Obrázky na stránke
PDF
ePub

spiritum fingunt, id faciunt, ut judicium Ecclesiæ refugiant, et unusquisque se ipsum suæ fidei regulam faciat, ut indicavit Augustinus, lib. 34 contra Faust., c. 2.

12. Quinta ratio.- Præterea hinc sumitur quinta et valde urgens ratio, quia alias nullus potest esse terminus controversiarum in quæstionibus, quæ circa fidem oriuntur; nam unusquisque hæreticorum affirmat se esse illuminatum a Deo, et alios esse delusos; ergo nisi aliquis sit judex, et supra omne privatum judicium, qui a Deo auctoritatem habeat discernendi infallibiliter falsum a vero, impossibile est lites fidei componere, aut unam fidem infallibilem in Ecclesia conservare. Probatur hoc, quia si credendum est privato spiritui, cum per diversos hæreticos contraria pronuntiet, non potest esse uterque verax, quia alter illorum falsum dicit. Et non est major ratio credendi in uno esse spiritum Dei, quam in alio, quia neuter eorum exhibet certum aliquod signum sui divini spiritus; et conjecturæ humanæ, quamvis interdum diversæ esse possint, ad fidem certam non sufficiunt. Fluctuat ergo fides, et plane scinditur, si privatus uniuscujusque spiritus pro fidei fundamento constituatur. Et ideo merito Clemens I, Epistol. 5, acriter invehitur in eos, qui controversias fidei proprio judicio definire volunt.

13. Recte etiam Hieronymus, contra Luciferianos: Si non sit in Ecclesia una eminens potestas, tot futura sunt schismala, quot sacerdotes, et Augustinus, lib. 22 contra Faust., c. 38, ad hæreticos loquens, ait: Videtis id vos agere, ut e medio tollatur divina auctoritas, ut suus unicuique animus auctor sit, quid in unaquaque reprobet aut improbet. Et lib. 11, c. 1. fere similem discursum late prosequitur circa particularem controversiam, an hic liber vel pars ejus canonica sit, necne. Nam si unus dicat esse, alius non esse, neutri propter suum solum testimonium est credendum. Et licet alter conetur plures testes vel conjecturas pro se afferre, ait Augustinus: Et si hoc facere conaberis, nihil valebis, adjungitque: Et vide in hac re quid Ecclesiæ Catholica va leat auctoritas, etc. Perinde autem est de vero sensu Scripturæ, quod de veritate Scripturæ controvertere, quia, ut sæpe dixi ex Hieronymo, Scriptura in sensu consistit, magis quam in litteris. Imo eadem ratio in quacumque alia controversia fidei, quæ in illa particulari, militat. Et ideo generaliter dixit idem Augustinus, lib. 7 de Baptismo, cap. 35: No

bis tutum est non progredi aliqua temeritate sententiæ, quæ nullo in catholico regionali Concilio capta, nullo plenario Concilio terminata sunt. Et concludit, securum esse, quidquid est universalis Ecclesiæ consensione ro boratum. Et e contrario, in epist. 18, dicit: Disputare contra id quod universa Ecclesia sentit, insolentissima superbia est. Ac denique, lib. 4 de Trinit., c. 6, eleganter satis: Contra rationem nemo sobrius, contra Scripturam nemo Christianus, contra Ecclesiam nemo pacificus senserit.

[ocr errors]

14. Sexta ratio. Tandem his affinis est sexta ratio: nam si privatus spiritus esset regula propriæ fidei, nulla esset hæresis, nullusve hæreticus, vel saltem nullus posset ut hæreticus ab hominibus judicari aut damnari, vel ad aliquam communem fidem tenendam cogi, quæ omnia valde sunt absurda, et contraria non solum Scripturæ, et Patribus ac rationi, sed etiam dictis et factis ipsiusmet regis Angliæ; ergo. Sequela probatur: nam hæreticus non est, nisi qui discrepat a regula fidei; at si privatus spiritus est regula fidei, nullus est, dicens se credere Christo, et Evangelio, ac Scripturæ, qui discrepet a regula fidei, quia nullus est qui discrepet a suo judicio, et suo privato spiritu, ut per se manifestum est. Et hinc etiam aperte sequitur, nullam esse propriam hæresim, quia nulla est regula ipsius doctrinæ secundum se spectatæ, sed in unoquoque homine habet suam regulam, et non potest cum certitudine constare, quis privatus spiritus vera regula sit; ergo nulla doctrina secundum se sumpta potest hæretica judicari saltem ab hominibus. Unde a fortiori sequitur, nullum hominem posse ut hæreticum damnari, quia et nullus discedit a regula quam sequi tenetur, ut ostensum est, et de nullius doctrina constare potest esse hæreticam, ut etiam est probatum. Ac tandem a fortiori infertur, neminem cogi posse ad aliam fidem, præter eam quam legendo Scripturas, per suam certam scientiam, suumque privatum spiritum consequi dixerit. Probatur illatio, quia si illud est fidei fundamentum, nemo cogi potest ut ab illo dimoveatur; ergo neque ut aliam fidem sequatur.

