Obrázky na stránke
PDF
ePub

rectione. Ait enim: Et post dies tres et dimidium spiritus vitæ a Deo intravit in eos, utique in illos eosdem qui interfecti jacebant, et steterunt super pedes suos. Præterea quod pravi prædicatores imitatores et successores habeant, novum non est, ideoque neque admirationem, neque stuporem efficit; at ex illorum testium occisorum resurrectione, timor magnus cecidit super eos, qui viderunt eos. Illa ergo resurrectio non est alterius personæ similis successio, sed ejusdem miraculosa seu prodigiosa excitatio. Denique additur, inimicos illorum prædicatorum vidisse illos ascendentes in cœlum, ad quod statim post resurrectionem suam vocati fuerant; quando autem in successoribus Lutheri, Calvini, aut Henrici VIII aliquid simile vidit vel audivit Ecclesia? Est ergo frivola accommodatio.

46. Fulsitas illius metaphoræ ostenditur a tempore. Ostenditur etiam a loco. - Hareticorum prophetæ regna non convertunt, sed pervertunt. Atque hinc denique convincitur esse etiam insufficientem. Nam imprimis explicare non possunt cur isti sui prophetare dicantur mille ducentis sexaginta diebus, cum in Scriptura non soleat tempus tot numeris et partibus definitum pro indefinito poni, nec ratio talis metaphoræ aut exemplum simile afferri possit. Multoque minus explicare possunt, cur dicatur quod corpora istorum suorum prophetarum jacebunt in plateis civitatis magne, etc., ubi Dominus eorum crucifixus est. Nam cum isti in hac parte fateantur, sermonem esse proprium de vera morte suorum Prophetarum, etiam hæc verba proprie intelligenda erunt de corporibus eorum mortuis; quomodo ergo illa jacebunt in plateis civitatis per tres dies et dimidium, cum fere omnia, quæ pœna mortis interiere, statim combusta fuerint. Deinde neque locum accommodare possunt, nam per civitatem magnam, in qua Dominus eorum crucifixus est, Romam intelligunt, ut infra videbimus; at neque Lutherus, neque Calvinus, vel eorum successores Romæ interfecti sunt. Idemque argumentum procedit, etiam si civitas illa, ut veritas habet, Jerusalem intelligatur ; de nullo enim Protestantium legimus ibi esse propter suum novum Evangelium interfectum. Neque etiam possunt exponere qui sint illi tres dies cum dimidio, nisi recurrendo ad spiritualem hebdomadam, quæ, juxta illorum sensum, plus quam mille annos comprehendere potest. Præterea ubi est inventa in his pseudoprophetis, potestas claudendi cœlum, ne pluat in diebus pro

phetiæ ipsorum, aut convertendi aquam in sanguinem, vel percutiendi terram omni plaga, quotiescumque voluerint, aut faciendi aliqua alia mirabilia opera, quæ per illa verba metaphorice significata fuerint? Certe nullum miraculosum opus hos falsos prophetas fecisse legimus. Et perversio potius quam conversio provinciarum et regnorum, quæ per illorum falsam doctrinam facta est, nullum signum est virtutis verbis, aut spiritus ipsorum, cum homines non ad pœnitentiam et præceptorum observantiam, aut vitæ perfectionem attraxerint, sed licentia vivendi sine ecclesiastica obedientia, imo sine jugo legis divinæ, per solam fidem salutem promittendo, homines ad sensibilia proclives facile deceperint.

17. Veritas catholica stabilitur. Vera ergo et catholica sententia est, illos Prophetas, a Joanne prædictos, futuros esse duos tantum homines, mortales, divina virtute ac providentia mittendos in mundum tempore adventus Antichristi, cum gratia et virtute Spiritus Sancti, ad prædicandum verum Christum Dominum nostrum, contra Antichristum, ejusque fidem veris ac novis miraculis confir mandum, per veros ac præcisos mille ducentos sexaginta dies, id est, fere toto tempore persecutionis Antichristi, prout verbis Joannis in proprietate intellectis asseritur, et supra capite 3 explicatum est. Et habet conve nientissimam rationem divinæ providentiæ, ne in tempore tam acerbæ persecutionis videatur Deus Ecclesiam suam sine externo auxilio sufficiente et proportionato relinquere. Congruum est enim ut Deus hominibus per homines subveniat, quod in omnibus temporibus et occasionibus observatum ab ipso videmus; ergo in illis etiam diebus simile auxilium per illos testes hominibus præstabit.

