Obrázky na stránke
PDF
ePub

nis pecuniariis, vel depositione ab officio sæculari, et aliis similibus clericis non indecentibus, punire. Quarn consuetudinem defendunt Aufrerius, in Clem. Pastoralis, de Officio Ordin., reg. 1, fallent. 27 et 28; et Chasseneus, in Consuetud. Burgundiæ, v. Justitiæ. Videtur autem in hoc maxime fundari, quod tunc non considerantur, nisi sub respectu mere civili, et maxime quia sub ea conditione et pacto ad ea ministeria et officia regia acceptantur, quod pactum nec contra exemptionem ecclesiasticam, nec contra decentiam ecclesiastici status, aut bonos mores esse videtur, et ita est communi usu receptum et approbatum.

27. Privilegium. Quinta excusatio erat privilegium, de quo in jure, ut sic dicam, nulla est difficultas, in facto autem est maxima. Duo enim, quæ ad jus pertinent, certa sunt unum est, posse hoc privilegium concedi saltem a Summo Pontifice, quod supra probatum est, et ex usu satis constat. Alterum est, hoc privilegium posse a Pontifice revocari, ac proinde, ut ad legitimam excusationem prosit, non satis esse quod semel concessum seu obtentum sit, sed oportere ut perseveret non revocatum. Atque hoc etiam ex usu Pontificum constat; frequenter enim hujusmodi privilegia revocant per illa verba: Non obstantibus quibuscumque privilegiis, ut patet ex cap. Clericis, § ult., de Immunitat. eccl., in 6, ubi id notat Glossa; et ex cap. Quia sæpe, de Election., in 6, cum similibus, et singulis annis fit talis revocatio in Bulla Cœnæ Domini. Ratio vero est, quia privilegium concessum subdito revocari potest ab eodem superiore, vel ejus successore, ut in lib. 8 de Legibus cum communi sententia probatum est. Hoc autem privilegium est hujusmodi, etiam si imperatori aut regibus sit concessum, quia datur a Papa. qui est superior illis, et ideo semper potest illud revocare.

28. In quo est considerandum, quod Papa, quando hoc privilegium concedit imperatori, verbi gratia, non solum remittit aliquid de privilegio quod fortasse ab ipso imperatore acceperat, seu committit illi aliquam partem jurisdictionis temporalis directæ, quam ipse imperator Ecclesiæ prius donaverat, sed etiam ex parte aufert privilegium a Christo ipso concessum, et derogat juri canonico, et in illo dispensat per suam spiritualem potestatem. Quia ergo hæc potestas semper in Pontifice manet integra (quia per nullum privilegium potest supremam jurisdictionem a se abdicare,

ut cum Aretino, Baldo, et aliis recte notavit Felinus, in cap. Novit, de Judiciis, num. 8), ideo semper potest Papa privilegium suum revocare, prohibendo sæculari principi usum temporalis potestatis circa clericum, seu reducendo jus divinum et canonicum ad suum integrum statum, ablata dispensatione. Imo etiam potest jurisdictionem temporalem directam, quam per suum privilegium principi sæculari commiserat, ab illo auferre, et ad se revocare, seu in se solo retinere. Quia verisimilius est, non illam a se abstulisse, sed quasi delegasse, et commisisse dependenter semper a voluntate sua, quia non amplius necessarium est ad finem privilegii, nec ex verbis ejus plus colligi potest. Hoc autem privilegium, quod minuit immunitatem, odiosum est, et ideo resteingendum, ut illo modo intelligatur concessum, quo immunitati minus præjudicet, ideoque semper est revocabile, et per potestatem spiritualem, per quam Pontifex potest clericos eximere, et per supremam potestatem civilem, quam Pontifex nunc habet in personas et bona clericorum, quam nunquam a se abdicat, etiam si talia privilegia concedat.

