Obrázky na stránke
PDF
ePub

Concilio Milevitano, cap. 19, c. Placuit, 11, quæstione prima. Atque hic etiam sensus non displicuit Panormitano, et insinuatur etiam in marginali nota, quæ in C. Gregoriano habetur, et ex Archidiacono sumpta est.

41. Et juxta hunc sensum facillime et omnino vere intelliguntur reliqua jura allegata; in nullo enim illorum est sermo de jurisdictione, nec de actu qui illam requirat, sed de defensione, tuitione, aut auxilio quod et principes sæculares Ecclesiæ debent, et ecclesiastici Prælati ab illis possunt exigere. Sic Isidorus, in dicto cap. Principes, dixit, ipsos rationem esse reddituros Deo propter Ecclesiam, quam a Christo tuendam suscipiunt. Hieronymus vero, in dict. cap. Regum, duo de Regibus dicit, scilicet, officium eorum esse facere judicium et justitiam ; et liberare de manu calumniatorum vi oppressos, et miseris, qui facilius opprimuntur a potentibus, præbere auxilium, ubi nihil in speciali dicit de clericis. Unde prior pars in suo foro et respectu subditorum intelligenda est, sub posteriori vero possunt clerici in legitimo sensu comprehendi. Joannes autem Papa, in dicto cap. Administratores, solum monet magistratus sæculares, ut Prælatis ecclesiasticis eos monentibus, ut ad Ecclesiarum tuitionem, pupillorum ac viduarum protectionem, rapacium que refrænationem invigilent, obediant. Gelasius autem Papa, in c. Christianis, potius dicit cœlestem militem, id est, clericum, non nisi forum suum debere sectari, occasione quorumdam clericorum, qui per regiam potestatem opprimebantur, ut in servitutem redigerentur. Et ideo statim in capite sequenti duabus ecclesiasticis personis causam delegat, commendat tamen cuidam comiti, ut si ad delegatorum judicium, eorum adversarii venire contempserint, sublimitatis ejus tuitione vallentur, ne quid illis aut subreptio aut inimica legis violentia necessitatis imponat. Ubi imploratur brachium sæculare ad resistendum alteri laico, non ad judicandum clericum.

42. Et hoc ipsum confirmat Concilium Carthaginense III, in d. cap, Petimus, et extendit ad petendum auxilium a brachio sæculari, ad resistendum Prælato intruso et tyranno, quod his verbis moderatur et declarat: Servata forma disciplinæ non æstimabitur appetitus, si a vestra charitate modeste conventus recedere detractaverit, cum fuerit, sua contumacia faciente, etiam auctoritate judiciaria, id est, sæculari, conventus. Similiter Concilium Chalcedonense, in dicto cap. Quidam monachi, di

cit monachos esse cogendos per brachium sæculare (utique imploratum ab ecclesiastico) ut e curia exeant. Idemque facit Gelasius Papa, in dicto cap. Probinum, et in dicto capit. Non licuit. Similiterque Augustinus, in dict. cap. Maximianus, solum dicit esse laudabile in Episcopo petere ab imperatore auxilium contra hostes Ecclesiæ. Denique Marcellus Papa, in dicto cap. Boni principis, quod ad rem pertineat, solum dicit, boni principis esse, sacerdotes Dei honorare atque tueri; tueri antem non est judicare, et multo minus est honorare, quin potius contra honorem sacerdotum est, quod a laicis judicentur. Est ergo evidens in illis juribus nihil jurisdictionis in ecclesiasticos laicis tribui.

43. Jus canonicum dictum defensionis modum non approbare.—Unde ulterius concludo, verisimilem non esse supra dictam excusationem, nimirum, hæc fieri a laicis, licentia seu jurisdictione eis jure communi concessa. Probatur, quia jura antiqua illam non concedunt, ut probavi, nulla enim alia referuntur; jura autem noviora non solum non concedunt, sed omnino prohibent, ut cap. Qualiter et quando, de Judiciis, cum similibus; maxime vero hoc convincunt verba Concilii Lateranensis sub Leone X, sess. 9, in reformatione curiæ: Cum a jure, tam divino quam humano, laicis potestas nulla in ecclesiasticas personas attributa sit, innovamus omnes constitutiones, etc. Unde Concilium Tridentinum, sess. 25, cap. 3, nefas dicit esse cuilibet magistratui sæculari, prokibere ecclesiastico judici ne quem excommunicet, aut mandare ut atam excommunicationem revocet, etc. Et rationem hanc reddit: Cum non ad sæculares, sed ad ecclesiasticos hæc cognitio pertineat. Hujusmodi autem sunt omnes actiones, de quibus tractamus, ad quas sœculares judices jurisdictionem non habere, Concilium aperte tradit.

