Obrázky na stránke
PDF
ePub

futurum universis fidelibus, mundi consum- prænunciari adventum sponsi; aliud est, ipmationem et judicii diem esse propinquissimas, cum Christus dicat: Cum videritis hæc omnia, scilote quia prope es in januis. Infideles autem, cum talia signa, et finem seu significationem eorum, vel prorsus ignoraverint, vel non crediderint, terrebuntur quidem, et contremiscent, nihil vero de futuro eventu intelligent aut cogitabunt. Nihilominus tamen respectu omnium verum semper erit quod Christus proxime subjungit: De die autem illa et hora nemo scit, quia infideles penitus illam ignorabunt; fideles autem, etiam sapientes, licet cognoscant esse propinquam, definite tamen nescient tali die et hora esse futuram; quia ignorabunt destinatum diem ad universalem mortem omnium hominum, et alium præfinitum ad resurrectionem, aliumque præordinatum ad judicium; imo etiam ignorabunt an sint futuri distincti dies, et quantum inter se distabunt. Et præterea nescient quanto tempore duratura sint illa signa antecedentia judicium post mortem Antichristi, quia licet sapientiores fideles conjectare possint non duratura ultra quadraginta quinque dies, nescient nihilominus an totos illos dies occupatura sint necne; et consequenter nescient quo die conflagrabit mundus, et ita de cæteris, quæ usque ad diem judicii sunt futura. Atque ita omnia Christi verba ad litteram, et in omni rigore ac proprietate vera sunt, etiam si verba Joannis in proprio etiam et rigoroso sensu intelligantur, quod in sequentibus testimoniis amplius declarabitur.

22. Explicatur parabola de decem virgini bus de judicio particulari.-Judicii denunciatio magis repentina erit quam ejus adventus.

Ad secundum testimonium sumptum ex parabola de virginibus, Matth. 25, respondetur, posse quidem omnia quæ in illa dicuntur ad privatum uniuscujusque judicium accommodari, nam ejus etiam dies et hora incerta est hominibus, et in illud judicium optime quadrat totius parabolæ conclusio: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. Hæc autem ignorantia diei et horæ mortis non tollit, quin ante illius eventum et consequenter ante judicii particularis momentum præsentiri possit mors, et judicium illud prope esse conjectari, quamvis de die et hora certa et definita cognitio non comparetur, vel præconcipiatur. Et ita duo in eadem parabola inopinate eventura ante hoc judicium distinguere necesse est. Unum est, prius

sum sponsum postea venire. Primum in illis verbis continetur : Media nocte clamor jactus est, ecce sponsus venit, exite obviam ei; aliud ibi subjungitur : Dum autem irent emere, tenit sponsus, et que paratæ erant, intraverunt cum eo, etc. Ex quo intelligimus magis repentinam esse denunciationem adventus judicii, quam sit futurus ejus adventus, nam prior dormitantes vel dormientes invenit omnes virgines, id est, nihil de appropinquante judicio cogitantes; adventus autem sponsi prudentes invenit paratas, et accensis lampadibus ipsum expectantes, et ita licet diem et horam utriusque, scilicet, prænunciationis et adventus ignoraverint, non tamen tam inopinatus illis fuit sporsi adventus, sicut illius propria denunciatio. Unde in particulari judicio illa duo ita distingui possunt, ut momentum mortis sit idem quod erit adventus judicii; dispositiones autem præviæ, proximæ ad mortem, prænuncient judicii adventum, ut ægritudines, et alia frequentia pericula mortis. Et ita dixit Gregorius, homil. 13 in Evang. Venit Dominus cum ad judicium properat, pulsat vero cum jam per ægritudinis molestias mortem vicinam esse designat. Et hanc interpretationem prosequitur Origenes, homilia 22 in Matth.; et eam censet maxime litteralem D. Thomas ibi, nec displicet Augustino, epist. 80. Unde si illam sequamur, nihil ex illa parabola ad materiam præsentem conducere potest, quia regnum Antichristi non ante privatum judicium, sed ante universale futurum est. Quod si loqui velimus de judicio particulari illorum hominum qui post Antichristi mortem futuri sunt, illi etiam ignorabunt diem et horam suæ mortis, et consequenter etiam sui particularis judicii; præsentire autem poterunt non longe distare, per signa et præconia appropinquantis finis mundi.

