Obrázky na stránke
PDF
ePub

ves auctores qui ita sentiunt, et quia non est illa sententia damnabilis, cum non sit aperte contra Scripturas, vel communem traditionem, aut Ecclesiæ sensum. Quod autem haud dubie ita sit, sine fundamento dicitur, quia nullum potest rex ostendere Scripturæ locum, quo dubitationem omnem illius assertionis auferat. Quin potius longe probabilius est paradisum non esse deletum per aquam diluvii, sed usque nunc in sua amoenitate et pulchritudine conservari, ibique Eliam et Enoch in quadam vitæ felicitate vivere, ut eam recte describit Bernardus, serm. 3 et 6 de Ascens. Domini. Et Augustinus, dicto cap. 23 de Peccat. origin., dixit curiose quidem inquiri, qualis vel ubi sit paradisus, ubi Deus constituit hominem, quem formavit ex pulvere, cum tamen esse illum paradisum, fides Christiana non dubitet. Ubi non tantum dicit fuisse, sed esse. Verumtamen de hac quæstione alibi pro captu meo disputavi, et ideo illam omitto, et quia præsens controversia ab illa non pendet. Nam, licet paradisus ille fuisset per diluvium deletus, potuisset Deus vel alibi locum statui illorum duorum prophetarum convenientem præparare, vel illummet locum aut partem ejus ad pristinum statum, vel saltem ad amoenitatem illis hominibus convenientem restituere. Ac denique quamvis ibi nunc illi testes feliciter et sine peccato vivant, venient nihilominus saccis vestiti, non ut pro præteritis peccatis satisfaciant, neque fortasse quia illa maceratione carnis ad alia vitanda indigebunt, sed propter exemplum hominum tunc viventium, ut luctum et mostitiam (ut Athanasius inquit) ostendant.

CAPUT XIV.

UTRUM EX ALIIS SCRIPTURÆ LOCIS OSTENDI POSSIT ELIAM ET ENOCH FUTUROS ESSE SECUNDI CHRISTI ADVENTUS PRÆCURSORES, ET TESTES CONTRA ANTICHRISTUM.

1. Multa alia Scripturæ loca significant duos illos testes fore, Enoch et Eliam. - Rex Jacobus in sua Præfatione fidenter affirmat, verbum nullum in Scripturis reperiri, quod innuat vel Enochum et Eliam redituros esse, et cum Antichristo dimicaturos, in eoque conflictu occidendos, aut quidquam simile passuros. Ut autem hoc ostendat, discurrit per ea Scripturæ loca, quibus non solum Bellarmi

1 Pag. 77.

nus, quem ipse tantum accusat, sed etiam antiquissimi Patres et Catholici omnes solent dogma illud confirmare; et omnibus respondere aggreditur, imo et mala fide agere, qui dicta loca illo modo interpretantur, conatur evincere. Nos vero, Catholicorum sententiam sequentes, asserimus multa esse in Scriptura testimonia, quibus verum illud dogma ita confirmatur, ut licet per se certam fidem divinam non faciant, nihilominus ita prædictam veritatem comprobant, ut sine formidine pradenter credi possit, præsertim accedente consensu antiquorum Patrum, et omnium fere expositorum interpretatione. Et quoniam de loco Apocalypsis satis jam diximus, nunc per cætera discurremus. Et quia illa, quæ de Elia loquuntur, clariora sunt, prius de Elia, postea de Enocho dicemus.

2. Id imprimis ostenditur de Elia. - Dicimus ergo primo Eliam venturum esse, ut sit præcursor secundi Christi adventus, et ut reliquias Israel ad Christum convertat, et ab Antichristo avertat, et sic contra Antichristum pugnet. Hæc assertio imprimis probatur ex verbis Malachia, cap. 4: Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis, et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum, ne forte veniam, et percutiam terram anathemate. Quæ verba de vero Elia in persona, et de missione illius ante diem judicii finalis, et prope illum fere communi consensu antiqui Patres intellexerunt, Chrysostomus, Homil. 58 in Matth., et 4 in 2 ad Thessal.; Theodoret., orat. 10 in Dan., in fine, circa cap. 12; Ambros., 1 Corinthior. 4, in id: Puto enim quod Deus, etc.; Augustin., 20 de Civitat., c. 29; Gregorius, 9 Moral., c. 4; Prosper, in Dimid. temporis, c. 43; Damascenus, lib. 4 de Fide, c. 28; Isidorus, lib. de Vita et morib. Sanctor., c. 35; et Julian. Pomer., lib. 1 contra Judæos, ante medium. Item expositores in eumdem locum, præsertim Cyrillus, Theodoretus; et in loca Matth. 11 et 17, præsertim Hieronymus, Euthymius, Theophylactus, Anselmus, et D. Thomas; et in Apocalyps. 11, præsertim Aretas, dicens : Et certe quod Elias venturus sit, manifestum est, quoniam Scriptura hoc prædixit, quæ per Malachiam vaticinatur: Ecce ego mittam vobis Eliam.

