Obrázky na stránke
PDF
ePub

Foro compet,, verb. Minores, per illud verbum intelligit Ecclesiæ servientes, quos dicit eodem privilegio gaudere. Videturque intelligere etiam si ordinati non sint, tum quia in textu, minores illi, seu juniores (ut legitur in c. 2, 11, quæst. 1) distinguuntur ab omnibus clericis, verba enim sunt: Neque presbyterum, neque diaconum, aut clericum ullum, aut minorem Ecclesiæ; tum etiam quia Gloss. illa citat cap. Ecclesiarum, 12, q. 2, in quo sine dubio est sermo de communibus servis, non solum Ecclesiarum, sed etiam Episcoporum, et omnium clericorum.

vilegio absque alia conditione, vel limitatione, quamdiu illo nou privantur. Unde, licet religiosus professus habitum deserat, et apostata tanquam laicus incedat, semper gaudet hoc privilegio, quia semper est persona sacra et religiosa, cui simpliciter concessum est. Quod si objicitur c. 1 de Apostatis, respondemus imprimis ibi non esse sermonem de religiosis, sed de clericis, qui, relicto clericali habitu, in apostasia tanquam laici conversantur. Deinde ibi non videntur apostatæ simpliciter privilegio privari; nam solum dicitur: Si in criminibus comprehensi teneantur, per censuram ecclesiasticam non præcipimus liberari, ubi Glossa advertit, solum juberi ut judices sæculares non cogantur per censuras jurisdictionem suam in apostatas non exercere, non tamen dari eis facultatem illam exercendi; hæc enim duo diversa sunt, et in materia pœnali non est ab uno ad aliud facienda extensio. Unde Panormit. ibi, et in c. Perpendimus, de Sent. excom., satis probabiliter dixit, in eo casu non privilegium fori, sed tantum canonis amitti, cui sententiæ favent Paulus IV, constit. 29, contra Apostatas; et Pius IV, constit. 8, simili, quæ in Bullario Romano videri possunt. Denique, licet ibi esset ipso jure facta privatio illius privilegii, illa esset quædam pœna, quæ non nisi post sufficientem monitionem et incorrigibilitatem incurretur, ut eadem Glossa notavit. Per se ergo et ex vi juris communis professi semper gaudent hoc privilegio. Aliæ vero personæ ecclesiastica infra hunc gradum constitutæ habent statum mutabilem aliquo modo, et ideo licet quamdiu in statu permanent, privilegio fruantur, statim ac statum deserunt, illud amittunt, non in pœnam, sed quia fundamentum privilegii jam in eis non invenitur, ideoque hujusmodi personas cum clericis minoribus comparavimus. Sicque novitius statim ac habitum dimittit, privilegio non gaudet; imo et religiosus, qui simplicia tantum vota emiserat, si absolutus a votis dimittatur, privilegium simul amittit. Idemque a fortiori estin omnibus aliis.

[blocks in formation]

10. Resolutio negans. Quid de familiaribus Episcoporum. Dicendum nihilominus est, nullos Ecclesiæ ministros, aut servos gaudere privilegio fori, quantum est ex vi juris communis. Ita docent Panormit., Felin. et alii, in dict. cap. 2, de Foro compet. ; et Archidiac., in dict. c. Ecclesiarum, et in c. Clericum, 11, q. 1 ; et Jul. Clar., dict. § ult., q. 35, n. 18 et 19. Et sufficienter probatur, quia nullo jure cavetur. Item post Concilium Tridentinum, est evidens, quia in clericis, etiam minoribus, servientibus Ecclesiæ, requirit habitum et tonsuram, ad hoc privilegium ; ergo multo minus poterit laicus serviens Ecclesiæ tali privilegio frui, cum neque tonsuram deferre possit. Unde idem est longe certius de servis seu famulis clericorum. De familia autem Episcopi dicunt prædicti auctores, esse consuetudine receptum, ut a judiciis sæcularibus sint exempti, et omnes ad hoc allegant cap. ult. de Offic. Archidiac., quod certe mihi non probatur. Consuetudini ergo standum esse censeo, et ubi de usu contrarium non constiterit, a communi sententia non est receden. dum; nam talis consuetudo valde rationabilis est in favorem Episcopalis jurisdictionis et auctoritatis. Et ob eamdem causam eadem consuetudo, et cum majori amplitudine circa familiares Cardinalium servatur, ut ex Julio Claro supra, numero vigesimo septimo, et ex aliis auctoribus, qui de Cardinalibus scripserunt, intelligi potest.

