Obrázky na stránke
PDF
ePub

pœnæ non oritur proprie ex vi coactiva legis civilis tanquam ex causa, sed ex lege naturali; lex autem civilis solum fuit quasi remota occasio, quia, non posita illa lege, actio illa non fuisset mala, et consequenter nec pœna digna. Similiter ad alteram partem dico, teneri judicem ecclesiasticum punire simile delictum clerici, si ad judicium suum deferatur, non ex vi legis civilis, ut probat argumentum, sed ex vi legis justitiæ, et officii sui, quo tenetur vindicare et emendare delicta subditorum suorum, contra quamcumque legem commissa. Eo vel maxime quod illud crimen magis est contra legem canonicam, vel naturalem, quam contra legem civilem, etiamsi existentiam talis legis prærequirat.

23. An leges civiles clericorum contractus irritare valeant. Quæri tandem hic potest an hæc exemptio clericorum respectu civilium legum extendatur ad vim irritandi aliquos actus, seu contractus humanos, quam hre leges interdum exercent; quod est quærere an lex civilis irritans contractus, qui tam a clericis quam a laicis fieri solent, irritet etiam illos factos a clericis, ut, verbi gratia, an testamentum factum a clerico sine solemnitate requisita jure civili, sit validum, etc. Respondeo breviter, distinguendum esse de irritatione; quædam enim est pœnalis, ut quæ in pœnam imponitur, vel quæ resultat ex inhabilitate aliqua ipso jure imposita per legem in pœnam alicujus criminis; alia vero est irritatio, quæ per se fit propter bonum commune, etiam si culpa operantis non intercedat. Dico ergo legem civilem irritantem, si proprie pœnalis sit, non comprehendere clericos quoad vim, seu actum irritandi. Probatur, quia lex civilis non ligat clericum quoad vim coactivam, nec quoad poenam ipso facto impositam, quæcumque illa sit, ut probatum est; sed talis irritatio fit per vim coactivam legis, et per modum cujusdam pœnæ imponitur; ergo non ligat clericum irritando actum ejus; sicut etiam si imponat aliquam inhabilitatem ad similem actum, non inducit illam in clericum, quia omnes rationes factæ de cæteris pœnis, etiam in his procedunt.

24. At vero si lex civilis per se directe irri-· tet actum propter bonum commune, dicendum est comprehendere clericos quoad vim irritandi, quia tunc non pertinet ad vim coactivam, sed ad directivam. Essetque hoc manifestum, si verum esset leges hujusmodi obligare clericos ex vi legis et jurisdictionis, quia tunc nihil est quod eximat clericum a tali ef

fectu legis, cum ab eadem jurisdictione directiva morum procedat. Verumtamen etiam tenendo has leges solum obligare clericos vi rationis, id asseruit Vasquez 1. 2, disp. 167, c. 4, quia talis (inquit) irritatio necessaria est, ut pax et bona reipublicæ gubernatio constet. Quod non caret difficultate, quia irritatio hæc positiva, seu per hominem inducta, non fit sine jurisdictione et potestate supra personam, vel voluntatem, cujus actus irritatur. Et ideo merito addere possumus, leges civiles habere hunc effectum, quia per jus canonicum simpliciter quoad vim directivam acceptantur, atque ita irritatio illa fundatur in jurisdictione potius ecclesiastica, quam civili. Unde etiam prædicta assertio limitanda est, ut non procedat, quando jus canonicum alia via sustinet actum, vel in favorem clerici, vel (ut sic dicam) in favorem ipsius actus ; tunc enim prævalet jus canonicum respectu clericorum. Ut, verbi gratia, testamentum clerici valet sine solemnitate civili, quia jus canonicum minori contentum est in favorem ultimæ voluntatis, c. Cum esses, de Testament., et idem est in similibus.

CAPUT XVII.

QUALE SIT ECCLESIARUM PRIVILEGIUM QUOAD SUAM SUORUMQUE BONORUM EXEMPTIONEM AB ONERIBUS, ET A POTESTATE SECULARI.