[blocks in formation]

etiam judaicam fabulam,ac subinde hæresim, quam qui credit, Christianum esse non putat, quia verbis Christi contradicit. Ait ergo Malachiam non loqui de Elia in persona, sed in spiritu; nec de secundo Christi adventu, sed de primo, cujus diem magnum et horribilem vocat propter diem passionis et mortis Domini, ac proinde prophetiam illam in Joanne Baptista fuisse completam. Quod totum probat testimonio Christi, Matth. 11, ubi cum multa de Joanne dixisset, adjungit: Omnes Prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt, et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. Quid clarius? Et addit c. 17, cum discipuli ipsum interrogassent: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oportet primum venire? Respondens ait : Elias quidem venturus est, et restituet omnia dico autem robis quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum. Et subdit Evangelista: Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis. Et similia fere habet Marc., cap. ultim., quæ postea ponderabimus. Et pro hac sua sententia solum quemdam Bibliandrum hæreticum allegat. Posset vero Hieronymum etiam adducere, qui non solum Joannem Baptistam, sed omnem chorum Prophetarum Christo testimonium perhibentium nomine Eliæ ibi significari intelligit, et addit, Christum in Evangelio in Elia Joannem intellexisse; et Rupertus ibi dubius esse videtur de sensu Malachiæ, quamvis simul dicat plures Doctores, quibus omnes (ait) fere consentimus, credere Eliam ad litteram esse venturum, et omnia restituturum.

4. Malachias in sensu proprio de secundo Christi adventu loquitur. Sed adverto aliud esse loqui de primario sensu litterali, et maxime proprio Malachia, aliud de sensu, vel secundario, vel mystico et spirituali. Dico ergo negari non posse quin Propheta ad litteram, et in sensu maxime proprio, et nomini consentaneo, loquatur de secundo Christi adventu, et de propria persona Eliæ. Probatur primo, quia a principio capitis aperte loquitur Malachias de die judicii, de illa enim ait: Ecce dies veniet succensa quasi caminus, et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem stipula, et inflammabit eos dies veniens, etc. Quæ verba manifeste indicant sermonem esse de die iræ, et vindictæ divinæ, ante quam præcedet ignis omnia comburens, quæ propriissime conveniunt in diem judicii, in diem autem vel tempus primi adventus Christi, nullo modo. Et in toto contextu sequenti

idem sensus comprobatur. Et ita in hoc nec Hebræi, nec catholici expositores vel Patres discordant. Ergo cum postea dicit: Antequam veniat dies domini magnus et horribilis, de eodem die judicii loquitur, qui erit magnus justis, et horribilis peccatoribus (ut ait Hieronymus), nam et contextus et litteræ consecutio hoc postulat, et proprietas verborum id satis indicat, et consonant verba Joel. 2. Nam sicut dixit Malachias: Mittam Eliam antequam veniat dies magnus et horribilis, ita Joel postquam late depinxisset præcedentia ad diem judicii, dicens: Ante faciem ejus ignis volans, sol et lena obtenebrati sunt, Dominus dedit vocem suam, et similia, concludit: Magnus enim dies Domini, et terribilis valde; ergo dies illa magna et horribilis in utroque loco est dies judicii. Quam etiam magnam appellat Sophon., cap. 1, et horribilitatem ejus egregie describit, dicens: Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis, dies iræ dies illa, dies tribulationis, et angustiæ, etc. Similiter eumdem diem vocat magnum et ira, Joannes, Apocalyp. 6. Non ergo accommodantur recte verba Malachiæ diei passionis Christi, nec invenietur antiquus expositor vel Sanctus, qui ita intellexerit. Et specialiter notavit Chrysostomus, homilia 58 in Matth., ponderans ultima verba Malachiæ : Ne forte veniens percutiam terram anathemate, quæ non primo adventui Christi, sed secundo recte accommodantur.

