Obrázky na stránke
PDF
ePub

melias detegamus. Nomen igitur Antichristus græcum esse, seu a Græcis desumplum, nemo est qui nesciat. Componitur autem ab avì et xpistos. In qua compositione certum est, Christi nomen, ut est proprium Jesu Salvatoris nostri, usurpari. Quamvis enim hoc nomen, ut ab unctione derivatum, generalius sit, et quoscumque homines per sacram aliquam unctionem in dignitate assumptos significare soleat, juxta illud: Nolite tangere Christos meos, Psal. 104, nihilominus Messiam, sen Christum Dominum, præsertim post ejus adventum, per antonomasiam significat, sicut etiam in lege veteri fuerat præsignificatum, ut Joannes, cap. 4, indicavit : Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus; et exposuit August., tractat. 15 et 33 in Joan.; et optime Cyrillus, cateches. 4 mystag.; Euseb., lib. 1 Histor., c. 3, et lib. 4 de Demonstrat., c. 10; et Lactan., lib. 4, c. 7, et alii, quos late retuli in tom. 1 tertiæ partis, disput. 48, sect. 2.

[ocr errors]

2. Falsa hæreticorum de hoc nomine etymologia. Antichristus significat Christi adversarium. Probatur ex Scriptura. - ParticuJam vero ¿vì contendunt hæretici, non oppositionem, sed vicem, seu loco alterius subrogationem, in illa compositione significare, et ita Antichristum eum esse, qui se Christi vicarium appellat. Sed ducuntur profecto spiritu decipiendi simplices, saltem per nominis ineptam accommodationem. Et ideo, omissa quæstione de illa duplici significatione dictionis avti, secundum se et generali usu Græcorum spectatæ, a nobis solum consideranda est prout in illius nominis compositionem secundum Scripturæ, Ecclesiæ et Patrum usum assumpta est. Sic ergo certum est, contrarietatem et oppositionem significare, nomenque Antichristi, insignem Christi hostem designare. Sumpsit enim Ecclesia vocem hanc ex Scriptura, in qua nullum alium habet significatum. Nullibi enim reperitur hæc ipsa vox in Scriptura, nisi in epist. 1 et 2 Joannis, ibi autem aperte significat hostem Christi. Nam cum cap. 2 dixisset: Audistis, quia Antichristus venit, subdit inferius: Quis est mendax, nisi is qui negat, quia Jesus est Christus? Hic est Antichristus, qui negat Patrem et Filium. Ex quibus verbis evidenter constat, Antichristum opponi Christo, negando Jesum esse Christum, illum utique singulariter promissum, ex duplici natura in una persona divina compositum, et ipsamet divinitate et Spiritu Sancto singulariter unctum, ac proinde per antonomasiam Chris

tum. Unde cap. 4 repetit: Omnis spiritus, qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est Antichristus. Soltere autem Jesum, nihil aliud est quam negare, Jesum esse divinitate unctum, per singularem utique unionem humanitatis ad Verbum: et hæc est summa ad Christum oppositio, ut idem Apostolus iterum, epist. 2, explicavit, dicens: Multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carne, hic est seductor et Antichristus. In Scriptura ergo non habet nomen istud alium usum. In aliis vero Scripturæ locis, in quibus non nominatur, sed describitur Antichristus, summus adversarius Christi depingitur. Nam Daniel. 9, et Matth. 24, per abominationem desolationis, Antichristum prædici creditur, et de illo dicitur, sedem et nomen Christi usurpaturum, maximamque persecutionem contra Christum in Ecclesia sua esse excitaturum. Et de eodem intelliguntur verba Christi, Joan. 5: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me; si alius venerit nomine suo, illum accipietis. De eodem etiam loquitur Paulus, 2 ad Thessalon. 2, ubi his nominibus illum onerat: Homo peccati, filius perditionis, qui adversatur, et extollitur supra cmne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Et tandem ut ostendat Paulus summam oppositionem Antichristi cum Christo, adjungit: Tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruel illustratione adventus sui. Apud Danielem item et in Apocalypsi describitur Antichristus tanquam insignis Christi adversarius, ut infra videbimus.