1. Superest dicendum de alia virtute legis humanæ, quæ est ad imponendum onera vel tributa subditis; et quoniam hæc interdum personis, interdum rebus ipsis solent imponi, ideo de illis sigillatim dicendum est. Quia vero non solum clerici, sed etiam Ecclesiæ ipsæ hac gaudent immunitate, dicemus prius de Ecclesiis ipsis, et ecclesiasticis bonis, postea vero de clericis et eorum bonis. Distinguimus crgo in primis bona ecclesiastica a bonis clericorum; nam priora, ut supra dixi, sunt ma gis sacra et religiosa, quia ad divinum cultum et ad opera pietatis per se ordinantur, bona autem clericorum de se mere temporalia sunt, quamvis personis ecclesiasticis quasi adhæreant, et ideo de his postea dicemus.

[blocks in formation]

vel templum ipsum, quod ad usum sacrificii, sacramentorum, et ut in eo fideles ad orandum, et verbum Dei audiendum conveniant, dedicatum et consecratum est; vel potest nomine Ecclesiæ particularis intelligi collegium clericorum, qui unicuique ecclesiæ seu templo ad servitium ejus, et divini cultus et fidelium curam, cæterarumque rerum sacrarum et bonorum custodiam et administrationem deputati sunt. Vel tertio nomine Ecclesiæ particularis intelligi potest tota congregatio fidelium ad eamdem ecclesiam seu templum pertinentium, quatenus in illa recipiunt sacramenta, et illius Pastori, in his quæ ad animam pertinent, proxime subsunt, et secundum eam rationem peculiarem unionem spiritualem habent.

3. Quæ ex dictis acceptionibus præsenti inserviat instituto declaratur. Et quamvis verum sit vocem illam in omnibus his significationibus esse usitatam, præsertim in prima et tertia, nihilominus hæc ultima præsenti instituto non inservit. Quia Ecclesia illo modo sumpta non habet peculiarem exemptionem, seu libertatem ecclesiasticam, præter eam, quæ ad spirituale regimen spectat, de qua diximus in c. 2. Neque illa congregatio habet alia ecclesiastica bona, præter ea quæ ad clerum vel templum spectant. Ecclesia etiam secundo modo accepta, quæ frequentius dicitur clerus, vel capitulum, si consideretur ut persona quædam ficta, eamdem rationem exemptionis habet quam clerici, et ideo sub illis comprehenditur; si vero spectetur quoad bona ad usum sacrum et templi deputata, ejusque curæ commissa, sic non habet exemptionem aliam, præter illam quam de bonis ecclesiasticis explicaturi sumus. Superest ergo ut de ecclesia loquamur, ut est locus sacer, ad cujus servitium vel ornatum, et ad ministeria sacra quæ in illa fiunt, cæteraque opera pietatis alia bona ecclesiastica ordinantur.

Po

4. Varie ecclesiarum immunitates. test item Ecclesia hoc modo sumpta considerari, vel sub generali ratione rei sacræ, et sic habet exemptiones, seu immunitates cæteris rebus sacris, cum quibus in illa generali ratione convenit, communes, de quibus statim dicemus. Vel etiam considerari potest Ecclesia sub ratione propria loci, seu domus quæ ad custodiendas vel protegendas personas quæ in ea existunt, vel ad eam confugiunt, vel ad custodiam rerum quæ in ea collocantur, ordinatur. Et sub hac ratione habent ecclesiæ et loca sacra, quatenus talia sunt, privilegia quædam propria,

et sibi specialiter accommodata. Quæ privilegia in generali sumpta ex ratione naturalı resultant, in particulari vero aliqua sunt per leges canonicas determinata vel declarata. Supposita enim institutione et benedictione, vel dedicatione sacra talis loci, ratio ipsa naturalis dictat, ut ab omni actione indecente, vel quæ sit contra reverentiam tali loco debitam, servetur immunis. Quæ autem actiones cedant in injuriam vel irreverentiam loci sacri, si per legem ecclesiasticam non definiatur, prudenti arbitrio relinquendum erit.