5. Malachias litteraliter loquitur de Elia, secundi adventus præcursore. Secundo hinc fit ibi etiam Malachiam proprie et ad litteram loqui de Elia, et prædicere illum esse futurum 'secundi adventus Christi præcursorem. Quod magis confirmant Septuaginta interpretes : Ecce ego mittam Eliam Theslitem, ut habetur in versione Hieronymi, et in Latina nuper correcta, et legunt Cyrill. et Theod. in Michæam, et Tertullianus, lib. de Anima, c. 35; Aug., Euth., Arethas supra; et Chrysost., Homil. 38 et 58 in Matth. Qui notat, additam nomini Eliæ fuisse circumstantiam patriæ, ut tolleretur ambiguitas, et notaretur sermonem esse de propria persona Eliæ.

6. Clarius id insinuatur in libro Ecclesiastici. -- Hunc locum Protestantes cum ratione non possint, conviciis dissolvunt. - De eodem Elia omnia hæc ab Ecclesiastici auctore prædicta sunt. Tertio idem comprobatur ex verbis Ecclesiastici, 48, ubi a principio capitis de Elia propheta loquitur Sapiens, ejusque insignem sanctitatem, magna prodigia, et si

gna mirabilia, singularemque translationem describit et postea subjungit: Qui scriptus es in judiciis temporum, lenire iram Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob. Ubi, quæso, scriptus est in hunc modum Elias, nisi apud Malachiam? ergo de eodem Elia Malachias loquitur, de quo Sapiens, ac subinde de propria persona Eliæ. Ad quæ verba respondet rex Angliæ, cum constet Ecclesiasticum alludere ad verba Malachiæ, Christum, interpretando Malachiam, etiam Jesum Sirach exposuisse: Neque dedecori est (ait) huic mortali Jesu explicari ab immortali veroque Jesu, licet ad pudorem et confusionem hæreseos Jesuitarum. Similiaque convicia libere proferunt Protestantes, quando nec probabilia nec verisimilia facere possunt, quæ dicunt. Quis enim legens caput illud Ecclesiastici, sibi persuadeat non loqui a principio de vero Elia? Sumpserat enim ille Jesus onus laudandi viros gloriosos parentes suos, ut dixerat c. 44, et incipiens ab Enoch, per Noe, Abraham, Isaac, Jacob, et cæteros Prophetas, pervenit ad Salomonem, in fine cap. 47, et postea incipit in 48: Et surrexit Elios Propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat, qui induxit in illos famem, etc. Et dejecit de cœlo ignem ter, et alia, quæ historice aperte refert usque ad illud: Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus ejus. Et postea de Eliseo sermonem prosequitur. In medio autem illius enarrationis de Elia interponit illa verba, Qui scriptus es in judiciis, etc. Qui ergo verisimile est, relativum qui, non referre personam propriam illius Eliæ, de quo in antecedentibus et sequentibus sermo texebatur? aut quis talem interpretationem Christo imponat? Præsertim cum eodem locutionis genere illi dicatur: Qui sustulisti mortuum ab inferis, Qui dejecisti reges, Qui audis in Sina judicium, Qui ungis reges, Qui receptus es in turbine ignis, et statim: Qui scriptus es.

7. Regis expositio confutatur. — Suspicor sane, sub verbo explicandi intellexisse regem verbum emendandi, vel corrigendi, et ideo dixisse, non fuisse dedecori Jesu mortali exponi, id est, corrigi et emendari a Jesu immortali, sentiens Jesum mortalem non recte intellexisse verba Malachiæ, et ideo aliter quam ipse senserit, explicatum esse a Jesu immortali. Cum enim rex sentiat, illum librum non esse canonicum, facile in illo admittet aliquid quod emendari potuerit. Sed licet hoc non esset dedecori homini mortali a se loquenti,

fuisset tamen dedecori Spiritai Sancto, qui per illum loquebatur, ut vera fides docet, illum librum ut canonicum nobis proponens. Talis ergo interpretatio regia non potest Jesuitis esse pudori, rex videat an ipsi sit honori. Neque per illam aliqua hæresis confutatur, quæ per Dei gratiam hactenus in Jesuitis cum veritate notari potuerit, sed potius interpretatio illa hæresim involvere convincitur, quia vel male sentit de libro Ecclesiastici, vel certe non interpretationem, sed corruptionem verborum ejus Christo attribuit.