44. Denique est manifesta ratio, quia judices sæculares etiam in materiis spiritualibus hanc vim (ut ipsi loquuntur) per easdem actiones auferre volunt; in illis autem materiis necessaria est jurisdictio spiritualis, quæ nullo jure divino aut naturali competit laicis, et jure canonico semper a principio fuit denegata laicis talis jurisdictio, ut supra probatum est, et constat ex decretis d. 96. Et quamvis Papa de absoluta potestate eam possit illis delegare, ordinarie id non facit; ergo non est verisimile, jure communi esse datam sæcularibus totam jurisdictionem ecclesiasticam, quæ ad honestandas omnes illas actiones, quas ipsi usur

[ocr errors]

pant, necessaria est. Imo inde etiam concludi- in hoc quarto libro utrumque officium pro vitur, nullam omnino communicari, tum quia eadem est ratio totius et singularum partium; tum etiam quia si quis recte consideret, semper causa, quam isti judices ad se advocant, et de qua volunt cognoscere, ecclesiastica est, nimirum, sententia a judice ecclesiastico lata, vel aliquid simile.

45. Aliorum evasio. Quapropter alii auctores sentientes cum præcedentibus, necessariam esse jurisdictionem ab ecclesiastico Prælato manantem, ut tales actiones juste fiant, ad privilegium Apostolicum recurrunt, affirmantque in reguis catholicis, in quibus hæ actiones in praxi tolerantur, esse privilegium a Pontificibus concessum ob causas justas, præsertim ad reprimendos Vicarios Episcoporum ab insolentiis (ut ait Bannez statim citandus), et ut pauperes, et minus potentes, qui sæpius hanc vim patiuntur, facilius vel sine magno dispendio remedium aliquod habere possint. Atque ita de regno Galliæ testatur Menochius, de Retinend. possess., remed. 3, n. 354, et indicat sæpe Rebuff., in locis allegatis; et de Hispania idem affirmat Dominicus Bannez, 2. 2, q. 67, art. 1, dub. 2, concl. 6. Et in hoc regno, scimus fieri multa similia, et prætextu similis privilegii defendi, vel ratione cujusdam concordiæ per Pontificem approbatæ vel concessæ, donec per Sedem Apostolicam aliud ordinetur, quod perinde est. Et revera ego etiam aliam viam non invenio, qua possint similes actiones a violatione exemptionis excusari, Quia vero pendet hæc excusatio ex facto, id est, an talia privilegia sint revera his regnis vel eorum principibus concessa, et an in sua vi perseverent, fuerintve perpetua, de quibus circumstantiis mihi non constat, ideo neque approbare possum nec reprobare hujusmodi facta, sed illud Apostolicæ Sedi remitto. Solumque assero, ut principes vel magistratus civiles tuta conscientia possint hoc genus jurisdictionis exercere, necessarium esse ut de privilegio, quod est illius fundamentum, sufficientem satisque probabilem notitiam habeant, et quod a Pontificibus revocatum non sit; hac autem notitia supposita, cætera, quæ ad hanc materiam spectant, sufficienter ex principiis positis definiri posse existimo.

SUPERIORIS LIBRI SUMMA.

46. Quamvis in hoc opere, fidei catholicæ causam et defensionem, potius quam mores instruendi munus assumpserim, nihilominus

XXIV.

ribus explere necessarium duxi. Tum ut labor noster Catholicis, quibus maxime debitores sumus, usui magis esse posset; tum etiam ut non solum hæreticorum errores refellendo, argumentaque solvendo, sed etiam morum honestatem et æquitatem, quæ in utriusque fori ecclesiastici et civilis distinctione ac separatione cernitur, explicando, plenius regi Angliæ, ejusque Protestantibus, aliisque libertatis ecclesiasticæ inimicis, quantum in nobis est, satisfaceremus. Cum ergo in tractatu de Clericorum exemptione, sen ecclesiastica immunitate, duas controversias esse conspicerem, ad fidem unam, alteram ad mores spectantem, ita utramque pertractare curavi, ut et illius, quæ in nobis est, fidelis doctrinæ rationem redderem, et quomodo in usu et praxi servanda sit, docerem. Quam ob causam prius exemptionem ipsam ex fidei principiis ac fundamentis, hoc est, ex verbo Dei scripto, et non scripto, sed antiqua Patrum et Ecclesiæ traditione firmato, stabilire studui. Deinde immunitatem hanc ecclesiasticam non solum jure Pontificio ac Cæsareo introductam esse, verum etiam ipsi divino juri, tam veteri quam novo, imo etiam naturali valde consentaneam esse demonstravi. Quia revera neque in divino cultu reverentia debita, ac decentia, neque in ecclesiasticis moribus honestas, neque in ecclesiastica hierarchia decor, ordo, et pulchritudo sine hoc immunitatis jure ac privilegio subsistere posset. Quod ut evidentius constaret, rationem et modum quo usu et moribus talis exemptio servanda est, luculentius declaravi.

