Obrázky na stránke
PDF
ePub

quia solum prohibent exactiones contrarias ecclesiasticae libertati, qualia sunt quæ in jurisdictione laicorum, et in positiva lege civili fundantur.

11. Refellitur. Sed quamvis fundamentum hoc speciem quamdam probabilitatis habeat, nihilominus solidum non est, nec decretis consentaneum. Primo, quia (ut notavit Abbas in dicto consilio) dictum cap. Non minus, prius dicit: Sive fossata, sive expeditiones; et deinde adjungit: Sive alia quælibet. Fossata enim ad custodiam civitatis fieri solent, et ita pertinent ad utilitates clericis et laicis communes, idemque fere esse solet de expeditionibus; ergo cum additur distributio alia quælibet, omnia similia ad minimum comprehenduntur. Unde in cap. Adversus, distincte explicatur prædicta decisio de exactionibus, quæ ad relevandas utilitates vel necessitates communes ordinantur. Præterea, in aliis juribus absolute et sine limitatione prohibentur exactiones et collectæ, quibus nominibus solent etiam hæ contributiones communes significari, et Clement. unica addit distributionem, Quascumque exactiones, et præterea adjungit: Necnon et circa præstandas subventiones laicis a Prælatis, vel aliis personis ecclesiasticis; nomine autem subventionum hujusmodi contributiones maxime significari solent. Et in dicta Auth. Item nulla, declarantur angariæ et parangariæ, quæ solent etiam pro communi utilitate exigi; ergo limitatio illa verbis ipsorum jurium repugnat.

12. Satisfit rationi pro prædicto fundamento adducte. Deinde ratio seu conjectura adducta in illo fundamento non est sufficiens ad interpretanda jura contra eorum verba, quia non probat esse necessariam limitationem illam, ut decisio illorum canonum justa et rationabilis sit. Primo quidem quia bona ecclesiastica, quibus clerici aluntur, sunt ad altiores fines deputata, qui in bonum et utilitatem ipsorum laicorum redundant; nam subventio pauperum magna utilitas laicorum est; templa etiam, et omnes sumptus illorum, laicorum usibus inserviunt, et ideo non est a ratione alienum, ut laici ex solis bonis suis temporalibus contribuant ad publica opera civilia, etiam si in communem utilitatem clericorum redundent. Præsertim quia bona sacris usibus deputata non debent ad profanos et communes usus converti, et ideo merito eximuntur ab his etiam temporalibus contributionibus. Quam rationem late prosequitur Panormitanus in dicto consilio.

[ocr errors]
[ocr errors]

13. Objectio. Solutio. Dices, has rationes ad summum procedere de bonis Ecclesiæ, non vero de bonis clericorum, quia et possunt esse patrimonialia, et quamvis sint ex redditibus Ecclesiæ, postquam sunt facta propria illorum, jam non sunt sacra, sed patrimonialibus comparantur, ut supra dictum est. Respondetur, etiam procedere satis congruenter rationem illam in bonis clericorum, præcipue in his quæ proveniunt ex redditibus ecclesiasticis, quia ex vi suæ exemptionis et dignitatis, postulant ut sine diminutione et sine temporali onere conferantur. Deinde merito extenditur etiam ad bona patrimonialia, tum quia hæc sunt veluti accidentaria et accessoria, expeditque ut participent exemptionem personæ et aliorum bonorum, ne detur occasio laicis illo colore onerandi clericos; tum etiam quia ipsi clerici communi utilitati laicorum inserviunt, et ideo illis quodam modo debitum est, ut gaudere possint utilitatibus temporalibus cæteris civibus communibus, etiam si ad illas temporaliter non concurrant. Hac enim ratione solent eximi milites et magistratus; ergo jure etiam eximuntur sacerdotes, qui non minus ad jus sen commune bonum pertinent, quam civiles magistratus, juxta sententiam Isidori, lib. 5 Etymologiar., cap. 8, cap. Jus publicum, distinct. 1, et idem habetur in l. 1, ff. de Instit. et jure. Denique, quamvis demus, in aliquibus casibus justum et rationabile esse, ut clerici ad hæc opera contribuant, inde non sequitur dicta jura canonica de his exactionibus seu contributionibus non loqui, quia non omnino illas prohibent, sed modum et formam in illis servandam statuunt. Hoc autem maxime consentaneum rationi est, quia ad Prælatos Ecclesiæ spectat, clericorum curam specialem habere, et dijudicare, an talia onera juste illis imponantur, non tantum generatim, sed etiam in particularibus casibus et eventi. bus, in quibus solent excessus et violentiæ committi. Quam rationem dicta jura attigerunt. 14. Conclusio: in his actionibus servanda est forma jure canonico præscripta. Dicendum ergo sine ulla dubitatione est, in postulandis a clero hujusmodi contributionibus, a laicis principibus et magistratibus ordinatis, servandum esse modum, et formam in jure canonico præstitutam, præsertim in dictis capitibus Non minus, et Adversus. Ita docet late Panormit., in dicto cons. 3, et in dicto cap. Non minus, n. 18, ubi refert alios antiquos Doctores in hac veritate consentientes, præcipue Glossam, in c. Generaliter, verb. Colla