8. De duplici Elia, altero vero, altero mystico, Christus loquitur. Quarto, Malachiam de persona Eliæ fuisse locutum, probamus ex ipsis Christi verbis, Matth. 17, ubi interrogantibus discipulis quid esset quod Scribe dicebant, oportere Eliam venire primum, id est, ante adventum Messiæ, respondit Christus dando primum: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. Deinde vero addit se cundum, scilicet: Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eum quæcumque voluerunt, sic et Filius hominis passurus est ab eis. Ex quo contextu imprimis colligo, Christum de duplici Elia esse locutum, nam de uno ait esse venturum, de alio vero dicit jam venisse; de primo item dicit quod restituet omnia, de altero vero non hoc dicit, sed potius esse male tractatum, et quasi contemptum a Judæis, quia illi non crediderunt, et fecerunt in eum quæcumque voluerunt. Denique tacite indicat duplicem suum adventum, unum in quo passurus fuit a Judæis, ante quem venit spiritualis Elias, de quo proximo loco sermonem fecerat; alium, in quo non ad patiendum, sed ad complendum omnia veniet, ante quem venturus est proprius Elias, de quo propterea prædixit, quod restituet omnia. Juxta quem sensum summa seu paraphrasis responsionis Christi est: Verum quidem est Eliam verum et proprium esse venturum, non tamen modo, sed eo tempore quo restituenda sunt et complenda omnia dico autem vobis esse alium spiritualem Eliam, qui jam venit tanquam præcursor istius mei adventus, in quo veni ad patiendum pro hominibus, a quibus ipse etiam male et infideliter tractatus est.

:

9. Vulgarem de Elia venturo opinionem Christus non improbavit. - Hunc autem esse verum et litteralem sensum verborum Christi, ostendo primo, quia est simplicissimus, et valde consentaneus verborum contextui et proprietati, quæ servanda est, nisi ubi

!

clara fuerit metaphora, et ita hic sit. Nam in priori sententia, et nomen Eliæ, et futurum verbum veniet, proprie intelligitur, idemque de verbo restituendi omnia, statim explicabimus. In altera vero parte, nomen Eliæ spiritualiter exponitur, quia Christus ipse tam aperte illud declaravit, ut discipuli sensum intellexerint, alia vero verba omnia in sua proprietate retinentur. Accedit quod in prioribus verbis aperte Christus annuit sententiæ scribarum, quæ in illo populo erat vulgaris et receptissima, et tanquam vera illam approbat, nimirum, Eliam Prophetam esse venturum. Neque unquam significavit deceptos fuisse, qui de vero Propheta Elia prophetiam illam intelligebant. Postea vero, quasi addens mysterium novum non destruens prophetiæ litteram et veritatem, sed illam elevans ad spiritualem sensum, addit: Dico autem vobis, jam venit, et non cognoverunt eum. Cum ergo hic sit planus sensus, sine causa laborat rex Angliæ, ut illum evertat, dicendo Christum in priori parte usum esse verbo futuro veniet, non affirmando, sed referendo quod Propheta dixerat, et postea addidisse præteritum venit, ut explicaret prophetiam, et doceret, jam esse impletam. Sed profecto magnam vim facit illis verbis: At ille respondens ait: Elias quidem venturus est, nam hæc non sunt verba referentis, sed affirmantis et consentientis. Nec discipuli dubitabant an Propheta id dixisset, sed an futurum esset; ipse autem respondit ita quidem futurum esse, et nihilominus addit, alio spirituali modo Eliam jam venisse. Sicut enim Paulus, 2 ad Thessalon. 2, de Antichristo dixit: Mysterium jam operatur iniquitatis, et de eodem subdit: Et tunc revelabitur, ita intelligere possumus dixisse Christum, Eliam in mysterio jam venisse, in persona vero adhuc esse venturum. Et hoc magis declaravit Marcus, c. 9, ubi prius refert dixisse Christum: Elias cum venerit primo, restituet omnia. Et infra subjungit: Sed dico vobis, quod et Elias venit, ubi priora verba clarissime affirmando dicta sunt, et non referendo, et in posterioribus particula et, unius Eliæ ab alio, et duplicis etiam adventus distinctionem denotat.

