Obrázky na stránke
PDF
ePub

dammodo tolerat, non ideo est quia consentiat, sed quia sine periculo majoris mali non potest efficacius resistere, et ideo non consentit, sed permittit.

12. Accedit præterea alia ratio, quia jus canonicum non solum prohibet consuetudines contra exemptionem ecclesiasticam, sed etiam reprobat illas, quod majus est. Nam potest lex prohibere consuetudinem, non quia per se irrationabilis sit, sed quia propter alias rationes expedit illam non permittere, et tunc dici potest consuetudo irrationabilis quia prohibita, non autem prohibita quia irrationabilis; aliquando vero lex prohibet consuetudinem, quia supponit illam esse irrationabilem, quod censetur facere, quoties prohibendo consuetudinem, declarat esse irrationabilem, addendo, esse corruptelam, vel contra nervum discipline, aut esse abusum, vel quid simile, ut constat ex toto titulo de consuetudine. Hoc ergo posteriori modo prohibet jus canonicum consuetudines contra libertatem ecclesiasticam, ut omnes sumunt ex c. 1 de Consuet., ubi Gregorius ait: Consuetudines, quæ Ecclesiis gravamen inducere dignoscuntur, nostra nos decet consideratione remittere, id est, non permittere, seu dissolvere aut irritare, utique tanquam irrationabiles, hoc enim indicat verbum decet, quia illas tolerare esset indecens. Et c. Ad nostram, eodem tit., dicitur talis consuetudo minus rationabilis, et canonicis obvians institutis, et proinde nullam habere firmitatem. Item leges omnes contrariæ immunitati ecclesiasticæ tanquam irritationabiles reprobantur, ut constat ex pluribus decretis de immunit. Ecclesiar.; eadem autem ratio est de consuetudine; nam æquiparatur legi. At vero juxta doctrinam receptam consuetudo reprobata per legem nunquam potest contra legem prævalere '. Quia ut consuetudo legi deroget, rationabilis esse debet, juxta cap. ult. de Consuet. ; omnis autem consuetudo, quam lex præsertim canonica ut irrationabilem reprobat, vere irrationabilis habenda est, quia juris declaratio authentica est; ergo.

13. Sed in hac ratione, quæ in hac materia ex præcipuis est, occurrit difficultas, quia, licet respectu consuetudinis totam exemptionem abrogantis efficacissima sit, quia talis consuetudo statim per se fert absurditatem et

1 Vide Bart., in 1. De qui, ff. de Leg., n. 4; Antonium, in c. Cum ex officiis, de Præscr., n. 3; Rochum, in c. ult., de Consuet., num. 521, qui alios refert.

indecentiam, propter quam diximus, etiam per legem scriptam talem abrogationem fieri non posse, nihilominus non videtur universe procedere de omni consuetudine particulari in una materia vel causa, hæc enim non semper irrationabilis est. Quod probatur, quia per legem scriptam sæpe fieri potest juste et prndenter talis derogatio; ergo signum est derogationem ipsam non esse irrationabilem ; ergo nec consuetudo illam introducens erit irrationabilis, quia, ex ipsa materia et singulis actibus, habet consuetudo quod rationabilis vel irrationabilis sit. Unde tali consuetudini non poterit obesse jus positivum declarans seu reprobans consuetudinem contrariam libertati ecclesiasticæ ut irrationalem, quia illud jus non facit consuetudinem esse irrationabilem, sed supponit talem esse, et ideo illam reprobat, ut diximus; ergo non cadit nisi in eam consuetudinem, quæ revera omni ratione destituitur. Unde fieri potest ut aliqua consuetu do, quæ in uno tempore irrationabilis est, in alio, mutatis rebus, ratione sufficienti honestari possit. Et similiter consuetudo aliqua, quæ respectu Ecclesiæ regulariter irrationabilis est, in aliqua provincia potest habere peculiarem et sufficientem rationem ; ergo pro tali tempore vel pro tali loco non censebitur talis consuetudo reprobata per legem, absolute et generatim loquentem; ergo idem contingere potest in hac materia exemptionis. Atque ita sentire videntur multi auctores approbantes et defendentes aliquas consuetudines contrarias immunitati, præsertim Covar., in Practic., quæst. 31; et Julius Clar., lib. 5, § ult., q. 36, n. 3; Joannes Garsia, de Nobilit., gloss. 9, n. 44 et sequentibus, et multi alii, qui in hanc partem potissime inclinant, ut particulares quasdam consuetudines diversorum regnorum tueantur.