18. Civitas illa mundum significat, sed mag's proprie ac vere Jerusalem. In fine vero illorum dierum occidentur vere et proprie illi duo prophetæ ab Antichristo, utique vel per se, vel per ministros ejus, hoc enim Scriptura non declarat, et utroque modo veritas verborum salvatur. Item post mortem vere jacebunt eorum corpora in plateis civitatis magnæ per tres dies integros, et partem alterius, per quam civitatem mundum aliqui intelligunt, quatenus pravis hominibus abun dat, nam ibi dicitur civitas illa spiritualiter vocari Sodoma et Ægyptus, quibus nominibus solet hic mundus in Scriptura vocari: sed melius intelligitur Jerusalem, nam addi

tur ibi: Ubi et Dominus eorum crucifixus est. De quibus verbis plura inferius dicemus. Illis autem diebus, mali et Antichristi sectatores vere ac proprie gaudebunt de morte illorum Prophetarum, et in eorum ignominiam non sinent eorum cadavera sepeliri. Quod etiam consulto permittet Deus, ut mirabilior sit eorum resurrectio, quæ post tres dies et dimidium vere ac proprie continget, juxta verba illa Et post tres dies et dimidium spiritus vitæ intravit in eos, quæ non possunt intelligi de glorificatione animarum illorum Prophetarum, ut aliqui hæretici finxerunt, tum quia glorificatio animarum illorum Martyrum non differetur per tres dies, neque per momentum; tum quia statim additur: Et stet runt super pedes suos, ubi evidenter est sermo de resurrectione corporum. Quæ pro illis duobus Prophetis non reservabitur in tempus generalis resurrectionis, sed statim fiet, videntibus et mirantibus aliis hominibus adhuc in vita mortali viventibus, audientque vocem illam de cœlo illos vocantem: Ascendite huc, cui voci ipsi obedient ascendendo in cœlos, mirantibus eorum hostibus. Quorum magna pars statim, terræ motu magno corruente civitate, oppressa et interfecta est; alii vero, qui permanserunt, terrore perterriti gloriam Deo dederunt, ut Joannes concludit. 19. Quamvis illi duo testes non essent Enoch et Elia, adhuc essent veri homines. - Neque oportet aliter hæc omnia confirmare, quam ipso contextu et verbis Scripturæ, nam in proprietate sua hoc significant, et nulla subest ratio vel necessitas, imo nec commoditas ad metaphoricos sensus illa trahendi, proprio arbitrio, et solo affectu ad proprias opiniones illa accommodandi, ut revera rex Angliæ et alii Protestantes faciunt. Accedit quod omnes Patres, et interpretes verba illius prophetiæ proprie intelligunt; quamvis enim vel in personis illorum testium designandis, vel in aliquibus minutioribus circumstantiis differant, ut mox videbimus, in hoc vero dogmate, quod vaticinium illud proprie et ad litteram intelligendum sit, omnes conveniunt, ut in sequenti capite referemus. Solum hic refero Lactantium, lib. 7, cap. 17, ubi tacito nomine dicit, Prophetam magnum venturum tempore Antichristi, de quo locum Apocalypsis ad litteram interpretatur. Non video tamen, cur in singulari de Propheta magno loquatur, et non de duobus Prophetis, sicut expresse Joannes loquitur. Ita ergo intelligenda res est. Neque contra hunc proprium sensum

illius contextus aliquid rex affert, præter ea quæ de Enoch et Elia disputat, de quibus capite sequenti videbimus. Nunc enim plane. dicimus, licet illi duo testes non essent futuri Enoch et Elias, non inde fieri non esse futuros homines, verosque Prophetas ac prædicatores, proprie interficiendos ab Antichris'o, et a Christo resuscitandos. Posset enim Deus ex sanctis hominibus tune viventibus duos ad illud ministerium sua gratia vocare, eisque spiritum prophetiæ et miraculorum impertiri, et in eis possent omnia, quæ ibi prædicuntur, proprie ac verissime impleri. Hic ergo sensus, et veritas in hoc capite demonstrata per se. potest subsistere, quidquid in quæstione alia de Enoch et Elia sentiatur.

