Obrázky na stránke
PDF
ePub

duas Ecclesias, imo nec tanquam duas partes ejusdem Ecclesiæ. Solum enim in principio illius cap. 8, lib. 20 de Civit., loquens de Antichristo ait: Nunquam ab illo Ecclesia seducetur prædestinata, et electa ante mundi constitutionem; ubi non distinguit Ecclesiam, sed a potiori parte illàm denominat, sicut in cap. 9 dicit, interdum a parte denominari totum. Ostendebat enim Augustinus, in dicto cap. 4, non esse ab Antichristo seducendam Ecclesiam, utique totam, nec quoad præcipuam ejus partem, et ideo vocavit illam prædestinatam, non quia sit aliqua Ecclesia invisibilis ex solis prædestinatis constans, sed ut significaret, quoad præcipuam partem ejus, quæ in electis et prædestinatis existit, decipi non posse, sicut significatum est in verbis Christi: Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.

CAPUT IX.

REGEM ANGLIÆ, CUM NEC SCRIPTURAM INTEGRAM, NEC VERBUM DEI NON SCRIPTUM ADMITTAT, FIDEI VERE CHRISTIANÆ DEFENSOREM NON ESSE

OSTENDITUR.

1. Hactenus generatim demonstratum est, in Anglicana secta veram fidem non esse, quia per defectionem a vera fide introducta est. Et hac occasione digressi sumus, ostendendo, fidem, a qua antea defecit (quæ non fuit alia ab Ecclesiæ Catholicæ, Romanæ, ac visibilis fide), veram semper fuisse, semper que indubitanter futuram esse, ut inde certissime constet, in Anglicano schismate veram fidem esse non posse. Et quamvis hinc vel cæcutientibus inclareat, regem Angliæ, qui se caput et protectorem illius schismatis profitetur, defensorem veræ fidei non esse, quia vero ipse tribus præclaris titulis ornat et extollit fidem quam defendit, cum se appellat defensorem fidei vere Christianæ, Catholicæ et Apostolica, ideo operæ pretium duxi, sigillatim per has tres prærogativas fidei discurrere, et ex singulis earum rationibus ostendere, non posse ejusmodi titulum illi, qui Anglicanum schisma defendit, convenire.

2. Fides cum materiam, tum actum credendi significat.— Rem igitur a fide vere Christiana aggrediens, animadverto duobus modis denominari posse fidem vere Christianam, scilicet, ex materia credita, et ex ratione credendi. Nam et ipsum nomen fidei interdum

res creditas, seu doctrinam ipsam fidei significat, sicut Athanasius in Symbolo dixit: Hæc est fides Catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Interdum vero actum, seu virtutem credendi designat, ut est apud Paulum, ad Hebr. 11: Est autem fides substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium. Priori sane modo fides vere christiana, quæ vere fuerit a Christo vel Apostolis nomine ejus tradita, appellabitur. Posteriori autem modo assensus ejusdem doctrinæ, non humana opinione vel ratione conceptus, sed prorsus divina, tantaque certitudine et firmitate, ut nullum formidini aut dubitationi relinquat locum, vera fides nuncupabitur, juxta illud Pauli, 2 ad Tim. 1: Scio cui credidi, et certus sum, quia potens est depositum meum servare. Quæ verba licet fiduciam seu spem certam indicent, illa tamen in certitudine fidei fundatur, et de illa ad litteram loquitur Apostolus, cum dicit se esse certum de omnipotentia Dei, hoc enim non est objectum fiduciæ, sed assensionis. Evidentiora vero sunt verba ad Galat. 1: Licet nos, aut Angelus de cœlo, etc. Unde etiam est illud Athanasii in Symbolo: Quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Et illud Basilii, hom. de Vera ac pia fide: Est fides eorum, quæ dicta sunt, assentiens approbatio sine ulla hæsitatione, cum summa animi persuasione de corum veritate, quæ Dei munere sunt prædicata. Et illud Bernardi, epist. 190: Nonne si fluctuat fides, inanis est spes nostra? stulti ergo martyres nostri sustinentes tam acerba propter incerta, nec indubitantes sub dubio remunerationis præmio durum per exitum diuturnum inire exilium, sed absit, ut putemus in fide vel spe nostra aliquid dubia æstimatione pendulum,

etc.