3. Probatur ex Patribus. Atque in hunc modum de Antichristo et nomine ejus senserunt SS. Patres, exponentes hæc loca: Chrysost., Hom. 4 in Joan. ; Cyrill., lib. 3 in Joan., cap. 6; et ibi Theophyl., Euth. et Beda; et late Iren., lib. 5 Contr. hæres., cap. 25; Ambr., in Psal. 43, et lib. 1 de Spiritu Sancto, c. 14; Nazianz., orat. 47, quæ inscribitur Significatio in Ezech., et in Iambico inscripto : Definitionis minus exactæ, in fine; Ruffin., in Exposit. Symbol.; Hilar., lib. de Unit. Patris et Filii, satis a principio, si ejus est opus. Melius et certius lib. contr. Auxent., in principio: Nominis Antichristi proprietas (inquit) est, Christo esse contrarium. Et Hieronym., ep. 151 ad Algas., q. 11: Ipse est enim universorum perditio, qui adversatur Christo, et ideo vocatur Antichristus. Et hac ratione, lib. 2 contr. Jovinian., in princip.: Quomodo dies et

nox misceri non possunt, ita nec justitia et iniquitas, peccatum et bona opera, Christus et Antichristus. Augustinus, tract. 3 in ep. 1 Joan.: Latine, ait, Antichristus contrarius est Christo, et postea reprehendit eos, qui interpretabantur nomen Antichristi, id est, ante Christum, et inquit: Non sic dicitur, non sic scribitur, sed Antichristus, id est, contrarius Christo. Et optime Damas., lib. 4. c. 27: Non nobis, sed Judæis veniet; non pro Christo, sed adversus Christum, qua etiam de causa Antichristus dicitur. Et in tom. 9 Operum Augustini, auctor tractatus de Antichristo sic inchoat: De Antichristo scire volentes, primo notabitis, quare sic vocatus sit, ideo, scilicet, quia Christo in omnibus contrarius erit, et Christo contra ria faciet. Et licet ille tractatus non censeatur esse Augustini, auctoritatem habet, et Rabani esse creditur. Et Hugo Eterian., lib. de, Regres. animar., cap. 23: Erit (inquit de Antichristo) homo, non Angelus, qui adversabitar Christo, et membris ejus; inde Antichristus appellandus. Pluresque alios in sequenti capite referemus.

4. Cum ergo hæretici nec etymologiam hanc, nec significationem negare possint, quid eis prodest, mutata vocis etymologia et nova significatione ex proprio cerebro illi attributa, saltem nomine Vicarium Christi Antichristum appellare? Nam si de solo nomine in hoc contendere student, contemnendi sunt, et ad scholas grammaticorum remittendi. Si vero, sub illa specie et umbra vocis, suadere contendunt illum esse verum Antichristum sub hac propria vocis significatione, et tanquam illi adversarius, qui se Vicarium Christi, atque adeo Antichristum in alia ab eis cogitata significatione, appellat, ita ut intelligant, non quemlibet hostem Christi, sed illum qui sub nomine Vicarii ejus illi opponitur, esse Antichristum, respondemus in primis, eum, qui non per rapinam vel usurpationem se Christi Vicarium nominat, sed quia ab ipso Christo constitutus est, non esse Christi hostem, et ex hac parte non posse esse Antichristum. Deinde dicimus, illud signum Antichristi non inveniri in Scripturis, nec in illis, vel a Patribus traditum esse, nimirum, Antichristum esse oppugnaturum Christum sub specie Vicarii ejus, sed aperte usurpando ipsum Christi nomen et dignitatem. Et ideo, hac vana cogitatione et novitate omissa, per signa Antichristi in Scriptura fundata discurrendum est.