20. Locus idem Apocalypsis ostendit Antichristum nondum venisse. — Nec duo illi Prophela, nec alii eis similes adhuc fuerunt. Unde tandem concludo locum hunc, in hac proprietate et generalitate explicatum, sufficere ad demonstrandum, Antichristum nondum venisse, abstrahendo etiam ab speciali disputatione de Enoch et Elia. Quia non solum est evidens non venisse Eliam et Enoch, verum etiam nec aliquos duos Prophetas, contra aliquem Christi hostem ita prædicantes, ut in eis impleta fuerint omnia quæ ibi Joannes de illis duobus testibus ac Prophetis prædicit, hactenus apparuisse, ut est evidens, considerando cum proprietate et veritate circumstantias omnes quas notavimus. Nulli enim prædicatores hactenus fuerunt, qui per 1260 dies prædicaverint, cum potestate faciendi mirabilia in cœlo, aquis et terra, quique post illos dies fuerint publice interfecti, eorumque corpora per tres dies cum dimidio jacuerint in plateis alicujus civitatis, et postea publice resurrexerint. Ergo, stante illo proprio et vero sensu, evidens est illos duos testes nondum esse missos, ac proinde neque Antichristum venisse. Multo ergo evidentius est non posse vaticinium hoc ad Papam accommodari.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

testes ac prædicatores contra Antichristum daturus est; quia, dummodo constet illos futuros esse veros homines, quicumque illi futuri sint, procedit demonstratio, ut ostendi; nihilominus quoniam in hoc puncto vehementer invehuntur Protestantes contra Patres, contra Catholicos, et contra perpetuam Ecclesiæ traditionem, et communem sensum, suoque arbitrio et spiritu Scripturas eludunt, ideo quæstionem hanc prætermittere non potuimus. In qua ea solum addemus, quæ ad respondendum regi, ejusque novam sententiam confutandam necessaria videbuntur, nam cætera, quæ hic dici poterant, alio in loco a nobis tractata sunt. Contendit igitur Jacobus rex, sententiam asserentem, Eliam et Enoch venturos in fine mundi in sua carne mortali ad prædicandum contra Antichristum, falsam esse, eamque consueta Protestantium licentia ac libertate, futilem et anilem fabulam, imo vanitatem fabulæ Judaicæ, otiosumque somnium appellat. Sic enim Protestantes, quod rationibus aut testimoniis confirmare non possunt, solent conviciis et exaggerationibus, rudibus et indoctis suadere. Rex igitur nulla testimonia nullasve rationes adducit, quibus suam sententiam persuadeat, sed illa tantum testimonia quæ Bellarminus, ad confirmandum vetus dogma adduxit, efficacia non esse convincere conatur; idque ad suæ sententiæ confirmationem sufficere putavit, quia nostram, humanum captum superare, supponit, ut statim referam. Nos vero primum omnium errores, in quibus ipse versatur, detegemus et confutabimus; deinde Ecclesiasticam et veram sententiam confirmabimus; postremo vero illius objectionibus vel potius evasionibus satisfaciemus.

2 Enoch et Elias adhuc sunt in vita mortali. Principio ergo statuimus, Eliam et Enoch usque nunc vivere, non vita cœlesti et gloriosa, sed mortali, id est, in qua nec Deum facie ad faciem vident, nec immortalitatem, vel claritatem gloriæ in corporibus assecuti sunt. Priorem partem, quod Elias et Enoch vivant, ut certam rex admittit; in cæteris vero contrarium dogma supponit, et fundamentum suæ sententiæ ponit, cum dicit: Qui possit hoc cum Theologia vel ratione consistere, ut hæc duo glorificata corpora de paradiso cælove descendant, prædicent, pugnent contra Antichristum, et interficiantur ab eo? Hoc autem fundamentum colligere imprimis videtur ex Genes. 5, ubi de Enoch di

