Obrázky na stránke
PDF
ePub

decimum quartum annum nullus possit beneficium obtinere ; ibi autem congregatio Cardinalium censuit, sub beneficio pensionem comprehendi ; ergo eadem vel majori ratione, cum inferius dicitur clericum minorem, si habeat beneficium gaudere privilegio, debet etiam nomen beneficii ad pensionem extendi.

10. Nihilominus invenio responsionem aliam ejusdem congregationis, in qua contrarium declarari videtur his verbis: Cui resercata fuit pensio, si non incedat in habitu et tonsura, non gaudet privilegio fori. Et ratio redditur, quia Concilium Tridentinum corrigit jus commune, et tres casus excipit per dictionem nisi. Hæc enim decisio non potest subsistere, nisi supponamus ibi, sub nomine beneficii, non venire pensionem. Nam, licet verum sit Concilium corrigere jus commune, in eo quod non requirit trinam monitionem, quam postulabant cap. ult. de Vita et honest. cleric., et cap. Contingit, de Sent. excommunic., nihilominus in primo membro illorum, quæ excipit, solum beneficium cum aliqua ordinatione requirit; ergo si pensio venit nomine beneficii, quando alicui nt clerico reservatur, qui illam habuerit, gaudebit privilegio, etiamsi habitum et tonsuram non deferat. Vel e contrario si ille non gaudet privilegio (ut habet responsio Cardinalium), non sufficit sola pensio sine aliis requisitis, ac subinde sub beneficio non comprehenditur.

[ocr errors]

11. Quatuordecim annorum ætas ad hanc exemptionem non requiritur. — Unde tenendo hanc sententiam, responderi poterit, hic restringi nomen beneficii, quia hoc cedit in favorem religionis, ne is, cui pensio tanquam clerico reservatur, facile habitum vel tonsuram deserat, si absque illis posset privilegio gaudere. Mihi tamen, ut verum fatear, hoc non satisfacit, ideoque difficilis videtur hæc posterior decisio, nec rationem ejus satis intelligo, ideoque dubito an fideliter sit descripta, ac propterea judicium in hoc puncto aliis remitto. Adverto tandem in hoc priori membro, quod, licet ad beneficium ætatem quatuordecim annorum Concilium requirat, ad gaudendum privilegio non est necessaria quia in nullo membro a Concilio postulatur. Solum in hoc primo videtur consequenter exigi ratione beneficii, vel potius supponi. Si tamen per dispensationem contingat, clericum minorem quatuordecim annis habere beneficium, privilegio clericali gaudebit, quia in re habet conditiones a Concilio requisitas, nihilque refert quod eas per jus commune vel per

[ocr errors]

dispensationem habere potuerit, quia in hoc Concilium nihil distinguit.

12. Clericus in minoribus ex defectu cujuscumque ex dictis conditionibus ipso facto privilegium amittit. - Circa aliud membrum solum oportet notare, in clerico minori non habente beneficium, tres conditiones postulare Concilium copulative. Ideoque, quacumque illarum deficiente, ipso facto, et nulla declaratione vel monitione præmissa, non gaudebit talis clericus privilegio, ut congregatio etiam Cardinalium expresse declaravit, citaus Innocentium, in cap. 1 de Apostatis; et Geminianum, in cap. Si judex, de Sentent. excom., in 6. Et ratio est, quia illa non est lex pœnalis, sed constitutiva formæ necessariæ ad tale privilegium, et ideo, deficiente forma, ipso facto perditur privilegium. Declarat præterea dicta congregatio, habitum debere esse decentem, et usque ad talos. Eademque ratione oportebit tonsuram esse secundum communem consuetudinem patriæ. Alia de his duabus conditionibus videri possunt in Covar., in Pract., capit. 31, numer. 7; et Julio Claro, lib. 5, § ult., q. 36, num. 17. Et inter leges Hispaniæ, lex 1, tit. 4, lib. 4 Novæ Recopilat., ubi quædam declaratio Pii IV pro his regnis refertur. Quacumque ergo ex his duabus conditionibus deficiente, juxta consuetum morem amittetur privilegium; ut autem deficere judicentur, non satis est semel aut iterum in eis deficere, sed veluti habitu et permanenter sine illis incedere, ut eadem congregatio sensit, arg. c. In audientia, de Sent. excom. In casu vero dubio, ecclesiasticus judex discernit an clericus sufficienter habitum vel tonsuram dimiserit, juxta capit. Si judex, de Sentent. excomm., in 6. Vide Covarr., in Pract., c. 33, in princ.; Jul. Clar., § ult., q. 36, n. 21; Salzed., in Pract., c. 62, n. 14 et 19.