14. Auctoris sententia. Nihilominus dicendum censeo, omnem consuetudinem, sive generalem, sive particularem, contrariam libertati ecclesiastica, esse irrationabilem et in jure reprobatam, ac subinde non posse privilegio immunitatis aliqua ex parte derogare. Hæc est sententia communiter recepta a Theologis et jurisperitis in locis allegatis, et aperte colligitur ex decretis citatis . Non enim loquuntur de consuetudine abrogante totam immunitatem clericorum, vel in tota materia ejus, vel in omnibus criminibus, vel omni

2 Refert late Azor, tom. 1, 1. 5, c. 12, q. 12, q. 1, § Sed dubitari posset.

[ocr errors]

bus causis civilibus, vel alia simili magna parte exemptionis, quia nunquam tales consuetudines fuerunt in regnis catholicis a multis annis introductæ, vel etiam intentatæ, neque hoc auctores canonum ignorabant. Loquuntur ergo de particularibus, ut attente legenti textus ipsos constabit. Et specialiter notari potest lectio integra dicti cap. Clerici, sic enim habet Clerici maxime in criminalibus causis in nullo casu possunt ab aliquo, quam ab ecclesiastico judice condemnari, etiam si consuetudo regia habeat, ut fures a judicibus sæcularibus judicentur 1. Ubi constat particularem consuetudinem non potuisse universali privilegio ex parte derogare; eadem autein est ratio de aliis similibus, quia etiam in illa particulari consuetudine posset ratio aliqua honestatis considerari. Et hoc maxime confirmant variæ prohibitiones, quæ in Bulla Conæ quotannis fiunt omnium fere actuum, per quos hujusmodi particulares consuetudines introduci possunt, et renovantur jura tales actus et consuetudines reprobantia. Rationem autem hujus veritatis et dictorum jurium, respondendo ad difficultatem positam, redde

mus.

15. Satisfit rationi pro opposita sententia facto. Ad objectionem ergo imprimis responderi posset, juxta aliquorum opinionem, consuetudinem semel per legem reprobatam non posse amplius prævalere, aut rationabilem reputari propter quamcumque materiæ mutationem vel novam circumstantiam successu temporis, aut in diverso loco exortam. Sententia tamen hæc generatim sumpta rigorosa est, et non necessaria. Nihilominus vero in præsenti materia est valde probabilis, tum quia vix potest mutatio esse tanta, ut sit conveniens Ecclesiæ fieri talem exemptionis diminutionem vel derogationem; tum etiam quia licet fortasse in aliquo loco expediat, non inde statim sequitur ibi esse consuetudinem rationabilem; nam cum hoc privilegium toti collegio clericorum concessum sit, fieri potest ut illi non expediat, et ut pars secundum rectam rationem propter bonum totius aliquid incommodi sustinere teneatur. Tum præterea quia hæc materia odiosa est laicis, et ideo est morale periculum ne hujusmodi mutationes, vel novæ rationes ad honestandum talem consuetudinem, sine sufficienti causa excogitentur

In Collect. Decretal., 1. 2, tit. 1, c. 8; et corpore juris canonici jussu Gregorii XIII edito.