15. Fortasse non deerunt hæretici qui hæc omnia facile concedant. Nam, ut fertur, jam aliqui dixerunt unumquemque salvari posse per illam fidem, quam sibi interius, aut vere Spiritus Sanctus dictat, aut ipse certo quodam modo existimat, id sibi a Spiritu Sancto dictari. Ex quo principio, et illa quæ diximus,

et alia non minus absurda inferuntur, ut, sine vera fide posse aliquem salvari contra apertas Scripturas. Illatio est manifesta, quia ille instinctus, qui putatur esse a Spiritu Sancto, et non est, inducit ad errorem; ergo non est vera fides; ergo si illa existimatio sufficit ad salutem, error etiam sufficit, et vera fides non est necessaria. Unde ulterius sequitur, extra Ecclesiam esse salutem, quod etiam est contra Scripturam, et contra omnes Patres, ut supra dixi, et videri potest Cypr., lib. de Unit. Eccles.; et Augustin., in simili libro, fere per totum, et de Fide et Symb., lib. 3, c. 11, et lib. 4, c. 10; et Fulgent., de Fide ad Petrum, c. 37 et 39; et Pacian., ep. 2 ad Sempron. Sequela patet, quia ubi vera fides non est, nec vera Ecclesia esse potest, sicut (teste Paulo) nee Ecclesia potest subsistere sine unitate fidei; ergo si quis posset salvari sine vera fide, posset etiam extra Ecclesiam habere salatem. Denique qui sic sentiunt, non solum contra Scripturam et Patres, sed etiam contra omnem rectam rationem loquuntur; nam et ab omnibus credentibus auferunt certitudinem fidei, et omnibus schismaticis et hæreticis liberam licentiam tribuunt, et latissimam viam omnibus dissensionibus sternunt, quæ sunt contra rectum ordinem sapientissimæ providentia Dei. Non enim præcepisset unitatem, consensionem et securitatem in certitudine suæ fidei; reliquisset vero Ecclesiam sine via aut modo conservandi hane fidem certam, et ejus unitatem.

tores, qui nec ipsi quidquam ex suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt, sed acceptam a Christo doctrinam fideliter nationibus adsignaverunt. Itaque etiamsi Angelus de cœlis aliter evangelizaret, anathema diceretur a nobis. Et in cap. 7, addit, doctrinas hoc proprio judicio inductas, esse doctrinas hominum et dæmoniorum prurientibus auribus natas de ingenio sapientiæ sæculi. Et eodem modo August., epist. 85, alias 222, et lib. 2 de Nuptiis, c. 31, et alii Patres communiter, dicunt omnes hæreses, vel inde nasci, vel in eo fundari, quod earum auctores, vel ex proprio affectu Scripturas detorquent ad suos sensus, vel ex proprio judicio, et superbia in illis exponendis errant; ergo spiritus privatus non potest excludere hæresim; imo quatenus est proprius, est ad illam aptissimus, quia hæresis propria electione et judicio inducitur. Et consequenter neque est aptus ad fundandam fidem, maxime quia, cum sit spiritus elationis, nullum habet indicium Spiritus Sancti, qui super humiles requiescit.

16. Non potest ergo negari quin illa, quæ in hac sexta ratione intulimus, absurdissima sint, quale est, vel nullam esse hæresim, vel nullum hæreticum esse damnabilem: utrumque enim repugnat Paulo; nam ad Galatas 5, inter opera carnis numerat dissensiones et sectas, per quas Patres maxime hæreses intelligunt. Et ad Titum 3: Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. Unde constat, proprium spiritum non solum non excusare ab hæresi, sed potius esse propriam radicem ejus; quid enim est proprius spiritus, aut illa certa scientia uniuscujusque, nisi proprium judicium? Unde recte Tertullian., lib. de Præscriptionib. hæret., c. 6: Ideo (inquit) sibi, dixit Paulus, damnatum hæreticum, quia et in quo damnatur sibi eligit. Nobis vero nihil ex nostro arbitrio inducere licel, sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit. Apostolos Domini habemus auc