3. Rex Angliae non recipit integram fidem christianam. - De fide igitur pro materia, seu doctrina fidei sumpta, contendit rex Angliæ, se fidem vere christianam retinere, quia Scripturam, Ecclesiæ Symbola, et quatuor prima Concilia generalia amplectitur, eisque fidem habet. Verumtamen licet hæc cuilibet homini vere Christiano necessaria sint, non tamen sufficiunt ad integram christianam fidem; oportet enim hæc credere, et alia non omittere: nam qui in uno offendit, factus est omnium reus. In duobus autem maxime offendit Angliæ rex, primum, quia multa catholica dogmata nimis acriter insectatur, et, ut ex ipsius præfatione liquet, errores

fidei christianæ contrarios profitetur. Quia vero ad hoc demonstrandum necessarium foret singulos errores in medium afferre, eorumque falsitatem ostendere, ideo, ne a proposita controversia digrediamur, in sequentem librum id differimus, ubi, quod nunc supponimus, sectam Anglicanam quoad dogmata non posse dici fidem vere christianam, ostendemus. Quia licet in multis cum illa conveniat, quæ ab illa sumpsit, tamen et in eorumdem dogmatum intelligentia, et in aliorum confessione dissentit plurimum; fides autem vere christiana non dicitur, nisi quæ a doctrina veræ Ecclesiæ, quæ eadem est cum Christi doctrina, nec in re quantumvis minima discrepat.

4. Fundamentum fidei regis Angliæ. Omissa itaque tantisper fidei materia, de modo et fundamento credendi, quatenus ad fidem vere christianam necessarium est, in præsenti sumus acturi. Jacobus enim rex, in sua Præfatione ad principes christianos, circa finem, ita loquitur: Cum Paulo opto, ros omnes fieri tales, hac una in re, qualis et ego sum: imprimis, ut velitis Scripturas pervolutare, ex iis credendi normam petere, neque super aliorum incertis opinionibus, sed vestra ipsorum certa scientia fidei fundamenta collocare. Quibus in verbis suæ fidei fundamentum rex declarat, illudque in solis Scripturis certa quadam scientia propria intellectis constituit. Ex illis ergo duo nos præcipue fundamenta sumemus, ad ostendendum fidem ejus non esse vere christianam, ac proinde non habere unde possit de titulo fidei defensoris gloriari. Primum argumentum nostrum desumetur ex defectu integritatis fidei: nam fides, quæ integra non est, vera esse non potest; in illis autem verbis ostendit rex se non habere integram fidem; et hoc argumentum in hoc capite urgebimus. Aliud vero fundamentum accipimus ab illa scientia peculiari, in qua scientia fidei suæ jecit fundamenta; ejusmodi siquidem fides nec divina, nec certa, nec catholica esse potest, ut capite sequenti prosequemur.

5. Quod ergo ad primum attinet, quamvis rex in prædictis verbis non addat particulam excludentem alia fundamenta fidei, attente tamen considerato toto discursu, et variis ejus verbis in dicta Præfatione, hanc fuisse regis mentem, plane colligimus. Nam imprimis paulo ante illa verba, p. 156, in principio, traditiones irridet, dicens: Non inanibus fluxisque et pravis hominum traditionibus attendentes. Nam, licet de humanis traditioni

bus loqui videatur, sentit tamen omnem traditionem non scriptam esse humanam, inanem, fluxam, aut pravam; tum quia nunquam mentionem facit traditionis divinæ non scriptæ ; tum etiam quia paulo antea indicat verbum Dei non nisi in Scriptura inveniri. Precatur enim, ut Deus nolis mentem injiciat cogitandi, quid ad Evangelii plantationem, et propagationem, ex conscientia secundum dirini verbi præscriptum præstare teneamur, nostri illius veri, ac unici pastoris imperio, ac voci, quam in Scripturis audimus, obtemperantes. Ubi expendenda est illa particula, quam in Scripturis audimus; posita enim est ad significandum, non teneri nos obtemperare voci Dei in Scriptura non contentæ. Et quod de unico pastore loquitur, licet possit habere verum sensum, vereor tamen esse positum ad excludendam vocem cujuscumque alterius pastoris, etiamsi ab illo Principe pastorum super gregem suum sit constitutus. Et in hoc sensu superius, pag. 47, Romanæ Ecclesie officinam irridet, et pag. 57, pernegat terrestrem esse aliquem Ecclesiæ Monarcham, qui infallibilitate spiritus nunquam in suis sententiis errare possit. Quod repetit pag. 61 et 62, et ita, præter Scripturam, omnem aliam regulam, et fidei fundamentum evertit.