[blocks in formation]

cut Christus dixit, Matth. 24, ut exponunt Hieronymus, Chrysostomus et alii, Matth. 23; et Augustinus, epist. 120, cap. 34. Sed difficilis est expositio et æquiparatio : nam tuba illa et vox Angelorum præcedet judicem jam venientem post universorum hominum mortem, eosque vocabit, ut ad vitam resurgant, et in judicium veniant, juxta illud Pauli, 11 ad Cor. 15: Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti. At vero clamor hic, qui in parabola virginum antecessurus dicitur, fiet ante mortem hominum, quando adhuc possint præparari et disponi ad sponsum recipiendum, sicut prudentes virgines fecerunt; ergo per hunc clamorem non potest vox illa Angelorum significari.

24. Alia expositio.- Respondet autem Augustinus, etiam clamorem illum, de quo in parabola de virginibus est sermo, futurum esse post mortem omnium hominum, quæ per somnum ibi significatur illis verbis: Dormitaverunt omnes et dormierunt, et consequenter ait illum clamorem non esse ut homines præparentur ad lumen justitiæ recipiendum de novo, sed ut resurgant. Tunc autem virgines prudentes ornare lampades suas, se præparando per recogitationem bonorum operum suorum ad rationem reddendam. Atque juxta expositionem hanc, nihil etiam ex illa parabola ad præsentem controversiam sumi potesi; nam post universalem mortem omnium hominum, certum erit diem et horam resurrectionis et adventus judicii prope adesse; semper tamen quæ futura sit ignorabitur, donec audiatur vox tubæ, nisi forte animæ beatæ illam jam in Verbo videant, quod non repugnat verbis Christi, licet sit incertum.

25. Tertia expositio. Alia vero expositio esse potest, ut clamor ille non sit vox tubæ, sed sit prædicatio Enoch et Eliæ, et aliorum servorum Dei, qui eo tempore vivent, vel etiam sint signa judicii quæ præcedent, ut, sol obscurabitur, etc.; illa enim suo modo cla mabunt diem Domini appropinquare. Et sic etiam in illo adventu duo supra dicta distinguenda erunt: unum est prævia denunciatio adventus judicii, quæ erit non tantum antea ignorata, sed etiam inexpectata et repentina, quia ante illam non præcedet alia publica excitatio seu præmonitio præter generales, quæ jam satis in Scriptura factæ sunt. Aliud est adventus judicis, et hic non erit ita repentinus, quin præparatio et expectatio ad illum præcedere possit; semper tamen dies et hora ejus definite ignorabitur, donec veniat. Et

hoc modo explicavit hanc incertitudinem OEcumenius, 1 Thess. 5, suo c. 6, dicens, signa propinquantis adventus posse certo cognosci, adventum autem ipsum non ita.