17. Rex Angliæ, dum prædictum astruit fidei fundamentum, secum pugnat. Regis ad sectarios de unitate fidei exhortatio repugnantiam involvit. Denique ipsum etiam regem Angliæ, dum tale ponit fundamentum fidei, quæ damnationi hæresis et hæreticorum repugnet, secum pugnare constat. Tum quia ipse, in Præfat., p. 43, damnat omnes hæreticos, quos antiqui Patres damnarunt; et ideo ibidem maxime contendit se ab hæreticorum numero eximere, et ab hac nota purgare. Et pag. 55, fatetur se in Puritanorum anarchia expugnanda laborasse, et (ut publica est fama) subditos suos ad Calvinianum variis modis compellit. Hæc igitur cum illius fundamento de certa scientia, proprio judicio et spiritu comparata, plane repugnant. Nam si ipse censet hoc esse fidei suæ firmum fundamentum, et omnes principes christianos exhortatur ut similes sibi sint, cur non eamdem fidei libertatem suis subditis concedit? Numquid in hoc melioris conditionis est rex temporalis, quam subditi? Oportet sane ut Spiritus Sancti assistentiam infallibilem, quam Summo Pontifici negat, sibi adesse vel promissam esse ostendat. Vel si in hoc non habet majus quam cæteri privilegium, quo jure potest alios cogere ad suam fidem sectandam, vel alios magis judicare hæreticos, quam se ipsum, cum nullum majus indicium Spiritus Sancti ipse ostendat, quam alii? Unde obiter etiam adverto, incassum laborare eumdem

regem, cum in sua Præfatione, pag. 157, sectarios omnes, seu Protestantes exhortatur, ut inter se veræ fidei unitatem conservent, et communionem spiritus in vinculo pacis retineant. Nam fundamento fidei, quod sibi et omnibus proponit, talis unitas et concordia plane repugnat, ut ostensum est, et ipsa rerum experientia satis declaravit. Unde optime Tertullianus, de Præscrip., c. 42: Mentior, si non etiam a regulis suis variant inter se, dum unusquisque proinde suo arbitrio modulatur quæ accipit, quemadmodum de suo arbitrio ea composuit ille, qui tradidit; agnoscit naturam suam, et originis suæ morem profectus rei. Idem licuit Valentinianis, quod Valentino, idem Marcionistis quod Marcioni, de arbitrio suo fidem innovare. Denique penitus inspectæ hæreses omnes in multis cum auctoribus suis dissentientes deprehenduntur. Plerique nec ecclesias habent, sine matre, sine sede, orba fide; extorres quasi sibi, late vagantur.

18. Objectiones opposite sententiæ.-Superest testimoniis quibusdam satisfacere, quæ ad errorem suum de oppugnato fidei fundamento retorquent Protestantes ex quibus quædam, quæ videntur esse præcipua, in superioribus obiter expedivimus. Addunt vero alia, in quibus præcipimur Scripturas scrutari, Joan. 5, sicut faciebant Thessalonicenses, Actor. 17. Adduntque Scripturas, præsertim in rebus fidei et morum ad salutem necessariis, claras esse, et ab omnibus intelligi posse, ut sumitur ex Augustino, lib. 2 de Doctrina Christ., c. 9, dicente: In his, quæ aperte in Scriptura posita sunt, inculcari illa omnia, quæ continent fidem moresque vivendi. Idem sensit Chrysost., hom. 3 in 2 ad Thessalon., circa finem, dicens: Omnia sunt dilucida et recta, quæ sunt in divinis Scripturis, manifesta sunt quæcumque sunt necessaria. Et similia habet Hom. 13 in c. 2 ad Cor., in fine, et homil. 33 in Acta, versus finem, et Hom. 3 de Lazaro et divite. Indicat etiam Ambros., Psal. 118, Octonario 14, circa illa verba Lucerna pedibus meis verbum tuum. Hinc ergo concludunt, cum Scriptura clara sit, non esse necessariam aliam regulam, sed solum ut ipsa attente legatur et intelligatur. Præsertim, quia facienti quod in se est, et petenti, dabitur intelligentia et sapientia, Jacobi primo; et qui voluerit voluntatem Dei facere, cognoscet doctrinam Christi, ut ipse promittit, Joan. 7. Denique addunt, quod Christus de se dixit, Joan. 5: Ego ab homine testimonium non accipio, etc.