est sermo de Elia proprio venturo, de illo dicitur, vel quod convertet homines ad Deum, vel quod placabit iram Dei, et sic etiam illi tribuit Christus quod restituet omnia, quo verbo, omnia, quæ aliis verbis Malachias et Ecclesiasticus dixerunt, complexus est. Nec possunt illa verba Joanni Baptistæ recte accommodari, cum sua prædicatione parum Judæis profecerit. Quod enim Calvinista respondent, restituisse omnia, quia prædicavit Christum, qui omnia restituit, frivolum et valde extortum est. Tum quia verbum restituet omnia, significat efficaciam et effectum prædicationis ipsiusmet Eliæ futurum eodem tempore, et per ipsum, ut aperte constat ex proprietate verborum. Tum etiam quia alias quilibet Christi prædicator dicetur restituere omnia, etiam si prædicatione sua nihil proficiat, quod ridiculum est. Tum denique quia cum Malachias dicit de Elia : Et convertet corda patrum ad filios, non potest exponi, id est, prædicabit eum, qui convertet; imo nec recte exponemus dicendo, Ita prædicabit ut ad convertendum sufficiat; sed sensus planus est, Convertet efficaciter, seu ita prædicabit ut convertat; hæc enim est vis verbi, et hoc declarant verba Dei per eumdem prophetam subjuncta: Ne forte veniam et percutiam terram anathemate. Ita ergo dixit Christus, restituet omnia, quia cum Judæi priori Eliæ non crediderint, et a vero Christo discesserint in ejus primo adventu, per alterum Eliam Christo restituentur, juxta illud Isai. 10, et Pauli ad Roman. 9: Si fuerit numerus Israel tanquam arena maris, reliquiæ salvæ fient. Altera vero pars de spirituali Elia consonat verbis ejusdem Christi, Matth. 14: Si vultis recipere, ipse est Elias qui venturus est, id est, Joannes Baptista, et ut intelligeretur loqui de Elia in spirituali sensu, præmisit: Si vultis recipere, ipse est Elias, id est, ipse vobiscum exercebit Eliæ ministerium, quod erit convertere homines, præscrtim Judæos, ad Christum. Quia vero sine consensu illorum perfici non poterat, ideo dixit, si vultis, ut Chrysostom. et Theophylact. notarunt. Et Hieronymus : Hoc (inquit) quod dictum est: Si vullis recipere, ipse est Elias, mysticum esse et indigere intelligentia sequens sermo Domini demonstrat, dicens: Qui habet aures audiendi audiat, id est, qui valet intelligere attendat, et altiorem sensum verborum percipiat. Nam sicut Angelus de Joanne prædixerat, Lucæ 1, venturum esse in spiritu et virtute Eliæ, ita in præsenti dicitur esse Elias.

10. Joannes Baptista non restituit omnia, cum paucos converterit. - Elias primo adventu paucos, secundo plurimos convertet. - Secundo confirmatur dicta expositio, quia optime concordat cum aliis Scripturæ locis, in quibus de proprio Elia venturo, et de spirituali Elia, qui jam venit, sermo est. Nam ubi