5. Magna autem ex parte hoc determinavit ecclesiastica lex, privilegia aliquarum immunitatum ecclesiis conferendo. Primo, definiendo per quas actiones ecclesia polluitur juxta ecclesiasticam institutionem, easque vetando. Secundo, prohibendo ne ccclesiæ ut laicæ domus tractentur, in eis communia supellectilia sine magna necessitate recipiendo seu admittendo, c. 2 de Custodia Eucharistiæ. Tertio, præbendo ecclesiis immunitatem, et exemptionem ab actionibus forensibus, quæ ad sæcularia judicia, vel ad tractanda negotia politica aut bellica, vel ad mercaturam pertinent. Quarto, tribuendo ecclesiæ peculiarem vim custodiendi bona in eis deposita, vel quovis modo collocata, ut sine speciali sacrilegio per injuriam inde subtrahi non possint. Denique, ut alia omittam, datum est templis privilegium tuendi reos ad ea confugientes, ita ut a ministris sæcularis justitiæ sine injuria et gravi sacrilegio inde non possint per violentiam extrahi. De quibus immunitatibus dixi late in tract. 2 de Relig., toto lib. 3, et præsertim de hac ultima, a c. 8 usque ad finem, et ideo illam nunc pra termittimus. Solum enim ea tetigimus, ut coustet quomodo ecclesia, prout est locus sacer, ab oneribus, sen actionibus, et (ut ita dicam) passionibus profanis, et ab Ecclesia prohibitis exempta sit. De exemptione autem a tributis respectu ecclesiæ sic acceptæ nihil dicere necesse est, quia, licet sit res immobilis, non est res (ut ita dicam) fructifera temporalium bonorum, seu fructuum, et ideo non est capax tributi, præterquam quod quatenus ecclesia est res sacra, habet, ut dixi, omnem exemptionem communem aliis bonis et rebus sacris, de quibus jam dicendum est.

6. Bna ecclesiastica duplicia, quædam specialiter consecrata, alia non ita.-Præter ecclesias ergo cætera ecclesiastica bona in duo mem. bra distingui possunt: quædam sunt, quæ proprie dicuntur res sacræ, quia vel per specialem benedictionem consecratæ sunt, vel

sunt instrumenta divini cultus; aliæ vero sunt quæ generale nomen retinent, et proprie dicuntur bona ecclesiastica, sive mobilia, sive immobilia, quæ, quatenus ad Dei cultum, sustentationem ministrorum, subsidium pauperum, et alias templorum expensas destinata sunt, inter res sacras computantur, teste D. Them. 2. 2, q. 99, art. 4, et q. 185, art. 7. De rebus sacris prioris ordinis, certum est gaudere multis immunitatibus a communibus usibus, vel ministeriis, et ab omni injuria et iniqua alienatione. Nam hoc genus immunitatis ratione naturali fundatum est, quia sancta debent sancte tractari; ea vero, quæ Deo dicata sunt quamdam sanctitatem participant; ergo ipsa ratio dictat non esse ad usus profanos transferenda. Et ita in lege veteri vasa templi in magna erant veneratione, et ideo specialiter consecrabantur, ut ait D. Thomas 1. 2, q. 102, art. 4, ad 9, et propterea non poterant ad alios usus profanos, vel communes applicari. Unde, Daniel. 5, Balthasar, rex Babyloniæ, qui vasa templi in quodam suo convivio profanare ausus est, statim divinam sensit vindictam, ut ibi Hieronymus et Theodor. notant, et Stephanus Papa I, ep. 1, ad Hilar., c. 3, et habetur in c. Vestimenta, de Cons., dist. 1. Quin etiam inter gentiles suo modo fuit hoc jus rebus sacris conservatum, ut colligimus ex 1. Inter stipulantem, § Sacra, ff. de Verb. obligat.; nunc autem maxime jure canonico confirmatum est, ut constat ex c. Ligna, cum multis sequent., de Cons., dist. 1, et cap. Quæ semel, cum sequent., 19, quæst. 3, et ex reg. Semel, de Regulis juris, in 6; et novo etiam jure civili declaratum hoc est in 1. Sancimus, Cod. de Sacrosanct. Eccles.

7. Res divino cultui dicatæ ab humanis usibus eximuntur. - Pertinet autem hæc immunitas ad quamdam venerationem, seu honorarium cultum hujusmodi rerum sacrarum, et ideo in materia de adoratione explicata est. Et propter eamdem causam non ita convenit hæc immunitas aliis bonis ecclesiasticis secundi ordinis, quia illa non sunt proxima instrumenta divini cultus. Ideoque priora bona dici solent exempta ab humano commercio et usu; hæc vero posteriora esse possunt in humano commercio, et ad ordinarios usus applicari, dummodo debito modo et cum pietate fiat. Ut sumitur ex c. Sine exceptione, c. Aurum, et cap. Gloria, cum aliis multis, 12, quæst. 2.

' Vide Sarmient., de Reddit. eccles.