6. Et quamvis p. 42, 43 et 44, videatur cum Scripturis conjungere tria Symbola, et quatuor prima Concilia generalia, et unanimem consensum Patrum, qui primis quadringentis annis post Christum floruerint, nunquam tamen (quod notandum est) dicit se credere, aut fidem adhibere nisi Scripturis. De Symbolis enim ait, se in illa juraturum; et de Conciliis, ea venerari ac recipere tanquam catholica et orthodoxa, vel eis adhærere, ut ait p. 62. Significat ergo in his non niti tanquam in fundamentis fidei, sed illa recipere, quia sentit et judicat, vel non continere errorem, vel nihil docuisse ad fidem pertinens, quod in Scriptura non sit. His ergo adhæret, judicando potius (ut sic dicam) Concilia et Symbola, sua certa scientia, quam de Scripturis habet, quam illis utendo, ut regula et norma sui judicii. Quod magis declarat circa unanimem sensum Patrum; dicit enim interdum, cum illis sentire, aut si non ita sential, obmutescere, quia reprehendere non audet; judicio ergo suo subjicit unanimem consensum antiquorum Patrum, etiam in his, quæ tanquam necessaria ad salutem statuunt, ita enim expresse loquitur. Solam ergo Scripturam ponit tanquam proximam regulam fidei, cam

que non integram, nec quoad omnes ejus partes, prout illam Ecclesia Romana, et Catholica amplexatur; sed a canone excludit libros, quos vocat secundæ lectionis, ac ordinis; illos enim omnes inter apocryphos ponit, quos Bellarminus' (quem allegat) in secundum ordinem reponendos existimavit.

7. Libros sacros tam primi quam secundi ordinis esse canonicos. Sola Scriptura non est integrum et proximum fidei fundamentum. - Verbum Dei non scriptum eadem fide qua scriptum recipiendum.· Hoc igitur fundamentum fidei sic acceptum et intellectum neque sufficiens, neque firmum esse potest. Quæ ut ostendam, statuo id in quo inter nos convenit, libros Scripturæ, qui primi ordinis appellantur, et canonicos esse, et quidquid in eis est, verum Dei verbum esse, ac proinde ex se, id est, si debito modo credantur, esse firmissimum fidei fundamentum. Nos autem addimus imprimis non tantum hos libros, sed etiam qui secundi ordinis vocantur, qui ab Ecclesia jam sunt approbati, et in canone recepti, esse fidei fundamentum, et ex hac parte illud fundamentum, prout a rege accipitur, mutilum esse, et insufficiens. Ad hoc autem probandum sufficit nunc nobis auctoritas Concilii Tridentini, quæ est infallibilis auctoritas Ecclesiæ Catholicæ, ut cap. 3 et 4 ostensum est, et in puncto sequenti hoc etiam confirmabimus. Addimus deinde, solam Scripturam, prout includit etiam omnes hos libros, non esse integrum christianæ fidei fundamentum proximum, et (ut sic dicam) formale et expressum. Nam, licet in quodam sensu quidquid fides christiana credit, dici possit in Scriptura fundatum, vel proxime, quia in ea formaliter continetur, vel remote, quia in Scriptura approbatur auctoritas, in qua veritates aliquæ fundantur, sive illa sit traditio, sive Ecclesia, juxta modum loquendi Augustini, lib. 1 contra Crescon., cap. 32 et 33, et aliorum Patrum, quos in fine hujus capitis insinuabimus, nihilominus secundum veram et catholicam fidem, negari non potest quin præter Scripturam detur in Ecclesia Christi verbum Dei non scriptum in libris canonicis, quod eadem fide, qua verbum scriptum, suscipiendum sit. Quæ assertio si ex instituto tractanda esset, prolixam peteret de divinis et humanis traditionibus disputationem, sed quia illa non spectat ad præsens institutum, sed solum obiter illam attingimus, ad rem

1 Bellarm., lib. 1 de Verbo Dei, c. 4.

quam intendimus enucleandam, ideo breviter auctoritate et ratione per transennam tantummodo eam confirmabimus.