26. Explicatur locus ex c. 1 Act.-Ad tertium testimonium ex Actor. 1, respondeo primo per verba illa: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, ad summum excludi certam præcognitionem definiti diei et horæ secundi adventus Domini, ut notavit Cyprianus, lib. 3 ad Quirin., cap. 89. Deinde dico voluisse Christum reprehendere curiosam investigationem et inutile desiderium sciendi. futura, maxime quæ a divina potestate et præfinitione pendent, ut notavit Justinus, quæst. 112 ad Gentes. Augustinus autem, in epist. 78, addit, per illa verba etiam excludi numerum quemlibet annorum, intra quem vel post quem immediate futurus sit secundus Domini adventus, quia hoc etiam proprie significat vox illa tempora, et ideo in nullius hominis cognitionem cadere potest post quot annos futurum sit judicium. Quod adeo confirmat, ut dicat, licet ex verbis Christi, Matth. 24, colligatur non esse futurum judicium, nisi prius Evangelium in universo orbe prædicetur, dicente Domino: Prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet consummatio, nihilominus etiam impleto illo signo, nunquam posse cognosci tempora (id est annorum numerum) quæ usque ad judicii diem supersunt. In quo significat duo: unum est, verba Christi: Non est vestrum nosse, etc., non solum excludere cognitionem per astra, aut alia humana signa, sed etiam per signa revelata, et per prophetias. Aliud est, non solum dicta esse a Christo pro solis illis discipulis, qui tunc aderant, et ipsum interrogabant, sed etiam pro omnibus hominibus quocumque tempore futuris. Quod latius tradit epistol. 80.

[blocks in formation]

1

inordinatum desiderium præsciendi futura, quæ a Dei dispositione pendent, repressit Christus, docuitque non pertinere ad homines ea investigare, nec velle cognoscere, nisi quatenus ea Deus voluerit revelare. Ex quo recte etiam infertur, incerta nobis esse tempora adventus Domini, quia nihil de numero annorum durationis mundi nobis revelatum est. Et hoc est quod præcipue Augustinus in illis locis agit et intendit. Sub adventu autem Domini comprehendit etiam signa proxima adventus ejus, et inter ea ponit interdum Antichristi persecutionem, ut in lib. 18 de Civit., cap. 53, postquam dixit: Illam sane novissimam persecutionem, quæ ab Antichristo futura est, præsentia sua ipse extinguet Jesus, etc., subjungit: Hic quæri solet quando istud erit, importune omnino. Et statim inducit verba Christi Non est vestrum nosse tempora, etc. Et in dicta epist. 80, dicit Paulum tradidisse nobis, Antichristum manifestum futurum, et interficiendum ore Domini Jesu Christi. Sed post quantum temporis (inquit) hoc sit futurum, nec saltem obscure locutus est. Itaque tempora usque ad Antichristum incognita esse contendit Augustinus; post manifestatum autem Antichristum, non negat Augustinus, ab his qui illum cognoverint, et Scripturas intellexerint et consideraverint, posse cognosci quam brevi tempore sit jam tunc mundus duraturus.

28. Unde quod in eadem epist. 80 paulo post subjungit : Quod autem de signis evangelicis et propheticis, quæ quotidie fieri cernimus, propinquum Domini adventum sperare debeamus, quis negat? Quotidie quippe magis magisque fit proximus. Sed quanto intervallo propinquet, hoc dictum est, non est vestrum scire, hoc (inquam) de signis remotis secundi Domini adventus intelligendum puto, non de proximis, de quibus inferius ait: Puto quod non erunt sic, quando erunt quæ in Evangelio prædicta sunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressuræ gentium, quæ ipse allegorice de persecutione Ecclesiæ tempore Antichristi interpretatur. Tunc ergo poterunt sapientes fidelium brevitatem residui temporis usque ad judicium præcognoscere. Neque agent contra verbum Christi: Non est vestrum nosse tempora, quia non per humanas conjecturas aut naturalia signa, nec per singularem revelationem aut inordinatam curiositatem illam cognitionem inquirent; sed per revelationem in Scriptura factam videbunt impleri quod prædictum est. Sicut enim

in primo suo adventu quædam signa Deus dedit, quibus a sapientibus cognosci poterat, vel jam factum esse, vel brevi tempore distare, antequam fieret, et post certum annorum numerum, saltem per hebdomadas Danielis, licet semper dies et hora fuerint ignorata, ita cum proportione intelligendum est in secundo.