Nam quia hæc etiam posteriora bona aliquo modo sacra sunt, hoc saltem ex vi suæ institutionis requirunt, ut solum in religiosos vel pios usus proxime consumantur, quia ad hunc finem Ecclesiæ data sunt, ut multi canones tradunt in dicta 12, quæst. 2. Quod si bona sint immobilia vel pretiosa, peculiare habent privilegium, ut alienari non possint, nisi modo et ratione jure canonico præscriptis, cap. Nulli, cum aliis, de Rebus Ecclesiæ non alienandis.

8. Omnia ecclesiarum bona gaudent privilegio fori. Præterea omnia ista bona ecclesiastica dici possunt gaudere privilegio fori, seu, quod idem est, esse exempta ab omni jurisdictione, seu potestate sæcularium principum seu magistratuum. Primo, quoad administrationem, nam per Ecclesiæ ministros custodiri, conservari, transferri, aut permutari, distribui, vel quando oportuerit, alienari debent, non per laicos, quibus nulla super hæc bona est attributa potestas, juxta supra dieta in cap. 2 et 15, et ex dictis ibi constat, immunitatem harum rerum quoad hanc partem ex jure divino descendere, supposita institutione Ecclesiæ, et potestate data Petro et successoribus ejus, ad universas res ecclesiasticas per se, vel per ministros suos, administrandas. Unde in Concilio Lateranensi, sub Leone X, in Bulla de Reformatione curiæ, § Et cum fructuum, dicitur prohibitum esse jure divino, ne laici jus administrandi bona ecclesiastica usurpent.

9. Ratio dicta exemptionis. - Ratio vero est, quia hæc bona si considerentur ut sacra, per se ordinantur ad spiritualem et supernaturalem finem, et ideo ex vi juris divini administratio eorum ad spiritualem potestatem pertinet. Si vero considerentur ratione materiæ, sic, eo ipso quod tradita sunt Ecclesiæ, facta sunt extra dominium et potestatem laicorum, et divino cultui dicata sunt, et sub speciali ratione sub dominio Dei constituta, ut significavit Concilium Tridentinum, sess. 25, cap. 1, de Refor., prohibens Episcopis, ne res ecclesiasticas, quæ Dei sunt, consanguineis donent, qui modus loquendi est frequens in sacris canonibus, ut videre licet in multis decretis, 12, quæst. 1 et 2, 16, q. 1 et 7, et in cap. Cum secundum Apostolum, de Præbend., ubi hæc bona vocantur patrimonium Christi, quod etiam habetur in cap. Cum ex eo, de Elect., in 6; et in c. Tua nobis, de Præben. decimæ peculiari titulo et modo dicuntur esse bona Dei. Ergo administratio talium bonorum

ad eos pertinet, quos Deus dispensatores suorum bonorum constituit; hujusmodi autem dispensatores sunt præcipue Romanus Pontifex, et sub illo Episcopi in suis diœcesibus, juxta mensuram potestatis sibi concessæ, ut Pontifices et varia Concilia docuerunt, quæ apud Gratianum videri possunt, dist. 96, præsertim cap. 1 et ultimo, et dicta 12, q. 1 et 2, et 17, q. 1 et 7. Et optime Ambrosius, in cap. Convenior, 23, q. 8, ex epist. 33, ad Sororem. Et propterea sacrilegi appellantur, qui per potestates sæculares hujusmodi bona ecclesiastica usurpant, tanquam rerum sacrarum violatores.

10. Bona ecclesiastica etiam a legibus civilibus sunt exempta. Secundo dici possunt hæc bona gaudere privilegio fori, quia exempta sunt a legibus civilibus, ita ut nihil circa illa in particulari disponere possint, ut ex dictis in capite præcedenti satis notum est, et sumitur ex cap. Ecclesia, et cap. Quæ in Ecclesiarum, de Constitut., et cap. ult., de Rebus Ecclesiæ non alienandis. Et traditur apertissime in Concilio Romano, sub Symmacho, quod allegavit Innocentius III, in dicto cap. Ecclesia, et refertur in cap. Bene quidem, 96 dist., ubi lex quædam super ecclesiastica bona lata a quodam Basilio, homine laico, et urbis Romæ Præfecto, licet esset favorabilis Ecclesiæ, nulla declaratur ex defectu potestatis. Ne in exemplum remaneret præsumendi quibuslibet laicis, quamvis religiosis, vel potentibus, in quacumque civitate quolibet modo aliquid decernere de ecclesiasticis facultatibus, quarum solis sacerdotibus disponendi indiscusse a Deo cura commissa docetur. Ratio ergo est, quia tales leges sunt nullæ, utpote sine jurisdictione factæ ; nam sicut civilis magistratus aut princeps non habet potestatem administrandi ecclesiastica bona, ita nec jurisdictionem habet ad ferendas leges, per quas circa eadem bona aliquid disponat. Tum quia eadem ratio versatur, videlicet, quod hæc bona, eo ipso quod speciali titulo facta sunt divina et spiritualia, per specialem habitudinem ad supernaturalem finem, constituta sunt extra objectum et materiam jurisdictionis temporalis. Tum etiam quia dispositiones legum circa aliqua bona continent (ut sic dicam) principalem dispositionem, et administrationem talium bonorum quasi eminenter, seu virtute; quia hujusmodi leges sunt regulæ per quas dirigi debet talium bonorum administratio; ergo qui talia bona administrare non possunt, multo minus poterunt leges circa illa con