13. Atque hæ duæ conditiones, habitus et tonsuræ, jure communi videbantur sufficere etiam post trinam monitionem; Concilium vero addit tertiam, nimirum, ut talis clericus ex mandato Episcopi alicui Ecclesiæ inserviat seu addictus sit, quæ satis per se est perspicua, et sine dubio est necessaria, non tamen absolute, sed nisi per aliam ab eodem Concilio approbatam suppleatur. Ponit enim Concilium sub disjunctione duo membra, scilicet, Vel in seminario clericorum, aut in aliqua schola, vel universitate de licentia Episcopi versetur; de quibus dubitari potest, an singula ex illis contineant singulas conditiones per se sufficientes ad hoc privilegium, vel solum

sint quasi partes tertiæ conditionis in secundo membro principali positæ, et cum illo solo sub disjunctione construendæ. Sed sine ulla dubitatione hic posterior est sensus Concilii. Alioqui constituenda essent quatuor membra principalia illius decisionis, et clericus in minoribus existens in studio de licentia Episcopi gauderet privilegio, etiam si habitum et tonsuram clericalem non deferret, et beneficio careret; consequens est contra rationem, et contra consuetudinem, quæ est optima legum interpres. Non sunt ergo illa quatuor membra principalia, sed duo; quia vero in secundo membro tres ponuntur conditiones, tertia illarum disjunctive ponitur sub triplici membro minus principali. Itaque in omnibus clericis minorum ordinum imprimis requiritur habitus et tonsura; loco vero tertiæ conditionis, de Ecclesiæ ministerio, sufficit esse in seminario vel in studio de licentia Episcopi.

[ocr errors]

14. An clericus minor, si alicui Ecclesie non inserriat, nec studiis vacet, sit a tributis exemptus. — Aliquorum opinio affirmans. Secunda et vera opinio.-Ulterius vero potest circa hanc partem interrogari, an clericus minor, habitum et tonsuram deferens, beneficium non habens, neque Ecclesiæ deserviens, neque aliter hanc tertiam conditionem observans, sit immunis a tributis, esto non gaudeat privilegio fori. Aliqui enim affirmant, illas conditiones, a Concilio positas, non esse necessarias ad gaudendum immunitate a tributis, quia Concilium solum ad privilegium fori eas requisivit; sunt autem illa duo privilegia diversa, et ideo neque ab uno ad aliud argumentari, neque extensionem facere licet contra privilegium aliud, cum potius favores ampliandi sint. Sed contrariam sententiam censeo veram, et imprimis certum est, consuetudine receptum esse, ut isti clerici, qui beneficium non habent, nec Ecclesiæ deserviunt, vel habitum aut tonsuram non ferunt, a tributis non excusentur, ut testatur Covarr., in Practic., cap. 3!, in fine, quæ consuetudo si esset contra immunitatem ecclesiasticam, non ita prævalere potuisset, ut justa esset exactio, sicut infra dicetur ; quod tamen de hac consuetudine dici non potest, nullus enim est qui hanc consuetudinem reprehen

dat.

15. Deinde in superioribus ostensum est, non posse esse aliquem tributis subditum, nisi sit jurisdictioni et foro subjectus, quia impositio tributi quidam aetus jurisdictionis est; er

go e converso, qui non eximitur a jurisdictione principum, non est cur censeatur ab eorum tributis exemptus, nisi principes ipsum eximere velint; ergo clerici minores, non gaudentes privilegio fori ex defectu dictarum conditionum, consequenter non gaudent immuni tate a tributis. Et ideo in superioribus dixi, privilegium fori, ut distinguitur a privilegio canonis, omnem immunitatem etiam a legibus tributorum includere, et sumitur ex cap. Quanquam, de Censib., in 6, cum similibus. Concilium ergo, absolute loquens de privilegio fori, in hoc sensu accipiendum est. Et confir matur, nam si isti clerici non gaudent privilegio fori, ergo subduntur legibus civilibus, non solum quoad vim directivam, sed etiam quoad coactivam; ergo etiam subduntur legibus tributorum; nam est eadem ratio. Est etiam magna congruentia, quia si per solam primam tonsuram, verbi gratia, sine ulla alia professione clericatus homines fierent a tributis immunes, multi tonsurarentur, solum ut a tributis eximerentur, absque ulla intentione ecclesiastici status.

16. Expenditur quædam Hispaniæ lex. Major quidem mihi difficultas est, in quadam lege Hispaniæ, lib. 1 Novæ Recop., tit. 4, 1.2, quæ declarat, clericos non habentes benefi cium ecclesiasticum, licet observent cætera requisita a Concilio ad gaudendum privilegio clericali, solum gaudere illo quoad causas criminales, non vero quoad tributa, contributiones, et cætera omnia. Illa enim lex non potuit decretum Concilii limitare; Concilium autem absolute dicit, hos clericos gaudere privilegio fori, quod de se non limitatur ad causas criminales, sed omnia complectitur, quæ supra explicuimus. Videtur ergo illa lex supponere, hos clericos minores carentes beneficio non gaudere ex vi juris communis exemptione a tributis et causis civilibus. Quod si ita esset, recte diceretur, etiam ex vi Concilii illa non gaudere, quia Concilium Tridentinum non addidit privilegium his clericis ultra jus commune, sed solum non abstulit, quod antea habebant. At vero suppositio illa revera non est in jure fundata, quia nullibi fit talis distinctio; imo dictum cap. Quanquam, absolute et generaliter loquitur, et similiter alia jura supra citata, de Judiciis et Foro competenti. Sed fortasse in Hispania hoc jus commune quoad hanc partem derogatum esse supponitur, ut Covar. supra significat. Ut hoc autem admittatur, oportet ut constet, talem consuetudinem et derogationem esse a Pontifice approbatam,

alioqui non censeo posse in conscientia legem illam cum his clericis, qui gaudent juxta Concilium privilegio fori, observari.

17. An clerici, semel hoc privilegio privati, illo amplius possint gaudere. Prima sententia. Tandem circa hos clericos dubitari potest, an qui semel carent privilegio ex defectu dictarum conditionum, illo gaudere incipiant, quotiescumque formam Concilii servare cœperint; non enim defuerunt qui hoc negaverint, quia privilegium a superiore semel ablatum non recuperatur propria auctoritate, sed oportet ut a superiore iterum concedatur; at vero Concilium aufert privilegium, et non restituit; ergo non recuperatur sola voluntate clerici ad statum clericalem redeuntis. Aliqui vero addiderunt, hoc maxime habere locum, quando clericus punitus est a judice, et privatus privilegio, quia sine habitu clericali incedebat, quia tunc proprie videtur habere locum ratio facta. Vel etiam quia tunc maxime videtur quis renunciare privilegio, simulque acceptatur renunciatio; postquam vero aliquis sic renunciat privilegio, non potest sua voluntate ad illud redire. Et pro hac sententia citatur Innoc., in c. 1 de Apostatis.

18. Auctoris sententia. Nihilominus contrarium censeo certum ; quandocumque enim clericus habitum et tonsuram deferre cœperit, et Ecclesiæ inservire, aliquo ex modis a Concilio præscriptis, incipiet gaudere privilegio, etiam si ob aliquem defectum antea illo non gauderet. Ita docuit Abbas in simili puncto, in cap. Joannes, de Clericis conjugat., n. 4. Sequitur Angelus, verb. Excommunicatio, 5, num. 23; et in hanc sententiam refert Joannem Monachum, Archidiac. et Joan. de Lignano. Idem Sylvester, Excommunicat. 6, n. 4, et Antonin., 3 part., tit. 24, c. 2; et idem sumitur aperte ex quadam responsione congregationis Cardinalium. Cum enim interrogatum esset an clericus, qui beneficium ecclesiasticum obtinuit, cui, animo uxorem ducendi, una cum clericatu renunciavit, postea vero, mutata voluntate, habitum clericalem assumpsit, et aliud beneficium obtinuit, an recuperet privilegium clericale, respondit congregatio affirmando, quia clericus non potest privilegio renunciare, juxta c. Si diligenti, de Foro compet. Et est responsio juri consentanea, ut a simili sumitur ex cap. unic. de Cleric. conjugat., in 6, et ex his quæ Panormit. et alii notant, in c. Clericus, 2, de Vit. et honest. clericor. Hæc autem decisio eamdem

in præsenti rationem habet. Nam Concilium Tridentinum duas conditiones sub disjunctione posuit, ut vidimus; sed in priori, licet clericus dimittens beneficium, etiam animo renunciandi clericatui, desinat gaudere privilegio, si beneficium iterum obtineat, privilegio gaudere incipit; ergo etiam in posteriori casu licet clericus non beneficiatus, si dimittat habitum, pro tuuc non gaudeat privilegio, postea ad formam clerici a Concilio præscriptam rediens, illo gaudebit. Probatur consequentia ex paritate rationis, et quia ex priori casu ostenditur fundamentum contrariæ sententiæ nullius esse momenti.

19. Unde argumentor in hunc modum, quia vel talis clericus non recuperaret privilegium, quia fuit omnino et radicitus (ut sic rem explicem) illo privatus ; vel quia voluntarie illi renunciavit; neutrum autem est verum, neque probabile. Primum patet, quia nec Concilium nec aliud decretum canonicum talem privationem efficit. Nam Concilium solum dicit: Is etiam privilegio fori non gaudeat, nisi, etc. Et sub his verbis ponit utrumque membrum; illa autem verba non continent privationem perpetuam, sed solum conditionem requisitam ad gaudendum privilegio. Hæc autem est vis et natura conditionalis, ut sit ad utrumque parata, si vera sit, nimirum, ut, non posita conditione, non sequatur effectus, et illa posita, sequatur, etiam si antea ob defectum conditionis positus non fuerit; nam hoc nihil refert, quia quod conditio tardius vel citius impleatur, impertinens est. Præsertim quia illa mora per se non est peccaminosa, nec pro tunc privatur clericus privilegio in pœnam, sed ex defectu formæ, seu status in quo se gerit ut laicus; et ideo sicut laicus incipit gaudere, si ordinetur, etc., ita et iste clericus, si habitum et alia requisita reassumat.

20. Aliud membrum de renunciatione jam probatum est. Nam regulariter non est necesse ut talis clericus habeat animum renunciandi, sed ad summum non gaudendi pro illo tempore. Et deinde licet velit, non potest renunciare privilegio, nisi renunciando etiam clericatui, seu beneficio, etc. Perseverando autem in debito statu, vel resumendo illum, non potest non gaudere privilegio, etiam si velit, quia non potest renunciare tali privilegio in favorem clericatus inducto. Unde impertinens est quod per sententiam fuerit talis clericus exemptione privatus, tum quia illa sententia non inducit novum effectum, sed declarat effectum ju

ris; tum etiam quia, licet illam privationem imponeret per modum pœnæ, illa non est absoluta, nec perpetua, sed habet inclusam conditionem seu terminum, scilicet, donec assumat habitum, etc., vel quamdiu non assumpserit. Unde est quasi suspensio, quæ, sub illis terminis lata, cessat adveniente termino, seu cessante conditione, ut alibi diximus, et ad rem præsentem optime probatur ex Clement. 4, de Vita et honest. Cler., ibi: Quamdiu præmissis institerint, ubi id notat Glossa, et aliis juribus confirmat.

21. Propter crimina posse interdum clericum hoc privilegio privari.-Atque ex his facile declarari potest, cur in fine conclusionis addiderimus intelligendam esse per se; quia propter crimina interdum privantur clerici, etiam in sacris, privilegio fori, et ob nullam aliam causam solent illo privari, neque fortasse possunt. Quia vel illud habent a jure divino, vel ab ecclesiastico in divino ita fundato, ut ad illud proxime accedat ; ergo, nisi ipsi clerici indigni fiant tali privilegio, non possunt illo privari. Non fiunt autem illo indigni, nisi per crimina; ergo non possunt illo privari, nisi in criminum pœnam, quamdiu scilicet statum clericalem retinent. Quod addo propter clericos in minoribus. Nam illi, qui sunt in sacris, ex vi solius characteris censentur esse semper in statu clericali, quamdiu per Ecclesiam non degradantur, quod non fit nisi in pœnam aliquorum criminum. In minoribus autem clericís, non sufficit character sine aliis conditionibus ad illum statum ab Ecclesia requisitis, et ideo ex defectu talium conditionum carent privilegio sine culpa vel pœna; illis autem stantibus nunquam illo privantur, nisi in pœ

nam.

22. Et confirmatur hoc, quia hoc privilegium non est in gratiam personæ, sed totius status clericalis; ergo nullus clericus potest illo privari, nisi fiat illo indignus, quia id redundaret in magnum totius status clericalis incommodum ac detrimentum. Quod autem propter crimina auferatur, redundat in commune bonum totius status, et ideo ita fieri potest, et non aliter. Et ob eamdem causam, ut in superioribus attigi, etiam si hoc privilegium datum esset clericis immediate ab ipso Christo, possent in pœnam illo privari, sicut privantur homines libertate aut vita in ponam, etiam si dono auctoris naturæ illam habuerint, quia intelligitur data quasi sub hac conditione, seu subordinatione ad commune bonum reipublicæ, et potestatis quæ illius cu

ram gerit; ita cum proportione de hoc privilegio censendum est, datum nimirum esse cum subordinatione ad potestatem ecclesiasticam, quod multo magis locum habet, si fortasse per illam proxime fuit concessum.

[ocr errors]

23. Quibus modis pœna privationis hujus privilegii clericis imponatur. Statim vero occurrebat inquirendum, quibus modis fiat hæc privatio privilegii in pœnam. Sed hoc magis pertinet ad tractatum de Censuris ecclesiasticis, ubi id attigimus, disp. 30, sect. 2. Resolutio autem breviter est, regulariter non privari clericum hoc privilegio, nisi per degradationem realem, juxta cap. Novimus, de Verbor. significat., et c. 2, de Pœnis, in 6, et docent Canonista, in cap. At si clerici, § de Adulteriis, de Judiciis, et alii, quos refert et sequitur Covar., in Pract., c. 3; et Joannes Lupus, tract. de Libert. ecclesiast., part. 2, c. 5, n. 5. Aliquando vero fieri potest hæc privatio per solam sententiam a judice ecclesiastico latam, etiam si realis degradatio non sit subsecuta, quod tamen nunquam fit, nisi supposita incorrigibilitate in delictis enormibus, et servata forma præscripta in cap. Cum non ab homine, de Judiciis, de qua videri possunt ibi Doctores, præsertim Panormit., n. 24; Decius, n. 28; Felin., n. 9; et Covar. supra, n. 2. Et ratio sufficiens est, quia in pœnis inferendis, sicut potestas a jure data sufficit, ita forma concessionis servanda est; imo et restringenda, quia materia est odiosa. Tertio denique modo potest hæc pœna immediate per ipsam legem canonicam ferri. Ad intelligendum autem quando et quomodo talis pœna per canonem inferatur, imprimis proprietas verborum stricte observanda est, juxta principia generalia de lege pœnali.

24. Privilegia canonis et fori clericorum in jure distingui.-Deinde est in hac material specialiter advertendum, privilegia canonis et fori clericorum in jure canonico esse distincta, ut notavit Panormit., cap. 1 de Apostatis, ideoque attente considerandum esse de quo privilegio lex loquatur, ut ab uno ad aliud non extendatur. Unde, licet in c. Perpendimus, cap. In audientia, c. Ut famæ, c. Contingit, 2, de Sentent. excom., clerici ter admoniti, et nihilominus in quibusdam criminibus obdurati, priventur ipso facto privilegio canonis, nihilominus illa jura non sunt extendenda ad privilegium fori, ut notavi disput. 22, de Censur., sect. 1, tum quia pœnæ sunt restringendæ ; tum etiam quia, ut recte dixit Angelus, verb. Excommunicatio, 5, n. 23, et Sylvester, Ez

communicatio, 6, n. 4, privilegium fori difficilius tollitur quam canonis. Nam privilegium canonis pure hunanum est, solum enim consistit in peculiari modo tuendi ac defendendi incolumitatem personarum ecclesiasticarum, gravissimam censuram contra earum percussores ferendo, et ideo idem jus canonicum, quo illa censura lata est, merito non vult illam habere locum in prædictis casibus, in quibus judicat clericos ut laicos viventes, et post tot admonitiones pertinaces, tali defensione fieri indignos, licet non statim omni alio majori privilegio, et a jure divino manante, priventur, vel privari mereantur.