5. Nominis Antichristi duplex significatio.

Non possum autem omittere, quin prius advertam, ex hac nominis hujus etymologia, et ex dictis testimoniis duplicem hujus vocis acceptionem distinguendam esse. Unam propriam, aliam communem, seu translatam appellare possumus. Nam quia nomen Antichristi hominem Christi contrarium significat, per antonomasiam accipitur ut nomen proprium singularis cujusdam hominis maximi Christi et Ecclesiæ adversarii; generali autem modo, etiam de aliis Christi hostibus dicitur. Hac duplici ejus nominis acceptione usus est Joannes, dicta epist. 1, cap. 2, cum dixit: Audistis quia Antichristus venit, et nunc Antichristi mulli facti sunt. Et rationem hujus posterioris significationis inferius insinuans, dicit: Qui negat quoniam Jesus est Christus, hic est Antichristus. Idemque fere repetit cap. 4, et in epist. 2. Et ita ex hoc loco duplicem hanc illius nominis acceptionem adnotarunt Patres ibi, et Matt. 24, et 2 Thessal. 2, ubi Hieronym., Chrys., Ecumen. et alii. Et optime Cyprian, epist. 76, in principio, dicens, Joannem, universos, qui de Ecclesia exissent, quique contra Ecclesiam facerent, Antichristos appellare. Et infra: Unde apparet, adversaries Domini Antichristos omnes esse; et similia fere habet epistola septima. Et August., lib. 2 contra Adversarium legis et Prophetarum, cap. ultimo, de illo ait: Deus verus est, in cujus templum falsus ille (id est Antichristus) sessurus est, ad quem pertinet etiam iste (utique legis adversarius) qui sub nomine Christi, quod est nomen Dei, hoc est, Christianum se videri volens, semper extollitur contra Christum, seque ostendit Antichristum, non unum illum majorem cæteris, sed ex his aliquem, de quibus dicit Joannes Evangelista: Nunc Antichristi multi facti sunt'. Eos enim dicebat hæreticos, qui temporibus Apostolorum esse jam cæperant. Idem, lib. 20 de Civitat., cap. 19. Unde etiam Hieronym., Naum 2, tractans illud 1 Petr. 5: Adversarius vester diabolus tanquam leo, etc., subjungit : Catulus leonis Antichristus, et omnes doctrinæ perversæ, Et infra: Audistis, inquit Joannes, quia Antichristi multi sunt, tot enim Antichristi sunt, quot dogmata falsa. Et Matt. 7, in fine, omnes, qui contra Christum sapiunt, Antichristos vocat. Quæ omnia confirmant quod diximus, Antichristum ex summa ad Christum oppositione ita esse appellatum, et inde derivatum esse nomen ad alios insigniores Christi ad

1 1 Joan. 2.

etc.

versarios denotandos. Sicut etiam communi usu, hominem valde crudelem Neronem esse dicimus, et similem tyrannum esse Diocletianum, et magnum philosophum esse Aristotelem, et sic de aliis. De hac ergo translata significatione nulla est dubitatio; de altera vero superest cum hæreticis controversia, quam sequenti capite prosequemur.

CAPUT II.

UTRUM ANTICHRISTUS PROPRIE DICTUS SIT HOMO ALIQUIS SINGULARIS, VEL SEDES ALIQUA SEU IMPERIUM.

1. Opinio hæreticorum. Hæretici contendunt non esse singularem personam, sed seriem, vel genus personarum in aliqua sede vel imperio succedentium ; quem errorem excogitarunt, ut Papam Antichristum esse suaderent. Hunc errorem insinuarunt Wicleph., art. 30, et Joan. Hus, art. 19, damnati in Concilio Constant., sess. 8 et 15. Clarius Luther., in cap. 49 Genes., ubi hac ratione rejicit communem sententiam asserentem, Antichristum futurum esse de tribu Dan, quam fuisse dicit diaboli inventum. Et quidam Rodolphus Gualter., in Homiliis de Antichristo, irridet eos, qui asserunt Antichristum fore certum singularem hominem. Sic etiam Beza, in 2 Thess. 2, dicit, licet Paulus loquatur de Antichristo ut de quodam homine, sub illo nihilominus intelligere totum corpus ecclesiasticæ tyrannidis, ita vero ut peculiarem tyrannidem declaret, nimirum Romanam. Unde concludit, manifeste hallucinatos esse, quicumque Paulum de uno quopiam homine esse locutum intellexerunt, nisi dent quempiam qui a Pauli sæculo ad diem usque judicii superstes maneat. Denique Calvinus etiam in eodem loco, et lib. 4 de Justit., c. 7, idem supponit, cum Papam dicit esse Antichristum. Et hæc sententia placuit Jacobo regi, qui solis conjecturis duci fatetur; quales autem illæ sint postea videbimus.