[ocr errors]

tionibus, quæ ait, legem Ad instructiones derogatam, vel certe limitatam esse per jus canonicum. Et idem sensit Hostiens. in Summ., tit. de Immunit., § A quibus, circa finem; et communiter Canonista super dicta decreta, Paulus Castrens., Jason, et alii, in dictal. Ad instructiones, et Gregor. Lopez, dict. tit. 6, partit. 1, 1. 51, et melius in 54, n. 1 et 2; et lex illa multum favet. Nam, licet dicat clericos debere has contributiones solvere, tamen simul declarat hoc esse ex consensu Ecclesiæ, dicens: Tubo por bien la sancta Iglesia. Et infra adjungit, non posse laicos cogere clericos ad hanc solutionem, sed solum simpliciter ab eis petere, et si dare noluerint, per Episcopos cogendos esse; de Episcopis autem dicit, teneri ad id præcipiendum; quod intelligendum est juxta priorem declarationem, scilicet, juxta probationem Ecclesiæ, et modum ab ea præscriptum. Et plura pro hac sententia, et præsertim quoad Doctorum allegationes videri possunt in Guttierez, in dicta q. 3, 1. 1 Practicar.

15. Quas conditiones requirat forma jure canonico præfinita. Prima conditio. -Forma autem, seu modus in his tributis servahdus, ut a clericis exigi possint, tribus conditionibus consistit, quæ ex dictis capitibus Non minus, et Adversus sumuntur. Prima ponitur his verbis: Ubi laicorum non suppetunt facultates. Circa quæ verba dubitari potest, de quibus facultatibus intelligenda sint, an de solis facultatibus communibus reipublicæ, an etiam de facultatibus singulorum civium. De quo nihil invenio a Glossa vel Doctoribus ibi explicatum, neque in aliis juribus canonicis, neque etiam in legibus juris communis civilis; imo lex Ad instructiones omnino illam conditionem omisit; solumque in dicta lege Hispaniæ Novæ Recopilationis explicatur illa conditio, et ad communia bona limitatur per illa verba: A fallecimiento de proprios de consejo. Cui legi stari posse videtur, quamdiu ex jure canonico aliud non constiterit, tum quia est satis rationi consentanea, ut ex supra dictis constat; tum etiam quia alia esset nimia restrictio; vix enim potest moralis accidere casus, in quo bona propria omnium et singulorum civium ad hujusmodi opera efficienda non sufficiant, et difficilius erit hoc examinare vel probare. Ut ergo clerus consentire debeat, satis erit ut moraliter constet, communia bona non sufficere, et singulos cives non posse sine magno gravamine suis solis sumptibus tale opus efficere.

16. Secunda conditio.- Altera conditio est, ut contributio non fiat, nisi Episcopus et clerus, re inspecta et considerata, existiment esse conferendam. Ita habetur in cap. Non minus, et expressius in cap. Adversus dicitur: Episcopus simul cum clericis. Unde constat non posse Episcopum solum contributionem approbare vel jubere, etiam juxta dispositionem cap. Non minus, quia concursus clerici simul postulatur. Interrogari autem potest quid nomine cleri vel clericorum intelligatur, nam videtur in rigore significari, necessariam esse diocesanam synodum; nam hæc videtur intelligi nomine cleri, et quia quod omnes tangit, ab omnibus debet comprobari; ergo oportet ut omnes conveniant, saltem per capita, et in synodo. In contrarium autem est, quia hoc non videtur observari in usu, et est moraliter valde difficile, ut in omnibus occasionibus occurrentibus practice servari possit. Quapropter satis probabile est sufficere consensum Episcopi cum capitulo suæ cathedralis Ecclesiæ; nam illud solet in jure intelligi nomine clericorum, juxta cap. 1, cum aliis, de lis quæ fiunt a Prælatis sine consensu capituli. Multum etiam in hoc valere potest consuetudo: nam ubi ex more præscripto Episcopus habuerit proprium consilium suorum officialium, vel clericorum ad hoc munus deputatorum, et cum eis graviora diœcesis negotia expedire solet, illud videri potest sufficiens ad conditionem hanc in illis juribus requisitam implendam.

17. Tertia conditio. Tertia conditio, in dicto cap. Non minus, est, ut contributio fiat sine ulla exactione. Hæc vero magis pertinet ad modum petendi tributum jam impositum, quam ad modum servandum in imponendo tributo. Intelligitur autem de exactione coactiva, ut jam supra explicatum est, et de illa conditione videri potest Gigas, de Pension., quæst. 90, ubi alios refert. Insinuatur etiam in eodem textu alia conditio, scilicet, ut contributio sit ad relevandas communes utilitates, vel necessitates, sed hæc non est nova conditio, sed finis et quasi fundamentum justitiæ talis impositionis, quod in toto hoc capite principaliter supposuimus. His ergo conditionibus omissis, propriam tertiam conditionem addit Innocentius III, in diet. cap. Adversus, his verbis : Propter imprudentiam tamen quorumdam Romanus Pontifex prius consulatur, cujus interest communibus utilitatibus procidere. In qua conditione, propter difficultatem ejus, et moram quam necessario

secum affert, fundantur maxime contrariæ sententiæ auctores, ut putent non esse extendendam ad has exactiones, quæ frequenter necessariæ sunt, et habent quasi innatam naturalem æquitatem et pietatem. Sed nihilominus evidens est, Innocentium III de eisdem exactionibus vel tributis cum Alexandro III esse locutum, ac proinde hanc conditionem ad omnia tributa, in quæ priores conditiones cadunt, extendi. Ideoque, licet difficilis videatur, servandam esse, quia fuit præscripta ab eo, qui potestatem habuit illam imponendi, et potuit esse expediens propter vitanda incommoda, quæ frequenter occurrunt. Existimo tamen, si Episcopus et clerus consentiant inconsulto summo Pontifice, licet male faciant, et puniri possint, nihilominus factum tenere, quia ibi non additur verbum irritans consensum eorum, et alioqui habebant jure ordinario potestatem ad illum consensum præstandum.

18. Evasio. Limitatio admittenda in hac tertia conditione. Posset autem aliquis dicere, conditionem hanc esse in præsumptione fuudatam, ut indicant illa verba: Propter imprudentiam quorumdam, et ideo ubi fuerit evidens justitia et ratio contributionis, et consensus sit debitus secundum prudentiam, non obligare legem illam quoad hanc conditionem. Quia præsumptio cedit veritati, et consequenter cessat etiam lex in præsumptione fundata. Respondeo negando assumptum, quia illa lex revera non supponit rem præsumptam in qua fundetur, sed solum morale periculum, et occasionem frequentis mali et nocumenti. Hoc autem satis est ut lex universaliter feratur, et obliget etiam in particulari casu, licet in eo negative cesset finis seu ratio legis. Solum ergo limitari potest illa conditio in casu urgentis necessitatis, quando est periculum in mora, argumento cap. Pervenit, de Immunit. ecclesiar., et quia necessitas caret lege. Et hanc limitationem addiderunt Panormitanus et Gregor. Lopez supra, et Sylvester, verb. Immunitas, numero 20; Guttier. supra, qui alios refert. Hæc autem necessitas maxime potest contingere in exactione, quæ ad unum actum vel ad breve tempus fit; nam si longiori tempore sit duratura, licet in casu necessitatis possit inchoari inconsulto summo Pontifice, ut longiori tempore protrahatur, consulendus erit, quia potest quoad hanc partem lex impleri, necessitate non obstante, • quia hoc modo illi suflicienter subvenitur.

CAPUT XXVII.

UTRUM OMNES CLERICI, TAM IN SACRIS QUAM IN MINORIBUS ORDINIBUS CONSTITUTI, ET IN STATU CLERICALI PERSEVERANTES, INTEGRE GAUDEANT ECCLESIASTICA LIBERTATE?

1. Explicuimus causas et effectus hujus exemptionis; solum superest ut de personis, seu subjectis quibus hoc privilegium conceditur, disseramus. Et quoniam ex hactenus dictis satis in genere constat, privilegium hoc personis ecclesiasticis concedi, duo sub hac generalitate explicanda supersunt. Unum est, quæ sint istæ personæ ecclesiasticæ hoc privilegium participantes. Aliud est, an singulis earum totum hoc privilegium integre et quoad omnes suas materias communicetur. Primum ergo distinguendus est duplex ordo ecclesiasticarum personarum, juxta partitionem a Hieronymo traditam, in cap. Duo sunt, 12, q. 1. Unus est clericorum, alius est eorum qui conversi seu Deo devoti ibi appellantur, qui sub nomine monachorum significantur in cap. Si quis suadente, 17, quæst. 4, et jam communiter sub nomine religiosorum aut regularium comprehenduntur.

[ocr errors]

2. Differentia inter has ecclesiasticas personas. Differunt autem hæc duo genera personarum ecclesiasticarum, quia clericatus proprie sumptus requirit ordinationem aliquam sacramentalem, vel saltem primam dispositionem, et quasi inchoationem ejus per primam tonsuram (in hac enim amplitudine nunc sumitur juxta cap. Cum non ab homine, de Sentent. excom., et cap. Cum non ab homine, de Judiciis); monachatus vero nullum requirit ordinem, sed solum sacrum aliquem statum, per quem persona Deo specialiter dicetur, et ut talis ab Ecclesia recipiatur. Deinde in clericatu sunt diversi gradus, nam quidam sunt clerici in sacris, ut sunt omnes qui per ordinationem, ratione voti annexi, inhabiles ad aatrimonium facti sunt, juxta c. Miramur, de Servis non ordin. Alii vero sunt clerici in minoribus, qui votum non emittunt, et ideo subdistinguendi sunt, nam quidam sunt clerici continentes, alii conjugati. Et ita resultant quatuor gradus personarum ecclesiasticarum, de quibus suo ordine dicemus; in hoc vero capite simul tractabimus de omnibus clericis non conjugatis, quia in generali regula conveniunt, qua constituta, exceptiones vel differentiæ quæ inter eos fuerint, facile intelliguntur.