29. An aliqua privilegia contra immunitatem irrevocata subsistant. - Ratio dubitandi. Difficultas autem est, an de facto integra sint aliqua hujusmodi privilegia, vel potius omnia, quæcumque fuerunt concessa, nunc sint revocata, ideoque talis excusatio', licet de possibili justa esse possit, de facto locum non habeat. Ratio dubitandi sumitur ex Bulla Cœnæ Domini (in aliis enim antiquis juribus vel Bullis non invenitur generalis revocatio), nam in clausula 19, post prohibitas actiones contra immunitatem, adduntur in Bulla Gregorii XIII hæc verba : Etiam prætextu quorumcumque privilegiorum a Sede Apostolica ex quibusvis causis, ac sub quibuscumque tenoribus et formis, in genere, vel in specie concessorum quibuscumque regibus, etc., quæ nolumus illis in aliquo suffragari, illa omnia ex nunc in irritum vocando. Per quæ verba aperte revocantur privilegia omnia, et tot particulis additis augetur revocatio, ut omnia privilegia, et omnes modos, seu species illorum, omnemque materiam, et omnem formam, et quascumque personas comprehendere videatur. Et quamvis in posterioribus Bullis usque ad novissimam mutata sint illa verba, nihilominus eumdem sensum ferre videntur, nam post prohibitionem sub censura additur hæc sola limitatio: Sine

re

speciali, specifica, et expressa hujus sanctæ Sedis Apostolica licentia. Quæ exceptio extendit prohibitionem ad omnes alios casus, non obstantibus quibuscumque aliis privilegiis; nam licentia actualis et particularis in casu specifico non est proprie privilegium, sed potius dispensatio quædam, quæ a privilegio differt, ut in libro de Privilegiis dixi. Unde Navarr., in Sum., c. 27, n. 72, verba utriusque Bullæ referens, ingenue fatetur ibi esse revocata omnia privilegia; dubitat autem an possint excipi privilegia remunerativa, vel quæ sunt immemoriali consuetudine firmata; et sequitur Salzedo, in Scholiis ad practicam criminalem Bernardi Diaz, c. 55, § Apud Gallos. De qua exceptione statim dicam.

30. Sententia negans.- Nihilominus multi auctores, non solum antiqui, sed etiam mo derni, utuntur hac excusatione privilegii ad aliquorum regnorum consuetudines defendendas. Ut de Hispania affirmat Bannez 2.2, q. 67, art. 1, dub. 2, concl. 6; et Menochius, de Retinend. possess., remed. 3, n. 354; et de Gallia, Aufrerius, in Clementin 1, de Offic. ordinarii, limitat. 13; et Jul. Clar., lib. 5, § ult., quæst. 6, n. 26; et de republica Veneta, Gigas, in tract. de Crimin. læsæ Majest., quoad iilud crimen in particulari. Difficile autem est solidum fundamentum hujus sententiæ afferre, aut probabili modo explicare illa verba revocatoria, ut prædictum effectum in omnibus privilegis circa talem materiam non consequantur. Fortasse autem illi auctores existimarunt talia privilegia esse remuneratoria, vel immemoriali consuetudine firmata, quæ etiam Navarr. excepit. Sed revera immerito excipiuntur ab iis verbis (præsertim ut habentur in Bulla Gregorii XIII) privilegia, quæ sunt in antiquo usu etiam immemoriali, quia, ut supra dixi, consuetudo in hac materia non addit firmitatem privilegio, cum in vi consuetudinis nullum jus inducat, ideoque immemoriale privilegium nihil speciale et proprium habet, ratione cujus sub generali revocatione et appellatione privilegiorum non comprehendatur. Quod etiam dicitur de privilegio remuneratorio, non satisfacit, tum quia sine probatione dicitur, omnia talia privilegia esse remuneratoria; tum etiam quia illa revocari possunt, ut supra dixi, et videntur satis comprehensa sub illis verbis, ex quibus causis, ac sub quibuscumque formis ac tenoribus con

[merged small][ocr errors][merged small]

rum esse revocata privilegia quoad causas criminales, nam de illis tantum in illa clausula sermo est, ideoque in aliis materiis pertinentibus ad immunitatem clericorum habere poterit locum excusatio privilegii, ubi de illo satis constiterit. In criminalibus autem causis, et præsertim in capitalibus (ita enim loquitur expresse Gregorius XIII, in Bulla), videntur, ut dixi, privilegia revocata. Quia vero Sixtus V et posteriores Pontifices non ita expresse illam revocationem posuerunt, et verisimile est non sine causa illa verba mutasse, ideo non audeo damnare usum talium privilegiorum, sed hoc Apostolicæ Sedi remitto. Nam etiam Cardinalis Bellarminus, cap. 35 contra Barclaium, cum ille diceret esse in Gallia quædam delicta gravia, quæ privilegiata dicuntur, ipse respondet, ideo dici privilegiata, quia privilegio Sedis Apostolicæ indultum est regibus Francorum, ut ea delicta cognoscere possint. Quibus verbis videtur illam excusationem non improbare, sicut illam non improbant Julius Clarus et Aufrerius,quos allegat.