2. Veritas Catholica tenet, Antichristum singularem futurum.—Probatur ex Scriptura. -Veritas catholica et in fide certa est, Antichristum, proprie seu antonomastice sumptum, futurum esse singularem quemdam hominem insignem, ac peculiarem Christi adversarium. Ita docent sapientes et catholici viri, qui hac ætate contra hæreticos decerta

In Præfatione, p. 28, 29.

runt, et hoc punctum magna diligentia et eruditione tractarunt. Et probatur breviter ex sacra Scriptura et Patribus. Et imprimis expendo locum 2 ad Thessal. 2, ubi, licet Antichristus hoc nomine non exprimatur, de illo nihilominus loqui Paulum, sancti omnes et catholici docent', nec hæretici negant; imo eumdem locum in contrarium inducunt, ut postea videbimus. In illo igitur loco instruit Paulus Thessalonicenses, ut non perturbentur cogitantes diem Domini, id est, ultimi judicii, jam esse propinquum, quia necesse est ut Antichristi adventus et persecutio antecedat. Unde ait : Neque vos seducat ullo modo, quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur, et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, tanquam sit Deus. Et infra: Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet, etc.

3. Expenduntur singula D. Pauli verba. Profecto si verba singula attente ponderentur, non possunt proprie ac sincere intelligi, nisi de singulari ac definita persona. Quis enim thronum aliquem vel sedem regni, hominem peccati, aut filium perditionis, appellare solet? Similia enim verba non collectionem, vel successionem, sed determinatam personam in rigore significant, neque a sua propria significatione violenter et sine causa extrahenda sunt. Præsertim quia tot circumstantiis, moribus et conditionibus ille homo vestitur, et a Paulo ac prophetis describitur, ut necessario uni tantum personæ convenire debeant. Ut cum Paulus ait: Cujus est adventus secundum operationem Satana in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus2, et similia, quia verisimile non est in omnibus successoribus, seu regibus alicujus regni omnes illas proprietates et morum qualitates esse futuras. Accedit, Paulum non absolute hominem, sed cum articulo græcc, illum hominem peccati dixisse, ut etiam latine Ambrosius legit, et Vatablus vertit; articulus autem græcus vim habet indicandi singularem personam, ut infra ex Patribus ostendam. Imo notatione dignum est, Paulum quater repetere illum articulum, dicens: Ille

Bellarmin., lib. 3 de Rom. Pontif.; Sander., 1. 8 de Visib. Monar.; Tho. Malvend., in opere de Antichr.; Joseph. Acost., in opere de Temporib. noviss.

2 2 Thess. 2.

homo peccati, ille filius perditionis, ille, qui adversatur, etc. Et infra: Tunc revelabitur ille iniquus. Positus ergo est ad designandam singularem personam, quam etiam demonstrat relativum, cujus est adrentus, etc. Et adhuc apertius pronomen Ille iniquus, cum subsequenti relativo, quem Dominus Jesus interficiet, etc.

Antichristus

4. Probatur ex Patribus. dæmon non erit. Atque ita hunc locum Patres intellexerunt: D. Chrysostomus, orat. 3 et 4, in illum locum, qui per comparationem ad Christum, persona Antichristi singularitatem declarat. Nam, sicut Christus prædictus fuerat tanquam singularis homo, et data sunt certa ejus indicia, utique per signa et prodigia quæ erat facturus, ita illi opponitur Antichristus, ejusque adventus tanquam cujusdam particularis hominis praedicitur, et per signa et prodigia falsa, qua operaturus est, indicatur. Ergo ita est futurus Antichristus determinata persona, sicut fuit Christus. Sic etiam Theophylact., illa verba exponens, interrogat: Quis autem ille est? numquid Satanas? nequaquam, sed homo quispiam omnem Salana operationem recipiens. Idemque fere habet Theodoretus, qui antithesim inter Christum et Antichristum magis expendit, dicens, dæmonem imitari consilium Dei: Nam sicut Deus, humana suscepta natura, nostram procuravit salutem, ita ille, cum eligel hominem qui possit omnem ejus suscipere operationem, per eum omnes homines decipere conabitur, se ipsum Christum, et Deum et hominem nominans. Ubi solum notamus æquiparationem in hoc, quod uterque est certa et particularis persona, nam in modo est diversitas. Non enim sicut Christus est verbum in humanitate assumpta, ita erit Antichristus persona dæmonis in assumpta natura hypostatice, sicut quidam falso finxerunt, quos alibi impugnavimus; solum ergo fit in hoc comparatio, quod sicut Christus fuit individuus homo, ita etiam erit Antichristus. Unde etiam ipse Theodoretus docte mutavit loquendi modum, nam de Christo dixit: Sicut Deus humana natura suscepta, etc.; de dæmone autem ait: Ita ille cum eliget hominem, qui possit omnem ejus suscipere operationem; sentiens futurum non solum specialem naturam, sed etiam particularem personam inter alias electam a dæmone, tanquam aptam ad omnem suam pravam ope