47. Quæ omnia, si rex Serenissimus Angliæ, attente ac sincere, depositoque nimio dominandi ac imperandi affectu, considerare voluerit, futurum spero, ut non tam gravate ferat, quam in sua Præfatione significat, tantam hominum et fundorum partem regum potestati et jurisdictioni subductam esse; quia neque majestas regia inde obscuratur, sed illustrior fit, nec minuitur potentia, sed augetur. Nil enim christianum et catholicum regem ita illustrat, clarumque ac celebrem reddit, sicut integra in Deum pietas et religionis cultus; nam, ut optime dixit Cyrillus, ad Theodosium scribens Gloriosa in Deum pie. tas regiis honoribus immobile fundamentum est, unde subjungit, principes pietatis cultores sine labore vincere, et adversariis prævalere. Ideo

1 Lib. de Recta fid. ad Theodos.

31

que (ut Nicephor. refert1) idem Theodosius nihil aliud filiis, Arcadio et Honorio, moriens mandavit, quam ut veram pietatem integram servarent, per quam et pacem habituros, et victoriam a Deo consecuturos esse sperabat. Filii autem, parenti fidem et obedientiam exhibentes (eodem Nicephoro teste), quæcumque decessores eorum pii imperatores pro Ecclesiis statuerant, et ipsi confirmarunt, eaque firmiter servarunt, aliaque insuper Deo grata addiderunt. Intelligebant quippe religiosi principes, prærogativas et immunitates rebus divinis concessas, non hominibus datas esse, sed Deo, a quo regnorum omnium felicitas et conservatio pendet; ac proinde, tunc Christi dextera imperium defendi, quando Ecclesiæ status inconcussus servatur 2, ut Leo Papa dixit. Ex quo intulit D. Thomas, lib. 2 de Regim. Princip., sub finem, regem et principem toto conatu et sollicitudine divino cultui teneri in

Lib. 13 Histor., cap. 1. 2 Epist. 25.

cumbere; non solum quia homo, sed etiam quia dominus et rex est, et Dei vices gerit, a quo maxime pendet. Unde subdit inferius, omnes reges, qui ad divinam reverentiam fuerunt solliciti, feliciter suum cursum consummasse; qui vero e contra, infelicem consecutos exitum fuisse. Absit igitur a christiano rege ut ecclesiasticam libertatem, propter divinum cultum introductam, et tam divina quam humana lege sancitam, et diuturna Ecclesiæ Catholicæ consuetudine stabilitam, et antiquorum Patrum, posteriorumque fidelium scriptorum auctoritate probatam, paucorum Novantium suasu, vel studio ac desiderio temporalem dominationem amplificandi, evertere moliatur. Id enim non gloriam, sed ignominiam ei afferet, et terrenum regnum non augebit, sed auferet sempiternum. Quod ne Jacobo Regi contingat, toto corde optamus, et obnixe petimus ab illo, in cujus manu cor regis est, et in saniorem partem illud vertere potest, et ve ritatis radiis ita illustrare, ut amplius ab ipso

non avertatur.

FINIS LIBRI QUARTI.

INDEX CAPITUM LIBRI QUINTI

DE ANTICHRISTO, CUJUS NOMEN ET PERSONAM, PER CALUMNIAM, ET INJURIAM, FALSO PROTESTANTES PONTIFICI ATTRIBUUNT.

CAP. I. De Antichristi nomine, ejusque varia significatione.

CAP. II. Utrum Antichristus proprie dictus sit homo aliquis singularis, vel sedes aliqua seu imperium. CAP. III. Duabus Protestantium objec

tionibus ex Daniele et Paulo sumptis contra doctrinam superioris capitis satisfit.

CAP. IV. Alteri objectioni ex capite 17 Apocalypsis sumpta contra eamdem resolutionem capitis secundi satisfit. CAP. V. De tempore persecutionis et

morte Antichristi.