8. Probatur ergo primo, quia ipsamet Scriptura hoc diserte statuit; in ipsa enim præcipimur tenere verbum Dei non tantum scriptum, sed etiam solo sermone, seu voce traditum, quod vocamus traditionem divinam non scriptam. Quapropter graviter quidem hallucinantur, qui damnant, vel contemnunt, vel incertam esse putant omnem traditionem, tanquam humanam. Quamvis enim omnis traditio per homines custodiatur, et a prioribus ad posteriores temporum vicissitudine perveniat, nihilominus verbum ipsum, quod a principio prædicatum est, scriptum quamvis non fuerit, in Ecclesia per traditionem conservatum, potest esse divinum, seu divinam continens institutionem. Assumptum probatur ex illo 2 ad Thessaloni. 2: Fratres, state, et tenete traditiones, quas didicistis, sire per sermonem, sive per Epistolam nostram ; in quibus verbis duo maxime sunt animadvertenda, quæ Theophylact. breviter et docte tetigit, dicens: Vel hinc etiam perspicuum est, quod pleraque etiam sine scriptis per sermonem, id est, viva voce tradiderunt, non solum per epistolam. Ecce primum; aliud est : Similiter autem et hæc et illa, fide dignå sunt. Itaque et Ecclesiæ traditionem fide dignam existimemus. Traditio est. Noli amplius quærere. Quæ sumpsit ex Chrysostomo, orat. 4 in eamdem epistolam. Et idem fere habet Theodoret., ibidem, et reliqui expositores, imo pene omnes catholici scriptores hoc potissimo testimonio utuntur ad probandas ex Scriptura sacra non scriptas traditiones. Præter hoc vero sunt alia Scripturæ testimonia, in quibus ab Apostolis tradita credere et tenere præcipimur, ut 2 ad Thess. 3: Denunciamus vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. Et 1 ad Cor. 11: Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, utique verbo, nondum enim de illo mysterio scripserat, et in fine concludit : Cætera autem, cum venero, disponam. Et in principio: Laudo, inquit, vos, fratres, quod per omnia mei memores estis, et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.

.9. Ratione confirmantur traditiones. - Ex quibus, et similibus locis, quæ brevitatis causa omitto, possumus hanc elicere rationem, quia verbum Dei idem est, et ejusdem

auctoritatis, sive scriptum sit, sive tantum ore traditum; ergo eadem fide est suscipiendum, si in Christi Ecclesia retentum et conservatum sit. Antecedens non solum certum, sed etiam per se evidens est; nam materiale signum (ut sic dicam) non auget vel minuit veritatem loquentis. Et ideo æqualiter dixit Paulus: Sive per sermonem, sive per epistolam. Imo (quod est attente considerandum) Christus non præcepit Apostolis, ut scriberent, sed ut prædicarent Evangelium omni creaturæ, Marci ult., et subdit: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur; ergo verbum tantum prædicatum, et non scriptum, est vere verbum Dei. Unde Paulus, 1 ad Thess. 2: Cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, suscepistis illud, non ut verbum hominum, sed ut est vere verbum Dei. Constat autem, verbum auditus, proprie et in rigore esse verbum vocis, licet scriptum non sit. Hoc ergo verbum in principio evangelizatum est, et signis ac miraculis confirmatum, juxta illud, quod eodem loco subjungit Marcus: Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Quin potius ab hoc verbo sermonis verbum scriptum maxima ex parte derivatum est, ut Lucas in principio sui Evangelii testatur, dicens : Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completa sunt rerum, sicut tradiderunt nobis, qui a principio ipsi viderunt, et ministri sunt salutis, visum est et mihi, etc. Est ergo certis simum, verbum non scriptum esse æque divinum, ac subinde æque infallibile ac scriptum, et eadem fide suscipiendum.