11. Neque in contrarium obstat dictum c. 2, de Foro compet., in verb. Minores, seu Juniores. Nam imprimis Hostiensis ibi per minores intelligit monachos et conversos, quæ expositio non potest accommodari lectioni quæ habet Juniores. Sed quia illa non sine causa permissa est a Gregorio IX, intelligere possumus, vocem minores, ab ipso usurpatam esse, non ut significet minores ætate, sed minores gradu. Et ita sub illa voce comprehen

dentur omnes personæ ecclesiasticæ nullum consequenter dicendum videbatur. Si quis ta

ordinem habentes, quia in ordine hierarchico sunt in inferiori gradu, juxta cap. A subdiacono, 93 dist., cum similibus. Secundo dicere possumus, per minores intelligi scholares (ut ait Glossa, et late exponit Panormitanus), vel juvenes destinati ministerio vel servitio Ecclesiæ, non tamen omnino laici, sed habentes saltem primam tonsuram. Atque ita nomine clerici in illo textu solum intelligetur ille, qui aliquo vero ordine insignitus est, ut habeat locum illa disjunctio, aut ullum clericum, aut minorem Ecclesiæ. Neque hic usus illius vocis est novus, nam olim inter clericos, solum usque ad ostiarios numerabantur, ut patet in capite 1, decima septima dist., et in dict. cap. A subdiacono.

12. Ad c. Ecclesiarum. Neque etiam obstat dictum cap. Ecclesiarum servos, quia ibi non agitur de quibuscumque famulis conductitiis, aut liberis servientibus, sed de servis perpetuis, ut ibi Glossa et alii exponunt, et Panorm. ac Felin., in dicto c. 2, de Foro compet. Dicuntur autem ibi a Concilio Toletano III, hujusmodi servi esse immunes ab oneribus et officiis, tam publicis quam privatis, laicorum, quia invitis dominis non possunt cogi. Quod quidem, quantum attinet ad privata obsequia laicorum, pertinet ad rationem justitiæ; nullus enim privatus juste potest alienum servum ad sibi serviendum compellere. Altera vero pars, de publicis oneribus et officiis, ad exemptionem a tributis reducitur, juxta superius declarata. Nam mancipia Ecclesiaimo et clericorum a tributis exempta sunt in 1. 1, Cod. de Episcop. et Clericis. Et ratio est, quia servi, seu mancipia inter bona domini computantur, et ideo sicut alia bona clericorum exempta sunt a tributis, vel sicut domus, equi, aut boves clericorum a publicis oneribus exempta sunt, ita etiam servi. Unde hæc exemptio non est per se et directe concessa personis servorum, sed redundat ex privilegio clericis concesso, quia onus impositum servo redundaret in dominum, et ita esset contra immunitatem ejus.

CAPUT XXX.

AN PRIVILEGIUM IMMUNITATIS CLERICORUM AB ALIQUO HOMINE REVOCARI POSSIT?

1. Hactenus explicuimus omnes causas et effectus hujus immunitatis ecclesiasticæ, de qua tractamus nunc de proprietatibus ejus