dere. Quapropter non minus juris divini est hæc exemptio a lege civili, quam ab administratione laicorum. Est tamen variis modis determinata hæc exemptio per ecclesiasticos canones, præscribentes modum circa alienationes, translationes, et alios modos dispensandi, vel administrandi hæc bona, ut videre licet in decretis antiquis allegatis, præsertim 12, q. 1, et toto titulo de Rebus Eccles. non alien., et in cap. Pastoralis, de His quæ fiunt a Prælatis sine consensu capituli. Unde per easdem leges canonicas aucta est hæc exemptio per varia privilegia ecclesiis concessa circa bona sua, ut circa alienationes, præscriptiones, et similia, de quibus hic non est dicendi locus, sed videri possunt Doctores Canonista in cap. Nulli, de Rebus Ecclesiæ non alienandis, et Summistæ, præsertim Sylv., verb. Alienatio, et verb. Ecclesia, 2 et 3.

G

11. Bona ecclesiastica exempta sunt a judiciis sæcularibus. Tertio, eadem ratione gaudent hæc bona exemptione ab onere judicii sæcularis. In quo breviter advertendum est, duobus modis posse hæc bona considerari: primo, præcise quatenus res sacræ sunt, et ut sic manifestum est non posse circa illa versari sæcularia judicia, nam si dubitatio aliqua vel lis circa illa, ut sacra sunt, moveatur, ex ipsa rei natura et divino jure ad ecclesiasticum judicium pertinet, quia est materia sacra et spiritualis; ut si tractetur, an ecclesia sit polluta, necne, vel an calix sit recte consecratus, et similia. Alio modo possunt hæc bona considerari ratione materiæ, secundum quam temporalia bona sunt, et de illa-. rum dominio, vel jure utendi aut fruendi illis litigari potest, et hoc modo etiam constat hæc bona esse exempta a judicio sæculari, ut notant Glossa, Panormit. et Doctores, in cap. Ecclesia Sanctæ Mariæ, de Constit., per illum textum, et per cap. Si clericus, cum similibus, de Foro comp., et cap. Decernimus, de Judiciis, cum aliis quæ cap. 13 adduximus. Hæc enim pars fere coincidit cum his quæ ibi diximus de exemptione clericorum in causis civilibus. Nam si clerici eximuntur quoad propria bona a sæculari judicio, multo magis quoad bona ecclesiastica. Unde hoc intelligendum est cum declaratione ibi addita, nimirum, ut procedat, quando ipsa Ecclesia est rea, seu in judicium vocatur a laico, vel (quod perinde est) quando laicus prætendit talia bona esse sua, vel aliquod in eis jus habere. At vero si e converso Ecclesia, seu Pastor ejus pro hujusmodi bonis, quæ ecclesiastica esse

prætendit, laicum conveniat, tunc non habet locum exemptio a sæculari judicio, quia reus in foro suo conveniri debet, nisi fortasse sacrilegium intercesserit, ratione cujus potest reus immediate trahi ad judicium ecclesiasticum, ut in prædicto capite satis explicatum

est.

CAPUT XVIII.

bus seu temporalibus monarchis, vel aliis magistratibus jure possunt vel solent imponi. Nam de tributis quæ a Summo Pontifice possunt exigi, et ecclesiastica possunt vocari, non est in præsenti consideratio; illa enim non sunt contra exemptionem ecclesiasticam, nam hæc est a potestate civili, non a Pontificia. Imo, quia hæc bona subsunt plene potestati Pontificis, eximuntur a potestate sæculari, eoque ista exemptio refertur, ut illa subjectio

AN EXEMPTIO A TRIBUTIS SECULARIBUS CONVE- plene possit impleri; ideoque dubium non

NIAT ECCLESIIS, EARUMQUE BONIS, QUATENUS CHRISTI PATRIMONIUM SUNT.