3. Prima conclusio. Probatur conclusio Si autem hoc privilegium spectetur ut per primo ex jure canonico. Probatur secundo jus ecclesiasticum determinari aut limitari ex jure civili. Dicendum ergo est, omnes potest quoad personas, sic etiam non inveniclericos, tam in sacris quam in minoribus, tur facta discretio inter clericos in sacris, etiam in prima tonsura constitutos, et in cle- vel in minoribus, dummodo in statu clericali ricali statu perseverantes, plene et integre gau- perseverent, modo inferius explicando. Ratio dere privilegio clericali, per se loquendo, id autem colligi potest ex cap. Si diligenti, de est, nisi propter crimina illo priventur. Hæc Foro compet., quia hoc privilegium sicut non assertio extra controversiam est inter Catho- est personale, id est, intuitu personæ conceslicos; nam ex jure canonico manifeste proba- sum, ita non est datum intuitu hujus vel iltur. Præsertim cap. 2, de Foro competent., lius ordinis, sed intuitu status clericalis, et ibi: Neque presbyterum, neque diaconum, aut ideo dicitur ibi toti collegio ecclesiastico inclericum ullum, aut minores Ecclesiæ, per dultum, ad quod collegium quilibet clerici quod ultimum membrum intelligi videntur pertinent, ut ibi dicitur. Nec dubitandum est juvenes, seu juniores (ut habet alia littera) quin etiam clerici solius primæ tonsuræ sub primam tantum tonsuram habentes, quamvis hac generalitate comprehendantur; et ideo de alii magis vocem illam extendant, ut infra vi- his solent interdum auctores loqui in partidebimus. Idem probatur in dicto cap. Cum non culari, vel ad tollendum omne dubium, vel ab homine, de Judiciis, ibi: Clericos cujuscum- ut a fortiori intelligantur omnes superiores que ordinis. Et iterum: Clericus in quocum- comprehensi, ut videre licet in Joanne Lupo, que ordine constitutus. Alia vero jura indefi- tractat. de Libertate ecclesiastic., cap. 2, et nite loquuntur de clericis, sub qua voce omnes Covarr., in Practic., cap. 31, 32 et 33, et est comprehenduntur, præsertim in favorabili- satis expressum in dicto cap. 2, de Foro combus, nisi limitatio addatur, et in hac materia pet., et clarius in Concilio Tridentino, sess. 23, specialiter explicatur in cap. De persona, 11, cap. 6, de Reformat. ; quod decretum statim quæstion. 1, ubi multa alia jura eodem modo exponemus. de clericis loquuntur; tractant vero specialiter de privilegio fori, tam in materia criminali quam in civili. Et cum eadem generalitate loquuntur jura canonica de clericis quoad exemptionem a tributis, ut videri potest in omnibus titulis de Immunitate ecclesiar. Denique jus etiam civile eodem modo de exemptione clericorum loquitur, ut patet ex Authent. Cassa, Cod de Sacros. eccles., et Authent. Item nulla, Cod. de Episc. et Cleric., ubi Fridericus de personis ecclesiasticis indefinite loquitur, quod nomen generalius est. In Codice etiam Theodosiano multæ sunt leges sæpe jam indicatæ, in quibus privilegium hoc vel absolute conceditur clericis, vel interdum etiam minoribus in particulari. Unde a fortiori constat convenire majoribus.

4. Ratione probatur assertio.—Ratio assertionis non est alia, nisi quæ ex jure sumitur. Nam si hoc privilegium ut est a jure divino spectetur, sic nullam habet limitationem ex parte clericorum, quia omnes sunt speciali titulo de familia Christi, et ad divinum cultum consecrati et deputati; nam, licet inter ipsos clericos sit differentia majoris vel minoris consecrationis, seu magis aut minus sacri ministerii, hoc non satis est ut dicamus, quosdam fuisse magis exemptos ex vi juris divini, quam alios, ut supra cap. 10 declaratum est.

XXIV.

5. Quod autem hoc intelligendum sit de plena et integra exemptione, ut in altera parte assertionis dixi, æque certum est, et eodem fere modo est probaudum; nam jura canonica et civilia, tam quæ exemptionem fori in criminalibus et civilibus, quam quæ immunitatem a tributis concedunt, de ecclesiasticis personis æqualiter, sive indefinite, sive cum distributione loquuntur. Unde omnia, quæ hactenus de generalitate exemptionis, tam in criminalibus et civilibus judiciis, quam in legibus etiam civilibus et tributis diximus, ad omnes clericos cujuscumque ordinis in statu. clericali perseverantes æqualiter applicanda sunt, quia jura quoad hanc partem nihil inter eos discernunt, unde neque nos discernere debemus, nisi fortasse in aliquo casu particulari in jure expresso, de quo nunc non tracta

[blocks in formation]

majorum vel minorum ordinum in hoc invenitur. Supponit autem hæc differentia discrimen aliud inter status utriusque ordinis clericorum. Nam, licet omnibus clericis commune sit, ut characterem indelebilem accipiant (quod cum proportione, et quadam imitatione de prima tonsura accipiendum est), nihilominus quoad perseverantiam in statu et munere clericali, ordines sacri secum afferunt majorem stabilitatem et obligationem. Nam clerici in sacris tenentur in statu clericali perseverare, c. Decernimus, dist. 28, neque possunt illum sine apostasia deserere, unde ad habitum et insignia clericalia retinenda cogi possunt, cap. Tuæ, de Apostatis, adjuncta Glossa communiter probata. Clerici autem in minoribus, ut eadem Glossa notat, possunt sine apostasia statum clericalem deponere et laice vivere, et sæcularibus negotiis implicari, juxta c. Joannes, de Clericis conjug., et cap. unic., eodem titul., in 6. Ex hac ergo differentia oritur, ut clerici in sacris absolute, et sine ulla alia conditione dicantur ex vi suæ ordinationis gaudere privilegio clericali, quia talis ordinatio secum trahit perseverantiam in illo statu, et consequenter etiam trahit privilegium clericale, per se loquendo, quam particulam seu limitationem infra explicabo. Inferiores autem ordines, quia per se non obligant ad perseverantiam in illo statu, per se soli non sufficiunt ad gaudendum privilegio clericali, sed aliquas conditiones requirunt, quæ indicent talem personam durare in statu, in quo est divino cultui et ecclesiastico ministerio dicata, quæ est potissima ratio ob quam hoc privilegium conceditur.