11. Joannes Elias tropice dicitur a veri constabilitur.-Ultimo auctoritate Patrum hæc Eliæ similitudine.-Tertio ipsa metaphora, expositio verborum Domini comprobatur. qua nomen Eliæ Joanni attributum est, indi- Hieronymus enim, Matt. 11, dicit Joannem cat de propria persona illius Prophetæ, cui mystice vocatum esse Eliam propter similitunomen illud prius impositum est, prædictum dinem, et addit, quod sicut Elias futurus est fuisse, mittendum fore præcursorem alicujus præcursor secundi adventus Christi juxta Maadventus Christi, et prædicaturum Judæis ut lachiam, ita Joannes fuit præcursor primi. convertantur ad Christum, nam quia in hoc Quamvis enim ibi solum hanc referat, ut munere Joannes assimilatus est vero Eliæ, aliorum sententiam, ultimo tamen loco eam ideo ipse Elias nominatus est, tanquam ven- ponit, et tacite approbat; Matthæi vero 17, turus in spiritu et virtute Eliæ. Sicut decla- supponit ut veram traditionem Hebræorum ravit idem Lucas, c. 1, addendo: Ut conver- de vero Elia venturo præcursore secundi adtat corda patrum in filios, alludens ad locum ventus, et postea sic exponit verba (Christi: Malachiæ, ut ex verbis ipsis constat, et nota- Ipse, qui venturus est in secundo Salvatoris vit præter expositores ibi, Augustinus, tract. adventu juxta corporis fidem, nunc per Joan4 in Joannem, dicens, Joannem dictum esse nem venit in veritate et spiritu. Et Augustinus, in spiritu Eliam, quia hoc fuit in primo ad- lib. 83 Quæstion., quæst. 58: In secundo (ait) ventu, quod Elias erit in secundo. Idem Gre- adventu in claritate Dominus venturus est, gorius, homil. 7 in Evang.; ipsa ergo meta- cujus adventus præcursor speratur Elias, siphora Eliæ, Joanni attributa, indicat priorem cut primi Joannes fuit, et ideo dicitur a Doprophetiam ad litteram esse prædictam de mino: Elias jam venit, et multa ei homines feproprio Elia. Quod ita etiam confirmatur, cerunt, et si vultis scire, ipse est Joannes Bapnam cum Angelus ait: Veniet in spiritu et tista, qui venturus est. Quia in eodem spiritu, virtute Eliæ, aperte distinguit Eliam a Joan- et in eadem virtute, et tanquam præcedentis ne; ergo supponit proprium Eliam venturum præconis officio, et hic jam venit, et ille ventu in spiritu et virtute, ut convertat corda patrum rus est. Ubi clarissime exponit, Christum loin filios, etc., ac subinde supponit de illo cutum esse de duplici Elia, vero et mystico. Elia, distincto a Joanne, prius fuisse similia Et lib. 1 Quæst. Evang., quæst. 21, de vero verba prædicta. Quocirca licet daremus ver- Elia intelligit illa Domini verba: Elias quidem ba Malachiæ interdum afferri de Joanne Bap- venturus est; et quod additur: Et restituet tista, quasi in eis fuerit prædictus, intelligen- omnia, exponit: Vel eos, quos Antichristi perdum id esset in sensu spirituali, fortasse etiam secutio conturbaverit; vel ipse restituet moriena Spiritu Sancto intento, non tamen est ex- do quæ debet. Idem tract. 4 in Joann., ut sucludendus proprius litteralis sensus, qui mul- pra retuli. Et similiter Ambrosius, lib. 4 in tis aliis modis evidenter comprobatur. Sicut Luc., circa illa verba: Et præibit ante illum quando Joannes de Christo adducit verba il- in spiritu et virtute Elia, inter alias ratiola: Os non comminuetis ex eo, non excluditur nes et similitudines ponit, quia hic prioris, proprius litteralis sensus, quo significatur in ille sequentis Dominici præcursor adventus. typo id ad litteram servatum esse, ut obser- Et lib. 2 de Virginibus, in principio, dicit, vavit Augustinus, tractat. 120 in Joannem, et Eliam, qui virgo fuit, ideo raptum esse in cœChrysost., homil. 84. Ita ergo licet verba lum, et Dominici, ait, venturus est præcursor Malachiæ Joanni in spirituali sensu accom- adventus. Gregor. etiam, lib. 35 Moral., cap. modentur, ad litteram servanda est proprie- 9, alias 6, de vero Elia intelligit; quomodo tas. Nam de Joanne ad litteram prædictum autem restituet omnia, declarat, dicens: fuerat per eumdem Malachiam, cap. 3: Ecce Nunc enim amisit Israelitas Ecclesia, quos ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, convertere prædicando non valuit, sed tunc qui præparabit viam tuam ante te. Quæ verba Elia prædicante, dum quotquot invenerit, prius retulit Christus, Matt. 3, tanquam pro- colligit, velut plenius recipit quod amisit. Et prie de illo dicta, unde præmittit: Hic est eodem modo intellexit verba Christi idem enim de quo scriptum est, etc.; postea vero Gregor., lib. 20 Moral., c. 25, et hom. 12 longe aliter inducit locum Malachiæ, vel po- in Ezech. tius ad illum alludit per attributionem, vel in spirituali sensu ad Joannem verba accommodat.

12. Auctoritate Patrum sententia catholica

13. Patrum Græcorum dicta proponuntur. - Præterea Origenes, tractat. 3 in Matth.,

1 Luc. 1.

« PredošláPokračovať »