men diligenter consideret quæ inter explicandas causas et effectus hujus privilegii dicta sunt, fere omnes proprietates, quæ in illo spectari possunt, declaratas inveniet. Nam imprimis ex dictis colligitur, privilegium hoc esse divinum, id est, a Deo ipso concessum, quæ magna dignitas est talis privilegii, a qua consequenter habet ut et immutabile in universali seu simpliciter sit, et ut etiam ex parte non sine magna et justa causa possit auferri, ut in capit. 28 attigimus, et paulo post amplius declarabimus. Deinde habemus ex dietis, privilegium hoc non esse juris privati, sed publici, non solum quia in publicam utilitatem universalis Ecclesiæ latum est, sed etiam quia utrique juri canonico et civili insertum est, ideoque eminentiori modo habet prærogativas omnes, quas privilegia in corpore juris inserta habere solent, ut ex generali doctrina de privilegiis suppono. Tertio haberi potest ex dictis, privilegium hoc maxime favorabile esse, quia imprimis favet religioni, cujus jus summo favore dignum est, ut sensit etiam jureconsultus, in 1. Sunt persona, ff. de Religios. et sumptib. funer. Ac deinde non in favorem unius loci, vel provinciæ, aut gentis, sed ob augmentum et decentiam divini cultus, et honorem totius ecclesiastici status institutum est. Unde etiam fit regulas omnes, quæ de ampliandis favoribus in jure latæ sunt, ad hoc privilegium applicandas esse. Quarto denique concludi potest ex dictis, privilegium hoc non personale tantum esse, sed reale, quia non intuitu alicujus personæ, sed dignitatis Pontificia et totius clericatus concessum est, ut dicitur in c. Si diligenti, de Foro compet., et ex dictis de finali causa et ratione hujus privilegii est manifestum. Unde tandem fit hoc privilegium non extingui cum persona, sed de se perpetuum esse, nam hæc proprietas privilegia realia comitari solet.

2. De his ergo proprietatibus, ultima excepta, nihil nobis dicendum superest, sed juxta generalia principia et doctrinas de privilegiis explicandæ et amplificandæ sunt. Solum circa perpetuitatem declarandum superest, quanta illa sit, et an omnem modum amissionis, ablationis, seu desitionis talis privilegii excludat. Perpetuum enim dicitur quod incorrup tibile est, vel, si latius loquamur, quod saltem non corrumpitur, nec finem habet. Si ergo hoc privilegium perpetuum est, amitti non poterit, nec auferri. In contrarium vero est, quia multa sunt alia privilegia, quæ dicuntur

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

perpetua, et desinere possunt. Solet enim privilegium dici perpetuum, quoties vel adhæret rei de se perpetuæ, ut fundo, vel, si adhæret personæ, non cum vita illius extinguitur, sed ei perpetuo succedi potest, et nihilominus talia privilegia tolli vel amitti possunt, per superiorem potestatem, aut efficacem aliquam voluntatem, actionemve contrariam. Videndum itaque superest an major sit hujus privilegii perpetuitas, quod non potest commodius fieri, quam explicando an modus aliquis, quo solent privilegia desinere, in hoc privilegio immunitatis locum habeat.

3. Tres modi privilegium amittendi. - Privilegium hoc immunitatis per lapsum tempe ris, vel mortem concedentis amitti nequit. Oportet ergo præ oculis habere modos quibus privilegia destruuntur, quos nunc ad tres reducimus, qui sunt revocatio privilegii, renunciatio ejusdem, usus ei contrarius, et per hos modos breviter discurremus. Nam duo alii modi corruptionis, qui in aliis privilegiis humanis accidere solent, scilicet, vel per lapsum temporis, vel per mortem concedentis, per se notum est in hoc privilegium cadere non posse. Alius vero modus, qui dici solet per abusum, quomodo circa hoc privilegium interdum contingat, in superioribus capitibus explicatum est, declarando quomodo privatio clericalis privilegii interdum sit pœna. Et ad hoc etiam reducitur, quod per mutationem clericalis status, interdum etiam amittitur, vel minuitur modis supra declaratis; quamvis ille non tam proprie dicatur abusus, quam mutatio subjecti, per quam interdum solet accidens corrumpi. Et ita posset etiam illa privatio reduci ad cessationem causæ intrinsccæ, a qua hoc privilegium pendet, qui est alius modus quo solent privilegia amitti, et illa tantum consideratione potest in hoc privilegio locum habere. His igitur prætermissis,