29. Explicatur locus ex 1 Petr. 5.- Vigilandum nobis ob dæmonis insidias et mortis incertitudinem. - Ad quartum, ex verbis Petri: Sobrii estote, respondeo imprimis, Petrum ibi non agere de incertitudine mortis vel judicii, sed de certa et quotidiana dæmonis persecutione, qua homines ad peccatum trahere conatur, circuit, quærens quem deto· ret; hanc enim causam adduxit Petrus, ob quam sobrios nos esse et vigilare monebat. Et ad hoc passim allegantur a Patribus illa verba, et res est adeo perspicua, ut superflua sit probatio. Unde licet alicui esset revelata hora mortis vel judicii, nihilominus necessarium esset illi consilium Petri; imo, si saperet, quo certius appropinquare diem judicii agnosceret, eo magis vigilaret, et sobrius esset, ne a dæmone vinceretur. Addo vero ulterius, licet illud consilium datum esset a Petro propter incertitudinem mortis vel judicii, nihil nobis obstare, nam Christus Dominus licet aliquando nos moneat vigilare, ne intremus in tentationem, Matth. 26, alibi sæpe similem vigilantiam admonet propter mortis incertitudinem, ut in parabola de virginibus, et alibi frequenter. Unde sicut diximus circa dictam parabolam, illam incertitudinem non solum a nobis non excludi, verum etiam nec ab hominibus futuris tempore Antichristianæ persecutionis, ita dicendum esset de his verbis Petri, etiam si in illo sensu dicta fuissent, quia semper homines de die suæ mortis et judicii incerti erunt.

30. Eodem modo alia Scripturæ loca exponuntur. - Cum mors venit, ut fur tunc etiam judicium venit.— Ad cætera testimonia, quæ continent sententiam et comparationem illam, quod dies Domini veniet ut fur, dico imprimis, illam non solum ad judicium universale, sa etiam ad diem mortis et privati uniuscujusque judicii referendam esse, ut sapienter docuit Augustinus, dicta epist. 80. Ubi etiam ita exponit verba Marci 13, ubi post longum serinonem de die universalis judicii, concludit Christus: Vigilate ergo (nescitis enim quando Dominus domus veniet, sero, an media nocte, aut galli cantu, aut mane), ne cum venerit, repente

inveniat vos dormientes. Probatque optime, quia verba illa omnibus nobis dicta sunt, sicut Christus subjunxit: Quod autem vobis dico, omnibus dico, vigilate. Dies autem universalis judicii non inveniet nos et omnes homines in hac vita, ut propter illius incertitudinem oporteat nos omnes vigilare; ergo unicuique hoc dicitur propter suum privatum, ne illi ut fur veniat Quod unusquisque (ait Augustinus) debet etiam de die hujus vitæ suæ novissimo formidare. Cur autem hoc monuerit Christus, cum de universali judicio sermonem fecisset, hac ratione et verbis exposuit Augustinus: In quo enim quemque invenerit suus novissimus dies, in hoc eum comprehendet mundi notissimus dies, quoniam qualis unusquisque in hoc die moritur, talis in illo die judicabitur. Et infra: Tunc ergo unicuique veniet dies ille, scilicet, universalis judicii, cum venerit ei dies, in quo talis hinc exeat, qualis judicandus est illo die. Unde recte colligitur, unicuique in tantum venire diem judicii ut furem, in quantum dies mortis venit ut fur; nam ut etiam ait Augustinus: Illum imparatum inveniet dies ille, quem imparatum inveniet vitæ suc ultimus dies. Eodemque modo de privato judicio explicuit comparationem illam OEcumen., 1 Thess. 5.

utero habentis, et non effugient. Partus enim in se spectatus non est omnino repentinus, nam præcedunt dolores, quæ sunt illius appropinquantis signa; tamen dolores ipsi repente veniunt, et ideo antea oportet præparari, alias magnum imminet periculum, et sic partus suis doloribus conjunctus dici potest venire ut fur, quia dies et hora ejus semper sunt incerta, et dolores ejus repente incipiunt; ita ergo de die judicii intelligendum est.