1. Bona ecclesiastica quædam mobilia, alia immobilia, utraque quid. Ecclesiarum nomine, ut præcedenti capite explicavi, ipsa materialia templa vel loca sacra intelligimus; per ecclesiastica autem bona res omnes sacras, et quæ ad usus ecclesiarum, Deo, seu ipsis ecclesiis donatæ sunt, et sub administratione ejusdem ecclesiæ, seu ministrorum ejus perseverant. Nam de bonis propriis clericorum postea dicemus. Distingui autem possunt hæc bona in immobilia et mobilia. Sub immobilibus non solum fundos, prædia, domos, et similia corporalia bona, quæ fixam radicem habent, sed etiam jura fructifera, ut census, quibus annui redditus respondent, et servitutes, et similia bona perpetua, quæ incorporalia dicuntur, comprehendimus, juxta juris consuetudinem, in Clementin. Exivi, § Cum annui redditus, de Verbor. signific., et quæ notantur a Doctoribus, in cap. Nulli, de Reb. eccles. non alienand.; et Glos,, in cap. 2, de Reb. eccl. non alienand., verb. Jura. Sub mobilibus antem cæteras res omnes ecclesiæ usibus deputatas, cujuscumque æstimationis vel valoris sint, complectimur. Nam licet, in ordine ad perpetuam conservationem, prohibendamque alienationem, soleant res pretiosæ ecclesiæ sub immobilibus comprehendi, quia eodem jure censentur, ut notat Panormitan., in cap. Tua, de His quæ fiunt a Prælatis, etc., tamen in ordine ad tributa non habent peculiarem rationem, et ideo inter mobilia censentur sicut revera talia sunt, juxta 1. Lex quæ mancipia, Cod. de Administrat. tutorum. Ea vero, quæ se moventia vocantur, licet immobilia proprie dici non possint, ut per se constat, quatenus fructifera esse solent, et per quamdam succes. sionem possunt esse perpetua, ad illa nunc

[blocks in formation]

est quin ecclesiastica bona possint aliquibus tributis ecclesiasticis subjici, saltem per Summum Pontificem, qui est supremus eorum dispensator. Qualia vero et ob quas causas futura sint, et an ab inferioribus Prælatis introduci possint, non est, ut dixi, præsentis considerationis, sed in materia de præbendis et beneficiis ecclesiasticis tractandum est.

3. Tributa sæcularia duplicia. Deinde tributa sæcularia, quamvis multiplicia sint, nt in lib. 5 de Legib. dixi, in præsenti in duo capita distingui possunt, juxta divisionem positam rerum mobilium et immobilium: quædam ergo tributa de rebus immobilibus postulantur, et solent vocari tributa realia, seu pensiones aut vectigalia, quamvis hæc nomina interdum communiora sint. Alia vero sunt tributa quæ de rebus mobilibus petuntur, ut gabella, quæ etiam vectigal a vectando appellatur. Est enim differentia notanda inter res mobiles et immobiles, quod mobiles, quia non sunt fructiferæ, de se non sunt capaces tributorum, nisi quatenus subsunt negotiationi, vel transportationi ab uno loco in alium, et ideo talia tributa inde accipiunt nomina vectigalium, etc. Res autem immobiles, quatenus fructiferæ sunt, per se sunt capaces alicujus pensionis, et ideo hac voce circa illas utemur.

4. Prima conclusio: omnia ecclesiastica bona a tributis sunt exempla.- Dico ergo bona ecclesiastica, tam mobilia quam immobilia, a tributorum solutione esse exempta. Conclusio est certa, et communis Doctorum, locis infra citandis, et sumitur ex c. Non minus, et cap. Adversus, de Immunit. ecclesiar., et cap. Quanquam, de Censib., in 6, et c. 1, de Immunit. ecclesiast., in 6; et Clement. 1, eodem titul., et in Extravag. Quod olim, eodem. Item in jure civili coufirmata est hæc immunitas, præsertim in constitutione Friderici post Jibros Feudorum, et habetur etiam in l. 1, § Item nulla, C. de Episcop. et Cleric. Denique optimum argumentum sumitur ex cap.

« PredošláPokračovať »