[merged small][ocr errors][merged small]

potest. Nam præcipua intentio Antichristi maximaque ad Christum oppositio erit, quial persuadere conabitur se esse Christum, et verum Messiam, et ostendere tanquam sit Deus, ut ibidem ait Paulus. Hoc autem non potest fingi de throno aliquo, aut sedentium in illo successione. Nam, sicut Christus non est prædictus, nisi ut particularis homo, ita nemo se finget Christum, nisi in sua particulari persona. Et licet multi se finxerint Christum, nullus autem nisi in sua, et pro sua propria persona, et inter eos qui in signis, prodigiis, mendaciis, ac potentia præcellet, per antonomasiam erit Antichristus. Unde Ambrosius ibidem ait, Antichristum futurum esse primum et summum pravorum hominum, qui se ut Deos coli voluerunt. Recte etiam Tertullianus, lib. 5 contr. Marc., c. 16: Qui est (ait) homo delicti, filius perditionis, quem revelari prius oportet ante Domini adventum, etc. Secundum nos quidem Antichristus, ut docent veteres et novæ prophetiæ.

6. Expenduntur verba D. Joannis. - Atque hinc Ambrosius, Chrysostomus et alii Patres, cum citatis verbis Pauli conjungunt alia Christi verba, Joan. 5: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. In quibus manifeste constat, Christum loqui de aliqua determinata persona, quam Judæi ut Messiam suscipient. Et ita dicti Patres, et alii præcedenti capite allegati, verba illa Christi de Antichristo interpretantur. Et Augustinus, tract. 29 in Joan., exponens verba illa c. 7: Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quarit, dicit, talem futurum esse Antichristum : Ipsum quippe annuncians Dominus, gloriam suam quæsiturum, non gloriam Patris, ait ad Judæos: Ego veni, etc.; et Ambrosius, in Psal. 43, ait, significasse Christum illis verbis, Judæos in Antichristum credituros, qui in illum credere noluerunt. Et idem habet lib. 1 de Spiritu Sancto, c. 14. Quamvis enim multi futuri essent pseudochristi, et pseudoprophetæ (ut ipse etiam prædixit, Matth. 24), quos aliqui Judæi pro Messia suscepturi essent (ut ex parte impletum legimus Actor. 5, et postea apud Eusebium, lib. 8 Histor., c. 6), nihilominus neminem Judæi ita pro Messia suscipient, sicut Antichristum, et ideo illum singulariter Christum verbis suis designasse intelligimus. Et sic etiam dixit Cyrillus Hierosolymitanus, cateches. 12: Judæorum liberi venientem rejecerunt, male autem venturum expectant; verum Christum negaverunt, falsum

autem ipsi errantes recipient. Qua de re etiam Salvator vere dixit: Ego veni, etc. Quod autem ille falsus Christus futurus sit singularis quidam homo, et Antichristus, declarat late idem Cyrillus, catech. 15.