citur: Ambulavit cum Deo, et non apparuit, quia tulit eum Deus. Vel ad se (ait) recepit. Et ex 4 Regum 2, ubi Elias dicitur visus in cœlum ferri. Deinde hoc utitur dilemmate: Nunc oportet illos aut in cœlo esse, aut in paradiso; si in cœlo (quod haud dubie verum est), glorificata sint corpora eorum oportet, cum nihil corruptibile eo possit penetrare, Apoc. 20. Quod si sunt in terrestri paradiso, primum scire avemus ubi sit ille paradisus, etc. Et infra subjungit, blasphemum esse credere, ex quo Adam ab illo paradiso ejectus est, aliquem ez Adami posteris illuc pervenisse. Posteaque addit, terrestrem illum paradisum diluvio, si non ante, deletum esse.

3. Probatur ex Scriptura.-Nemo gloriam assequitur, nisi prius moriatur. — Verumtamen fundamentum illud non solum novum et inauditum est, sed etiam repugnat universalibus locutionibus Scripturæ, a quibus nihil licet excipere, sine auctoritate, vel ejusdem Scripturæ, vel verbi Dei non scripti, per traditionem Ecclesiæ et Patrum manifestati, quod hic ostendi non potest, sed potius contrarium. Assumptum duobus modis ostenditur. Prior sumitur ex universali regula Scripturarum nullum hominem mortalem transferri ad immortalem et beatam vitam, nisi intercedente morte corporali, et consequenter neminem consequi corporis gloriam, nisi media resurrectione, quæ est ad vitam. Utrumque docuit satis aperte Paulus, 1 Corint. 15, dicens: Per hominem mors, et per hominem resurrectio mer tuorum, et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Et infra: Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Et infra: Seminatur is corruptione et resurget in incorruptione; seminaturin ignobilitate, surget in gloria, etc. Et cætera quibus apertissime docet hanc esse generalem regulam, a qua neque Christus excipi voluit, nam ipsum etiam mori oportuit, et ita intrare in gloriam suam, et ideo primogenitus mortuorum, et primitia resurgentium appellatur. Nemo ergo illum ad gloriam comitatur, nisi prius mortem gustaverit. Unde ad Hebræos 9 ait idem Paulus: Quemadmodu statutum est hominibus semel mori, post he autem judicium, sic et Christus semel oblatus est, etc. Et ad Romanos 5: Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intrarit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit.

4. Enoch et Elias gloriam assecuti no% sunt.-At vero Elias et Enoch hactenus mor

tui non sunt, ut de Enoch docet Paulus, ad Hebr. 11, dicens: Fide Enoch translatus, ne videret mortem; et de Elia colligitur ex quarto Regum 2, ubi narratur, vivum fuisse in cælum translatum, cum sermocinaretur cum Eliseo. Et ita de utroque id fatetur rex cum tanta exaggeratione, ut dicat, omnes Patres super hoc consentire, utrumque Enoch, atque Eliam adhuc vivere, quod (ait) nemo Christianus unquam, opinor, negaverit. Et infra, explicando quomodo vivant, inquit: Deus enim viventium est, non mortuorum Deus, quanto magis in vivis sunt Enoch et Elias, qui nunquam mortem more aliorum gustaverunt. Ergo cum nondum gustaverunt mortem, nondum in cœlo domicilium et perfectam beatitudinem animæ, et corporis possident, juxta prædictam Scripturæ regulam.