19. Verumtamen hæc inania prorsus et futilia sunt, quia si circumstantiæ singulorum locorum attendantur, in occasionibus longe diversis, et alia mente ac intentione dicta sunt. Primum enim, quis abnuit scrutandas et evolvendas esse Scripturas? vel ubi majori cum diligentia et fructu fit, quam in Ecclesia Catholica et Romana? Hoc ergo studium necessarium est; modus autem, et delectus, ac prudentia postulatur. Deinde nemo etiam refugit posse Ecclesiæ Doctores et Sapientes aliquid, de propria industria et ingenio, ad Scripturarum intelligentiam investigandam excogitare, easque per humanam sapientiam interpretari. Hoc enim fecerunt Patres omnes, non ex speciali privilegio, sed ex ordinaria lege maxime consentanea ipsismet Scripturis, et naturali hominis conditioni, et ita hoc etiam nunc Doctores catholici observant.

20. Duplex Scripturæ interpretatio alia authentica, alia doctrinalis. Oportet autem duplicem Scripturæ interpretationem distinguere: unam vocare possumus authenticam, alteram communem, seu privatam. Quam distinctionem videntur adversarii dissimulare aut ignorare, cum tamen similis frequentissima sit inter jurisperitos in suarum legum interpretatione. Nam quædam est authentica, id est, habens vim legis, de qua ipsamet jura dicunt, ejus esse interpretari legem, cujus est condere; alia est doctrinalis tantum, quæ licet illam auctoritatem non habeat, tamen ad humanum regimen suam habet utilitatem. Ad hunc ergo modum necessaria est aliqua interpretatio authentica Scripturæ Sacræ et non minus in iis, quæ ad fidem et mores pertinent, quam in aliis, imo eo magis quo in illis certus et indubitatus sensus magis necessarius est. Nec refert quod illa soleant esse clariora, quia semper possunt habere ambiguitates, ex varietate significationum aut sensuum, et præcipue quia omnia solent pervertere hæretici, teste Augustino, lib. 2 de Nuptiis, c. 31, ubi sic ait: Non est mirum, si Pelagiani dicta nostra in sensus quos volunt, detorquere conantur, quando et de Scripturis sanctis, non ubi aliquid obscure dictum est, sed ubi clara et aperta sunt testimonia, id facere consueverunt, more quidem hæreticorum etiam cæterorum. Ob has ergo causas necessaria est authentica interpretatio. Præter hanc vero necessaria etiam est doctrinalis ad Ecclesiæ ædificationem et utilitatem, et ad resistendum hæreticis, quia omnis Scriptura di

vinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne bonum institutus, ut dicit Paulus, 2 ad Tim. 3.

21. Interpretatio authentica non potest ab spiritu pricato prodire.- Prior ergo interpretatio non potest fieri privato spiritu, et de hac procedunt omnia quæ diximus; nam hæc est quæ ad fidei fundamentum pertinet, et ideo solum ab illo fieri potest, cui clavem scientiæ specialiter Christus promisit, et tunc non ab homine, sed a Deo per hominem testimonium accipitur. Ipse enim Christus et assistentiam suam, et Spiritus Sancti magisterium Ecclesiæ suæ promisit. Posterior autem Scripturæ interpretatio, cum per se non ha beat infallibilem auctoritatem, humana esse potest, et privata auctoritate fieri, dummodo non temere et ad libitum fiat, sed ita ut neque aliis Scripturæ locis, neque Ecclesiæ definitionibus, neque communi sensui Patrum repugnet. Neque tamen hujusmodi etiam interpretatio omnibus permittenda est, sed Doctoribus Ecclesiæ ad hoc munus vocatis; aliis vero, quamvis lectio Scriptura interdum possit esse utilis, pro legentis capacitate, non tamen ad eam interpretandam, sed ad illam simpliciter intelligendam, prout communiter in Ecclesia exponitur. Neque etiam legenda est ad fidem examinandam propria scientia, sed potius ex fide legenda est ad alias utilitates et fructus ex illa hauriendos, et in hoc sensu loquuntur Patres in locis allegatis, et videri etiam potest Basilius, in serm. de Vera et pia fide, et in Regulis brevioribus, interrogat. 95, ubi optime, quamvis breviter, hoc docuit.