[ocr errors]

31. Mors ipsa non omnino ut fur venit. Non dicitur autem mors venire ut fur, quia omnibus sit repentina; nam, licet dies et hora ejus incerta sint, ordinarie instare præcognoscitur, et præcedunt signa non solum generalia, sed etiam specialia, quæ nos possunt ad vigilandum excitare, ne mors noctu, id est, dormientibus et imparatis nobis tanquam fur veniat; tamen quia etiam ipsa specialia signa mortis repente solent evenire, et tunc vix potest homo se ad mortem præparare, ideo mors, ut præviis suis præcursoribus conjuncta, dicitur venire ut fur. Hinc ergo etiam dies universalis judicii dicitur ventura ut fur, nobis quidem mediante nostro particulari judicio, ut exposuit Augustinus; illis vero, qui in illis ultimis temporibus vivent, quia dies illa cum suis proximis signis repente incipient, ut cum Ambrosio supra dixi. Nihilominus tamen non erit tam repentinus ille dies, quin per signa antecedentia sint homines, qui tunc vixerint, excitandi ut vigilent, et se præparent ne illos imparatos inveniat. Unde Paulus, in eodem loco, 1 Thess. 5, ut ibidem OEcumen. notat, alio exemplo mulieris prægnantis hoc declaravit, dicens: Tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in

32. Mors imparatis ut fur venit. - Addit denique Augustinus, epist. 80, diem Domini non omnibus, sed imparatis ac dormientibus, ut furem esse venturum. Quod egregie colligit ex illis Pauli verbis: Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat. Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei, non sumus filii noctis, neque tenebrarum. Igitur non dormiamus sicut et cœteri, sed vigilemus, et sobrii simus. Igitur dormientibus, et rebus hujus mundi intemperate utentibus dies ille veniet ut fur; non autem vigilantibus et se præparantibus. Quia, licet ignorent illius judicii tempus, diem et horam, non ignorant tamen proxime instare, vel in se, vel in particulari judicio uniuscujusque, et ideo vigilant ne illos dies illa tanquam fur comprehendat. Unde quod ibidem ait Paulus: Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, etiam de illo tempore, in quo Antichristi persecutio grassabitur, et proxima judicii universalis signa videri incipient, Augustinus intelligit, dicitque illos, qui sanctos tribulabunt, dicturos esse, pax et securitas, eisque tanquam furem venturum repentinum interitum; eos autem, qui persecutionem patientur, id est, filios Ecclesiæ, partim esse timore magno afficiendos juxta illud: Arescentibus hominibus præ timore, et expectatione eorum, quæ supervenient universo orbi, quod maxime continget fidelibus peccatoribus, qui minus paratos eo tempore sese invenient; partim esse spe sublevandos, juxta illud: Surgite, et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra, quod his eveniet, qui sancte vixerint, et sobrii ac vigilantes inventi fuerint.

33. Quamvis definitum sit tempus a morte Antichristi, dies judicii recte dicitur ignorari.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

revelatum sit. Nam hoc non obstante, homi- tribulationem, et occident vos ', etc. Et nihilones mali et persecutores Ecclesiæ dicent: minus adjungit: Videte ne turbemini, oportet Pax et securitas, saltem toto tempore ante enim hæc fieri, sed nondum statim finis. Hæc | mortem Antichristi, quo tempore eis repen- enim omnia videmus et esse nunc, et fuisse tinus veniet interitus, et dies Domini, ut fur, olim in Ecclesia, et cum eadem rerum viciset adhuc post diem interfectionis Antichristi, situdine diuturno tempore. Ipse ergo rerum multitudo infidelium in sua ignorantia et in humanarum et Ecclesiæ status cum prophecogitantia permanebit, et plures etiam ex cre- tiis conjunctus evidenter ostendit non esse dentibus mysterium ignorabunt, et male an- finem mundi ita propinquum, ut intra temtea viventes in eadem consuetudine perseve- pus præfinitum et abbreviatum illius ultima rabunt, donec signa judicii incipient, quando tribulationis consummandus sit; ergo manivehementer timebunt, et licet diem certum festum est tempus persecutionis Antichristi suæ mortis vel judicii venturi non agnoscant, nondum inchoatum esse. nihilominus vel inviti intelligent diem Domini instare, quando vix poterunt sese ad illum præparare, et ideo illis etiam dies Domini veniet ut fur. Electis autem et justis non ita veniet, quia Christi et Prophetarum verba intelligentes et præ oculis habentes, divinaque gratia excitati et adjuti, spe gaudentes judicem expectabunt.