5. Evasio. Responsio.-Responderi vero potest nullam esse tam generalem regulam, quæ exceptionem non patiatur, vel privilegium admittat; itaque licet dicta regula generalis sit, ex privilegio potuerunt facile Enoch et Elias excipi. Neque hoc mirum videri debet, cum multorum Patrum sententia fuerit, illos homines, qui prope judicium vivi invenientur, non esse morituros, sed immutandos et rapiendos in gloriosum statum, si justi fuerint; cur ergo non poterunt cum illis excipi Enoch et Elias? Præsertim quia generalis lex est, ut homines præsentem vitæ cursum intra paucos annos absolvant, et certum sit ab hac lege exemptos esse Enoch et Eliam, qui per tot annorum millia mortui non sunt. Verumtamen, licet fateamur non esse tam certum, in hac posteriori regula non esse admittendam exceptionem sicut in priori, nihilominus vera sententia, et a Theologis recepta, et magis a Patribus probata, et Scripturis omnino consentanea est, etiam hanc regulam, nullam admittere exceptionem. Nam omnes omnino homines, etiam illi qui in fine mundi erunt, prius morientur quam Dominus ad judicandum veniat, juxta ordinem a D. Paulo positum in verbis proxime aliegatis Statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium'. De qua re alibi latius disputavi. Addimus vero, licet illa exceptio de hominibus in fine mundi futuris ab errore vel temeritate excusetur, quia ex Scriptura occasio illius sumpta est, et in Patribus habet aliquod fundamentum, nihilominus exceptionem hanc de Elia et Enoch excusari non pos

1 Hebr. 9.

se a temeritate ex vi hujus secundæ regulæ, propter novitatem suam, et sine fundamento in Patribus; cum præter citata loca David, Psalm. 88, cum magna ponderatione dicat: Quis est homo qui non videbit mortem? Tanquam certum supponens, nullum esse de quo id possit affirmari. Cum ergo Enoch et Elias nondum viderint mortem, profecto nondum sunt immortales effecti, juxta hanc Scripturæ regulam.

6. Ante Christi adventum nemo gloriam consecutus est.-Ut autem certius constet sententiam illam non posse sine errore defendi, addamus alteram generalem Scripturæ regulam, videlicet, nullum hominem descendentem ex Adamo fuisse cœlestem gloriam, vel in sola anima, vel, quod gravius est, in corpore et animo, consecutum ante Christi Domini adventum et mortem. Hanc regulam nobis tradidit Panlus, ad Heb. 9, dicens, in secundum Tabernaculum, seu sancta sanctorum solum Pontificem solitum fuisse cum sanguine ingredi, hoc significante Spiritu Sancto non esse propalatam Sanctorum viam, adhuc priori tabernaculo habente statum. Quem utique habuit usque ad punctum mortis Christi, quando velum templi scissum est, et janua cœlestis regni fuit aperta. Unde in Hymno Te Deum laudamus canit Ecclesia: Tu devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna cœlorum. Et Innocentius III, in cap. Majores, de Baptism., dixit, regnum cœlorum usque ad mortem Christi fuisse omnibus obseratum.

7. Evasio.-Responsio. - Enoch et Eliam gloria non potiri indicat Paulus.-Dicetur forte non fuisse quidem eo tempore ita propalatam viam, ut omnibus justis esset pervia, neque ita januam apertam, ut omnibus esset obvia; nihilominus uni, vel alteri, cui Deus voluit hoc beneficium conferre, extraordinarie patuisse. Sed contra, nam hæc est exceptio a regula data ab Spiritu Sancto, quam non licet ex proprio cerebro fingere. Deinde contra illam obstant verba Christi, Joannis 3: Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo. Certe qui dicit nemo, omnes præter se excludit, et exceptio illa firmat regulam in contrarium. Item Paulus, ad Hebræos 11, cum inter Patres antiquos Enochum numerasset, subjungit : Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, Deo pro nobis aliquid melius providente, ut non sine nobis consummarentur. Ergo neque Enoch neque Elias repromissio

nem acceperunt, neque consummati sunt, id est, nondum corporis et animi beatitudinem acceperunt. Nam Enoch in proprio nomine et persona induxerat Paulus, Eliam vero sub Prophetis sine dubio comprehenderat, et illum maxime designat, cum infra ait: Circuierunt in melotis et in pellibus caprinis; nam de Elia legimus, quod incedebat zona pellicea accinctus renibus, 4 Reg. 1. Et circumibut, fugiens persecutionem Jezabelis, egens, augustiatus, et afflictus errans in montibus, et in spelunca latens, 3 Reg. 19. Ergo sicut Enoch et Elias comprehenduntur sub omnibus qui fuerunt testimonio fidei probati, ita etiam sub his qui non acceperunt repromissionem, nec consummati fuerunt.

