. Cassa, Cod. de Episcop. et cleric., ubi cassa et irrita dicuntur esse omnia statuta laicorum ecclesiasticae libertati contraria; nam, eo ipso quod leges civiles fiant ad ligandos clericos, libertati ecclesiasticæ repugnant. Hoc igitur in genere certum est; quo

modo autem sit intelligendum, ampliandum vel limitandum, explicandum superest.

2. An privilegium fori clericorum exemptionem a legibus civilibus includat. Prius autem adverto, aliquos dubitare an, sicut immunitas ecclesiastica, ita etiam privilegium fori clericorum hanc exemptionem a vinculo civilium legum includat. Dico tamen quæstionem hanc esse de solo nomine. Nam si nomen fori stricte sumatur, solum comprehendere videbitur exemptionem a judiciis fori sæcularis, tam in causis civilibus quam criminalibus, quia forum proprie significat locum ubi judicia exercentur, et consequenter etiam ipsum judicium, vel jurisdictionem, per quam exercetur. Unde si privilegium fori ita stricte sumatur, non comprehendet totam clericorum libertatem. Nam immunitas seu exemptio clericorum, de qua tractamus, plura comprehendit, ut in principio hujus libri dixi, scilicet, immunitatem ab aliquibus oneribus, muneribus, tributis, et legibus sæcularibus, quæ omnia libertas ecclesiastica comprehendit. Potest tamen privilegium fori in tota hac amplitudine accipi. Sic enim duo solent distingui privilegia clericorum, scilicet, canonis et fori, ex quibus prius solum significat specialem immunitatem a violenta manus impositione, et ideo sub privilegio fori, ut adæquata sit numeratio, reliqua libertas tota personarum ecclesiasticarum comprehendenda est. Et ita loquitur expresse Sylvest., verb. Ecclesia, 1, quæst. 5, vers. Primum. Nec sine fundamento, nam privilegium fori, ut dixi, non solum eximit clericum a jurisdictione temporali iuferiorum magistratuum, sed etiam a suprema regum et imperatorum jurisdictione ; quia ergo ab illa cadem jurisdictione manant omnes leges civiles, et omnia onera, quæ per hujusmodi leges possunt imponi, ideo privilegium fori extensum est ad exemptionem ab his omnibus significandam. Quapropter, explicata exemptione a judiciis, ut hoc privilegium integre declaremus, superest ut exemptionem a legibus exponamus; nam sub hac omnes alia immunitates includuntur.

3. Vis legis civilis duplex: directiva et coactira, et utraque quid.-Ad hoc autem explicandum, oportet supponere, multiplicem esse vim legis humanæ, id est, civilis, de qua specialiter loquimur. Duo tamen sunt præcipua capita, ad quæ alia reduci possunt, scilicet, vis directiva et coactiva. Et ne sit in verbis æquivocatio (ut esse solet), per vim directivam intelligimus potestatem præcipiendi sub obligatione non

« PredošláPokračovať »