7. In clericis minoribus tres conditiones requiri ad fruendum hoc privilegio. — Hinc ergo - Hinc ergo Tridentina Synodus, sess. 23, cap. 6, de Reformat., in hunc modum decernit: Nullus prima tonsura initiatus, aut in minoribus ordinibus constitutus, ante decimum quartum annum beneficium possit obtinere. Is etiam fori privilegio non gaudeat, nisi beneficium ecclesiasticum habeat, aut clericalem habitum et tonsuram deferens, alicui Ecclesiæ ex mandato sui Episcopi inserviat, vel in seminario clericorum, aut in aliqua schola, vel universitate de licentia Episcopi quasi in via ad majores ordines suscipiendos, versetur. Ex qua decisione constat, mentem Concilii fuisse ut non gaudeant privilegio clericali clerici in minoribus constituti, nisi ecclesiasticis ministeriis actu dicati sint, quod nos explicuimus per verbum perseverandi in statu clericali. Voluit autem

Concilium, ut minoribus ordinibus aliquid aliud adjungeretur, quo ista perseverantia seu dedicatio ad divinum cultum indicaretur. Duos autem modos Concilium distinxit. Unus est, si clericus minor beneficium ecclesiasticum habeat. Alius est, si tonsuram et habitum clericalem deferat, et ad serviendum alicui Ecclesiæ, vel alio modo in via ad ecclesiasticum obsequium per Episcopum applicatus vel constitutus sit. Qui duo modi singuli per se sufficiunt; nam a Concilio sub disjunctione aut, ponuntur.

8. Objectio. Clericus ergo minor habens clericale beneficium, eo ipso gaudet privilegio fori, etiam si conditiones alias in clericis minoribus non beneficiatis requisitas non observet, quia Concilium in illo membro solum beneficium cum ordinibus requirit, quia ex vi beneficii censetur esse actu dicatus ecclesiastico ministerio, et tenetur habere animum in clericali statu perseverandi, vel saltem non habendi contrarium, alias nec beneficium retinere, nec illius fructus suos facere potest. Dices: ergo, licet talis clericus in habitu clericali non incedat, nec tonsuram deferat, et in reliquis ut laicus vivat, gaudebit privilegio clericali, quod videtur absurdum, cum graviter peccet, et satis videatur clericalem statum deseruisse. Respondeo concedendo non amittere privilegium ipso facto, quia nullo jure privatur, nec Concilium in tali clerico aliam conditionem ut simpliciter necessariam ad gaudendum privilegio requirit. Poterit tamen talis clericus moueri, et si incorrigibilis sit, privilegio privari, juxta cap. In audientia, et cap. Contingit, 2, de Sentent. excomm. Idem enim in clericis in sacris contingit, ut infra dicemus, et notat Glossa in capit. Tua, de Apostatis; et Innocent., in capit. 1, eodem tit.

9. An pensio cum minoribus ordinibus ad hoc privilegium sufficiat. hoc privilegium sufficiat. Quæri autem potest an sufficiat cum tali ordine habere pensionem. Respondeo, si pensio talis sit, quæ possit haberi a laico, clarum est non sufficere, quia talis pensio neque est insigne clericatus, neque ad statum clericalem vel officium obligat, neque beneficio ecclesiastico ullo modo æquiparatur. Si autem pensio sit clericalis, videri potest sufficere, propter contrarias rationes; æquiparatur enim ecclesiastico beneficio, et ideo solet sub illa voce comprehendi, præsertim in favorabilibus. Habemusque ad manum exemplum in eodem decreto Concilii Tridentini ; nam in principio statuit, ut ante

« PredošláPokračovať »