-

7. Alia ejusdem verba ponderantur. Probatur idem ex articulo græco. - Præterea-hoc aperte confirmat modus loquendi Joannis, epist. 1 Et sicut audistis, quia Antichristus venit, et nunc Antichristi mulli facti sunt. Nam in his verbis distinguit quemdam Antichristum singulariter prædicatum, et prædictum, a multis, per quamdam ejus participationem et translationem sic nominatis. Ergo aperte supponit illum priorem esse particularem personam. Præsertim quia illi multi Antichristi, quos Joannes dicebat jam factos, non erant multa regna aut imperia tyrannica, sed vel multi qui ex Judæis contra Christum jam insurgebant, vel plures hæretici, ut Ebion, Cerinthus, Simon Magus, vel plures etiam imperatores Romani Christianorum persecutores, ut Nero, Domitianus, ut Sancti passim exponunt; ergo etiam ille singularis Antichristus est una certa ac definita persona. Accedit, in dictis verbis, et paulo inferius, et in cap. 4, et epist. 2, ubicumque ponitur in singulari nomen Antichristus, poni cum articulo, ó, id est, ille, qui articulus vim babet designandi certam personam, et cum quadam singularitate, juxta generalem Patrum regulam, quam tradunt Epiphanius, lib. 1 Contra hæres., secta 9, et lib. 2, hæres. 56; et Chrysost., enarrat. in c. 7 Isai., ponderans non dixisse Prophetam : Ecce virgo concipiet, sed addidisse articulum ad designandam singularem et excellentem virginem; et Cyrillus, lib. 1 Joan., c. 4, circa finem, ponderans, addidisse Joannem articulum, cum dixit: In principio erat Verbum. Et Origenes, tom. 7 in Joan., circa illa verba: Propheta es tu?

8. Ex Daniele confirmatur.—Ad hanc etiam veritatem confirmandam multa argumenta desumi possunt ex locis Danielis et Apocalypsis, in quibus Antichristum prædici, et Patres docent, et hæretici non negant. Itaque Da niel, c. 7, postquam explicuit quartam bestiam esse regnum quartum, utique Romanorum, postea per decem reges dividendum, subjungit: Et alius consurget post eos, per quem omnes Patres Antichristum intelligunt, ubi Hieronymus testatur, et sequitur August., 20

Joan. 5.

de Civit., c. 23; et D. Greg., lib. 32 Moral., c. 12, ubi particula alius satis demonstrat singularem personam, cujus actiones statim describit propheta satis consentanee ad Paulum. Et certe negari saltem non potest, in throno et imperio illius, qui contra decem reges pugnaturus est, quique tres destruet, et septem alios sibi subjiciet, futurum esse aliquem primum regem, qui contra alios insurget; necessarium ergo est illum esse certam, ac determinatam personam; ille autem erit Antichristus. Tum quia in illum specialiter conveniunt omnia, quæ ibi subjiciuntur : Sermones contra Excelsum loquetur, Sanctos Altissimi conteret, etc. Tum maxime quia tempus regni illius tam erit breve, ut in eo non sit habiturus successorem, sed in illo et cum illo sit thronus ejus extinguendus, ut ex eodem loco Danielis, et ex c. 11 et 12, et ex Apoc., c. 11, et sequentibus, et ex verbis Pauli: Quem interficiet Dominus Jesus spiritu oris sui1, et ex aliis infra ostendemus.

9. Rex ultimus apud Danielem, non fuit Mahometus aut alius tyrannus.-Hoc argumentum etiam convincit, illum ultimum regem per cornu parvum significatum non fuisse Mahometum (ut aliqui voluerunt), neque alium similem tyrannum. Unde etiam potest hæc veritas confirmari ex circumstantiis temporis, loci, originis, bellorum, et aliis similibus, cum quibus describitur Antichristus venturus in allegatis Scripturæ locis, quæ postea tractaturi sumus; non enim potest singularis persona evidentius designari, quam per circumstantias hujusmodi, vel (ut cum dialecticis loquamur) per collectionem proprietatum, quæ non nisi in unum et particulare individuum convenire possint; ita autem Antichristus describitur in Scriptura; negari ergo non potest quin particularis persona futurus sit.

10. Iterum veritas auctoritate Patrum roboratur. Denique de Antichristo singulariter prædicto a Daniele, Paulo, et Joanne Evangelista, omnes antiquissimi Patres, qui de illo scripserunt, ubique supponunt esse futurum singularem hominem, cujus genus, mores et alias proprias circumstantias describunt. Ut constat ex his, quæ tradunt Irenæus, lib. 5 Cont. hæres., cap. 25; Hypolit., orat. de Consummat. mundi; Ephrem, tract. de Antichrist., in tom. 1; Cyrill. Hierosolymitan., cateches. 15; Ambr., lib. 10, in c. 21 Lucæ, ubi tres numerat Antichristos, Diabolum,

12 Thess. 2.

« PredošláPokračovať »