CAP. VI. Prime objectioni regis An

glia contra doctrinam superioris capitis satisfit.

CAP: VII. Alteri objectioni regis Angliæ ex capite 18 Apocalypsis desumptæ satisfit.

CAP. VIII. Tertiæ objectioni regis Angliæ ex variis novi Testamenti verbis desumpta satisfit.

CAP. IX. Alteri difficultati occurrendo, tempus regni Antichristi et initium ejus amplius declaratur.

CAP. X. Aliis duobus argumentis satis

fit, et obiter nonnullæ Catholicorum opiniones de tempore Antichristi refelluntur.

CAP. XI. Antichristi tempore duos ve

ros homines ad testimonium contra

illum ferendum mittendos esse, ex capite Apocalypsis contra duas falsas Protestantium expositiones ostendi

tur.

CAP. XII. Eliam et Enoch esse testes illos, qui contra Antichristum mittendi sunt, ostenditur.

CAP. XIII. Joannem, per duos testes,

Enoch et Eliam intellexisse, conjectura, et Patrum auctoritate ostendi

tur.

CAP. XIV. Utrum ex aliis Scripturæ locis ostendi possit, Eliam et Enoch futuros esse secundi Christi adventus præcursores et testes contra Antichristum.

CAP. XV. Antichristi sedem et loco et gradu longissime a Pontificis sede distare.

CAP. XVI. Ubi futura sit Antichristi sedes.

CAP. XVII. Ex descriptione personæ

Antichristi, quam Paulus tradit 2 ad Thess. 2, illum Pontificis adversarium maximum, potius quam Papam, esse futurum, evidenter ostenditur. CAP. XVIII. Quæ ex visionibus cap. 6 et 9 Apocalysis rex inducit refelluntur.

CAP. XIX. Idem ex cap. 13 ostenditur, et omnia, quæ Rex ex illo decerpit, refelluntur.

[blocks in formation]

DE ANTICHRISTO

CUJUS NOMEN ET PERSONAM PER CALUMNIAM ET INJURIAM FALSO PROTESTANTES PONTIFICI ATTRIBUUNT.

Quoniam doctissimi nostri temporis catholicique scriptores (ut interim antiquiores omittam) totam de Antichristo materiam accurate disputarunt, eamdemque nos jam alibi pro nostra tenuitate prosecuti sumus, liber hic parum necessarius alicui videri potest, præsertim quia superioribus non ita connectitur, ut propter doctrinæ consecutionem postulari videatur. Verumtamen rex Angliæ, cui initio hujus operis respondere proposuimus, nos vel invitos laborem hunc iterum subire compellit. Ille enim in sua Præfatione post suæ fidei professionem, ad disputationem de Antichristo repente digreditur, et peculiarem eorum, quæ pro sua opinione protulit, responsionem postulat, dicens: Id mihi maxime in votis est, ut si cui hanc meam de Antichristo conjecturam libebit refellere, singulis disputationis meæ partibus ordine respondeat; ideoque necessarium ducimus, et cum illo digredi, et singulis ejus conjecturis peculiare tribuere responsum. Neque enim illud prætermittendum censuimus, eo quod rex solis conjecturis se niti fateatur; quia in re adeo absurda, et plane incredibili, et Ecclesize Catholicæ nimis odiosa et perniciosa, nec conjecturæ permittendæ sunt, sed penitus extirpandæ. Quam ob causam iterum de

Antichristo disputationem texere, imo etiam, si necesse sit, eadem iterum repetere non sum veritus, dummodo, quantum in me est, omnibus, tam sapientibus quam insipientibus, satisfaciam, utrisque enim (teste Apostolo 1) debitores sumus. Ne tamen lectori molesti simus, non omnia quæ de Antichristo tractari solent, sed ea solum quæ causæ, et peculiari responsioni, quam rex postulat, inservire queant, attingemus. Et singula membra, quæ rex distinguit, singulatim etiam expendemus, non tamen eodem ordine, sed ea semper præmittemus, quæ vel evidentiora sunt, et in Scripturis clariora, vel quorum cognitio ad ea, quæ minus nota sunt, vel a prioribus pendent, aliquid conferre posse censebimus.

CAPUT I.

DE ANTICHRISTI NOMINE, EJUSQUE VARIA SIGNIFICATIONE.

1. Nominis etymon. - Prius quam de re ipsa dicamus, visum est de nomine Anticluristi pauca præmittere, ut omnes Protestantium technas, vel potius in Christi Vicarium contu

1 Rom. 1.

« PredošláPokračovať »