Obrázky na stránke
PDF
ePub

Tum quia si tale tributum imponatur personæ, est contra exemptionem quam talis persona habet a potestate judicis sæcularis. Si vero imponatur rei sive fructibus ejus, sic imponitur bonis ecclesiasticis, quia im positio præcedit priusquam talia bona clerico acquirantur, et tunc adhuc ecclesiastica sunt, et ita fit contra talium bonorum immunitatem.

6. Si vero tale tributum intelligatur imponi super ipsammet actionem lucrandi tales redditus, vel stipendia, etiam est contra immunitatem, quia illa actio spiritualis est, et omnino extra forum potestatis sæcularis, et ideo non est capax tributi. Item, quia illud lucrum non est per modum mercaturæ, aut civilis contractus, sed est per modum stipendii annexi ministerio spirituali, et ideo sequitur naturam, et forum sui principalis, solumque ab spirituali potestate minui potest, ideoque jure canonico statutum est ut beneficia sine diminutione conferantur. Quoad hanc ergo partem, et usque ad prædictum statum talium bonorum, recte probatur illa ratione, non posse clericis imponi tributa de talibus bonis. Et hoc modo videtur intelligi statutum Concilii Vormatiensis, quod refertur in cap. Sancitum, 23, quæst. 8, et in cap. 1, Extra de Censib., ubi dicitur: Presbyteri in Ecclesiis constituti, non de decimis, neque de oblationibus fidelium aliquod servitium faciant, præter ecclesiasticum.

7. An redditus ecclesiastici in clericos translati tributis subjaceant. At vero si talia bona considerentur ut jam sunt facta propria clericorum, non videtur illa ratione probari, esse incapacia tributorum sæcularium. Probatur, quia jam illa bona re vera non sunt sacra, neque in ulla specie talium bonorum a D. Thoma numerantur, si attente legatur; nam in ultima specie ponit bona, quæ sunt deputata ad sustentationem ministrorum, sive molilia sint, sive immobilia. Aliud autem est esse deputata, aliud vero esse jam ministrorum facta, nam primum habent, quamdiu sunt communia, et sub potestate Ecclesiæ, ac speciali dominio Dei; postquam vero personis clericorum dividuntur et applicantur, statum mutant, et sacra esse desinunt, quia respectum illum peculiarem ad Deum, et annexionem ad spiritualem titulum amittunt. Cujus signum est, quia in quoslibet usus converti possunt, et quia possunt donari laicis propria auctoritate privati clerici cujus sunt, et propter causam vel rationem temporalem. Denique quia bona illa in se spectata temporalia

sunt, et dominium, quod clericus de illis acquirit, temporale est; quod autem acquisitio fuerit media actione vel jure spirituali, non refert, quia respectus ille transit, et non manet. Sicut quando ex bonis Ecclesiæ datur pauperi eleemosyna, eo ipso quod pauper illa acquirit, incipit pars illa esse mere temporalis; ita ergo esse videtur in his bonis clericorum. Igitur in ordine ad tributa, eadem ratio erit de illis quæ de aliis bonis patrimonialibus clericorum.

8. Quid dicendum, si clerici non sunt talium reddituum domini. Adverto tamen punctum hoc pendere ex alia celebri controversia de redditibus ecclesiasticis, an clerici, postquam illos recipiunt titulo sui beneficii, illorum verum et proprium dominium consequantur, ita ut de illis possint libere disponere, quantum spectat ad obligationem justitiæ, vel semper maneant dispensatores eorum bonorum, ut ex illis imprimis congrue alantur, et deinde cætera in pia opera dispensent. Qui enim hoc posterius censent, ut Navarrus et alii, consequenter dicere possunt et debent, et illa bona semper esse sacra, quia semper manent sub dominio Dei, ac subinde æquiparari ecclesiasticis bonis, quia revera semper manent ecclesiastica. Unde juxta hanc sententiam, per applicationem talium bonorum ad hanc vel illam personam clerici, non mutatur eorum status quoad dominium proprium Dei, nec quoad generalem finem, ad quem bona ecclesiastica sunt destinata, sed solum mutatur facultas proxima dispensandi illa. Nam antequam clericus illa acquirat peculiari titulo, facultas dispensandi illa est in pastoribus Ecclesiæ, vel in communitate aut ministris ejus; postquam vero beneficiatus illa acquirit, illi committitur propria facultas ea dispensandi sua auctoritate, semper tamen ut ecclesiastica, et ut fidelis dispensator et prudens. Et consequenter etiam in hac opinione satis probabile est, raptorem talium bonorum etiam de potestate clerici, esse sacrilegum, non ratione personæ a qua furatur, nec ratione loci unde furatur, sed ratione ipsorum bonorum, quia sacra sunt. Ac tandem juxta eamdem sententiam satis consequenter dicitur, talia bona clericorum esse a tributis exempta, non solum ratione personæ, sed ratione sui, quia sacra sunt, et piis usibus semper destinata, et quidquid ex illis per tributum detraheretur, non tam clerico quam piis usi bus minueretur. Atque de his maxime clericorum bonis, et cum eodem fundamento pro