4. Prima conclusio.- Dico primo: hoc privilegium ita est perpetuum, ut etiam irrevocabile sit. Assertio est communis et certa, quæ in hunc modum breviter ostenditur, quia privilegium hoc, maxime a Deo, vel a rege tem porali, seu imperatore, vel a Pontifice Summo revocari posset; in nullo enim alio talis potestas cum aliquo apparenti fundamento cogitari potest. Probatur ergo assertio de singulis. Et imprimis de Deo nulla est controversia, nam si velit, potest omnia mutare; si autem velle, repugnet promissioni ejus, non volet, neque potest velle in sensu composito, ut aiunt, quia non potest esse infidelis, neque se ipsum ne

gare. Ita ergo in præsenti privilegium hoc, quatenus ab ipso Deo concessum est, simpliciter irrevocabile ab ipso dici potest. Quia si datum est positivo jure divino legis gratiæ, sicut ipsa lex gratiæ data est simpliciter, et cum absoluta promissione perpetuitatis, utique quamdiu mundus duraverit, ita etiam hoc jus immunitatis ecclesiasticæ ex absoluta voluntate Dei, et sine ulla subintellecta conditione perpetuo stabilitum est, quamdiu sacerdotium novæ legis cum mundo duraverit; ergo eodem modo est hoc privilegium perpetuum et irrevocabile. Nam in fine mundi non revocabitur, sed, cessante illius fundamento ac fine, seu necessitate, consequenter cessabit. Si vero privilegium hoc est a Deo solum ratione juris naturalis, sic magis ab intrinseco irrevocabile est, quamdiu fundamentum et materia illius juris eadem perduraverint, ut per se clarum est, et in libr. 2 de Legibus latius est declaratum.

5. An per reges possit hoc revocari.- Ratio dubitandi. - De secundo puncto, scilicet, de regibus temporalibus, major, est difficultas. Primo, quia jus hoc sub ea ratione humanum et civile est, ac subinde mutabile. Secundo, quia unaquæque res per quas causas nascitur, per easdem dissolvitur; ergo quatenus hoc privilegium per voluntatem regis constitutum est, retractari potest, quia voluntas regis terreni mutabilis est. Hæc est enim ratio ob quam cœtera privilegia humana revocari possunt. Tertio, quia sæpe imperatores talia privilegia revocarunt, ut sumitur ex Gratiano, in c. Omnes, § Hæc si quis, 11, q. 1, et ex l. Si quis curialis, C. de Episc. et Cleri., et ex l. Neminem, et ex Authent. Quas actiones, C. de Sacros. eccles., et ex l. 19 de Episc. et Cleric., in Codice Theodosiano. Et in legibus particularium regnorum inveniuntur leges similes, quibus exemptio clericorum saltem ex parte revocatur. Quarto, quia reges, qui nunc vivunt, dicere possunt non concessisse tale privilegium, neque suos antecessores ipsorum juri præjudicare potuisse.

6. Probatur conclusio etiam quoad reges. Nihilominus dicendum est privilegium hoc non posse per voluntatem temporalium principum revocari. Quæ assertio duobus modis potest intelligi. Primo, non posse revocari absolute et simpliciter, etiam quatenus per Dei vel Pontificum voluntatem constitutum est; alio modo intelligi potest, etiam quoad id in quo potuit a principibus temporalibus propria voluntate donari. In priori sensu assertio quoad

Deum per se nota est; quoad Pontifices autem sequitur evidenter ex principiis supra positis, neque alia probatione indiget. Nam Pontifex potest clericos eximere a sæculari potestate, etiam temporalibus principibus invitis, ut in superioribus ostensum est; ergo non possunt reges revocare privilegium fori seu exemptionis, ut a Pontificibus concessum, quia sicut tale privilegium non pendet a voluntatibus principum in fieri, ita neque in duratione seu conservatione sua. Et confirmatur, quia non potest inferior mutare jus a superiore statutum, vel auferre jus a superiore concessum; sed Pontifices constituerunt hoc jus immunitatis, quatenus sunt superiores regibus temporalibus, saltem indirecte, per spiritualem potestatem, ut in superioribus declaratum est; ergo non potest per principes temporales mutari. Neque contra hanc partem procedunt rationes dubitandi, neque in illa est controversia inter auctores catholicos, nisi forte apud illos, qui negant posse Pontificem propria potestate et sine consensu principum exemptionem concedere. Sed illa sententia et paucorum est, et certe improbabilis, et quod ad rem maxime spectat, illimet auctores, qui illam defendunt, nihilominus docent exemptionem semel introductam cum consensu regum non posse ab eisdem regibus revocari; in hoc vero loquuntur juxta posteriorem sensum assertionis a nobis propositum.

7. Procedit ergo asssertio etiam in secundo sensu supra explicato, qui sensus per hanc conditionalem declaratur, nam licet hoc privilegium haberet suam primam originem a liberali donatione principum, non posset per illos revocari. Vel aliter exponi potest, si Pontifex, intelligatur nunc habere triplicem modum jurisdictionis super clericos in crimina libus et civilibus. Unus modus est jurisdictionis temporalis directe datæ a Deo in tales personas. Alius est jurisdictionis indirectæ ex vi potestatis spiritualis, et has sine dubio non habet a regibus, et ita neque auferri per eos possunt. Tertius modus est jurisdictionis directa in tali materia circa tales personas, quam habuerint Pontifices ex donatione imperatorum, quia, ut supra dicebamus, eximendo clericos a sua directa jurisdictione temporali, non reliquerunt eos exleges, seu absque directo superiore in temporalibus, sed jurisdictionem suam directam in Pontifices transtulerunt. Dicimus ergo, etiam hoc posito, non posse principes amplius auferre jurisdictionem illam a Pontificibus, et sibi ite

rum eam resumere, præsertim ipsis Pontificibus non consentientibus. Quæ sententia sic exposita communis est. Innocentius, in cap. Novit, de Judiciis, et ibi Panormit., n. 23; Felinus, c. 1 de Constitution., n. 19, vers. Alius casus, et in capite primo de Prob., et hi duo plures alios antiquos referunt. Idem Hostiens., in dicto c. Novit, n. 2, et in Sum., tit. de Immun. ecclesiar., § Sed nec illa; et Alvarus Pelagius, lib. 1 de Planct. eccles., c. 44; et Driedo, libro primo de Libert. Christian., cap. 9; Covarruvias, Pract., c. 31; Soto, in 4, d. 25, quæst. 2, art. 2, conclus. 6; Molin., 1 tom. de Justit., disputation. 31. Et idem defendunt Medina et Palacius, etiam si alias existimaverint exemptionem hanc non aliter quam ex donatione principum incoepisse.

8. Fundatur autem primo hæc veritasin quodam principio in materia de Privilegiis recepto, quod privilegium vel superiori vel æquali concessum non potest amplius a concedente revocari. Et ratio est, quia tale privilegium transit in pactum, ut juristæ aiunt; pacta autem servanda sunt, etiam cum subditis, nedum cum non subditis, et multo magis cum superioribus. Vel aliter magis rationem explicando, licet in idem redeat, quia talis concessio potius est donatio quædam quam privilegium, ut recte dixit Driedo; est enim, ut paulo antea explicavi, collatio quædam jurisdictionis propriæ, a se illam auferendo, et in alium transferendo; hæc autem quædam donatio est. Item quia inferior non potest dare privilegium superiori, quasi exercendo jurisdictionem in ipsum, cum illam non habeat; ergo solum potest id facere, paciscendo vel donando. Talis autem donatio completa et acceptata non potest a donante revocari, invito donatario, quia post donationem jam non est dominus rei qui eam donavit, sed cui donata est; nemo autem potest auferre rem alterius, invito domino. Et confirmatur ac declaratur, quia si princeps posset talem donationem revocare, aut esset per dominium, seu potestatem dominativam, aut per potestatem jurisdictionis, nullus enim alius titulus justus cogitari potest. Non per dominium, nam hoc amissum est per donationem seu talis privilegii concessionem; præcedens autem dominium, quod jam non est, nullam potestatem seu facultatem moralem relinquit. Supponimus enim privilegium esse simpliciter et absolute concessum absque aliqua conditione, nam si illam includeret, ob

eam non impletam posset interdum prior dominus donationem revocare, quia tunc non omnino priori dominio enunciavit; hic autem non ita est, sed exemptio pure et absolute facta est; ergo propter præcedens dominium revocari non potest. Neque etiam per potestatem jurisdictionis, quia nullam habet unus princeps in suum superiorem, cum in æqualem sibi nou subditum illam non habeat, ut ex terminis constat ; ergo.

9. Evasio. Refellitur. Hoc autem principium, quod sine dubio evidens est, recte in præsenti puncto applicatur, quia hoc privilegium, ut manare intelligitur a principibus sæcularibus, datum est non subditis et superiori, nimirum, clericis, ecclesiis, Pontifici. Dices, imo datum esse subditis, si supponamus ante concessionem hanc clericos fuisse principibus laicis subditos in temporalibus. Respondeo, privilegium hoc partim intelligi concessum omnibus ecclesiasticis inferioribus Pontifice, partim ipsi summo Pontifici; illis, a sua jurisdictione eos eximendo, huic, supremam jurisdictionem temporalem directam circa tales personas in ipsum transferendo. Juxta priorem ergo considerationem, fateor privilegium concessum esse subditis. At per eamdemmet concessionem facti sunt non subditi, et consequenter privilegium factum est irrevocabile a concedente, quia jam inest non subditis, et ideo nec per potestatem jurisdictionis potest laicus illos accepto beneficio privare, quia nec dominium habet in homines liberos, nec jurisdictionem in non subditos, nec justum titulum illam iterum usurpandi. Juxta posteriorem autem considerationem privilegium hoc datum est non subdito, etiam antecedenter, quia Pontifex jure divino est exemptus, ac proinde non subditus imperatori; imo etiam superiori datum est, quia Pontifex superior est imperatore, etiam in temporalibus, saltem indirecte, et illi ut supremo Pastori data est etiam directa jurisdictio temporalis in clerum, ut commodius et liberius (ut ita dicam) illum in temporalibus regere et judicare possit. Et ita generale illud principium omnibus modis respectu Pontificis

locum habet.

10. Nullum privilegium, Ecclesiæ semel concessum, per sæcularem potestatem revocari potest. --Addo denique non solum in hoc pri vilegio, sed etiam in omnibus aliis concessis Ecclesiæ non tantum ab imperatoribus vel regibus, sed etiam a quibuscumque principibus vel dominis, habere locum principium illud

sub terminis universalioribus propositum, quod nullum privilegium, per quamcumque potestatem temporalem, etiam non supremam, concessum Ecclesiæ, et ab ipsa acceptatum, potest per civilem potestatem, etiam supremam, revocari. Ratio est fundata in alio jure divino, quo omnia bona ecclesiastica a jurisdictione omnique potestate sæcularium principum exempta sunt, ut supra ostensum est. Ex quo principio ita colligimus : privilegium Ecclesiæ concessum, eo ipso quod incipit esse in possessione et usu Ecclesiæ, inter bona ecclesiastica computatur, ut per se constat; sed princeps sæcularis, quantumvis supremus, nullam habet potestatem super ecclesiastica bona; ergo nec potest quidquam circa privilegia ecclesiastica disponere; ergo multo minus illa revocare aut auferre poterit.

11. Et declaratur per comparationem ad alia bona magis sensibilia et corporalia; nam si imperator fundum, castrum, aut civitatem Ecclesiæ donavit, non potest amplius illam auferre, sicut non potuit Constantinus donationem Urbis et aliorum bonorum, quam Ecclesiæ Romanæ fecit, revocare, aut circa bona illa quidquam disponere, quia jam ecclesiastica facta sunt; ergo similiter non potuit jurisdictionem, quam semel in Ecclesiam transtulit, revocare, aut iterum usurpare. Atque hoc exemplo utitur Hostiensis in hac materia, optimeque rem declarat; nam, licet jurisdictio, etiam temporalis, magis incorporea sit quam prædium, verbi gratia, nihilominus inter bona humana et temporalia computatur, sicut etiam aliæ actiones vel jura, quæ a jurisperitis bona incorporalia nominantur; ergo postquam hæc transeunt in dominium Ecclesiæ, omnia fiunt ecclesiastica bona, ac proinde eamdem immunitatem jure divino. induunt. Unde idem exemplum et argumentum sumi potest ex bonis a quocumque inferiori seu privato domino Ecclesiæ donatis; nam, postquam donatio habuit suum effectum, nec donator, nec rex temporalis potest illa contingere, nisi quantum jura canonica disponunt, vel si quid fuerit in donatione ipsa per aliquod justum pactum exceptum; ergo idem est de quocumque privilegio in temporalibus Ecclesiæ dato a potestate civili, nam cujuscumque gradus vel ordinis sit, revocari non potest per quamcumque potestatem civilem, licet superior, vel etiam suprema sit.

12. Privilegium immunitatis ne limitari quidem per civilem potestatem posse. Am

32

« PredošláPokračovať »