Obrázky na stránke
PDF
ePub

pliatur præterea quoad hanc partem regula posita, quia non solum non potest hoc privilegium fori per potestatem civilem integre revocari, verum etiam neque ex parte diminui, vel limitari aut restringi; imo nec restricte declarari cum legis auctoritate potest virtute solius civilis potestatis. Hoc totum sequitur evidenter ex rationibus et discursibus factis, quia circa bona et jura ecclesiastica nulla est laicis tributa potestas ; ergo similiter circa privilegium ecclesiasticum, vel jurisdictionem semel in Ecclesiam translatam nihil potest sæcularis potestas; ergo nec diminuere, nec restringere, nec legem aliquam, quæ in præjudicium illius cedat, ferre potest. Et similiter potest hic illud principium applicari, quod nullus, etiam si sit rex supremus, potest minuere, vel aliquid disponere de privilegiis vel juribus alterius regis, vel cujuscumque personæ non subditæ, a quocumque, vel quocumque justo titulo, illa habuerit ac possideat ; ergo majori ratione non possunt principes temporales circa privilegium fori aliquid disponere, quod in illius præjudicium cedat. Talis autem est cujuscumque legis editio, privilegii concessio, jurisdictionis delegatio, seu commissio, aut executionis jussio, quibus ecclesiastica libertas minuatur aut restringatur, et ideo omnes hujusmodi actiones vel dispositiones non solum illicita, sed etiam irritæ sunt et inanes, quia sine legitima potestate fiunt. Et ideo ut tales declarantur in Authentica Cassa, C. de Sacrosanct. Eccles., et cap. Noverit, et c. Grarem, de Sentent. excommunicat., et aliis multis, sub titulis de Immunit. Ecclesiar., de Foro comp., et de Judiciis.

[ocr errors]

13. Objectio. - Solutio. Privilegia, per reges ecclesiasticis personis concessa, ante Prælatorum acceptationem effectum non habent. Dices: posset rex temporalis in suo regno ecclesiasticam libertatem augere, concedendo, verbi gratia, ut clerici non solum ut rei, sed etiam ut actores possint laicos ad tribunal ecclesiasticum vocare; vel etiam concedendo ut temporales causæ inter laicos possint ad tribunal ecclesiasticum deferri, si rei velint, ut Constantinum concessisse legimus in c. Omnes, 11, q. 1. Ergo poterit, etiam quando sibi expediens videbitur, immunitatem restringere, ut æquitas servetur. Respondetur primo negando consequentiam, nulla enim æquitas hoc postulat. Tum quia rex temporalis potest privilegium favorabile Ecclesiis concedere, non tanien legem condere onerosam aut nocivam Ecclesiis, vel ecclesiasticis personis, quæ illas

obliget; tum etiam quia quilibet potest donationem a se factam augere, non vero minuere, quia prius liberalitatis est, et non tollit jus alterius, sed confert; posterius autem repugnat juri acquisito, et consequenter est contra justitiam. Atque ita in præsenti augere immunitatem ecclesiasticam de se opus est liberalitatis, et non repugnat justitiæ aut religioni, quia non est dispositio de juribus jam ecclesiasticis, sed de jure proprio, ut ecclesiasticum fiat, quod de se potius est opus religionis. At vero immunitatem restringere aut limitare liberalitatis non est, religionique derogat, et injustitiam involvit, quia est falcem mittere in alienam segetem. Deinde circa antecedens advertimus, licet possint principes temporales per nova privilegia clericorum exemptionem, aut jurisdictionem Episcoporum in temporalibus angere, nihilominus hæc privilegia non cogere Ecclesiæ Prælatos ut illa observent, sed necessarium esse eorum liberum consensum, ut effectum habeant, quia in tali materia nec vim coactivam nec directivam habere possunt, ut supra est ostensum. Et præterea ut talia privilegia a clericis acceptari valeant, necesse est ut legibus canonicis non sint contraria, quia contra illas nulla dispositio civilis valida esse potest.