32. Defensio justa. Sexta et ultima excusatio est justa defensio regni aut innocentum, vel propria, et hæc est valde usitata in regiis tribunalibus, quia per se, et generatim spectata, habet magnam quamdam speciem illius naturalis æquitatis, qua vim vi repellere licet. Nam defensio ex suo genere omnibus licita est, si necessaria sit, et debito modo fiat; unde etiam contra Papam licitam esse regibus vel Ecclesiæ in tertio libro notatum est cum Cajetan., in Opusc. de Potest. Papæ, c. 27. Idemque in hac materia de exemptione notat Victoria, Relect. 1 de Potest. Ecclesiæ, n. 8, seu proposit. 8; Covarruvias, et multi alii moderni scriptores, Hispani præsertim et Galli, ex quibus videri possunt Didacus Perez, in legem 5, tit. 1, lib. 2 Ordinamenti; et Didacus Castillo, in 1. 49 Tauri, n. 3; et Matthæus, de Afflict. in Decisionib. Neapolitan., decis. 2, 24, 85 et 363. Et ex antiquis Decius, in 1. Vim, ff. de Justit. et jur., n. 25; et Platea in 1. Prohibitum, C. de Jure fisci, lib. 10. Fundamentum autem est, quia illud principium: Vim vi repellere licet, est de primævo jure naturali, teste Isidoro, in quinto libro Etymologiar., c. 4, et refertur in cap. Jus naturale, distinct. 1, et confirmat D. Thom. 2. 2, quæst. 96, art. 4. Et ita illo utuntur jura canonica in cap. Significasti, 2, de Homicid., cap. Si vero, 1, de Sentent. excomm.; ergo etiam licet laicis uti illa defensione contra clericos.

33. In hac autem materia videtur hic usus maxime necessarius, quia nisi hæc defensio interdum adhibeatur, sæpius innocentes gravissime opprimentur a suis proximis judicibus, vel Prælatis ecclesiasticis, quia vel omnino non possunt, vel non sine magno dispendio ad superiores Prælatos recurrere, et præsertim ad Romanam curiam longe distantem. Et addit Covarruvias signum hujus necessitatis esse, quod fere omnia catholica regna hac utuntur defensione, quod videant sine illa non posse innocentes suos defendere, cum tamen hoc ad suam conservationem, et consequenter ad officium suum pertineat. Sicut enim unusquisque homo jus habet vim vi repellendi, non solum quando fit toti corpori, sed etiam si cuilibet membro fiat, ita respublica habet potestatem ad propulsandam vim cuicumque membro suo factam. Respublica autem transtulit suam potestatem et curam in regem, ideoque defensio hæc regibus specialiter commendata est, teste Hieronymo, Jerem. 22; et Isidoro, lib. 3 Sententiar., c. 53, et habentur in cap. Regum, et cap. Principes, 23, q. 5; et Augustino, ep. 50, et habetur in cap. Maximianus, 23, q. 3. Et idem tradit Concilium Parisiense I, sub Ludovieo, p. 2, c. 2 et 3. Rex autem, per sua tribunalia regia et alios ministros, illa potestate utitur. Ergo est justa hæc excusatio, quia et actio fit legitima potestate, et non est contra exemptionem, quia non est actus jurisdictionis, seu superioris, sed defensoris; a defensione autem nullus est exemptus.

34. Quamvis autem hæc defensio habeat, ut dixi, hanc speciem naturalis æquitatis, nihilominus illam applicare ad praxim, et ad excusanda plurima facta judicum sæcularium, difficillimum profecto est. Ut autem punctum difficultatis explicemus, suppono sermonem esse de defensione quæ fit, non titulo, vel potestate jurisdictionis circa aggressorem, sed quæ fit propria auctoritate, viribus, seu potentia, supposito justo titulo dominii, vel administrationis ejus rei, quæ defenditur, ne per violentiam auferatur. Quia cum sæcularis judex non habeat jurisdictionem in clericum, non potest propter defensionem uti jurisdictione in ipsum; ergo solum facto potest adversus clericum se vel alios defendere. In quo potest notari differentia inter Prælatum ecclesiasticum et magistratum civilem; nam si magistratus inferat vim Prælato, potest Prælatus se defendere per potestatem jurisdictionis spiritualis, in qua semper est superior,

præcipiendo, interdicendo, et excommunicando; imo hic modus defensionis est illi magis proprius, quia per se non utitur gladio materiali, quamvis per laicos possit interdum illo juvari, prout necessarium vel opportunum fuerit. At vero judex laicus non potest se defendere a vi per clericum immissa, exercendo jurisdictionem in illum, quia illam non habet; oportet ergo ut sit defensio facti, qualis a privata persona fieri potest, si impetatur, etiam usque ad occisionem aggressoris, si necessaria fuerit.

35. Duæ conditiones ad hanc excusationem omnino requisitæ. Deinde ut habeat locum hæc excusatio, necessariæ sunt duæ illæ vulgares conditiones requisitæ ad licitum usum illius principii: Vim vi repellere licet. Una est, ut actualis vis ab altera parte inferatur, nam hoc ipsum imprimis supponitur in illismet verbis. Unde in præsenti, oportet ut vis sit clara et manifesta, quia contentio est inter subditum et superiorem, de quo subditus conqueri solet quod sibi vim inferat, et ideo necesse est ut sit clara et manifesta; nam si res sit dubia, semper pro superiori præsumendum est, ideoque tunc nulla potestas laica vim facere potest contra judicem, vel Prælatum ecclesiasticum, ut suum subditum defendat, quia injustam vim inferret Prælato, privando illum jure suo, quod habet in casu dubio. Neque satis erit quod potestas sæcularis probabili judicio aut suspicione ducatur, nisi certo sciat nullam esse opinionem contrariam probabilem, juxta quam possit ecclesiasticus Prælatus practice juste præcipere, vel coactionem aliquam subdito inferre, quia si ita procedat revera, practice nullam vim facit; nam speculative tantum res est dubia. Altera conditio est, ut defensio sit moderatæ tutelæ, ut jura et omnes Doctores declarant, ut alibi latius declaravi1. Ad hanc ergo conditionem spectat, ut defensio per potestatem laicam necessaria sit; nam si is, qui conqueritur de suo Prælato vel de alia persona ecclesiastica coram potestate laica, possit sine gravi incommodo vel periculo æqualis vel majoris nocumenti, a superiori Prælato ecclesiastico defensionem postulare, profecto non inculpate se defendit a clerico per laicum, nec laicus ipse juste se intromittit, neque inculpate utitur potestate sua defensiva, quia sine ratione aut justo titulo jus alterius et munus usurpat. Et ita canones non permittunt postulare auxilium sæ

Tom. 5, disp. 40. sect. 1.

cularis potestatis contra insolentias clericorum, nisi ubi per superiores Prælatos remedium adhiberi non potest, vel ab eis negligitur. Ut aperte docet Gelasius Papa, in c. Quo ausu, et Concilium Antioch., in cap. Si quis Episcopus, 23, q. 3, et Concilium Toletan. IX, in cap. Filiis, 16, q. 7. Supposita autem necessitate, etiam pertinet ad hanc conditionem, ut actiones ipsæ, quibus fit defensio, non excedant modum debitum, ac prudenti arbitrio moderatum.

36. Hanc defensionem semper fere per usum jurisdictionis a laicis exerceri.- Cuidam evasioni obviatur. Refellitur alia evasio. Ex his ergo principiis oritur, ut dicebam, non parva difficultas in applicatione justa istius excusationis ad casus in hac materia occurrentes. Primo quidem quia hæc potestas, quam usurpant laici in ecclesiasticas personas vel causas, fere semper est per usum jurisdictionis, quia exercendo illius actiones, dicunt eum defendere, qui vim patitur. Nam frequentius fit hæc defensio deferendo causas clericorum vel ecclesiasticas ad tribunalia regia, ut ibi examinetur et judicetur, an judex ecclesiasticus vim inferat, necne. Hoc autem faciunt judices sæculares causam ad se advocando, et acta causæ cum processu in ecclesiastico tribunali formato ad se afferri præcipiendo, et postea cansam juridice examinando, ac tandem sententiam de appellatione injuste negata, vel censura male imposita, vel alia vi simili injuste illata, proferendo; hi autem omnes sunt actus jurisdictionis. Respondent auctores, qui hunc morem defendunt, tunc judicem sæcularem non judicialiter sed extrajudicialiter procedere. Sed videntur profecto verbis illudere. Quid enim est judicialiter procedere, nisi, advocata causa, illam publice examinare, et sententiam in illa cum auctoritate ferre? hæc autem facit judex sæcularis in illo articulo, in quo defensionem præbere dicit. Respondent alii non esse inconveniens, quod jurisdictione utatur in solo articulo, quem judicandum assumit, dummodo de principali causa, quæ est fundamentum controversiæ, non judicet. Sed hoc etiam nihil ad excusationem confert; satis est enim, quod ille etiam articulus ad materiam ecclesiasticam pertineat, et quod ecclesiastica persona ad judicium sæculare tanquam rea in eodem articulo deferatur. Ergo in omnibus hujusmodi casibus non servatur prima conditio ad defensionem necessaria.

37. Unde etiam deficit alia, quia non præcedit certa et manifesta violentia. Et inde fit ut

sine sufficienti causa vel occasione sub nomine defensionis usurpentur actiones, quæ revera non pertinent ad defensionem facti, ut sic dicam, sed ad defensionem juridicam, quam potest præstare judex legitimus sua jurisdictione utendo. Unde ulterius efficitur, ut illa non possit dici defensio moderatæ tutelæ, neque possit fundari in solo illo principio naturali: Vim vi repellere licet, tum quia non fit per actionem licitam, sed per usurpatam jurisdictionem, ut ostensum est; tum etiam quia fit antequam constet certo vim inferri innocenti. Quod ex ipso facto manifestum est, quia ad hoc ipsum suam operam adhibet et se interponit judex sæcularis, ut juridice examinet an fiat vis, necne; ergo non supponit certam et evidentem violentiam; ergo non supponitur talis status causæ, seu injuriæ, in quo possit juste per solam defensionem facti vis vi repelli. Quæ ratio locum habet, quotiescumque juridice cognoscendum est de justitia vel injustitia alicujus facti ecclesiastici judicis, vel cujuscumque clerici. Et declaratur a contrario, nam si laicus de suo judice sæculari conqueratur, quod illi inferat vim, negando appellationem, vei quid simile, non patienter feret judex sæcularis ut ecclesiasticus se intromittat, et auctoritatem suam interponat, acta causæ postulando sub præcepto vel censura, ad examinandum et judicandum an judex secularis vim faciat, necne. Neque sæculares judices illam vocabunt defensionem in judice ecclesiastico, sed suæ jurisdictionis usurpationem; ergo eodem jure ipsi judices sæculares respectu ecclesiasticorum censeri debent, vel certe majori. Quia majorem potestatem habet ecclesiasticus judex supra laicum, quam e contrario, ut sæpe dictum est, quia Prælatus ecclesiasticus potest judicare de peccatis omnium suarum ovium, juxta cap. Novit, de Judiciis, et cap. Ex tenore, de Foro compet., et c. Si quis de Potentibus, 24, q. 3. Et similiter munus defendendi innocentes magis incumbit Prælatis ecclesiasticis, quam sæcularibus magistratibus, ut notavit Glossa, in cap. Regum, 23, q. 5, et sumi potest ex multis decretis, 87 dist.

38. Defensionem, spiritualis potestatis usurpationem includentem, admittendam non esse. -Quapropter difficile videtur hunc modum defensionis admittere aut approbare tanquam justum, ex vi solius legis naturalis, qua vim vi repellere licet, quoties non supponitur evidens et manifesta violentia solo facto impedienda, non jure examinanda aut vindicanda.

Hæc enim duo in hac materia discernenda maxime sunt, ne jurisdictio pro defensione usurpetur. Poteruntque facile illa duo hoc exemplo distingui: nam rex Galliæ si videat manifestam vim et injuriam inferri innocenti a subdito alterius regis, verbi gratia, Angliæ, qui ad innocentem subditum suum occidendum aggreditur, potest illi facto resistere, et innocentem defendere, vim vi repellendo. Si tamen vis non sit manifesta et evidens, neque per actionem exterius violentam inferatur, sed in judicio sibi fieri subditus alterius regis conqueratur, opusque sit judiciario examine ad cognoscendum de violentia, non poterit profecto rex Galliæ sub specie defensionis, et ex vi illius principii, Vim vi repellere licet, actu causæ postulare, ut de querela cognoscere et judicare valeat, ut est per se manifestum, tum ex usu et communi jure gentium ; tum etiam quia si contrarium permitteretur, plurimarum perturbationum et dissensionum seminarium esset. Ergo signum est hanc posteriorem non esse defensionem, nec ex vi naturalis juris ei licere, qui jurisdictionem non habet.