10. Evasio hæreticorum refutatur. Respondebunt fortasse hoc quidem habere locum, si constaret aliquod verbum Dei non scriptum permansisse in Ecclesia, nunc autem nullum esse, quod scriptum non sit. Nam verbum sermonis, quod in principio evangelicæ prædicationis ad fidem audientium sufficiebat, ut pro futuris fidelibus conservaretur, divina sic disponente providentia, scriptum est, nihilque necessarium ad salutem, vel plenam fidem relictum est non scriptum ; et ideo nunc sola Scriptura est regula fidei. Ut autem hæc responsio alicujus momenti sit, oportet ut hæretici nobis probent id, quod ultimo loco ponunt, nimirum, nullum Dei verbum prædicatum relictum esse non scriptum. Imo, ut consequenter loquantur, necesse est ut ex Scripturis id probent,

quia ipsi dicunt nihil esse credendum, nisi quod in Scripturis continetur. Et profecto si ad credendum Scriptura necessaria esset, maxime petenda esset ad hunc articulum, a quo magna ex parte pendet integritas et soliditas fidei, et propter quem tanta confidentia rejiciuntur omnia, quæ Ecclesia Catholica credit non scripta. At certe adversarii, non dicam ex Scripturis, verum neque ex aliqua historia, aut testimonio fide digno id probare possunt. Nos autem contrarium colligimus ex Scripturis; nam Joannes, in fine sui Evangelii, dicit: Sunt autem et alia multa, que fecit Jesus, quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. Et Paulus, 1 ad Corinth. 11, dicit: Cætera autem, cum venero, disponam, quæ tamen scripta non leguntur. Et Actor. 20, Paulus allegat dictum Christi : Oportet (inquiens) meminisse verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere, quod alibi scriptum non legebatur. Et ita potuerunt etiam multa alia omitti. Unde antiquissimi Patres', præter dogmata scripta agnoscunt etiam non scripta. Nam, ut omittam Dionysium, Origenem, Tertullianum, et Clementem, locupletissimus testis est Irenæus, lib. 2 contra Hæreses, cap. 2 et 3; et Basilius, lib. de Spiritu Sancto, cap. 27, et lib. contra Eunomium; Epiphan., hæresi 61, circa finem; Hieronym., lib. contra Luciferian.; Augustin., Epist. 1, 8 et 11 ad Januar., et 86 ad Casulanum; et Cyprian., in lib. de Cardinalibus Christi Operib., cap. de Ablutione pedum, vel illius operis auctor.

11. Ulterius vero urgere possunt adversarii dicentes, licet verbum Dei non scriptum secundum se spectatum potentissimum sit ad fidem, quia tamen transitorium est, et sua natura labile fluxumque habetur, solum enim in memoria hominum, quæ facile labitur, conservari potest, ideo nisi scribatur, non posse integrum et purum conservari, et ex hac parte non posse ad fidem fundandam sufficere. Hæc autem responsio et Ecclesiæ auctoritatem labefactat, dum supponit illam non habere Spiritus Sancti assistentiam ad verbum Dei non scriptum in sua puritate conservandum, et consequenter etiam verbo scripto di

[blocks in formation]

vinam aufert auctoritatem, et omnia ad humanas revocat conjecturas. Et ut utrumque commonstrem, liceat mihi a rege Angliæ interrogare, an credat hos libros, quos ut canonicos recipit, canonicos esse, verumque et purum Dei verbum continere, idque divina fide et infallibili, vel solum humana, propter circumlatam ubique famam et communem hominum opinionem. Si hoc posterius dicat, totam fidem suam ponit in auctoritate humana, cui sine dubio posset subesse falsum, nisi divina simul intercedat; nam fieri non potest ut majori fide credat ea, quæ in his libris scripta sunt, quam credat, hos libros esse canonicos, id est, esse verbum Dei, cum ipsummet verbum Dei sit ratio credendi cœtera. Si autem certa et indubitata fide divina credit, in his libris esse purum verbum Dei, seu hos libros esse canonicos, interrogamus ulterius cur hoc credat; nam hoc non potest credere, quia scriptum sit in ipsis, tum quia vix unquam in illis hoc invenietur omnino dilucide expressum ; tum etiam quia, licet inveniretur, de hoc ipso verbo interrogaremus, cur credatur esse divinum, seu Deo dirigente et inspirante scriptum. Ergo necesse est ut fateatur, regulam, et fundamentum credendi saltem hanc particularem veritatem, scilicet, hos libros esse Scripturam divinam, non esse ipsammet Scripturam, ac subinde esse verbum Dei non scriptum in canonicis libris, quod nunc traditionem appellamus.

12. Ex dictis ipsiusmet regis eadem veritas stabilitur. Imo ex verbis ejusdem regis in Præfatione, si constanter loqui placuerit, ad hoc concedendum compelletur. Nam p. 44 prius dicit, Scripturis se habere illam fidem, quæ a christiano homine debetur, et statim subjungit: Ipsa etiam apocrypha eo loco habeo, quem illis antiquitas tribuit. Ex quibus verbis colligo, traditionem ex sententia regis potuisse dare illis libris eam auctoritatem, quam ejus opinione sunt sortitæ ; quid enim est antiquitas, nisi traditio quædam? ergo ratione consimili negare non potest alios libros, quos censet majorem auctoritatem habere, ab antiquitate etiam illam obtinere, quæ fortasse in illis major seu constantior traditio fuit. Verumtamen si hac sola conjectura ducitur ad recipiendum in canone hos libros potius quam illos, non habet satis firmum et inconcassum suæ fidei, quam ita tuetur, fundamentum. Primo, quia etiamsi recepta et indubitata hominum fama vel existimatione,

liber aliquis certi auctoris habeatur, semperque ante hominum memoriam sine controversia ita reputatus sit, nihilominus tota hæc auctoritas non excedit fidem humanam, potestque in rigore illi falsum subesse; ergo idem erit in canonicis libris, nisi aliunde eorum antiquitas majorem recipiat certitudi

nem.

13. Secundo, quia quamvis perspicuum foret, libros illos fuisse conscriptos Spiritu Sancto dictante, non potest sola antiquitas infallibiliter ostendere illos esse puros, sicut a Spiritu Sancto sunt prolati, et non esse decursu temporum corruptos, vel casu, negligentia, aut imperitia, vel malitia hostium fidei, præsertim Judæorum aut hæreticorum temeratos. Tertio, quia ex variis translationibus eorumdem librorum eadem ambiguitas oriri potest, quæ per solam antiquitatem, et conjecturas ejus non posset cum certitudine et infallibilitate auferri, ut experientia ipsa satis ostendit; tanta est enim in lectionibus et versionibus varietas, et in quibusdam etiam minutioribus partibus controversia, an fuerint in originali Scriptura, necne, ut ex sola antiquitatis fide vix possit perpendi, quid omnino verisimilius sit, nedum quid certum prorsus et indubitatum.

14. Auctoritas, cui Spiritus Sanctus specialiter assistat, est in Ecclesia necessaria. - Ex hoc ergo discursu concludimus, necessariam esse in Ecclesia certam aliquam auctoritatem, cui specialiter Spiritus Sanctus assistat, ut possit infallibiliter discernere libros canonicos a non canonicis, et hanc nos dicimus esse in Ecclesia Catholica, quæ licet ad hoc discernendum necessario uti debeat regula traditionis, ut discursus prior sufficienter probat, tamen quia ipsamet traditio potest esse ambigua, et quia proxime et immediate per manus hominum ad nos descendit, ideo necessarium est ut idem Spiritus Sanctus assistat Ecclesiæ, tum ad custodiendum fideliter Scripturarum depositum sibi commissum, tum etiam ad approbandam cum eadem certitudine eam traditionem, quæ sufficit ad conciliandam quibusdam libris certam fidem, et discernendum illam ab alia minus constante, et minus certa. Aut igitur rex Angliæ admittit hunc infallibilem spiritum in aliquo homine, vel hominum congregatione, vel negat omnino hujusmodi potestatem. Si hoc posterius eligat, omnia reducit ad uniuscujusque privatum judicium; et fidei firmitatem et Ecclesiæ violat unitatem, sicut in ultimo hujus

« PredošláPokračovať »