14. Solvuntur rationes dubitandi contra hanc partem propositæ.- Prima. - Secunda. Neque rationes dubitandi in principio hujus puncti positæ assertioni obstant. Ad primam enim dicimus, licet hoc privilegium, ut ab imperatore manavit, jus civile dici possit, tamen postquam per Ecclesiam est approbatum, esse, ut juristæ loquuntur, canonizatum, id est, jus canonicum effectum, materiamque ejus esse ad altiorem ordinem ecclesiasticarum rerum elevatam, et ideo sine consensu Pontificis revocari non posse. Quod de omni lege civili canonizata docuerunt Glossæ, Innocent., Dominicus, et alii apud Felinum, cap. 1 de Constit., n. 19; et Panormit., in cap. Norit, de Judic., n. 27. Ad secundam respondetur, principium illud, rem, per quas causas nascitur, posse dissolvi, tantum habere locum in his quæ pendent in fieri et conservari a cansa; in præsenti autem licet exemptio, prout nunc consideratur, in fieri pendeat a voluntate coucedentis, postquam vero data est, jam non pendet, quia, ut dixi, ad altiorem ordinem rerum est evecta. Accedit quod effectus ille per potentiorem voluntatem confirmatus est, et ideo per solam sæcularis principis voluntatem retractari non potest. Ideoque non est eadem

ratio de hoc privilegio, et aliis quæ subditis conferuntur.

15. Tertia. Ad tertium imprimis dicimus, narrari facta, non tamen ostendi jure esse facta. Et ita Felinus, in cap. Ecclesia, de Constitut., respondet ad dictam legem, Si quis curialis, quod, licet de facto quoddam privilegium revocaverit, jure tamen non potuit. Idemque responderi potest ad alias leges, præsertim antiquas, quia imperatores in principio non satis perspectam habebant vim ecclesiasticæ immunitatis. Deinde vero dicitur aliqua forte fuisse privilegia, quæ vel nunquam fuerunt a Pontificibus acceptata, sed ad summum permissa, ut fortasse fuit privilegium datum a Constantino, quod laici possent ad ecclesiasticos judices appellare. Et si quæ talia fuerunt, per contrariam voluntatem vel usum revocari potuerunt, quia nec proprie pertinebant ad immunitatem, neque inter jura seu bona ecclesiastica computabantur, et ita cessant in illis rationes factæ. At vero privilegia, a Pontifice acceptata et probata, sine consensu Pontificis revocari non potuerunt, et ideo leges contrariæ vel effectum non habuerunt, vel non nisi Pontifice annuente tacite, vel expresse, illum consequi potuerunt. Quod videtur recognovisse rex Hispaniæ Alphonsus, in 1. 54, tit. 6, part. 1, dicens, licet clerici ob elericatum in multis exempti sint, quædam vero esse in quibus Ecclesiæ placuit, ut non eximantur, hispane: Tubo por bien la sancta Iglesia, quasi diceret se non posse exemptionem tollere aut minuere, sed solum declarare quid in eo genere Ecclesia admiserit.

16. Quarta ratio solvitur. — Ad quartam respondetur, reges, qui nunc vivunt, comparari posse vel ad præcedentes quibus hæreditario jure succedunt, vel ad imperatores quorum regna ex parte aliqua occuparunt, et justo titulo cum suprema potestate civili possident. De prioribus dico succedere nnumquemque in regno, eo modo quo antecessores illud habuerunt; si ergo ab aliquo antecessore privilegium hoc valide concessum est, eo ipso fuit illa jurisdictio ab illo throno regio separata, ideoque successor non potest cum ampliori jurisdictione illud hæreditare, nec separationem prius factam revocare, quia nullam potestatem consequitur respectu non subditorum. Et fere eadem ratio est de regibus supremis, qui nunc sunt in terris, quæ olim erant imperii; nam etiam obtinuerunt illa regna in eo statu, in quo sub imperatore antea erant, et ita non potuerunt juri Ecclesiæ derogare.

[ocr errors]