CAPUT XII.

pugnatorem particularis sectæ Anglicanæ, si ostenderimus, illam non esse catholicam fidem, convincemus etiam illum non esse defensorem catholicæ fidei, et tunc fore talem quando, pie ac sincere cognita veritate, ad Ecclesiæ Romanæ gremium (quod faxit Deus) et obedientiam redierit. Quamvis autem ex hactenus dictis satis inclaruerit sectam illam, quæ firmum fidei fundamentum non obtinet, nequaquam posse veram Ecclesiam esse, aut catholicam fidem profiteri, nihilominus ut evidentius id constet, operæ pretium visum est, per antiquissimam traditionem Ecclesiæ ex ipsa appellatione catholicæ fidei aperte deductam, idem ostendere. In hoc autem attributo duo spectari possunt, scilicet, et nomen ipsum, seu cognominatio ab illo sumpta, et res seu proprietas significata per nomen, ex quibus diversa argumenta solent Patres sumere ad veram fidem vel Ecclesiam cognoscendam, et ideo prius de nomine, postea de ratione nominis dicemus.

2. Nomen Catholicæ, fidei et Ecclesiæ adaptatur. Supponimus autem imprimis hoc nomen catholicæ, tam Ecclesiæ quam fidei attribui solere; nam in Symbolis Apostolico et Nicæno confitemur unam Ecclesiam Catholieam, et in Symbolo Athanasii, de collectione ipsa articulorum fidei dicitur: Hæc est fides catholica, quam nisi quisquis fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Cui autem illarum, scilicet, Ecclesiæ an fidei, prius fuerit hoc nomen impositum, incompertum mibi fateor; potuit enim Ecclesia vocari Catholica, quia fidem catholicam profitetur, et e contrario fides potest dici catholica, quia ab Ecclesia Catholica retinetur et traditur, vel certe utrique per se spectatæ potuit hoc nomen attribui, quia ratio ejus, seu omnis proprietas, quæ per illud indicatur, tam in vera Ecclesia quam in vera fide

EX NOMINE (CATHOLICA) ANGLICANAM SECTAM FI- per se invenitur, ut in sequenti capite decla

DEM CATHOLICAM NON ESSE OSTENDITUR.

1. Quoniam hæc appellatio catholica semper distinxit, et Ecclesiam Christi a synagogis Satanæ, et veram fidem ab hæresi, ut sufficienter probant symbola fidei, et perpetua Patrum traditio (ex quibus nonnullos retulimas, et plures in hoc capite referemus) ideo rex Angliæ notam hæretici vitare cupiens, ut in sua Præfatione ostendit, titulum defensoris catholicæ fidei assumit, quo catholicam fidem credere et tenere profitetur. Cum autem compertum sit, ipsum esse defensorem ac pro

rabimus. Unum autem certum est, scilicet, illa duo ita esse conjuncta, ut separari nequeant, quia nec fides catholica esse potest extra veram Ecclesiam, nec Catholica Ecclesia sine vera fide, nam ubi Ecclesia Catholica fuerit, erit etiam catholica fides, et e contrario, et ideo semper de illis indifferenter loquemur.

3. Catholicæ nomen Anglia affectat.-Secundo statuendum est, hoc nomen antiquissimum esse, quamvis non defuerint hæretici etiam antiqui, qui contra illud obmurmurare ausi fuerint, ut de Symproniano Novatiano