·

39. An prædicta defensio per jus canonicum liceat.- Prima opinio. Hinc ergo nonnulli auctores, videntes fortasse illam non esse legitimam excusationem pro omnibus similibus causis vel actionibus, addiderunt excusari judices sæculares similia facientes, quia hoc est illis jure canonico concessum, ideoque non sine debita jurisdictione procedere. Unde in Bulla Cœnæ, cum damnantur judices similes actus exercentes, additur: Nisi in casibus jure concessis. Ita sentit Covarruvias, in Practic., c. 35, n. 4, § Cæterum in hac regia, ubi alios auctores refert. Idem Navarr., in c. Cum contingat, de Rescr., remed. 1, § Secundo infertur; Rebuff., in comment. ad Constit. Gallic., tom. 3, tit. de Appellationibus tanquam ab abusu, n. 14; et in Concordat., t. ult. de Protect. concordator.; Azebedo, in lib. 1 Novæ Recopilat. legum Hispaniæ, tit. 6, 1. 2. Quod autem jus canonicum hanc potestatem principibus sæcularibus vel eorum magistra tibus tribuerit, colligunt dicti auctores ex c. Filiis et nepotibus, 16, quæst. 7, quia in eo dicitur: Si Metropolitanus talia gerat, regis hæc auribus intimare non differat. Et simili modo allegant c. Principes, et c. Regum, c. Administratores, 23, q. 5, et c. Christianis, et c. Petimus, 11, quæstione prima. Item c. Quidam Monachi, et c. Prolinum, 16, q. 1, et c. Non licuit, dist. 17, et c. Maximianus, 23, quæstione tertia, et c. Boni Principis, 96 dist.

A

40. Prædicta sententia in jure canonico fundamentum non habet. Satisfit juribus in oppositum adductis. - Circa hanc autem sententiam duo mihi dicenda videntur: unum est, sententiam illam nullum in jure canonico habere fundamentum. Nam illa omnia, quæ afferuntur, sunt antiqui juris, et ideo licet aliquid simile in eis esset concessum, per noviora jura Decretalium et Bullarum Pontificum esset revocatum. Sic enim ad cap. Filiis et nepotibus, respondet Panormitan., in c. Qualiter et quando, de Judiciis, ubi etiam Glossa idem sentit; et idem habet Stephanus Aufrerius, in tract. de Potest. sæcular. in ecclesiastic. ; et Azor, tom. 1, lib. 5, cap. 14, q. 2, in fine. Non existimo tamen necessarium ad revocationem antiquorum canonum recurrere, quia in nullo eorum, quæ allegantur, sermo est de potestate jurisdictionis in res vel personas ecclesiasticas, quæ laicis tribuatur. Et præsertim in cap. Filiis, solum dicitur, ut patronus Ecclesiæ, si viderit bona Ecclesiæ ab inferioribus clericis defraudari, moneat Episcopum ; si ab ipso Episcopo, moneat Metropolitanum; si a Metropolitano, regiis auribus intimare non differat; quod non oportet intelligi, ut rex jurisdictione utatur in Metropolitanum, sed ut auctoritate sua illum moneat, vel, si non satis sit, implorato Pontifice, illius auctoritate illum cohibeat, interim vero facto et potentia impediat, ne Ecclesia in bonis suis injuriam aliquam vel damnum patiatur. Qui sensus et est conformis intentioni Concilii Toletani IX, cujus est illud caput, ut indicant illa verba: Aut commonitionis honesta conventione compescant, quæ licet de ipsis patronis dicta sint, nihilominus regi accommodari possunt, quatenus indicant mentem Concilii fuisse, ut unaquæque persona, ibi nominata, juxta modum statui et conditioni suæ accommodatum, remedium adhibeat. Nam si Concilium voluisset novam jurisdictionem regi in Metropolitanum tribuere, profecto clarioribus verbis id facere debuisset. Item alias potuisset tuuc rex Metropolitanum in jus vocare, in carcerem mittere, et punire, quod est incredibile. Imo censeo solius Concilii provincialis auctoritate sine approbatione Pontificis fieri non potuisse. Denique, cum Concilium aliud non declaraverit, secundum regulas juris locutum fuisse intelligendum est; regula autem juris etiam antiquioris illo Concilio est, ut qui judicium ab imperatore petierit, honore proprio priretur: si autem Episcopale judicium ab imperatore postulaverit, nihil ei obsit, ex

« PredošláPokračovať »