17. Evasio. Dissolvitur. - Quod si quis dicat exemptionem hanc, ut est ab imperatoribus, a temporibus Friderici II incoepisse, quo tempore jam multi erant supremi principes et reges christiani, qui constitutionem Friderici acceptare non tenebantur, respondetur imprimis (quidquid sit de antiquitate juris, et excellentia uniuscujusque regni, quod nunc examinare nobis necessarium non est), Fridericum non dedisse, sed innovasse, et ad pristinum ac debitum statum ecclesiasticam exemptionem reduxisse, prout ab antiquis imperatoribus concessa jam fuerat, ut in superioribus visum est. Deinde negari non potest quin omnia regna Romani orbis legem illam acceptaverint, et usu ac moribus observaverint, imo et in suis regnis propriis legibus confirmaverint, quod satis est ut hoc speciali titulo fuerit Ecclesiæ jus acquisitum. Cujus etiam sufficiens indicium est, quia, ut in aliquibus casibus possint contra exemptionem agere, privilegia ab Apostolica sede obtinue runt, ut respondendo Barclaio, ejusque argumentum in ipsum retorquendo, Bellarminus notavit, ex Julio Claro, lib. 5, § ult., q. 36, n. 26, in fine; et Aufrerio, in Clementin. Ut clericorum, de Offic. Judicis ordinarii, limitation. 13. Et de republica Veneta similia privilegia refert Gigas, in tract. de Crimine læsæ Majestatis, sub Rubrica Quis de illo cognoscat, n. 20. Signum ergo est, hoc jus exemptionis in toto orbe Christiano receptum esse, et in eodem orbe esse quasi jus gentium, ideoque temporales reges non posse auctoritate sua illud revocare. De regibus vero supremis, qui fortasse de novo convertuntur ad fidem, jam supra dictum est posse ab Ecclesia cogi ad hanc exemptionem admittendam, et quasi cum illis contrahere, neque aliter illis ministros ecclesiasticos tribuere, nisi eos ab ipsorum temporali jurisdictione exemptos admittant. Quæ conditio, licet non expresse proponatur, in ipsa professione obedientiæ ad Pontificem Romanum includitur, ideoque hoc etiam titulo non possunt hujusmodi reges hoc privilegium revocare aut infringere.

18. Etiam per Summum Pontificem non posse hoc privilegium simpliciter recocari.-Tertio dicendum de Summo Pontifice, an possit hoc privilegium revocare, in quo eædem fere rationes dubitandi possent proponi. Illis tamen non obstantibus, breviter dico, etiam Summum Pontificem non posse privilegium hoc simpliciter et absolute revocare. Ita dicunt communiter Canonista, in cap. Ecclesia,

de Constit., ubi præcipue Panormitan., Decius et Felin., et in cap. 2 de Majorit. et obedien.; Cardinalis, in Repetit., c. Perpendimus, de Sentent. excom., opposit. 7; Rebuff., in Concordat., tractat. ultim., ubi alios refert; et Jacobatius, lib. 1 de Concil., art. 6. Probatur autem hæc assertio, discurrendo breviter per tria jura, a quibus hæc exemptio originem ducere potuit. Et imprimis cum dixerimus esse immediate a jure divino naturali vel positivo, clarum est non posse per Pontificem revocari, et in hoc principio dicti auctores fundantur. Quo supposito, evidens est conse cutio, quia Pontifex non potest divinum jus abrogare; ergo nec potest revocare privilegium jure divino immediate collatum et institutum, quia per hoc jus quoddam divinum abrogaret. Et hac ratione diximus supra, non posse Pontificem se ipsum hoc privilegio privare, quia jure divino est suæ dignitati annexum, neque potest ab illa sine ejusdem dignitatis diminutione divelli ; ergo eadem ratione non potest universale privilegium cleri revocare, quatenus a jure divino est.

19. Verumtamen etiam ex hypothesi quod hoc privilegium non esset immediate collatum a Christo cæteris clericis infra Summum Pontificem, vera esset assertio de eodem privilegio, ut est ab hominibus. Et primo de jure civili, quia res est facilior. Non potest enim Pontifex renunciare huic privilegio, eo mo

ab imperatoribus et regibus conferri potuit, et de facto collatum est, nisi abdicando a Sede sua omnem directam jurisdictionem temporalem ipsi collatam a principibus sæculi, eamque illis renunciando; hoc autem non potest facere Pontifex ; ergo vel ex hoc capite non potest Pontifex hoc privilegium revocare. Major satis in superioribus declarata est. Minor probatur, quia Pontifex non est dominus absolutus bonorum et jurium suæ Sedis, etiam illorum quæ ab hominibus illi donata sunt, quia principaliter sunt data Christo, ipsi autem tantum ut Vicario ejus, et ideo non personæ, sed Sedi datæ sunt; ergo solum est illorum dispensator fidelis et prudens; ergo non potest suo arbitrio illa donare, alienare, vel dissipare. Et ob hanc causam non posset nunc Urbem aut reliquum patrimonium Petri imperatori reddere, aut alteri libere donare. Eadem autem, vel major ratio est de prædicta jurisdictione, postquam semel in potestatem et dominium Ecclesiæ translata est; nam inter temporalia bona est res magnæ æstimationis, e' Ecclesiæ magis necessaria ad

ejus decorem et bonum regimen, quam temporale regnum, vel similia bona temporalia; ergo multo minus potest jurisdictionem illam et potestatem relinquere, et sedem suam illa privare.

20. Ex parte clericorum suadetur assertio. -Evasio quædam rejicitur.—Deinde ex parte clericorum non minus evidenter hoc ostenditur; nam per hoc privilegium etiam illis est jus acquisitum, per quod specialem libertatem a temporali jugo consecuti sunt, et illius libertatis facti sunt domini; ergo non potest Pontifex pro suo arbitrio eos privare hoc jure acquisito, seu libertate, cujus sunt domini; ergo nec potest revocare privilegium illud, ut ab imperatore datum, quia per talem revocationem dicto jure et libertate clerici privarentur, iterumque potestati sæculari subjicerentur. Dices, hoc argumento recte probari, non posse Pontificem sine causa privare clericos illo jure acquisito, ex causa tamen posse. Respondetur, tam necessariam esse exemptionem hanc statui clericali, ut nulla causa justa excogitari possit, propter quam totus ecclesiasticus status juste aut valide possit tanto beneficio privari. Itaque ut aliquis clericus in particulari interdum hac libertate privetur, poterit interdum ex parte illius sufficiens causa intervenire, ut ex supra dictis intelligi potest, quoniam clerici in pœnam criminum, vel quia statum clericorum non servant, interdum hoc privilegio, vel omnino, vel ex parte privantur. Respectu vero totius Ecclesiæ et status clericalis, nulla ratio vel causa sufficere potest ad talem mutationem, seu revocationem juste faciendam, et ideo neque valide in tali materia fieri potest.

21. Non potest Pontifex omnia jura immu nitalem concedentia abrogare. Objectio. Atque hinc tandem idem facile probatur de eodem privilegio, ut per jus canonicum est stabilitum, quia non posset nunc Pontifex totum jus canonicum concedens vel confirmans hoc privilegium abrogare. Quia non est illi data potestas in destructionem, sed in ædificationem; talis autem abrogatio nullum commodum posset Ecclesiæ afferre, sed potius perturbationem et alia nocumenta. Quia eo ipso vellent christiani principes potestatem in clericos usurpare. Nam etiam stante jure canonico vix possunt in officio contineri ; quid ergo futurum esset si jus canonicum in hac parte abrogaretur? Dices, licet male faciat princeps seu Pon tifex abrogando sine causa vel ratione legem a se vel a suis prædecessoribus constitutam, nihilominus si id faciat, factum tenere, quia

valor talis legis ex legislatoris voluntate absolute pendet; ergo similiter in præsenti illa abrogatio vel revocatio valida esset, quamvis injusta.

[ocr errors]

tificem pertinere potest, in cap. 7 hujus libri tractata est. Quoad cæteros vero intelligi potest vel de singulis personis, vel de toto clero, seu statu clericali. De singulis ergo personis traditur expresse ab Innocentio III, in c. Si diligenti, de Foro compet., redditque rationem his verbis: Cum non sit beneficium hoc personale, cui renunciari valeat, sed potius toti collegio ecclesiastico publice sit indultum, cui pricatorum pactio derogare non potest. Unde concludit talem renunciationem etiam juramento firmatam validam non esse, nec tale juramentum obligare, quia est contra bonos mores. Talis enim renunciatio est injusta et sacrilega, quia est injuriosa statui clericali. Atque hoc jus ante Innocentium traditum erat, ut ipse notat, in Concilio Carthaginensi III, c. 9, cap. Placuit, 2, 11, q. 1, ubi peculiari pœna puniuntur clerici huic privilegio renunciantes, tam in criminali quam in civili causa. Idemque de privilegio canonis statuitur in cap. Contingit, 1, de Sentent. excom. Ex quibus juribus colligitur notanda differentia inter hoc privilegium et alia, quæ in favorem privatorum conceduntur; nam hæc, quæ privata jura dicuntur, non habent vim legis et præcepti respectu eorum quibus conceduntur, sed potius sunt quasi permissiones, seu dispensationes, seu favores quibus uti possint, si velint. Hoc vero privilegium, quia continet publicum jus, habet vim præcepti, non solum respectu aliorum, sed etiam respectu privilegiatorum, quia non solum eis tribuit favorem, sed etiam præcipit ut illo utantur, seu prohibet ne illud renuncient; aliis autem jubet ne

22. Solutio. Respondeo imprimis talem revocationem non solum fore injustam ex illa generali ratione, quod est contra justitiam legalém, sed etiam alia speciali, scilicet, quia, non obstante dicta suppositione, adhuc esset contra jus divinum, saltem præcipiens ut talis exemptio sit in Ecclesia quoad commode fieri potest, et ex hac parte esset fortasse talis revocatio non solum injusta, sed etiam invalida, quia juri divino contraria. Secundo dicitur, quando lex semel posita contulit jus, et mutationem in ipsis rebus fecit, non posse sine causa boni communis ita abrogari, ut subiti priventur rebus vel juribus jam acquisitis; quia ergo status clericalis perpetuum jus immunitatis per hanc legem canonicam acquisivit, non potest per revocationem, sine causa et temere factam, valide illo jure privari. Denique dico, quidquid sit de hypothetica quæs tione, an, si talis revocatio fieret, valida esset, non esse timendum quod talis revocatio aliquando fiat, quia cum non posset fieri sine magno dispendio et perturbatione universalis Ecclesiæ, non permittet Spiritus Sanctus, cujus speciali providentia Ecclesia regitur, ut Pontifex in suæ potestatis usu tam graviter erret. Et ita considerando illam potestatem, non ut pure substat voluntati humanæ, sed præcipue ut a Spiritu Sancto regitur, dicimus non posse Pontificem talem revocationem facere, quia esset intolerabilis error ralis contra universale bonum Ecclesiæ, ut ali- illud violent, etiam si clerici consentiant. bi in præcepto decimarum declaravi '.

CAPUT XXXI.

2. Unde quoad utramque partem, per hoc jus canonicum, non selum revocatum, sed etiam emendatum est jus civile Justiniani, in 1. Si quis in conscribendo, C. de Episc. et cle

UTRUM PRIVILEGIUM CLERICORUM POSSIT PER RE- ric., in qua statuebatur, si clericus promiserit NUNCIATIONEM AMITTI VEL DIMINUI?

1. Per voluntariam renunciationem hoc privilegium amilti non potest.- Privilegium fori respectu privilegiatorum inducit præceptum. Resolutio est, hanc ecclesiasticam immunitatem, per renunciationem eorum quibus concessa est, propria voluntate et auctoritate factam, amitti non posse, quia a nullo potest valide et efficaciter renunciari. Hæc assertio, quatenus peculiari ratione ad Summum Pon

non uti suo privilegio fori, non posse adversus sua pacta venire; et in simili 1. Si quis, Cod. de Pactis, ubi præcipitur judicibus laicis ut eam legem observari faciant. Et ratio in utroque loco redditur, quia est regula juris antiqui, omnes licentiam habere, his quæ pro se introducta sunt renunciare. Verumtamen lex illa semper nulla fuit, et in ea condenda graviter excessit imperator (fortasse per ignorantiam), tum quia disposuit in materia non sua, et circa personas sibi non subjectas; tum etiam quia nititur falso fundamento, quia vel non intel

1 Tom. 1 de Relig., tract. 1, 1. 1, cap. 14, lexit vim et naturam hujus privilegii, quod non propter privata commoda personalia, sed

n. 10.

propter commune bonum religionis principaliter institutum est; vel si hoc intellexit, male applicavit juris antiqui generalem regulam, nam illa intelligenda est de iis quæ pro privato uniuscujusque commodo introducta sunt, ut recte Pontifex intellexit, ad quem, et non ad imperatorem pertinet, quale sit privilegium clericale, et quomodo a clericis observandum sit, declarare.

[ocr errors]

3. An de licentia Episcopi possit quilibet clericus huic privilegio renunciare. Ratio dubitandi. Sed quæri non immerito potest an de licentia Episcopi possit quilibet clericus huic privilegio renunciare. Et ratio dubitandi est, quia multa jura antiqua prohibentia ne clerici in judicio sistant sæculari, addunt hanc limitationem, sine licentia, vel sine permissu Episcopi, ut patet in epist. 2 Marcellini Papæ, et ex Concilio Agathens., c. 32; Aurel. III, can. 31, et habetur in c. Clericum, 1, 2 et 3, 11, quæst. 1; Venetico, sub Leone I, c. 9; Epaunensi, can. 11. Denique idem sumitur ex c. 2 de Foro compet., ubi dicitur: Nullus judicum, etc., sine permissu Pontificis, clericum per se distringere aut condemnare præsumat; ergo hæc omnia jura significant, de licentia Episcopi posse et clericum renunciare juri suo, et laicum illum judicare.