vel exaggerentur. Imo, ut experientia docet, in omnibus consuetudinibus quas jurista defendere conantur, revera non inveniuntur novæ rationes, præter eas quæ vel sunt intrinseca tali materiæ, vel facile potuerunt a Pontificibus considerari, quibus non obstantibus, propter graviores rationes ad bonum religionis, ad vitanda majora incommoda clericatus, pertinentes, tales consuetudiues irrationabiles judicarunt; ergo nunquam potest aliqua talis consuetudo in particulari rationabilis censeri. 16. Potestque hoc amplius declarari, distinguendo inter derogationem aliquam, seu diminutionem exemptionis, et modum introducendi illam per consuetudinem. Fieri enim potest ut aliqua diminutio exemptionis expediat, et nihilominus modus introducendi illam per solam consuetudinem non expediat, propter moralia pericula quæ modo dicebamus. Sicut interdum expedit, clericos contribuere ad aliquos sumptus communes civium, et nihilominus propter excessus vitandos, statuerunt Pontifices ne ipsis inconsultis id fieret, unde si aliter fiat, non rationabiliter fit, etiam. si contributio ipsa rationabilis esse videatur. Sic ergo, licet diminutio exemptionis in aliquo casu vel loco sit rationabilis, consuetudo nihilominus erit irrationabilis, quia modns ille introducendi derogationem privilegii est periculis expositus, et (ut ita dicam) temerarius, meritoque ut talis reprobatus. Unde facile solvitur quædam objectio supra facta ex æquiparatione legis seu privilegii et consuetudinis; fieri enim potest ut superior in aliqua materia possit communi juri per privilegium seu specialem legem derogare, et quod per consuetudinem solam fieri convenienter non possit, quia nimirum, ut derogatio convenienter fiat, major consideratio et deliberatio necessaria est, quam in sola consuetudine esse soleat. Et propterea in Bulla Cœnæ postulatur in hac materia expressus et specialis consensus Pontificis, quia regulariter datur cum majori causæ cognitione, aut deliberatione, quam tacitus.

17. Ultima ratio pro hac parte addi potest, quia omnis consuetudo, quæ contra immunitatem introduci solet, est consuetudo laicorum, utique principum, vel judicum exercentium actus jurisdictionis in clericos. At consuetudo laicorum, licet possit juri civili derogare, non tamen juri canonico, neque etiam potest clericis aliquod detrimentum inferre; ergo neque potest huic privilegio derogare. Minor certa est, quia non plus potest consuetudo quam.

lex, cæteris paribus; sed lex civilis non potest derogare juri canonico, nec potest clericis gravamen imponere, vel præjudicium afferre; ergo nec consuetudo laicorum hæc potest. Probatur consequentia, quia consuetudo laicorum est mere civilis, et in sola auctoritate civili et temporali nititur. Unde est communis doctrina jurisperitorum, consuetudinem laicorum non posse clericos obligare, ut videre licet in Innocentio, in Rubric. de Consuetudin., num. 6; et Panormitano, cap. Quod clerici, de Foro competent., n. 2; Felin., in cap. Ecclesia Sanctæ Mariæ, de Constit., n. 100; Hostiens., in Sum., tit. de Consuetud., § Et de virtute, vers. Sed pone, et aliis, quos refert Azor, tom. 1, lib. 5, cap. 18, quæst. 12. Qui varia jura allegant, quæ magis loquuntur de lege, vel statuto civili, sed per æquiparationem inducuntur, ut c. 1, distinct. 10, et dictum cap. Ecclesia, de Constit.

18. Addunt præterea, hoc maxime procedere, quando talis consuetudo laicorum derogat Ecclesiæ libertati. Quod etiam notavit Bartholus, in 1. 1, Cod. de Summa Trinit., et 1. 2, Cod. de Leg., et l. De quibus, ff. de Leg., et per argumentum ab speciali probari potest ex c. ult., de Vita et honest. Cleric., ubi in speciali casu, in quo clerici abutuntur privilegio exemptionis, et negotiationibus sæcularibus ad lucrandum implicantur, permittit Pontifex, ut de suis facultatibus, statutis, et consuetudinibus patriæ subjaceant, cum facto (inquit) privilegium abjiciant clericale; ergo extra hujusmodi casum non potest consuetudo clericos gravare. Imo adverto, etiam in illo casu, necessariam fuisse Pontificiam declarationem et prohibitionem. Considero etiam, quoad hunc effectum, consuetudinem et legem, sive statutum civile, ibi æquiparari.

tur...

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

19. Objectio. Prima responsio. — RejiciDices, interdum fieri posse ut consuetudo non tantum laicorum sit, sed etiam clericorum, ut si non coacte, sed voluntarie laicorum consuetudinem observent, eorum adeundo judicia, vel tributa solvendo, vel in aliis similibus cooperando; tunc enim consuetudo crit mista, seu communis laicis et clericis, quæ etiam in ecclesiasticos vim habet. Ad hoc Covarruv., in d. cap. 31, concedit, in eo casu consuetudinem, quantum est ex hoc capite, posse derogare ecclesiasticæ libertati, si alioqui rationabilis sit. Sed imprimis existimo, talem consuetudinem vix posse moraliter inveniri, quia, licet unus vel alius clericus interdum voluntarie consentiat hujusmodi violen

tiis laicorum, rarissime contingit, et nunquam dici potest per modum consuetudinis fieri. Addo vero, etiam si talis consuetudo fingatur, sententiam Covarruviæ falsam esse in hac parte. Primo, quia consensus clericorum nihil potest ibi operari; nam est quædam privata renunciatio privilegii, quæ, ut diximus, nulla est et nullius efficacia, ideoque ad introducendam consuetudinem valere non potest, ut recte notavit Felinus supra, cum Paulo de Castro, cons. 59. Secundo, quia tali consensui clericorum nunquam assistit voluntas expressa vel tacita Pontificis, sine qua non potest voluntas clericorum, quantocumque tempore operetur, juri Pontificio derogare; ergo neque illa consuetudo mista potest habere hunc effectum. Antecedens quoad utramque partem in supe rioribus declaratum et probatum est. Consequentia vero est evidens, quia id, quod additur ex parte clericorum illi consuetudini mistæ, nullum valorem vel efficaciam eidem addere potest. Quocirca, cum dicitur consuetudo mista posse operari in rebus vel personis ecclesiasticis, intelligendum est de consuetudine, quæ non præjudicat sacris canonibus, vel, si præjudicat, in illam Pontifex consentit, saltem tacite; in præsenti autem materia necessarius esset expressus consensus, ut supra dixi. Tum quia ipsi Pontifices ita voluerunt et declararunt; tum etiam quia,in hac materia non potest præsumi tacitus consensus, quia et est valde odiosa Pontificibus, et quia vix posset talis consensus tacitus sine majori cognitione causæ prudenter et licite dari; quoties autem consensus non esset prudens et honestus in principe, non præsumitur.

-

20. Contra immunitatem consuetudine præscribi non posse ostenditur. - Prima ratio.Secunda. - Quia vero hic consensus necessarius non est in abrogatione legis, quæ fit per modum præscriptionis, ideo probandum superest aliud membrum, quod supra posuimus, nimirum, etiam per viam præscriptionis non posse consuetudinem immunitati ecclesiastica præjudicium afferre. Probatur autem primo, quia nulla consuetudine præscribitur, nisi intercedat bona fides, ut nunc suppono; hic autem non potest bona fides intercedere; ergo neque potest præscribi. Probatur minor, quia talis consuetudo irrationabilis est, et jure canonico reprobata, quod adeo notum est, ut non possint principes, vel judices sæculares prætextu ignorantiæ probabilis excusari; er go semper actus talis consuetudinis sunt illiciti, ac proinde mala fide facti; ergo non pos

sunt præscriptionem inducere. Secundo, quia non potest exemptio aliqua ex parte diminui, nisi acquiratur judici laico jurisdictio aliqua in clericum, quam antea non habebat; quia, sicut exemptio est liberatio a jurisdictione, et consequenter est diminutio jurisdictionis in alio, ita e converso non potest exemptio diminui ex parte clerici, quin ex parte magistratus sæcularis jurisdictio augeatur. Sed laici non possunt sola præscriptione jurisdictionem supra clericos acquirere ; ergo nec clerici possunt propter præscriptionem laicorum aliquid de suo privilegio amittere. Minor probatur primo, ex communi sententia juristarum, dicentium laicos non posse præscribere spiritualia, vel quæ spiritualia concernunt, quatenus illis annexa sunt, ut non potest laicus præscribere jus conferendi beneficium, et similia, quæ notant Panormitanus, in cap. Novit, de Judiciis, num. 22; et ibi Decius, num. 12; et Joan. Andr., in cap. 2, de Præbend., in 6. Et alii, in cap. 2 de Pœnitent. et remiss., in 6. Qui textus solet ad hoc induci, quatenus dicit, facultatem eligendi confessorem non posse præscriptione acquiri; nam videtur esse eadem ratio de cæteris rebus spiritualibus, et in præsenti de jurisdictione supra clericum, quæ licet in se temporalis videatur, quatenus cadit in clericum, spiritualia concernit.

modo princeps concedat, vel dominium rei præscribendæ, vel jurisdictionem, si illa est præscribenda, quia mutatio illa, seu acquisitio quæ fit in præscriptionc, non potest fieri sine auctoritate et voluntate alicujus superioris. In præsenti autem nullum est jus quod tali præscriptioni adminiculum præbeat; nam jus civile nihil in hoc potest, jus autem canonicum omnino resistit, et voluntas Pontificis omnibus modis ei opponitur ; ergo non habet locum præscriptio in præsenti materia. Ex dictis ergo satis constat, nullam consuetudinem, etiam si immemorialis sit, ullo modo contra immunitatem ecclesiasticam prævalere posse. Ita enim auctores citati conclusionem interpretantur, et rationes et jura adducta in eodem sensu illam confirmant, et difficultates, quæ contra illam occurrere possunt, probando assertionem expeditæ sunt. Solum objici solent quædam peculiares consuetudines aliquorum regnorum, quæ, licet sint contra immunitatem ecclesiasticam, sine scrupulo a magistratibus laicis observantur. Ad illas vero possemus uno verbo respondere, illas consuetudines non ad jus, sed ad facta hominum pertinere, propter quæ veritatem negare non possumus, neque illorum rationem aut excusationem dare tenemur, sed ad illos hoc spectat, qui consuetudines illas observant; fortasse tamen in capite ultimo paura de illis adjicie

mus.

CAPUT XXXIII.

VIOLARI.

21. Ratio autem reddi potest, vel eadem quæ tacta est, quia actus præcedentes ad talem præscriptionem nunquam possunt bona fide fieri, vel quia præscriptio requirit personam capacem illius rei, quam debet præscri- QUIBUS MODIS POSSIT IMMUNITAS ECCLESIASTICA bere, laicus autem non est capax administrationis rerum vel personarum spiritualium, et ideo non potest jus in illas præscriptione acquirere. Quam rationem attingit Panormitanus supra. Intelligi autem debet de capacitate non absolute, sed secundum ordinarium jus; nam laicus non est omnino et absolute inca pax alicujus ecclesiasticæ administrationis vel potestatis in clericum. Jure autem communi, et potestate ordinaria, laicus censetur incapax, quia ex se nullam habet proportionem, et omnia jura illum excludunt, ideoque sola præscriptio non sufficit sine expressa voluntate et concessione Summi Pontificis. Et in his casibus recte dicunt juristæ, multa posse privilegio concedi, quæ consuetudine præscribi non possunt, argumento ap. Quanto, de onsuetudine.

22. Tertia ratio. Unde etiam potest addi tertia ratio, quia omnis præscriptio requirit juris adminiculnm, per quod aliquo

1. Hactenus illa omnia, quæ ad explicandam et tuendam immunitatem ecclesiasticam, clericorumque exemptionem opportuna visa sunt, pro viribus explicare conati sumus; nunc duo tantum tractanda supersunt. Unum est, quod proposuimus, quibus modis immunitas hæc violari soleat; aliud, quibus modis excusari hoc crimen soleat. Circa primum, supponimus hujusmodi violationem ex se malam, et ex genere grave peccatum esse, quia vel est immediate contra jus divinum, vel saltem contra jus canonicum, sub gravissimis censuris et pœnis hanc violationem prohibens. Et illo jure posito, est etiam contra justitiam, quia et est usurpatio jurisdictionis non habitæ, et est coactio aliqua, vel exactio sub titulo potestatis legitimæ, sine vera jurisdictione ac potestate facta. Denique includit etiam culpam sacrilegii, quia injuria illa circa

personas vel materiam sacram versatur, et quia prohibitio illa intuitu religionis et divini cultus facta est. De hac ergo culpa quoad speciem et gravitatem ejus nihil superest dicendum; nam, suppositis quæ de jure hujus immunitatis hactenus dicta sunt, gravitas et species culpæ clara est, si de violatione immunitatis constet. Quia vero hæc violatio variis modis fieri potest, et in aliquibus obscura esse potest transgressio, seu violationis ratio, ideo de hac varietate, quæ in modis violandi libertatem esse potest, pauca dicemus. Et quia interdum actio, quæ contra libertatem ecclesias ticam esse videtur, excusationem aliquam, veram vel prætensam habere solet, ideo de his excusationibus nonnulla in sequenti capite expendemus. Videbatur autem consequens ut pœnas et censuras, quæ per hanc transgressionem incurruntur, explicaremus; quia vero in libro de Censuris sufficienter de illis diximus, ab earum tractatione in præsenti absti

nemus.

[ocr errors]

2. Proponuntur duo modi immunitatem violandi. Primo ergo possumus duos modos distinguere, quibus immunitas clericorum violari solet, scilicet, vel legibus, vel actionibus hos enim duos modos multa jura indicant, et pœnis diversis puniunt. Prior est, quando principes vel magistratus civiles leges vel statuta condunt contraria ecclesiastica libertati. Quod duobus etiam modis contingere potest. Primo, quia lex specialiter dirigitur ad personas vel res ecclesiasticas, vel, licet lex generalior sit, ad eas peculiariter extenditur. Talis enim lex eo ipso repugnat libertati ecclesiasticæ, etiam si id, quod disponit, non sit contra Ecclesiæ commoda; imo etiam si alioqui esset rationabilis dispositio talis legis, et Ecclesiæ conveniens, si debita potestate lata fuisset. Ita sumitur ex cap. 2, de Judiciis, et cap. Ecclesia Sanctæ Mariæ, et c. Que in Ecclesiarum, de Const., et cap. Bene quidem, cum aliis, 96 dist., et est communis resolutio, ut supra tactum est, et latius in materia de legibus. Et ratio est, quia princeps laicus ferens talem legem, per ipsam se exhibet superiorem et legislatorem in rebus ecclesiasticis; ergo co ipso per talem actum contra exemptionem agit. Et quia hæc contrarietas non tam in objecto legis quam in ipso actu præcipiendi consistit, ideo vocari potest hic modus formaliter contrarius libertati ecclesiasticæ. Et ob eamdem causam non habet locum hic modus læsionis, quando laicus privilegium concedit clericis, quia tale privilegium non includit

præceptum respectu privilegiati, neque per se est actus jurisdictionis, ut supra diximus. 3. Aliæ vero sunt leges, quæ dici possunt contrariæ libertati ecclesiasticæ objective, quia præcipiunt aliquid fieri, quod est contra statum ecclesiasticum, vel ejus exemptionem, sive præceptum dirigatur ad laicos respectu clericorum, ut, verbi gratia, præcipiendo illis ut a clericis exigant tributa, aut quid simile; sive dirigatur ad ipsos clericos, præcipiendo eis ut solvant vectigal, vel coram judice laico compareant, et tunc lex dici potest habere utramque repugnantiam, et formalem, et objectivam. Et hujusmodi leges, quæ objective sunt contra libertatem ecclesiasticam, præcipue in jure prohibentur et puniuntur, præsertim in cap. Noverit, de Sentent. excom., et in Authentica Cassa et irrita, Cod. de Sacrosanct. Eccles., quamvis illa et similia jura non immerito possint ad omnes leges quomodocumque contrarias libertati extendi, quia verba eorum generalia sunt.

4. Quando percussio clerici sit contraria privilegio fʊri. Circa aliud vero membrum de violatione immunitatis per facta hominum, solum occurrit adnotandum, sub illo nune non comprehendi percussiones, seu violentas manus in clericum; nam, licet actiones illæ sint contra immunitatem generatim sumptam,non sunt contra privilegium fori,de quo nunc tractamus, sed contra privilegium canonis. Quod tamen intelligendum est de illis actionibus, quatenus in sola violentia et privata injuria consistunt; nam si fiant sub titulo jurisdictionis et potestatis publicæ, erunt contra privilegium fori, et habebunt utramque malitiam ; ut si judex sæcularis, aut ministri ejus, per vim clericum detineant, et vinculis, aut carceri tradant. Idemque judicium est (servata proportione) de actionibus contra immunitatem Ecclesiarum, quatenus sunt loca refugii, seu quatenus sunt loca sacra, quæ per injuriam vel indecentes actiones violari non debent; nam si tales actiones fiant, non jurisdictionis titulo, sed per privatam injuriam, seu malitiam, quamvis lato modo sint contra immunitatem, nihilominus sunt sacrilegia alterius rationis, ut in principio hujus materiæ diximus. Omnia ergo facta, quibus libertas ecclesiastica proprie læditur, ad duo capita reducuntur, nimirum, ad actiones forenses, et judiciorum, tam civilium quam criminalium, quæ circa clericos tanquam reos vel exercentur, et ad exactiones tributorum, coactiones quæ eisdem personis fiunt in ali

[ocr errors][ocr errors]
« PredošláPokračovať »