Obrázky na stránke
PDF
ePub

capitis puncto ostendam. Si autem priorem partem eligat, profecto nisi Scripturæ ipsi, et omni prudenti rationi contradicere velit, non nisi Ecclesiæ Catholicæ, vel ejus capiti, hanc Spiritus Sancti assistentiam concedere potest, tum quia illi tantum promissa est, ut capite tertio et quarto ostendimus; tum etiam quia hæc assistentia non debet esse per spiritum privatum, sed publicum, et ad communem utilitatem datum, ut paulo post impensius enucleaturi sumus.

que verbo necessaria est et sufficiens Spiritus Sancti assistentia, ideoque non minus efficax est ad confirmandam fidem verbum Dei non scriptum, quam scriptum, si utrumque per Ecclesiam sufficienter proponatur.

15. Equali certitudine observat Ecclesia verbum Dei non scriptum ac scriptum. - Ecclesiæ igitur commissa est Scripturarum custodia, et illi divinitus datum est, ut fideliter, pure ac sincere illas conservet, verasque a falsis, certas ab incertis, et integras a mutiiatis discernat; et ideo Augustinus, in lib. contra Epistolam Fundamenti, cap. 5, pronunciare non veretur: Evangelio non crederem, nisi me Catholicæ Ecclesiæ commoveret auctoritas. Ex quo principio ulterius concludimus quod fuerat propositum, nimirum, non minori auctoritate et fidelitate posse Ecclesiam Dei conservare verbum Dei non scriptum, quam ipsas Scripturas. Tum quia promissio illi facta non est limitata ad verbum Scripturæ, sed simpliciter est enunciatum Ecclesiam esse columnam, et firmamentum veritatis, et Christus simpliciter promisit Spiritum Sanctum, qui doceat nos omnem veritatem, utique necessariam, vel convenientem Ecclesiæ. Tum etiam quia conjectura illa de verbo transitorio et permanenti, est parvi momenti, posita Spiritus Sancti assistentia et virtute. Imo differentia est fere nulla, quia, licet verbum non scriptum, semel aut iterum prolatum, transitorium sit, tamen ut sæpius repetitum facile conservatur, et ita contingit in corpore Ecclesiæ per frequentem confessionem, ac celebrationem mysteriorum fidei. Unde dici potest, non solum memoria retineri, sed etiam verbis et factis, seu signis externis fidelium sæpe repetitis conservari; quin etiam, licet hoc verbum non sit scriptam in libris canonicis, semper vel in decretis Pontificum et Conciliorum, vel in Patrum monimentis, manet exaratum. Aliunde vero in conservando verbo scripto in sua puritate non fuisset minor difficultas et contingentia, si sola industria et diligentia humana id agendum esset, quia, ut diximus, facile possunt scripta corrumpi vel mutilari, vel nimium mutari propter varias linguarum translationes, aut exemplarium transcriptiones. Igitur in utro

16. Auctoritate Patrum traditiones firmantur.- Atque hujus veritatis gravissimi testes sunt. Imprimis Irenæus, lib. 3 contra Hæres., c. 4, sic concludit, ex his quæ de traditionibus dixerat: Non oportet adhuc apud alios quærere veritatem,quam facile est ab Ecclesia sumere, cum Apostoli, quasi in depositorium dives, plenissime in eam contulerint omnia, quæ sunt veritatis, ut omnis quicumque velit, sumat ex ea potum vitæ. Hæc est enim vitæ introitus, omnes autem reliqui fures sunt et latrones. Declaransque amplius sufficientiam verbi non scripti, in hunc modum interrogat: Quid autem si nec Apostoli quidem Scripturas reliquissent nobis, nonne oportebat ordinem sequi traditionis, quam tradiderunt iis quibus committebant Ecclesias? Et in exemplum adducit multas gentium nationes, quæ fidem Christi susceperunt, priusquam scriberetur, et per plures annos sola traditione eam retinuerunt, prius quam Scripturas reciperent.

17. Huic accedat Augustinus, qui in dict. c. 5 contra Epistolam Fundamenti, post verba citata, statim prudentissime interrogat: Quibus ergo obtemperavi dicentibus: Credite Evangelio; cur eis non obtemperem dicentibus mihi: Noli credere Manichæo? quod nos mutato nomine dicere possumus: Noli credere Luthero, aut Calvino. Et deinde prosequitur: Elige quid velis; si dixeris: Crede catholicis, ipsi me monent ut nullam fidem accommodem vobis. Quapropter non possum illis credens, nisi tibi non credere. Si dixeris: Noli Catholicis credere, non recte facies me cogere ad Manichai fidem, quia ipsi Evangelio, Catholicis prædicantibus, credidi. Quo argumento sectarios omnes, et eorum sectatores convincit Augustinus, ut vel Evangelio credere non debeant, utique quod Evangelium sit, vel reliqua, quæ Ecclesia Catholica docet, credece debeant, quia negare non possunt quin Evangelium ab Ecclesia habeant, et sine ulla ratione illi præbeant auctoritatem in suscipiendo Evangelio, non vero in aliis quæ docet. Unde subjungit idem Augustinus: Si dixeris: Recte credidisti laudantibus Evangelium, sed non recte illis credidisti vituperantibus Manichæum (vel, quod perinde est, Calvinum), usque adeo me stultum putas ut, nulla reddita ratione, quod vis credam, quod non vis non cre

[ocr errors]

dam? quod postea late et eleganter prosequitur. Et similem discursum habet lib. de Util. cred., cap. 14.

18. Est etiam insignis locus apud eumdem Augustin., lib. 4 contra Cresconium, cap. 32 et 33, ubi et sua auctoritate, et manifesto exemplo eamdem confirmat veritatem. Agit enim ibi de non rebaptizandis rite ab hæreticis baptizatis, docetque esse dogma fidei, ut revera est, et prius dicit: Sequimur sane nos in hac re etiam canonicarum auctoritatem certissimam Scripturarum. Et postea subjungit: Quamvis hujus rei certe de Scripturis canonicis non proferatur exemplum, earumdem tamen Scripturarum, etiam in hac re, a nobis tenetur teritas, cum hoc facimus, quod jam universæ placuit Ecclesiæ, quam ipsarum Scripturarum commendat auctoritas, ut quoniam sancta Scriptura fallere non potest, quisquis falli metuit hujus obscuritate questionis, eamdem Ecclesiam de illa consulat, quam sine ulla ambiguitate sacra Scriptura demonstrat. In quibus verbis imprimis confirmat Augustinus quod supra dixi, non omnem veritatem de fide credendam, proxime et (ut sic dicam) formaliter in Scriptura contineri, quamvis remote quælibet veritas possit in Scriptura fundari, quatenus ipsa Scriptura auctoritatem traditionis et Ecclesiæ commendat. Deinde testatur hic Augustinus, Ecclesiam esse judicem controversiarum quæ circa res fidei moven. tur, posseque sua auctoritate confirmare, et certam reddere traditionem, de qua prius fuerat dubitatum. Unde obiter colligo quam inconstanter faciant, qui aliquos libros ut canonicos recipiunt, et alios æque ab Ecclesia probatos a canone rejiciunt, quia olim de illis dubitatum fuit. Unde etiam rex Angliæ, qui in sua præfatione ita loquitur, vel in eadem est inconstantia, vel certe convincitur se non aliqua certa et indubitata regula, sed sola humana conjectura duci ad hos libros admittendos, et illos rejiciendos a canone, et consequenter de neutris eorum, nec de contentis in illis habere certam fidem et vere christianam, sed tantum humanam conjecturam et opinionem.

19. Exemplis tandem veritas confirmatur. -Denique ex dictis verbis Augustini habemus veritatem positam optimo exemplo confirmatam. Nam semel rite baptizatum iterum baptizandum non esse, licet prior baptismus ab hæretico datus fuerit, veritas est de fide christiana tenenda, quamvis in Scriptura saera expressa non sit. Simile exemplum addu

XXIV.

cere possumus, quod (ut existimo) nec Protestantes Anglicani recusant nimirum, infantes quoad valorem recte et convenienter baptizari, quod cum non inveniatur in libris canonicis scriptum, ex traditione per Ecclesiam approbata receptum est, ut sentit August., ep. 28, et 1. 4 de Baptis., c. 24, et l. 10 Gen. ad lit., c. 23, et lib. 3 de Peccat. mer., a c. 6; cum Cypr, ep. 59; et Orig., hom. 8 in Levit., et hom. 14 in Lucam. Est et aliud exemplum de perpetua virginitate Deiparæ, quod licet multi ex novis hæreticis, seu Protestantibus, fortasse non admittant, rex tamen respuere non videtur, cum illam in p. 45 Præfationis, B. Virginem appellet. Et quicquid alii senserint, nobis satis est dogma illud unanimi consensu a Patribus esse traditum : Quos, ut alibi dixit Augustinus, oportet ut populi christiani vestris prophanis noritatibus anteponant, eisque potius eligant adhærere, quam vobis. Nam, ut inferius addit', quod invenerunt in Ecclesia, tenuerunt ; quod didicerunt, docuerunt; quod a Patribus acceperunt, hoc filiis tradiderunt. Quo nihil aptius dici potuit, vel ad commendandam auctoritatem traditionum ex origine, vel ad declarandum quomodo communis Patrum consensus cum traditione conjunctus sit. Videri etiam potest idem August., lib. 1 contra Julian., c. 2; Hieronym., ep. 50 ad Pammach. pro lib. contra Jovinian., et in lib. contra Helvidi. Atque hæc videntur de hoc puncto satis esse, ut liqueat Scripturam, licet in suo ordine sit magnum fidei fundamentum, non tainen esse per se sufficientem quoad nos, sine adminiculo traditionis et Ecclesiæ, quod magis ex sequenti capite fiet manifestum.

20. Explicantur aliqui Patres qui videntur parum traditionibus facere. — Contra hanc veritatem, ex Scripturis vel ratione nihil invenio cui respondere necessarium sit. Ex Patribus autem aliqua notare et exponere oportet; Basilius enim, homil. de Vera ac pia Fide, signum superbiæ certissimum esse dicit, corum, quæ scripta sunt, aliquid rejicere, aut eorum, quae non scripta, introducere. Sed vel loquitur de additione in ipsa Scriptura, aliquid apocryphum illi addendo; nam inferius ait prohibuisse Apostolum, ne quid eorum, quæ in divinis litteris habentur, dematur, aut, quod absit! addatur; vel intelligit de introductione privata, et facta sine auctoritate in ipsa Scriptura probata. Nam alias constat ipsum

[blocks in formation]

Basilium maxime commendare traditionem non scriptam, lib. 2 de Spiritu Sancto, cap. 27 et 28. Et in eumdem sensum referri debet quod ait in Morali, reg. 26: Quidquid dicimus vel facimus, lestimonio Scripturæ confirmari debere, utique proxime, vel remote, ut ipse diserte declaravit, in Regul. 1, ex brevioribus.

21. Sic etiam intelligendus est Augustinus, 1. 3 contra Petili., c. 6, cum exponens illud Pauli: Și Angelus de cœlo, etc., addit, præterquam quod in Scripturis legalibus et Evangelicis accepistis, utique proxime, vel remote; nam ipse alibi exposuit, quod est contra Ecclesiam, esse contra Scripturam. Sic etiam dicit, lib. 2 de Peccator. merit., c. ult., in re obscura nihil esse audendum, non adjuvantibus certis clarisque Scripturæ documentis. Quidquid enim Ecclesia docet, adjuvatur certis Scripturæ documentis. Præterquam quod Augustinus tractat de rebus obscurissimis non definiendis humana præsumptione; quæ autem traditione approbata recipiuntur, nec obscurissima dici possunt, nec humana præsumptione introduci.

--

tibus. In hoc capite tractanda est alia pars fundamenti fidei regis Angliæ, qui dum optat alios Principes Christianos esse qualis ipse est, collocantes, scilicet, fundamentum fidei in certa scientia, quam ipsi ex Scripturis accipient, pervolutando illas, certum esse ostendit, a se partam scientiam Scripturæ, pro fidei suæ fundamento jecisse. Ex hoc ergo fundamento, et ratione credendi Scripturis, colligo, eum fidem vere christianam non tenere, nedum defendere. Et imprimis occurrit statim admonitio Pauli ad Timotheum : 0 Timothee, depositum custodi (utique fidei et doctrinæ, ut ipsemet Apostolus, in 2 ad Timoth. epist., declaravit ), devitans profunas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ, quam quidam profitentes, circa fidem exciderunt. Nam ex prædictis verbis regis collatis cum verbis Pauli, statim apparet hoc regi accidisse, quod Paulus prædixit, nimirum per falsi nominis scientiam, quam profitetur, a vera fide aberrare. Nam, ut ibi recte Chrysostomus, quando aliquid propriis cogitationibus gignitur (præsertim in divinis mysteriis, et rebus ad fidem spectantibus), scientia non est; merito ergo vocatur falsi nominis scientia, et omnium errorum occasio, propter magnam, quam denotare solet, præsumptionem. Et ideo de istis certam scientiam promittentibus dixit Augustinus, eadem Apostoli verba in tract. 97 in Joan., circa finem, expendens: Nihil sic amant isti, quam scientiam promittere, et fidem rerum verarum, quas credere parvuli præcipiuntur, velut imperitiam deridere. Proinde (in eodem tractatu, circa principium, præmisit prudentissime) cavete, maxime qui parovuli estis, et adhuc alimentis lacteis indigetis, ne hominibus deceptis ac deceptoribus aurem curiosam præbeatis ad incognita scienda, cum mentes invalidas habeatis ad vera et falsa dijudicanda. Et infra, vanitatem eorum, qui, cum sint ignari veritatis, promittunt scientiam veritatis, comparat mulieri stultæ et clamosæ, et nihil omnino scienti, de qua dixit Salomon, Proverb. 9 Sedit in foribus domus suæ super sellam in excelso urbis loco, ut vocaret transeuntes, qui est parrulus declinet ad me, etc., eamdemque comparationem late prosequitur.

22. Allegari præterea solet Hieron., Matt. 23, quia de quadam opinione dicit: Quia de Scripturis non habet auctoritatem, eadem facilitate contemnitur, qua probatur. Sed ibi loquitur de quadam historia, scilicet, de occisione Zachariæ, Patris Joannis Baptistæ, inter templum et altare, quæ ad traditionem, vel Ecclesiæ definitionem non pertinebat. Solent etiam allegare hæretici Hieronymum, Aggæi 1 dicentem: Sermo Dei percutit, quæ sine auctoritate et testimonio Scripturarum dicuntur. Sed Hieronymus, circa id: Et vocavi siccitatem, etc., contra hæreticos agit, qui absque auctoritate Scripturarum: Quedam (ait) quasi traditione apostolica sponte reperiunt atque confingunt; ubi potius tacite admittit cum Scriptura traditionem apostolicam, reprehendit autem eos, qui sponte et sine fundamento illam confingunt.

CAPUT X.

EX FUNDAMENTO ET RATIONE CREDENDI REGIS AN-
GLIE, IPSUM NON ESSE FIdei vere cHRISTIANÆ
DEFENSOREM, OSTENDITUR.

1. Rex Angliæ jacit fundamentum credendi propriam scientiam. 2 ad Tim. 1 et 2, et indicat Tertull., de Præscrip., et Nazian., orat. 22, et optime Vincent. Lyrin., c. 27 et sequen

2. Temeritas est hanc intelligentiam sibi arrogare. - Præterea interrogare libet, quid per certam scientiam rex intelligat. Non est enim verisimile ut de illa certa scientia more philosophorum loquatur, ut significat claram

[merged small][ocr errors]

et evidentem rerum cognitionem, cum per se omnibus pateat, ex lectione Scripturarum, non comparari evidentem cognitionem rerum, seu mysteriorum quæ in eadem Scriptura referuntur, ideoque eademmet Scriptora fidem exigit suæ veritatis, non visionem. Imo ipsamet docet fidem esse de his quæ non apparent, ad Hebr. 14, et ideo Petrus, 2 canonica, c. 1, dixit: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes tanquam lucernæ lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et Lucifer oriatur in cordibus vestris. Non potest ergo promitti nec postulari propria, id est, evidens scientia, quæ sit fidei fundamentum. Neque etiam per certam scientiam intelligere rex potuit ipsammet fidem, quæ et certa est, et, quatenus est excellens quædam cognitio, solet interdum nomine scientiæ (generali quadam ratione accepto) appellari, ut 2 Cor. 5: Scimus quoniam si terrestris domus, etc.; non potuit (inquam) rex in hoc sensu loqui : nam super hac certa scientia dicit esse fidei fundamentum collocandum; aliud ergo est fides, aliud certa scientia, in qua fundatur. Per certam ergo scientiam certum et indubitatum Scripturæ sensum intelligere videtur. Duo enim accurate distinxit Augustinus, lib. 12 Confess., c. 23, dicens: Duo video dissensionum genera oboriri posse, cum aliquid a auntiis veracilus per signa enuntiatur, unum de veritate rerum, alterum de ipsius, qui annuntiat, voluntate; et c. 24, ponit exemplum in verbis Moysi: In principio creavit Deus cœlum, et terram, dicens se fidenter dicere, Deum in verbo suo creasse visibilia et invisibilia, non tamen ita fidenter dicere, hoc intendisse Moysem per verba illa. Rex autem Angliæ e contrario significat se certa scientia consecutum esse, quid Moyses vel alius scriptor canonicus scribere voluerit, et in hac scientia fundare certam fidem rerum, quæ in tali scriptura continentur. Et quod mirabilius est, ad hunc modum fidei omnes christianos principes invitat, eisque tacite similem scientiam promittit, si divinas litteras evolvant.

3. Audiat vero Augustinum in dicto lib. 12, e. 25, dicentem ad Deum: Plue mihi mitigationes in cor, ut patienter tales feram, qui non mihi hoc dicunt, quia divini sunt, et in corde famuli tui (id est Moysi) viderunt, quod dicunt, sed quia superbi sunt, nec noverunt Moysi sententiam, sed amant suam, non quia tera est, sed quia sua est. Et infra: Ista te

meritas non scientia, sed audacia est, nee visus, sed typus eam peperit. Et Vincent. Lirinensis, c. 14, postquam multis verbis depinxerat hæreticos dicentes: Nobis actoribus, nobis principibus, nobis expositoribus, damnate quæ tenebatis, relinquite antiquam fidem, etc., subjungit: Horreo dicere, sunt enim tam superba, ut ne refelli quidem sine piaculo posse videantur. Sufficit ergo nobis verba Pauli adversus hanc scientiam objicere, dicentis ad Roman. 12: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei: quem locum tractans Irenæus, lib. 5 Contra hæres., cap. 20, legit: Sed sapere ad prudentiam, censetque ibi contineri admonitionem et cautionem ab hæreticis, de quibus ait: Qui confitentur semetipsos habere agnitionem boni et mali, et super Deum, qui fecit eos, jaculantur sensus suos impios. Supra igitur sentiunt, quam est mensura sensationis. Sapere igitur ad prudentiam, dicit esse ab his cavere: Ne manducantes (inquit) illorum agnitionem eam, que plus quam oportet sapit, projiciamur de paradiso vitæ, per quem Ecclesiam intelligit, de qua prius dixerat: Confugere oportet ad Ecclesiam, et ejus sinu educari, et Domini Scripturis enutriri, plantatus est enim Ecclesie paradisus in hoc mundo; ab omni ergo ligno paradisi escas manducabitis, ait Spiritus Dei, id est, ab omni divina Scriptura manducate, super elato autem sensu no manducaveritis, neque tetigeritis universam hæreticam dissensionem. Quis autem elatiorem habet sensum eo, qui præsumit se certa scientia sensum Scripturæ Sacræ, eam tantum pervolutando, acquisivisse?

4. Sacra pagina non potest absque Doctore germane exponi. -- Interrogo enim ulterius at rege, quo Doctore, quo duce, hanc certam scientiam Scripturæ consecutus sit, et aliis comparandam offerat. Respondebit, ut opinor, quod alius apud Augustinum: Cum legerem, per me ipse cognori; hoc enim significat, cum ait: Neque super aliorum incertis opinionibus, sed vestra ipsorum certa scientia fidei fundamenta collocare. Sed quid Augustinus? prosequitur et dicit: Itane est ? nulla imbutus poetica disciplina Terentium Maurum sine magistro attingere non auderes, etc. Tum in eos libros, qui quoquo modo se habeant, sancti tamen, divinarumque rerum pleni, prope totius generis humani confessione diffamantur,

De Utilit. credendi, cap. 17.

sine duce irruis, et de his sine præceptore au-
des ferre sententiam. Est igitur hæc præsum-
ptio a Sanctorum Patrum spiritu aliena, et
teste Augustino, in eodem libro, cap. 17, ma-
trem habet superbiam. Verba ejus sunt: Si
unaquæque disciplina, quanquam vilis et faci-
lis, ut percipi possit, Doctorem aut magistrum
requirit, quid temerariæ superbiæ plenius,
quam divinorum sacramentorum libros, et ab
interpretibus suis nolle cognoscere, et incogni-
tos velle damnare? Deinde est contra ordina-
riam Spiritus Sancti providentiam. Ad quid
enim Pastores et Doctores Spiritus Sanctus
Ecclesiæ providit, si Scripturarum sensus
non a Doctoribus, sed proprio ingenio, et in-
dustria comparandus est? Aut quomodo il
la,
, quam Paulus requirit, prudentia aut mo-
destia, potest unusquisque fidelium non so-
lum seipsum in intelligentia Scripturæ Docto-
ribus Ecclesiæ præferre, verum etiam solum
suum sensum certam scientiam existimare,
et quidquid ab eo diversum est, tanquam
incertam hominum opinionem relinquere?