CAPUT IX.

ALTERI DIFFICULTATI OCCURRENDO, TEMPUS REGNI
ANTICHRISTI ET INITIUM EJUS AMPLIUS DECLA-
RATUR.

[ocr errors]

1. Antichristum nondum venisse. Ex his quæ præcedentibus capitibus disputavimus, solum concluditur neque præcessise neque inchoatam esse Antichristi persecutionem; si enim præcessisset, jam mundus judicatus fuisset; et si esset inchoata, intra breve tempus consummandus esset, quod est incredibile, quia neque aliqua persecutio nunc est acerbior quam præteritis temporibus fuit, nec juge sacrificium publice in Ecclesia celebrari cessavit, et alia signa diem judicii antecessura, quæ prædicta sunt, partim non sunt completa, partim nondum apparere incœperunt, et longius tempus requirunt, ut compleantur, ut prædicationis Evangelii per totum orbem consummatio, divisio imperii Romani in decem regna, ejusque integra destructio, et aliqua similia, quæ intra quatuor annorum tempus expectari non possunt. Unde omnia bella, hæreses, et alia orbis mala, quæ hactenus patimur, nostrique majores experti sunt, ad illa pertinent, de quibus Christus dixit: Audituri estis prælia, et opiniones præliorum; multi venient in nomine meo, et multos seducent, multi pseudoprophetæ surgent, scandalizabuntur multi, tradent vos in

2. Proponitur difficultas de initio regni Autichristi. — Superest vero difficultas, quia ex hoc principio non est demonstratum nondum venisse et regnare coepisse Antichristum, quia regnum ejus diuturnius futurum est, et non constat quantum durabit, nec quanto tempore ante diem judicii incipiet. Eo vel maxime quod non est etiam revelatum, an regnum illud antichristianum unius tantum hominis et regis futurum sit, an plurium in eodem throno sibi succedentium. Nam, licet ostensum sit, proprium Antichristum futurum esse unicum tantum singularem hominem, non tamen inde concluditur necessario futurum esse unicum regem in suo regno seu throno; poterit enim esse unus ex multis in eodem throno sibi succedentibus atque regnantibus, et ab illo denominabitur illud Antichristi regnum, et sic fieri poterit ut thronus Antichristi, seu regnum Antichristi sit inchoatum, et in mundo prævaleat, licet in illo nondum sederit unicus ille et proprius Antichristus. At vero si hoc totum concedatur, enervabitur argumentum contra hæreticos, saltem quoad eam partem, qua contendunt regnum, et thronum Antichristi jam incœpisse.

3. Prima responsio, regnum Antichristi intra triennium cum semisse terminandum. — Huic difficultati duobus modus occurri potest: unus est, asserendo non solum persecutionem, sed etiam absolute et simpliciter regnum et imperium Antichristi duraturum esse solum per dictum tempus trium annorum cum dimidio. Fundarique potest responsio, quia plures ex Patribus allegatis ita loqui et sentire videntur. Irenæus et Hyppolitus absolute dicunt, regnaturum Antichristum tribus annis cum dimidio. Augustinus etiam ait, Antichristi sævissimum regnum exiguo tempore duratu

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »