Obrázky na stránke
PDF
ePub

cretum optime procederet lex 2, tit. 4, lib. 1 Novæ Recopilat., supra tacta, si de his tantum clericis conjugatis loqueretur.

3. Quo privilegio fruatur, qui post sacros ordines uxorem ducit.-Solum circa hoc jus adverto in illo ex intentione Pontificis solum esse sermonem de clericis in minoribus constitutis, nam clerici in sacris uxores ducere non possunt. Duobus autem modis contingere potest, clericum majorum ordinum esse conjugatum. Primo, quia cum antea conjugem haberet, postea modo legitimo ordinatus, et a conjuge separatus est. Et tunc ille non reputatur ab Ecclesia tanquam conjugatus, sed tanquam continens viduus, quia civili quodam modo, et quoad usum et societatem matrimonii uxor illi quasi mortua est, et ideo ille perinde potest gaudere privilegio clericali, ac cæteri clerici in sacris, et forte ob eam causam de hujusmodi clericis nulla specialis mentio vel distinctio in jure fit. Alio modo potest clericus in majori ordine constitutus uxorem ducere per dispensationem Pontificis, et tunc ille omnino abstrahitur, et quasi deponitur a statu clericali, ideoque tanquam laicus reputatur, et gaudere non potest privilegio clericali, nisi fortasse quoad criminale forum, concurrentibus conditionibus in aliis clericis conjugatis requisitis, quia nihil aliud de illo invenimus in jure dispositum, nisi per specialem dispensationem illi concedatur.

4. Qualem habitum deferre debeant hi conjugati ad gaudendum exemptione. Secunda propositio, seu regula est, clericum conjugatum, observando clericalem statum modo a jure requisito, gaudere saltem exemptione a judicio sæculari in criminalibus causis. Ita statuitur et declaratur in dictis decretis, quæ potuisse in hoc ita disponere, satis ex superioribus constat. Unde solum supersunt explicandæ conditiones ad prædictum statum requisita. Prima erat tonsura, circa quam nihil occurrit addendum, quia eodem modo debet ah his clericis deferri, quo a minoribus non conjugatis. Secunda erat habitus clericalis, circa quam notant Doctores, non oportere in hac conditione observari omnimodam æqualitatem seu æquiparationem inter hos clericos conjugatos cum non conjugatis, quia, licet in utrisque honestior habitus in qualitate, figura, colore et longitudine, quam in laicis postuletur, nihilominus in illismet circumstantiis, præsertim in figura, longitudine et materia vestium, plus aliquid conjugatis permitti potest quam non conjugatis. Sufficiet ergo ut habitus satis

honestus sit, et secundum communem consuetudinem aptus ad discernendum clericum a laico. Hinc vero intelligi potest, non satis esse hujusmodi clericum deferre habitum clericalem illis horis seu temporibus quibus actu in ecclesia ministrat, sed necessarium esse ut in communi vivendi modo in habitu clericali incedat, quia in hoc æquiparatur clerico non conjugato.

5. An dicti clerici, si cum armis incedant, hoc privilegio fruantur. - Unde etiam infert Julius Clar., dicto § ult., quæst. 36, n. 12, necessarium esse ut hujusmodi clericus arma non portet, quam dicit esse communem opinionem, cum Bertrando, cons. 13, n. 5, quia arma clericis sunt prohibita. Aliquibus autem videtur hanc prohibitionem non extendi in clericos conjugatos, quorum statum arma non dedecent. Et ideo Azor, tom. 1, 1. 13, cap. ult., quæst. ult., putat non repugnare huic privilegio, arma deferre, si alias clericalis habitus retineatur. Nihilominus tamen securius est non deferre modo præsertim a laicis consueto, ita ut exterius videri possint, quia nou bene conveniunt cum clericali habitu. In his tamen circumstantiis multum valet consuetudo a Prælatis non improbata, ut generaliter notavit Covarr., in Pract., c. 31, n. 7.

6. Bigami clerici non gaudent exemptionis privilegio. — An contrahens cum virgine a se antea corrupta hac exemptione gaudeat. — An qui cum duabus contraxit, et cum altera tantum consummavit, exemptione gaudeat.- Tertia conditio erat, ut cum unica tantum et virgine contraxerint; bigamo enim noluit Ecclesia etiam hanc partem sui privilegii concedere. Sed quid si clericus contrahat cum ea quam ante matrimonium virginem cognoverat et corruperat? tunc enim revera non contrahit cum virgine ; ergo nec gaudebit hac exemp tione. Sed nihilominus dico gaudere, quia, ut dixi, illud decretum solum intendit excludere bigamos; per illud tamen matrimonium non contrahitur bigamia, ut in materia de Irregularitate dixi, disp. 49, sect. 3. Ratio vero est, quia in favorem matrimonii fictione juris quasi retrotrahitur usus ejus. Unde sient per matrimonium subsequens proles prius concepta legitima efficitur, ita præcedens usus quasi matrimonialis reputatur, et consequenter matrimonium illud cum virgine contractum esse censetur. Deinde inquiri potest quid dicendum sit si clericus cum duabus virginibus contraxit, non tamen cum utraque consummavit, quia prius altera illarum vel mor

tua fuit, vel religionem professa est. Respondeo hoc non obstare quin talis clericus gaudeat hac immunitate, quia per illud duplex matrimonium non contrahitur bigamia, ut in citato loco dixi. Unde cum in dicto decreto dicitur: Clerici, qui cum unicis et virginibus contraxerunt, intelligendum est de matrimonio perfecte contracto et consummato; nam antea non habet perfectam suam significationem, et lex illa in hac parte ad actum omnino perfectum restringenda est. Et ita in utroque hoc puncto sensit Glossa ibi communius approbata, licet aliqui contradixerint.

7. Per quam bigamiam clericus conjugatus exemptione privetur. Denique interrogari potest circa hanc conditionem, an per solam bigamiam contractam per duplex matrimonium consummatum, vel per matrimonium cum vidua, fiat clericus incapax hujus privilegii. Et ratio dubitandi est, quia in omni bigamia est eadem ratio, et ideo extendenda videtur lex propter identitatem rationis, quamvis verba non omnino conveniant, quia nimirum aliter bigamia contracta est, quam verbis illius textus explicetur. Nihilominus censeo standum esse verbis legis, ideoque solum bigamum clericum cum altero ex illis duobus modis esse inhabilem ad hoc privilegium. Et ideo qui contraxit cum unica et virgine, quæ postea, adulterium commisit, et nihilominus eam deinde maritus cognovit, licet fiat bigamus quoad alios effectus, et interpretative, nihilominus hoc privilegium non amittit, quia conditionem a jure requisitam servavit; nam cum unica et virgine contraxit, et jus illud nihil amplius quoad hanc conditionem postulat. Neque illa extensio per identitatem rationis admittenda est, tum quia sumus in materia odiosa et stricta, qualis est diminutio vel limitatio immunitatis Ecclesiastica; in hujusmodi auten materia raro et vix admittenda est talis extensio, nisi tanta sit vis rationis, ut contrarium injustum vel irrationabile appareat, quod hic dici non potest. Tum etiam quia neque identitas rationis hic invenitur, multo enim major defectus vel indecentia in bigamia propria, quam in metaphorica invenitur. Tum denique quia Pontifex ipse non loquens generatim de bigamia, sed explicans species et modos ejus, satis indicavit illas tantum species voluisse excludere. Et ita sentit Julius Clar, d. q. 36, n. 9 et 10, referens Aufrerium, dicentem ita sentire communiter omnes, et in facti contingentia ita fuisse decisum.