25. Unde si quis recte consideret canones qui de hoc privilegio loquuntur, pauci sunt qui poenam hanc ipso facto sine alia sententia judicis ecclesiastici ita imponant, ut eo ipso persona clerici subjecta maneat potestati sæculari, Nam quoad clericos in sacris vix reperitur jus certum, præter cap. i de Homicid., in 6, de quo supra dicto loco de Censuris dictum est; et videri possunt Sylvest., verbo Assassini, quæst. 3 et 4; Juli. Clar., lib. 5, § ult., num. 30, et Covar., lib. 2 Variar., cap. 20, num. 10. Alia vero jura, quæ in certis casibus privant ipso facto clericos hoc privilegio sub quibusdam conditionibus, in cap. Ex parte, 3, de Privileg., et c. unic. de Vita et honest. cleric., in 6, et Clement. I, eodem tit., e hæc (inquam) jura et similia solent de clericis minoribus exponi. Quod nunc examinare et ex professo tractare nec nostri instituti est, nec vacat, sed videri ibi possunt Glossæ et Doctores, et in c. 1 de Apostatis, et Panormit., in c. Perpendimus, de Sent. excom., et Joan. Lupus, in dicto tract. de Libert. Eccles., part. 2, q. 5.

CAPUT XXVIII.

vilegium principis ample interpretandum est. Imo in legibus imperatorum nonnullæ habentur, in quibus privilegium hoc saltem ex parte ad uxores et filios clericorum extenditur, ut videre licet in titulo de Episcop. et Cleri.. in Cod. Justiniani et Theodosii. Relicto ergo antiquo tempore, quæstio tractatur secundum novum jus capituli unic. de Cleric. conjugat., in 6, quod confirmat et aliquo modo restringit Concilium Tridentinum, sess. 23, cap. 6, de Reformat. Statuit autem Bonifacius, in dicto capite, ut clerici conjugati præter privilegium canonis solum gaudere possint privilegio fori quoad causas criminales, sive criminaliter, sive civiliter tractentur. Ut autem hac immunitate gaudeant, tres requirit conditiones. Prima, ut tonsuram deferant; secunda, ut incedant in habitu clericali; tertia, ut cum unicis et virginibus contraxerint. Concilium vero Tridentinum addidit quartam, dicens: Modo hi clerici alicujus Ecclesiæ servitio vel ministerio ab Episcopo deputati, eidem Ecclesiæ serviant et ministrent.

2. Clerici conjugati nunquam gaudent inte gre clericali privilegio.-Ex quo jure tres propositiones et quasi generales regulas in hoc puncto colligimus. Prima est: nullus clericus conjugatus gaudet toto privilegio clericali. Probatur, quia etiam si omnes dictas conditiones impleant, non sunt exempti a judicio sæculari in causis mere civilibus, et consequenter nec ab obligatione legum civilium, saltem quoad vim directivam, neque a tributis, neque ab aliis muneribus vel oneribus publicis, nisi per leges civiles expresse et specialiter eximantur. Probatur, quia in dicto capite, concessa prius exemptione in criminalibus, additur: In cæteris autem eos gaudere nolumus privilegio clericali, ubi aperte omnia excludit, et singularis exceptio firmat regu

AN CLERICI CONJUGATI PRIVILEGIO ECCLESIASTICE lam in contrarium. Et hæc regula communi

EXEMPTIONIS GAUDEANT.

1. Quatuor conditiones ad exemptionem clericorum conjugatorum requisitæ.—Hæc quæstio tractari potest, vel de jure antiquo, vel de novo. Prior sensus parum utilis est, et ideo illum prætermittimus. Verisimilius autem est, priusquam Ecclesia hoc discrimen constitueret inter clericos conjugatos et reliquos, privilegium indifferenter clericis concessum ad conjugatos pertinuisse, non minus quam ad reliquos, quia non possumus nos excludere quos lex non excludebat, et quia pri

ter recepta est per Joannem Andr., et alios expositores, in dicto cap. unic.; Panormitanum, et alios, in c. Joannes, de Clericis conjug., et in c. 2, de Foro compet., et alios, quos referunt et sequuntur Covar., in Pract., c. 31, n. 7; Guttier., de Juram. confirmatorio, p. 1, c. 17, n. 12; Sylvest., v. Clericus, 1,.quæst. sexta. Non defuerunt autem qui contrarium docuerint, ut dicti auctores referunt; sed non est res disputatione digna, ubi jus est tam clarum et evidens. Neque rationes eorum suut alicujus momenti, ut in dictis auctoribus videri potest. Quocirca juxta hoc de

« PredošláPokračovať »