8. Præterea idem Paulus sic ait, in cap. 10 ejusdem epistolæ: Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu Sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam bonam. Quam initiavit (inquit), id est, cui ipse initium dedit, seu per quam ipse primus omnium ingressus est, vel, ut Theophylactus ait, novam viam fecit, per quam primus ivit. Idem latius Theodoret., et eodem modo intellexerunt Chrysost. et CEcumen. Unde si vel unus homo ante ipsum Christum viam illam perambulavit, et beatitudinis januam ingressus est, non initiavit Christus viam illam bonam. Et similia sunt verba capitis sexti: Confugimus ad tenendam propositam spem, incedentem usque ad interiora velaminis, ubi præcursor pro nobis intravit Jesus. Certe si prius ingressi sunt Enoch et Elias, illi potius intrarunt præcursores, quam Christus. Unde quia nemo illuc ingredi poterat ante ipsum, sic locutus est Dominus ad Apostolos, Joan. 14: Vado parare vobis locum, et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum veniam, et recipiam vos ad meipsum. Quæ testimonia alio in loco latius expendi, et Patrum expositionibus confirmavi, et veritatem hanc fuse probavi ac defendi, et ideo nunc a longiori confirmatione abstineo.

[blocks in formation]

vivere, quamvis divina virtute conserventur, et ab omni alteratione corruptiva usque ad præfinitum tempus præeserventur. At inquit rex Angliæ Bellarminum, ad suam sententiam confirmandam, quinque Patrum adduxisse. testimonia, Irenæum, Tertullianum, Epiphanium, Hieronymum, et Augustinum; illos vero solum dicere, Enoch et Eliam vivere, eorum autem corpora esse mortalia non affirmare. Imo addit contrarium tradere Irenæum et Tertullianum. Ille enim dixit, Enoch et Eliam in Paradiso remansuros usque ad consummationem conspicantes æternitatem. Hie autem ait, Enoch non gustasse mortem, ut æternitatis candidatum. Sed oportet diligentius expendere singulorum testimonia.

10. Divi Irenæi verba expenduntur. — Irenæus quidem, lib. 5, dicit, Enoch et Eliam, ibi manere conspicantes incorruptelam. Sed ubi, quæso, manere dicit? certe, in paradiso (ait), ubi primus est positus homo, id est, in paradiso terrestri; at ille non est locus corporum beatorum; ergo contradicit Irenæus regi dicenti, Enoch per multa retro tempera esse in cœlo in corpore glorioso. Quin potius subdit Irenæus, ibi, in eodem, scilicet, paradiso terrestri, manere usque ad consummationem, id est, usque ad finem mundi. Quomodo vero hoc intelligendum sit, ex eodem Irenæo accipimus, lib. 4, cap. 30, ubi de Enoch ait: Translatus est, et conservatur usque nunc. Hæc enim verba non significant certe translatum esse ad immortalitatem, sed modo extraordinario a Deo conservari, usque nunc, et usque ad finem mundi, quem nomine consummationis in alio loco significavit. Unde quod ait: Conspicantes incorruptelam, non significat jam induisse immortalitatem seu incorruptibilitatem, sed actualem incorruptionem, quam illi in se experiuntur et vident; idem enim est conspicantes, quod conspicientes, et intuentes suam incorruptionem. Per quam etiam dici possunt, quasi in signo et participatione quadam conspicari immortalitatem, et spem illius dare, eo quod si Deus homines mortales ita conservat, facile credi potest etiam posse mortuos ad vitam immortalem resuscitare, hoc enim ibi persuadere Irenæus intendebat.

11. Tertulliani sententia expenditur.-Præterea Tertullianus, lib. contra Judæ., cap. 2, sic de Enoch scribit: Enoch justissimum non circumcisum de hoc mundo transtulit, qui necdum mortem gustavit ut aternitatis candidatus, ubi esse candidatum non significat jam

« PredošláPokračovať »