8. Clericus conjugatus in universitate litteris vacans non manet exemptus. - Quarta conditio, a Concilio addita, supra in minoribus clericis non conjugatis fere declarata est; solum adverto duo. Unum est, Concilium hic definite postulare ut talis clericus sit ministerio Ecclesiæ ab Episcopo deputatus, et non addere alia duo membra, quæ in clericis non conjugatis posuit. Et sane merito: nam unum illorum, scilicet, in seminario clericorum educari, non potest moraliter in conjugato clerico locum habere, ut per se constat. Aliud vero membrum de studio in aliqua universitate de licentia Episcopi, licet aliquo modo posset a clerico conjugato observari, non tamen eo modo quo a Concilio postulatur, addit enim: Quasi in via ad majores ordines suscipiendos versetur, quæ via non potest in clerico conjugato considerari, cum per matrimonium ad majores ordines ineptus factus sit. Igitur præcise ac definite necessarium est Ecclesiæ ministerium. In quo adverto secundo, Concilium non tantum dixisse, debere esse deputatum servitio vel ministerio Ecclesiæ, sed addidisse, ut ei ministret vel inserviat, quibus verbis plane significare voluit non satis esse qued habeat titulum vel officium, si per alium tantum inserviat, sed necessarium esse ut per se ipsum ministret. De modo autem ministerii nihil in particulari Concilium determinat, et ideo quodlibet sufficiet, sive aliquo modo spirituale sit, ut est ministrare in Missa, vel in choro; sive temporale, ut est, res Ecclesiæ custodire, mundare, et similia, quæ ad officium sacellani aut thesaurarii pertinent.

[ocr errors]
[ocr errors]

9. An clericus conjugatus mercaturam exercens hoc privilegio fruatur. Resolutio. His conditionibus nonnulli quintam addunt, nimirum, ut clericus conjugatus negotiationem seu mercaturam non exerceat. Hanc ponit Julius Clar., dict. quæst. 36, n. 12, et refeit Alexandrum de Nevo, cons. 60, dicentem ita sentire communiter Doctores, cum Innocentio, in c. ult. de Vit. et honest. cleric., in quo textu potuit hæc opinio fundari; et quia negotiationes clericis prohibitæ sunt. Hæc tamen sententia probanda non est. Primo, quia cum in dict. c. unic. veluti constituatur forma servanda, ut aliquis gaudere possit hoc privilegio, nihil ultra illam requiri potest, nisi aliquo alio jure additum sit; unde ante Concilium Tridentinum nihil aliud requirebatur; post illud vero requiritur quarta conditio, quia ab ipso addita est; illa vero quinta conditio nullo jure est adjuncta; ergo necessaria

non est. Et ita tenet expresse Covar., diet. c. 31, n. 8, citans Francum, Alexandr. et Immolam; et idem tenent Summista, Sylvest., Clericus, 3, quæst. 3; et ibidem Tabien., quæst. 1; Angel., Clericus, 9, n. 3; et alii moderni.

nam si illa semel desit, defectus est perpetuus, et ita reddit personam simpliciter inhabilem ad tale privilegium; in aliis vero potest esse vicissitudo, et ideo licet per defectum earum amittatur privilegium, possunt iterum assumi et redire privilegium, si fundamentum illud unius conjugii cum virgine non desit, quia tunc procedunt dicta de cæteris clericis, ut per se manifestum est.

CAPUT XXIX.

NULLUM HABENTES EXEMPTIONE FORI INTEGRE
GAUDEANT.

10. Neque ex cap. ultim. de Vit. et honest. cleric. aliud colligitur. Nam præterquam quod ibi est sermo de clericis non conjugatis, ut ex toto contextu constat, ibi solum dicitur, clericos negotiationibus vacantes non esse immunes a tributis, quibus negotiantium bona subdita esse solent. Quæ decisio pro clericis UTRUM ALLE PERSONA ECCLESIASTICÆ ORDINEM conjugatis non erat necessaria, quia, ut jam diximus, nulla immunitate a tributis gaudent. Neque etiam est verum, omnem negotiationem esse prohibitam his clericis conjugatis; nam contrarium supponitur in c. Joannes, de Clericis conjugat. Præterquam quod etiam alii clerici, quibus prohibita est negotiatio, licet peccent illam exercendo, et quoad illa bona non gaudeant immunitate a tributis, quoad crimen et quoad reliqua omnia non statim amittunt totum privilegium clericale, donec per judicem ecclesiasticum priventur, si incorrigibiles fiant. Et simili modo crediderim, quod licet clericus conjugatus Ecclesiæ serviens, et insignia clerici portans, possit moderatam et honestam negotiationem ad onera matrimonii sustentanda exercere, gaudendo sua immunitate in criminalibus, nihilominus non posse talem et tantam negotiationem exercere, quæ et clericalem habitum et ministrum non deceat, posseque per Prælatum compelli, ut vel a tali negotiatione abstineat, vel insignia clerici deponat, argumento d. cap. Joannes; atque ita fiet ut ille privetur privilegio, vel in pœnam ab homine impositam, vel ex defectu aliarum conditionum, non vero quia nova conditio per se necessaria sit.

11. Qui clerici conjugati omnino exemptione privantur. Tertia et ultima regula, quæ ex dictis colligitur, est, multos esse clericos conjugatos, qui privilegio fori omuino non gaudent. Probatur, quia omnes illi, quibus deest aliqua ex dictis conditionibus, trahi possunt ad judicia sæcularia, etiam in criminalibus, per prædicta jura, et juxta sententiam omnium. Nec requiritur sententia aut declaratio hominis, quia ex defectu conditionis et formæ statim sequitur privatio, ut a fortiori constat ex dictis de clericis non conjugatis. Unde reliqua ibi dicta possunt hic applicari. Solum est advertenda differentia inter conditionem unici matrimonii cum virgine, et alias;

1. Ratio dubitandi esse potest, quia jura canonica, quæ de hoc privilegio fori loquuntur, solis clericis illud tribuunt; clerici autem solum dicuntur illi, qui ordinem aliquem, vel saltem primam tonsuram acceperunt. Neque nomine clericorum solent monachi comprehendi, sed potius condistingui solent, ut sumitur ex Hieronymo, epist. 2 et 3. Et confirmari potest ex cap. Si quis suadente, 17, q. 4, ubi privilegium canonis institutum est, et quia Pontifex voluit non solis clericis, sed etiam monachis illud concedere, distincte dixit, in clericum vel monachum; ergo a contrario privilegium fori solis clericis ordinatis conceditur, cum de illis tantum canones loquantur. Quod si quis respondeat, inde potius contrarium sumi argumentum, quia principium receptum est, omnes illos gaudere privilegio fori, qui gaudent privilegio canonis, ex communi Doctorum sententia, in c. 2, de For. comp., et ex Sylvest., verb. Ecclesia, 1, n. 6, hoc non satisfacit, quia, ut supra diximus, majus est pri vilegium fori quam canonis; ergo quoad concessionem non valet argumentum a minori ad majus privilegium, sicut etiam supra dicebamus, quoad ablationem non valere argumentum, si aufertur privilegium canonis, auferri etiam privilegium fori.

[blocks in formation]

bitandi, quæ ex falso principio procedit. Quamvis enim aliqua jura de hac immunitate sub nomine clericorum loquantur, ut c. Non minus, et c. Adversus, de Immun. eccles., nihilominus alia loquuntur sub nomine ecclesiasticarum personarum, quod generalius est, et monachos in rigore comprehendit. Ita constat ex c. Quanquam, de Censib., in 6, et ex c. Clericis, de Immun. eccles., in 6, ubi etiam distincte additur, ecclesiasticis personis regularibus, vel sæcularibus. Et in antiquioribus decretis, in c. Experientia, 11, q. 1, declaratur, hoc privilegium fori convenire omni personæ ecclesiastici officii, quæ vox etiam proprie convenit monachis. Denique in c. De persona, eadem 11, q. 1, expresse loquitur Gregorius de Episcopis, clericis et monachis, allegando Authent. Justiniani, quam in hoc approbat et recipit. Accedit quod D. Hieronymus, ut citatur in c. Duo sunt, 12, q. 1, distinguens duo genera Christianorum, sub primo comprehendit omnes personas divino officio, et contemplationi, et orationi mancipatas, et in eis prius numerat clericos et monachos, quos Deo devotos et conversos appellat, postea vero omnibus tribuit clericorum nomen, quia omnes sorte electi et specialiter vocati sunt. Ita ergo accipiendum est nomen clericorum in hoc privilegio, etiam ubi contigerit per illud tantum nomen explicari.

cum

3. Ex jure civili probatur secundo assertio. Secundo potest assertio etiam ex legibus civilibus probari. Nam imprimis in lege 36 de Episc. et cleric., in Codice Theodos., exemptio a tributis clericis tribueretur, additur: Quos gradus clericatus, et quod non minus est, sanctior vita defendit. Præterea Justinianus Imperator, in Authent. de SS. Episcopis, etc., collat. 9, novel. 123, c. 2, Si quis contra, 21, concedens privilegium fori, expresse recenset clericos et monachos, et feminas etiam Deo dicatas, ut notavit Gregor., lib. 11, ep. 53. Denique Fridericus, in sua constitutione, simpliciter loquitur de ecclesiasticis personis, ecclesiis, ac locis piis. Unde non est dubium quin præter clericos, monachos etiam comprehendat, ideoque postquam dixerat: Statuimus ut nullus ecclesiasticam personam in criminali quæstione vel civili trahere ad judicium sæculare præsumat, subdit inferius: Statuimus ut si quis clericis, vel personis ecclesiasticis justitiam denegare præsumpserit, etc. Ubi expendo disjunctionem illam, quia ne forte dicendo tantum, si quis clericis, ambiguitas de restrictione verbi oriretur, addi

dit aliam particulam, vel ecclesiasticis personis, declarans subinde, privilegium illud personis ecclesiasticis datum, non solis clericis proprie dictis concedi, sed omnibus divino obsequio specialiter mancipatis, quæ nomine ecclesiasticarum personarum significantur.

4. Ratione suadetur assertio.—Et ex eisdem juribus et verbis constat, totum hoc privilegium integre concedi personis ecclesiasticis non ordinatis, æque ac clericis non conjugatis, seu in statu clericali integre permanentibus. Probatur, quia Fridericus sub eodem generali nomine, eodemque tenore verborum hanc exemptionem omnibus concedit. Atque eodem modo illam confirmat et approbat Honorius Papa, in fine ejusdem constitutionis. Decreta etiam antiquiora nullam in hoc distinctionem faciunt inter illa duo genera personarum ccclesiasticarum, de illisque simpliciter asserunt ecclesiastica immunitate gaudere. Denique utrumque est consentaneum rationi, ac subinde juri divino, a quo privilegium hoc emanat. Nam clericis ordinatis ideo hoc privilegium conceditur, quia peculiari modo divinis obsequiis dicati sunt, ideoque ad familiam Christi specialiter pertinent, et a curis ac perturbationibus sæcularibus debent esse abstracti; hæc autem ratio non minus in monachis et similibus personis militat, etiam si per propriam ordinationem sacrata non sint, quia hic modus peculiaris consecrationis non est cur ad privilegium exigatur, quando principalis ratio, et quasi proxima, et fundamen tum privilegii alia via comparatur. Quod fundamentum, ut dixi, est peculiaris dedicatio ad divinum obsequium, ut notavit Innocentius, in c. 2 de Majorit. et obed. Sicut etiam inter ipsos clericos, qui primam tantum tonsuram acceperunt, revera non sunt ordinati sacramentali ordine a Christo instituto, et nihilominus quia per illam cæremoniam ab Ecclesia institutam peculiari modo dicantur, et consecrantur divino cultui, ex illa parte id sufficit ad privilegium exemptionis; ergo eadem vel majori ratione, religiosa professio, vel quilibet alius modus ab Ecclesia probatus, quo persona divino cultui peculiariter consecratur, ad exemptionem sufficit; omnes autem personæ, quæ simpliciter ecclesiasticæ vocantur, aliquo simili modo, vel ritu ecclesiastico Deo dicantur et consecrantur; ergo et speciali modo pertinent ad familiam Christi, et ejusdem exemptionis debent esse participes. Et hine D. Thom., in 2, d. 44, q. 2, art. 2, ad 1, et ibi D. Bonav., Rich., et alii, dicunt, sub illis

Christi verbis: Ergo liberi sunt filii, non tantum clericos ordinatos, sed etiam omnes, qui Apostolicam vitam sequuntur, omnia propter Christum relinquentes, comprehendi.

5. Quæ personæ non ordinata ecclesiastica censeantur. Professio voto simplici emissa sufficit ad gaudendum hoc privilegio. - Novitii etiam religionum eadem fruuntur exemptione. Jam vero interrogandum occurrit quæ personæ non ordinatæ sub hoc genere personarum ecclesiasticarum venire aut comprehendi censeantur. In quo puncto imprimis certum est, omnes religiosos, et religiosas professas sub hoc membro comprehendi, sive monachorum, sive regularium, sive religiosorum nomine significentur, et in hoc omnes Doctores conveniunt, quia est in jure manifestum. Unde recte dixit Panormit., in e. 2 de Foro compet., duo maxime eximere personam a potestate sæculari, ordinationem et professionem. Addendum vero nunc est professionem intelligendam esse, non solum illam quæ fit per vcta solemnia, sed etiam illam quæ fit per vota simplicia ab Ecclesia approbata et recepta ad constituendum verum ac proprium religiosum statum; nam, sicut tales persona sunt veri religiosi, ita æque primo ac per se gaudent eadem ecclesiastica immunitate. Deinde vero extenditur idem privilegium per quamdam participationem et extensionem ad novitios religionum, quia, sicut in ordine clericorum, prima tonsura initiati, habitum clericalem ferentes, et Ecclesiæ servientes, inter personas Deo dicatas computari incipiunt, ita etiam novitius religionis, quatenus incipit esse in via ad statum religionis, ejusque insignia defert eique inservit, inter religiosas personas quoad gaudendum privilegio compu

tatur.

6. Alii status ecclesiastici, qui absque voto hanc exemptionem inducunt. — Ultra hos vero sunt alii status vel modi vivendi ecclesiastici, qui licet per tria vota perfectionis non constituantur, sed per unum aut aliud, vel per aliquem traditionis, oblationis, aut congregationis modum ab Ecclesia approbatum, sufficere censentur ad gaudendum hoc privilegio, vel ex speciali concessione, vel quia generalis consuetudo ita interpretata est decreta quæ personis ecclesiasticis hoc privilegium concedunt. Et sub hoc membro continentur illi, qui dicuntur conversi laici in aliquibus religionibus juxta c. Non dubium, de Sent. excom. Item aliqui eremitæ, et alii quos late enumerat Sylvest., verb. Ecclesia, 1, q. 5, per to

tam, et Panormit., in dict. cap. de Foro compet.; et Archid., in c. Duo sunt, 12, q. 1.

7. Gaudentes privilegio canonis, etiam hoc privilegio fruuntur. — Ut autem generalem regulam constituamus, censeo illam veram, quam in principio argumentando tetigimus, nimirum, omnes personas, quæ gaudent privilegio canonis, gaudere etiam privilegio fori. Quæ regula intelligenda est per se, et ex vi juris communis, nam in pœnam poterit quis uno privilegio privari, licet non privetur alio, et ex jure speciali poterit aliquibus personis unum privilegium sine alio communicari; per se tamen loquendo, omnes personæ, quæ ad unum privilegium sufficientem ecclesiasticum statum habere censentur, habent etiam ad aliud, quia si persona defenditur ab Ecclesia speciali privilegio canonis, ideo est quia supponitur esse sacra, et sufficienter Deo dicata, ac denique ecclesiastica; ergo consequenter gaudent communi jure immunitatis quoad forum. Quin potius, licet privilegium fori majus magisque ex jure divino esse censeatur, nihilominus prius et intimius (ut sic dicam) convenit personis ecclesiasticis, eo ipso quod sacræ, et Deo dicatæ sunt, quam privilegium canonis; nam illud est quasi per se conjunc tum cum tali statu, illique valde conveniens; hoc vero solum quasi per accidens ad coercendam hominum audaciam aut malitiam, quia, ut dixi, solum consistit in speciali censura contra percussores clericorum lata. Et ideo etiam antiquius est privilegium fori quam canonis, ac subinde magis necessarium est ut omnes, qui gaudent privilegio canonis, gaudeant etiam privilegio fori, quam e converso. De facto tamen eisdem personis est utrumque privilegium concessum, et ideo, quæ de his personis dixi alibi ', tractando de privilegio canonis, hic etiam sufficiunt.

8. Religiosus professus habitum laicum deserens exemptionem retinet. Qui ante professionem religionem deserit, privilegium amittit.

Inter has autem personas possumus quoddam discrimen notare per analogiam et proportionem ad personas clericorum, nam quædam sunt habentes statum ecclesiasticum omnino immutabilem, ut sunt religiosi solemniter professi; aliæ vero habent statum aut modum vitæ mutabilem, quia in aliquo casu possunt ad laicorum statum transire. Priores comparamus clericis in sacris, quia absolute, et ex vi professionis semper gaudent hoc pri

Tom. 5, disp. 22, sect. 1, n. 19 et seq.

« PredošláPokračovať »