refert Pacianus, contra Parmen., epist. 1 et semperque vere indicasse et indicare id quod 2. Et fortasse non desint aliqui ex hujus tem- significat, et propter quod impositum est. pestatis novatoribus, qui illud respuant, eo 4. Hoc nomen inditum est Ecclesiæ ut ab quod in libris canonicis non inveniatur scri- hæreticis conventiculis discriminaretur.-Terptum. Verumtamen quantum ex verbis regis tio igitur supponendum est, hoc nomen atAngliæ conjicio, Anglicana secta illud non tributum esse Ecclesiæ, et fidei Christi, ad detrectat, imo tanquam nomen veræ fidei, distinguendam illam ab hæreticorum doctrireligionis, et Ecclesiæ, catholicismi nomen nis et conventiculis. Testis est idem Pacianus, affectat, sibique cupit attribuere, ut in ipso in eadem Epist. 1, sic dicens: Cum post Apostitulo defensoris catholicæ fidei rex ipse sa- tolos hæreses extitissent, diversisque nominitis ostendit. Præterquam quod hæc vox in bus columbam Dei, atque reginam lacerare per allegatis Symbolis approbata invenitur, ita ut partes et scindere niterentur, nonne cognomen sub illa denominatione jubeamur, unam Ec- suum plebs apostolica postulabat, quo incorclesiam et fidem Catholicam recognoscere ac rupti populi distingueret unitatem, ne intemeconfiteri; ergo rex Angliæ, qui dicta symbo- ratam Dei Virginem error aliquorum per memla admittere profitetur, negare non potest bra laceraret, nonne appellatione propria denomen illud, vel rem per illud significatam. cuit caput principale signari? Quam necessiDenique ipsa veneranda antiquitas, et Pa- tatem adhibito exemplo declarat, dicens: Si trum omnium ætatum consensio, ostendit no- forte ingressus populosam urbem Marcionitas, men hoc non sine divino numine in Ecclesia Novatianos, et cæteros ejusmodi comperisintroductum esse Certe (inquit Pacianus, sem, qui se Christianos vocarent, quo cognodicta Epist. 1), non est ab homine mutuatum, mine congregationem mer plebis agnoscerem, quod per secula tanta non cecidit, catholicum nisi Catholica diceretur? Unde postea conistud nec Marcionem, nec Apellem, nec Monta- cludit: Christianus mihi nomen est, Catholi num, nec hæreticos sonat auctores. Multa nos cus vero cognomen : illud me nuncupat, istud Spiritus Sanctus edocuit, quem Paracletum ostendit; hoc probor, inde significor. Eamdem Apostolis, et magistrum Deus misit e cœlis. causam et necessitatem hujus nominis staMulta ratio, sicut dicit Paulus, et honestas, tuit, et pro more, acute satis explicavit Auet (ut ait) ipsa natura. Quid? parva nobis de gustinus, lib. contra Epist. Fundamenti, c. 4, apostolicis viris, parva de primis sacerdotibus ubi inter vincula quæ ipsum in Ecclesia tecurrit auctoritas ? Et infra: Age, si illi usur- nuerunt, enumerat: Ipsum Catholicæ nomen, pando nomini huic auctores idonei non fuerint, quod non sine causa inter tam multas hæreses nos idonei erimus negando? et nostram potius sic ista Ecclesia sola obtinuit, ut cum omnes auctoritatem Patres sequentur, et emendanda hæretici, Catholici dici velint, quærenti tamen Sanctorum cedet antiquitas, et jam putrescen- peregrino alicui, ubi ad Catholicam conveniatia vitiis tempora canos Apostolicæ antiqui- tur, nullus hereticorum, vel basilicam suam, tatis eradet? Quæ gravissimus hic Pater ante vel domum audeat ostendere. Idem docuit lib. mille et trecentos annos scripsit, tunc testa- de Vera relig., c. 7, cujus verba postea refetus fuisse antiquissimum hoc nomen, et merito; nam ex Symbolo Apostolorum constat ab ipsis fuisse approbatum; in eo enim profi-. temur Sanctam et Catholicam Ecclesiam, quæ verba non sunt minus antiqua in illo Symbolo quam cætera, et ita leguntur et explicantur ab omnibus antiquis, Cyrillo, Ruffino, et Augustino. Ergo ab Apostolorum tempore cum ipso symbolo nomen etiam Catholicæ semper Ecclesia conservavit. Unde etiam Pacianus illud nomen admiratur Quia tanto tempore non ceciderat? Ergo multo majori admiratione dignum est, quod usque ad nostra tempora conservatum fuerit, et eidem Ecclesiæ ac fidei attributum. Igitur evidentius nunc ostenditur, nomen hoc neque datum, neque conservatum esse sine speciali Dei providentia,

ram.

5. Eamdem rationem hujus vocis nobis tradidit Cyrillus Hierosolymit., Cateches. 18. Nam quia nomen Ecclesiæ absolute dictum, et antiquam Synagogam, et quamlibet congregationem, et malignantium etiam, id est, hæreticorum Ecclesiam significare potest: Propterea (inquit) nunc confirmans fides tradidit, ut dicas: Et in unam Sanctam Catholicam Ecclesiam, ut illorum quidem fœda conventicula fugias, perseveres autem in Catholica Ecclesia, in qua renatus es. Ubi confirmantem fidem appellat Symbolum, quod exponit. Et statim monet non esse quærendum ubi sit Ecclesia, sed ubi sit Catholica Ecclesia: Hoc enim (ait) proprium nomen est Sanctæ hujus, et matris omnium nostrum, quæ est sponsa

« PredošláPokračovať »