cedere potest eorum sententia, qui dicunt, bona clericorum æquiparari bonis ecclesiastieis in omni exemptione, præsertim a tributis, ut videre licet in Glossa 2, in c. Ecclesia S. Mariæ, de Constit., et ibi Decius, num. 18, et aliis, quos refert Covar., lib. 1 Variar., c. 4, num. 2 et 3.

9. Vera resolutio. At vero si contrariam sententiam supponamus, nimirum, clericos beneficiatos acquirere proprium dominium illius portionis, sen partis reddituum suorum beneficiorum, quæ illis in stipendium datur, consequenter profecto dicendum est, idem esse judicium de illis bonis quod de aliis patrimonialibus clericorum quoad exemptionem a tributis. Hoc enim sufficienter probant rationes factæ, illo fundamento supposito, quia per illam particularis dominii acquisitionem transferuntur bona illa a superiori ordine ad inferiorem, sient quando dantur laicis ministrantibus Ecclesiæ in stipendium laboris sui, seu ministerii temporalis, vel quando dantur clericis propter actiones communes laicis, ut docendi, canendi, etc. Nam æque mutatur dominium, et consequenter status talium bonorum. Quod autem id fiat in stipendium spiritualis vel corporalis actionis, accidentarium est, et non mutat conditionem bonorum, quam in inferiori statu consecuta sunt. Hæc autem sententia de dominio clericorum circa hæc bona hodie magis recepta est, et probabilior censetur, et sine dubio fuit opinio divi Thomæ, dicto Quodlib. 6, art. 12, ad 3, et ideo etiam in præsenti supponimus, quoad tributa et exemptiones eamdem esse rationem de his bonis, quæ de patrimonialibus clericorum.

[ocr errors]

10. Quid de bonis quasi patrimonialibus clericorum. Unde a fortiori constat, idem esse dicendum de bonis quæ Navarrus quasi patrimonialia vocat ; illa enim partim conveniunt, partim differunt a præcedentibus. Conveniunt quidem quoad modum acquirendi seu lucrandi illa per actionem, seu ministerium spirituale, et ideo existimo etiam in hoc convenire, quod acquisitio talium bonorum est de se a tributis immunis, ideoque etiam illa bona, ut sunt stipendia talium ministeriorum, sunt natura sua a tributis exempta. Militat enim eadem ratio supra facta, nimirum, quod illa actio est spiritualis, et ideo jure divino exempta a jurisdictione civili; ergo etiam stipendium, quod ratione illius datur, et est quasi accessorium illi, debet esse eodem modo exemptum, ut non possit per impositionem sæcularis tributi diminui. Item hæc lucra na

tura sua sunt subjecta potestati spirituali, ad quam pertinet illa taxare, moderari, vel auge. re; imo et Pontifex posset super illa, si essent copiosa, pro pauperibus vel sumptibus Ecclesiæ aliquod tributum imponere; ergo ratio postulat ut ab impositionibus laicorum sint exempta, quia non debent duplici onere prægravari. Differunt autem hæc bona a propriis ecclesiasticis redditibus, quia non manant ex propriis ecclesiasticis bonis, neque ex titulo spirituali alicujus ecclesiastici beneficii, sed ex quibuscumque bonis temporalibus per modum mercenarii stipendii, interveniente hu mana conventione, seclusa imperfectione dandi unam rem pro alia, sed considerando solum rationem debitæ sustentationis. Ex hac autem differentia, quæ in facto ipso notoria est, sequitur alia, nimirum, de his posterioribus lucris in omni opinione probabili certum esse, clericos acquirere proprium ac temporale dominium talium bonorum, posseque de illis prout voluerint, salva justitia, disponere, ut etiam Navarrus, loco supra citato, fatetur. Et ideo etiam quoad tributa est similiter certum, eamdem esse rationem de his bonis jam acquisitis in facto esse, ut sic dicam, quæ de patrimonialibus, de quibus dicendum super

est.

CAPUT XXIV.

UTRUM PATRIMONIALIA, ET IN UNIVERSUM BONA TEMPORALIA CLERICORUM SUB COMMUNIBUS LEGIBUS SECULARIUM TRIBUTORUM COMPREHENDANTUR.

1. Prima ratio dubitandi.— Ratio dubitandi sumi potest primo ex cap. Magnum, 11, q. 1, quod est Ambrosii, lib. 4 in Luc., circa illa verba: Et sedens docebat de navicula turbas, ubi attingens locum Matth. 17. ubi Christus soli Petro jussit mittere hamum, et tollere staterem inventum in ore piscis, et solvere tributum, in quo ait Ambrosius significatum esse, magnum et spirituale documentum, quo christiani viri sublimioribus potestatibus docentur debere esse subjecti, ne quis constitutionem terreni regis putet esse solvendam. Et videtur clericos comprehendere, nam subjungit: Si enim censum Dei Filius solvit, quis tu tantus es, qui non putes esse solvendum?

[ocr errors][merged small]

ab aliquibus ex his tributis, ut patet in 1. 2, C. de Episc. et Cler., et in aliis, quæ supra ex Codice Theodosiano retulimus, nihilominus illæ sunt quasi peculiares exceptiones, nam generalis regula legum civilium esse videtur, clericos non eximi a solvendis tributis suorum temporalium bonorum, quando generaliter similibus bonis imposita sunt, ut sumitur ex 1. De iis, C. de Episcop. et Cleric., et ex 1. Ad instructionem, et 1. Neminem, Cod. de Sacrosanct. eccles., et ex epist. Valentiniani apud Theodoret., libr. 4 Hist., capit. 7, dicentis: Episcopi vectigalia, uti leges postulant, pensitare non recusant.

3. Tertia. Tertio videtur hoc esse rationi consentaneum, quia, licet personæ clericorum sacræ sint, et ideo sint etiam exemptæ, bona tamen eorum temporalia sunt, et mere civilia, et ideo sunt temporalibus principibus subjecta; ergo merito possunt principes ex illis tributa exigere. Neque enim obstat quod illa bona respectum habeant ad personam sacram et exemptam, tanquam ad proprium dominum, quia illud dominium est mere temporale, et ad temporalem finem de se ordinatum. Et ita respectus ille non est ad talem personam ut sacram vel exemptam, sed præcise ut civem. Neque etiam obstat quod princeps non habeat jurisdictionem in personam clerici, qua possit illum ad solvendum tributum cogere, quia satis est quod juste possit illud petere tanquam debitum, ut clerici in conscientia reddere teneantur. Quod si renuant, et necessaria sit coactio, apud suum judicem conveniri poterunt, ut debitum solvant. Quod si hoc non sufficiat, vel commode fieri non possit, poterit princeps, vel minister ejus tributi coactor, rem temporalem, non tam jurisdictionis, quam defensionis titulo, occupare, ne jure suo privetur. Atque hæc omnia ex eo maxime confirmantur, quod in multis reguis ita fieri et consuetudine receptum esse videmus, principibus catholicis, et pastoribus Ecclesiæ scientibus, et tacentibus.

4. Omnia clericorum bona exemptione gaudent. Nihilominus dicendum est, omnia clericorum bona exempta esse ab oneribus tributorum civilium, sive realia, sive mista censeantur, præterquam in casibus a jure canonico exceptis. Ita sentiunt doctores Canonistæ in c. Ecclesiæ, et c. Quæ in Ecclesiarum, de Constit., et in c. Si clericus, de Foro comp., quibus locis videri maxime possunt Panormit., Decius et Felinus, et in c. ult. de Vita et honest. Cleric., et in c. Adversus, et c.

Non minus, de Immunit. eccles., et in c. 1 de Immun. eccles., in 6; et Bart., in 1. Placet, C. de Sacros. eccles., n. 25 et sequent.; et Bald., in l. 2, C. de Episc. et Cleric., et in illis locis alii juris civilis interpretes, Paulus de Castro, in 1. Ad instructiones, C. de Sacrosan. eccles., et Gregor. Lopez, in 1. Si, et 54, titulo sexto, parte prima; et Summista communiter, v. Immunitas, et Navarr., in Manual., c. 17, n. 200, et in c. 27, n. 97; et Medin., C. de Restit., q. 15. Probatur autem primo ex jure canonico, nam in omnibus capitibus proxime citatis eximuntur clerici ab hujusmodi tributis. Nam in c. Non minus, expresse dicitur: De bonis Ecclesiarum et clericorum; in c. autem Quanquam, de Censib., in 6, apertius dicitur: Districtius ne ab Ecclesiis et personis ecclesiasticis talia exigantur. Et infra: Ecclesiasticæ personæ, ac res ipsarum jure divino et humano a sæcularium personarum exactionibus sunt immunes. Ubi quædam Glossa marginalis addit ad nomen illud res, limitationem non patrimoniales, sed corrumpit textum; nam ubi lex non distinguit, nec nos distinguere debemus, præsertim sine textu, vel cogente ratione. Igitur indefinita illa locutio æquivalet universali; idem enim est dicere, res clericorum esse exemptas, ac dicere nulla bona clericorum esse tributis sæcalaribus subjecta, præsertim quia negatio inclusa in voce exemptionis cadit supra res exemptas, et ita vocem illam distribuit.

5. Atque hoc magis declaratur in Clement. unic., eodem titulo, quæ præcipit observari, quidquid contra exigentes ab Ecclesiis et ecclesiasticis personis talias, collectas, aut exactiones quascumque, a prioribus Pontificibus vel Conciliis statutum est, ubi distributio illa quascumque dictam limitationem excludit. Nec refert quod non de rebus, sed de personis loquatur, quia non potest pro re exigi tributum, quin a persona, cujus talis res est, exigatur. Præterea hoc magis declaratur ex Clement. ult., de Censibus, ubi tam a personis ecclesiasticis, quam pro earum rebus propriis tributa extorqueri prohibentur, etc. Ubi et distincte ponuntur res et personæ, et dum additur pro rebus propriis, satis significatur sermonem esse de omnibus bonis etiam propriis; talia enim maxime sunt patrimonialia, nam quæ ex suis beneficiis clerici acquirunt, vel non sunt ita propria, vel certe non ita solent in jure canonico vocari. Et præterea additur ibi exceptio, scilicet, ut id intelligatur de rebus, quas non negotiandi causa deferunt, aut

deferri faciunt, vel transmittunt, quæ exceptio firmat regulam in contrarium ; nam res, quæ negotiationis causa feruntur, inter patrimonialia bona continentur; ergo si hæ excipiuntur a regula, reliqua omnia patrimonialia bona sub illa comprehenduntur. Atque hoc modo idem confirmatur ex cap. ult. de Vita et honestat. clericor., ubi Pontifex a clericis permittit exigi tributa, quæ a mercatoribus solvi solent, quando ipsi clerici eisdem negotiationibus se implicant, de qua exceptione infra dicemus; nunc enim solum ex ea colligimus, extra casum negotiationis, nulla clericorum bona, per se loquendo, esse obnoxia secundum canonicum jus sæcularibus tributis.

6. Ex jure civili probatur conclusio. — Præterea huic juri canonico consentit civile in constitutione Friderici supra citata, et habetur in Auth. Item nulla, Cod. de Episc. et Cleric., ubi prohibetur ne collectæ vel exactiones ecclesiasticis personis imponantur. Nec refert quod expresse non loquatur de bonis, tum quia (ut dixi) non potest talis exactio ex bonis personarum fieri, quin a personis fiat, quorum sunt bona; et e converso non possunt aliter tributa hujusmodi exigi a personis, nisi de illorum bonis ea postulando, et juxta illorum quantitatem seu proportionem. Non enim de solo censu, seu capitationis tributo, sed in universum de exactionibus et vectigalibus, angariis et perangariis ibi sermo est, sub quibus verbis certum est comprehendi etiam illa tributa, quæ personis ratione bonorum imponuntur. Unde per illam constitutionem deroillam constitutionem derogata est lex De iis, vel, si quæ forte aliæ libertati clericorum in hac parte derogantes in libris Codicis, vel in authenticis Justiniani reperiuntur. Vel potius renovantur antiquæ leges priorum imperatorum, in quibus hæc exemptio adeo clericis concessa est, ut etiam ex aliqua honesta et moderata negotiatione ad victum comparandum accommodata ab eis illa exigi prohiberent, ut sumitur ex leg. 10, 14 et 36, de Episcop. et Cleric., in Cod. Theodo

siano.

7. Ratione suadetur conclusio. Objectio. Ratione probari potest absolute hæc assertio, quia hæc immunitas, etiam quoad bona, est valde consentanea rationi naturali, et dignitati sacerdotali ; nam, si viri nobiles solent in humana república ab hujusmodi tributis eximi, cur non magis eximentur persona sacræ Deo dicata? Secundo, potest idem concludi ex alia exemptione clericorum a jurisdictione sæculari; nam tributa solvuntur

quasi in signum subjectionis, et in stipendium laboris in administranda suprema jurisdictione impensi, ut significavit Paulus, ad Rom. 13; ergo, sicut clerici omnino exempti sunt a jurisdictione sæculari, ita etiam consequenter ab omnibus tributis solvendis eximuntur. Dices, licet sint exempti a jurisdictione principum, non tamen a commodo, et utilitate gubernationis et sollicitudinis eorum; nam eorum providentia in pace conservantur, defenduntur, et saltem secundum communem rationem civium gubernantur. Ac denique simpliciter vasalli sunt, et honorem debitum principi tanquam domino exhibere debent; ergo justum etiam esset ut per aliquam contributionem ad principis sustentationem juvarent.

8. Responsio.- Respondeo ex verbis Pauli, 1 ad Cor. 9: Si nos vobis spiritualia seminamus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus? Sic ergo dicimus, sicut clericalis status a regibus in temporalibus juvatur, ita reges a clericis in spiritualibus juvari; nam pro illis et pro tota republica apud Deum intercedunt, et peculiariter pro regibus obsecrant, ut Paulus monet, 1 ad Timoth. 2. Per hæc ergo sufficienter compensant beneficium, quod a regibus accipiunt. Eo vel maxime quod fere nullus labor, vel sumptus principibus sæcularibus accrescit, ex eo quod politicum regimen et regum protectio in eorum commodum redundet. Accedit præterea ratio supra facta, quod Summus Pontifex, cui directe subsunt clerici, potest ab eis exigere tributa, cum rationabilis causa occurrerit, et consequenter etiam potest prohibere ne alteri solvant, saltem sine sua facultate, quod etiam (ut infra dicam) moraliter necessarium est ut clerici a laicorum importunitatibus et injuriis immunes conserventur. Denique propter hanc immunitatem clericorum, etiam quoad bona ipsorum, non désunt regibus et principibus sufficientia stipendia et redditus, quibus onera suorum munerum possint substinere. Quod si interdum indiguerint ecclesiastico subsidio, non sua potestate, sed ejus qui patrimonium Christi dispensat, et ecclesiastici status peculiarem curam gerit, illud postulare debent, ut scandala et excessus evitentur, et omnia ordinate fiant.

9. Ad Ambrosium prima responsio.-Ad fundamenta ergo in contrarium facilis est responsio ex dictis. Et imprimis ad Ambrosium aliqui respondent, illum loqui de facto, non de jure; clerici enim (in illo præsertim tempore), quando ab illis exigebatur tributum, pacifice illud solvebant, non ex justitiæ debito, sed ex cha

ritatis affectu, ad vitandum scandalum, et ne propter affectum temporalium bonorum principibus subesse nolle viderentur. Colliguntque hanc mentem Ambrosii ex facto Christi jubentis Petro solvere tributum, quod in exemplum adducit; constat autem ex verbis Christi, ipsum non ex debito, sed ad vitandum scandalum, Petro, ut tributum solveret, præcepisse. Ut ergo exemplum sit accommodatum, necessarium videtur ut sententia Ambrosii in eodem sensu intelligenda sit. Est ergo expositio probabilis, quamvis verba illa Ambrosii Christiani viri docentur, potestatibus sublimioribus debere esse subjecti, et similia, aliquid amplius significare videntur.

10. Secunda, ad eumdem. Aliter ergo responderi potest, Ambrosium non esse locutum de clericis, sed simpliciter dixisse, Christiani viri. Quod verbum indicat, magnum illud documentum, quod ibi tradit, præcipue datum esse contra antiquum errorem, asserentem Christianos exemptos esse a tributis principum, eo ipso quod Christiani sunt. Illum enim errorem refellebat Paulus ad Roman. 13, cum protulit sententiam quam Ambrosius allegat Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Cum autem Ambrosius interrogat: Quis tu tantus es, qui non putes esse solvendum? non oportet ut clericos comprehendat, nam statim subdit: Tu, qui sæculi sequeris lucrum, cur sæculi obsequium non recognoscas? Cur te supra sæculum quadam animi arrogantia feras, cum sæculo sis misera cupiditate subjectus? Loquitur ergo de sæcularibus seu laicis. Denique licet demus, in priori interrogatione clericos comprehendere, sensus non incongruus esse potest, eos non debere sua auctoritate, et quasi propria præsumptione negare tributum, sed vel juxta concessiones principum, vel juxta suorum Prælatorum decreta.

11. Ad secundam objectionem ex jure civili. -Ad tertiam.-Ad leges civiles, fatemur aliquas leges Justiniani non favere huic exemptioni, jam vero responsum est illas esse revocatas, et de legibus antiquiorum imperatorum christianorum verius est plenam immunitatem a tributis clericis concessisse. Quamvis negari non possit, inter ipsos imperatores fuisse varietatem, quam Ecclesia tunc tolerabat, quia ita tunc expediebat, ad quod fortasse etiam allusit Ambrosius, ut supra notavimus. Ad rationem recte ibi responsum est, bona adhærere personæ, ideoque non posse personam esse plene et perfecte exemptam, nisi bona

etiam exempta sint. Et ideo non refert quod bona temporalia sint, neque quod respiciant clericum, non ut clericum, sed ut temporalem dominum vel civem, quia ille non tantum est exemptus ut clericus, sed etiam ut civis, et simpliciter ejus persona, et consequenter etiam ea quæ illi quasi accessoria sunt. Ad id vero quod de jurisdictione attingitur, jam ostensum est exemptionem a tributis valde conjunctam, vel consequentem esse cum exemptione a jurisdictione, cum ipsa tributi impositio et exactio actus jurisdictionis sit. Neque potest ullo modo dari laicis licentia occupandi per vim, seu violenter subtrahendi bona clericorum, in quos jurisdictionem non habent, quia hoc est contra omne jus naturale, solumque in casu extrema necessitatis permitti posset, ut statim dicam. Denique ad consuetudinem, quæ objicitur, respondemus ad nos nunc non pertinere modum et qualitatem consuetudinis expendere, quæ ad factum pertinet, non ad jus, ideoque solum nunc dicimus, talem consuetudinem ex genere suo iniquam esse, et in jure reprobatam tanquam ecclesiasticæ libertati contrariam, nisi vel per Pontificem expresse approbata sit, vel in aliqua exceptione juris sit fundata, juxta ea quæ in sequentibus di

cemus.

CAPUT XXV.

AN CLERICI TENEANTUR AD ONERA REALIA SOLVENDA, QUE REBUS IMMOBILIBUS ADHÆRENT.

1. Duæ exceptiones a regula in præcedenti capite posita excogitari possunt, quas expendere necesse est. Prima est de tributis realibus, quæ rebus immobilibus inhærent, priusquam in potestatem clericorum perveniant ; nam de posterioribus tributis, quæ superveniunt, postquam talia bona clericorum effecta sunt, certum est sub generali regula comprehendi, quia omnia jura sine distinctione loquuntur, et rationes supra adductæ æque de immobilibus et de mobilibus procedunt, quia etiam onera bonorum immobilium redundant in dominum, et tandem ex fructibus solvuntur, quæ mobilia sunt. Deinde quando onera seu tributa in bonis ipsis antecedunt, si sint ex pensionibus procedentibus ex proprio, ac privato dominio ejus, qui primo pensionem imposuit, mediante aliquo pacto, sic certum est rem transire cum suo onere, ac subinde esse a clerico solvendum : nam quæ in hac parte diximus de Ecclesiis, in clericis locum habent.

« PredošláPokračovať »