4. Vera resolutio.-Ratio hujus resolutionis. - Nihilominus dicendum est, quoad propriam fori renunciationem, non posse Episcopum talem licentiam concedere. Ita docet Glossa, in c. Qualiter et quando, de Judiciis, verb. Prohibemus. Item Glossa, in cap. Significasti, de Foro compet., verb. Clerici, in fine; et colligitur ex illo textu ibi: Clerici in judicem non suum (nisi forte sit persona ecclesiastica, et Episcopi diocesani voluntas accedat) consentire non possunt. Duas ergo conditiones requirit ibi Gregorius IX ad talem consensum, vel renunciationem ; ergo si desit prima conditio, et judex sit laicus, non sufficit Episcopi licentia. Et ita etiam sentiunt Panormitan. et alii expositores his locis; Glossa item et Doctores, in cap. 2 de Foro compet. Ratio vero est, primo, quia non solum inferior clericus, sed etiam quilibet particularis Episcopus est privata persona respectu totius ecclesiastici status, et ideo non potest ipsemet Episcopus respectu suæ personæ renunciare juri suo, et judicio sæculari se committere; ergo nec potest dare suis clericis licentiam ut id faciant; nam est eadem ratio; per utrumque enim fit contra privilegium in favorem totius status concessum. 5. Secunda ratio. Tertia.

Secundo id

amplius declaratur, quia hoc jus, ut dixi, non tantum est privilegium concedens, sed etiam est prohibens seu præcipiens, et est jus superioris generale et gravissimum; ergo non potest inferior, qualis est quilibet privatus Episcopus, in eo dispensare. Tertio, in privilegio canonis non potest Episcopus licentiam concedere clerico ut permittat se ab alio verberari, nec potest facere quin laicus verberans etiam de licentia sua excommunicationem incurrat, ut recte dixit Glossa, in d. c. Significasti, et colligitur ex cap. Universitatis, de Sent. excom. ; ergo nec potest clerico dare licentiam ut renunciet privilegio fori, nec judici sæculari permittere ut tali renunciatione utatur. Dixi autem hoc intelligi quoad propriam fori renunciationem, ut adverterem, in tributorum solutione posse admitti aliquem modum exceptionis. Quanquam si attente res consideretur, proprie non est exceptio, tum quia secundum novum jus cap. Adversus, de Immunit. eccl., etiam in tributorum solutione non sufficit licentia Episcopi, sed consulendus est Papa; tum etiam quia, licet in casu instantis necessitatis videatur admittenda exceptio per epiikeiam, nihilominus attento modo et ratione contributionis, non est propria exceptio, quia illa contributio non fit nec permittitur tanquam debita in ratione tributi, id est, in signum subjectionis, vel ex vi legis civilis, sed quia ex charitate, vel ex legali justitia, vel alio modo ex vi rationis, ipsimet Prælati Ecclesiæ judicant expedire ut a clericis fiat, ut supra declaratum est. Unde non est renunciatio, sed veluti naturalis juris prudens interpretatio.

-

-

6. Solvuntur jura in contrarium objecta. Glossa responsio. Alia Glossa. — Vera responsio. Ad jura vero antiqua in contrarium allegata vario modo respondent Glossæ. Quædam enim, in dicto c. Significasti, dicit, in illis textibus supplendam esse particulam maxime, ita ut sensus sit, semper esse illicitum clerico renunciare huic privilegio, maxime vero, id est, majori culpa, sine licentia Episcopi, quia peculiarem illi facit injuriam. Sed, ut jurista aiunt, misera est interpretatio, quæ fit addendo legi verba in illa non contenta. Præsertim quia aliquando illi canones ita loquuntur, ut non nisi violenter, et destruendo sensum particula illa addi posse videatur; ut in Concilio Epaunensi, verba sunt: Clerici sine ordinatione Episcopi sui adire publicum judicium non præsumant, etc.; certe ex vi horum verborum, qui ex ordinatione

« PredošláPokračovať »