gnatum sigillis septem, quem etiam litterati aperire non possunt, nisi ille reseraverit, qui habet clavem David. Ideoque multum laudat modestiam Eunuchi, Philippo interroganti: Putasne intelligis quæ legis? respondentis : Quomodo possum, nisi aliquis ostenderit mihi. Et statim magna humilitate de se ipso dicit: Ego nec sanctior sum hoc Eunucho, nec studiosior. Et infra ita concludit: Hæc a me breviter perstricta sunt, ut intelligeres, te in Scripturis Sanctis, sine prævio et monstrante semitam, non posse ingredi. Et postea valde conqueritur, quod in omni arte, etiam utilissima, nemo sine Doctore potest esse quod cupit: Sola (inquit) Scripturarum ars est, quam sibi omnes passim vindicant, hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi præsumunt, lacerant, docent, antequam discant. Quibus verbis hujus temporis sectarios depingere videtur; sed in eis illud magis portentosum, magisque periculosum est, quod a singulis fidelibus illam certam scientiam pro suæ fidei fundamento exigunt. Nam hinc necessario fit, ut quibusdam sit impossibilis fides, qui non solum certam illam scientiam assequi non valent, verum etiam nec probabilis intelligentiæ Scripturarum sunt capaces; aliis vero qui majoris acuminis sunt, occasio datur et se præcipitandi, et alios perturbandi. Et ideo sapientissime monet Augustinus, de Utilit. credendi, cap. 10, necessarium esse ut fides scientiam antecedat. Ita ut, etiam ii, qui valent volare, ne cui sit periculosum invitamentum, paulisper cogantur incedere, qua etiam cæteris tutum est. Hæc est providentia veræ religionis, hoc jussum divinitus, hoc habetis majoribus traditum, hoc ad nos usque servatum; hoc perturbare velle, atque pervertere, nihil est aliud quam ad veram religionem sacrilegam viam quærere. Quod qui faciunt, nec, si eis concedatur quod volunt, possunt quo intendunt pervenire: cujusmodi enim libet excedant ingenio, nisi Deus adsit, humi repunt. ·

5. Longe quidem aliter de se sentiebat Augustinus, qui, lib. 3 Confession., c. 5, sic inquit Institui animum intendere in Scripturas Sanclas, ut viderem quales essent; et ecce video rem non compertam superbis, neque nudatam pueris, sed incessu humilem, successu excelsam, et velatam mysteriis: et non eram ego talis, ut intrare in eam possem, aut inclinare cervicem ad ejus ingressus. Unde D. Basilius, in Regulis brevioribus, in 235, interrogat: Numquid oporteat multa ex Scripturis ediscere? et in summa respondet, Episcopos, Pastores, vel Doctores Ecclesiæ id maxime curare debere, de cæteris vero ait: Unusquisque memor verborum Apostoli: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram, quæ officii sui sunt, studiose discat et persequatur, neque curiose ulterius quidquam inquirat. Atque in eumdem modum exponit dicta verba Apostoli Ambrosius, et inter alia ait: Neque enim si quis bonæ vitæ est, ex eo 7. Dilemma efficax contra certam scientiam sibi etiam doctrinæ prudentiam debebit defen- a rege præsumptam. Quam periculosum sit dere. Et quidem quando omnis auctoritas de- fidei fundamentum in privato spiritu collocare. esset, ratio ipsa naturalis et experientia do--Tandem ut ad privatum spiritum, quem cet, vanum esse omnibus fidelibus, etiam illitteratis et ineruditis, et negotiis secularibus implicatis, per solam simplicem, licet frequentem, lectionem Scripturarum certam illarum scientiam promittere.

6. Rectius quidem Hieronymus, epist. 103 ad Paulin., Scripturam dicit esse librum si

[ocr errors]

rex indicat, faciamus gradum, de hac eadem scientia, quæ certa dicitur, inquiro qualis sit ejus certitudo, id est, an sit humana, solaque vi et acumine ingenii ex lectione Scripturæ et significatione verborum ejus comparata; vel sit divina ab Spiritu Sancto data per specialem gratiam et donationem. Quidquid ho

[merged small][ocr errors]
« PredošláPokračovať »