Obrázky na stránke
PDF
ePub

mina Sodomæ et Ægypti, et in hoc conveniunt Hieronymus et Lyran. supra allegati, cum expositoribus omnibus.

[ocr errors]

9. Secundæ regis confirmationi satisfit.· In his autem quæ secundo loco rex notat, particula Et, quam rex ponderat, nihil veritati obstat; sensus enim litteralis et clarus est civitatem illam non solum esse spiritualiter Sodomam, et Ægyptum, sed etiam in illa commissum esse illud horrendum facinus occidendi Christum. Unde libenter accipimus quod rex ibi fatetur, sermonem ibi esse de civitate illa, in qua erit sedes regia Antichristi. Item admittimus quod addit, futuram esse plenam tenebris, et fornicationibus, vel spiritualibus, vel carnalibus, ob quas Sodoma et Ægyptus appellatur. Quam vero subjungit interpretationem, ut Christus non in se, sed in suis membris crucifixus ibi dicatur, omnino rejicimus et improbamus. Nam, licet illa regula interpretandi Scripturas de Domino et ejus corpore trita sit, tamen, ut ait Augustinus, 3 de Doctr. Christian., c. 31, illam explicans, quid corpori, quid capiti conveniat, utique intelligendum est. Quia, licet regula, in se ac generatim sumpta, vera sit, in mala ejus applicatione, sine delectu et intellectu facta, gravissime errari potest. Quod sine dubio regi non solum in hoc puncto, sed etiam in toto hoc discursu de Antichristo, imo etiam in aliis fidei dogmatibus, et in abusu aliarum regularum interpretandi Scripturas sæpe contingit, ut aliquoties jam in superioribus notavimus. Et in præsenti est manifestum, primo, quia ibi nulla est necessitas talis regulæ, vel metaphoræ, et illa non est applicanda neque affingenda sine fundamento. Secundo, quia verba non juvant, sed potius repugnant; cum enim dicitur, Dominus eorum, expresse distinguitur caput a membris, et ab illis membris, qui pro ipso interfecti fuerunt. Tertio, quia verba illa, Ubi et Dominus, ponuntur ad designandam civitatem magnam, de qua erat sermo, et distinguendam illam a cæteris; si autem sit sermo de capite in membris, inutile est signum, quia nec tantum Jerosolymis, nec tantum Romæ, sed per universum mundum, et fere in omnibus urbibus ejus, Christus est in suis membris crucifixus. Denique nullus expositorum ita locum illum intellexit, neque aliquis ex Patribus.

10. Ad tertiam regis confirmationem respondetur.-Confirmatione, quam tertio loco rex addidit ex c. 18 Apocalypsis, maxime moti sunt Beda et alii, qui dixerunt Babylonem in

illo capite non civitatem aliquam specialem, sed universum mundum significare, quam expositionem valde probabilem esse supra ostensum est; illa autem posita, cessat objectio. Supponendo autem illam Babylonem esse Romam, argumentum regis parvi momenti est: nam si ex illis verbis, Sanguis omnium, etc., colligi putat etiam Christum interfectum esse Romæ, et ideo exponit esse occisum in membris suis, ergo Abel et Machabæi martyres, item Stephanus, Andreas, et omnes Apostoli Romæ interfecti sunt, nam illi etiam interfecti sunt in terra. At non sunt interfecti Romæ in propriis personis, nec in membris suis, quia Abel aut alius similis non fuit caput Martyrum, nec in eis locum habet regula de capite et corpore; quomodo ergo omnes illi Romæ interfecti sunt? Quod ergo rex de aliis responderit, nos de Christo respondebimus, multoque facilius et probabilius, quia non est necesse illam distributionem intelligere de omnibus Sanctis a principio mundi interfectis, sed de illis qui per tyrannos persequentes Christi Ecclesiam interfecti sunt, et ita non est necesse sub illis comprehendere Christum.

[ocr errors]

11. Romæ dicitur inveniri sanguis eorum Martyrum, qui ejus auctoritate vel approbatione occisi sunt. · Dices saltem necessarium videri omnes Martyres novi Testamenti comprehendi. Propter hoc respondent docti expositores moderni, sensum non esse, omnes Sanctos interfectos esse Romæ, sed dici in ea inveniri sanguinem omnium Martyrum, quia Romana potentia et auctoritate interfecti sunt, quotquot ubique pro Christo interfecti fuerunt, maxime usque ad tempora Joannis. Potestque expositio hæc satis in littera fundari, sic enim habet: In ea sanguis Prophetarum et Sanctorum inventus est, et omnium, qui interfecti sunt in terra. Ubi pondero particulam illam in terra; in hoc enim posteriori loco non dixit in ea, id est, in Babylone, sed in terra, id est, ubique in mundo; ergo non dicit omnes esse Romæ interfectos, sed omnium ubique interfectorum sanguinem Romæ attribui. Sed instabit aliquis, quia etiam hoc modo non omnes Martyres Romanorum imperatorum aut magistratuum ipsorum opera interfecti sunt. Nam Stephanus interfectus est a Judæis populari impetu, aut propria auctoritate; multi etiam in Perside, et aliis locis extra Romanum imperium interfecti sunt. Respondetur imprimis hos paucos esse, eorumque non haberi rationem, neque

esse necessarium ut universales sermones Scripturæ sine ulla exceptione semper intelligantur. Vel dici etiam potest, omnium pro Christo interfectorum sanguinem Romæ inveniri, quia omnium martyria Roma suo exemplo approbavit, et omnibus tyrannis exemplum et animos præbuit ad persequendum Christianos, ac denique quia vel omnium mortibus cooperata est, vel affectu suo consensit, et ita particeps facta est interfectionis omnium.

[ocr errors]

12. Etsi Christus Romana auctoritate sit occisus, violenter ex Joannis verbis dicitur Romæ occisus. Romæ est sanguis martyrum, qui Romæ occisi non sunt. Atque hæc omnia optime in Christi mortem conveniunt, sicque melius accommodantur quæ rex ultimo loco in sua interpretatione dicit, Christum dici interfectum Romæ, quia Romani imperatoris auctoritate interfectus est. Hoc enim violentissime accommodatur ad verba Joannis, cap. 11. Nam ibi non agit de auctoritate, sed de loco, ubi Dominus eorum crucifixus est, ut verba ipsa ostendunt, et occasio propter quam adjuncta fuere, utique ad signum exhibendum quo intelligeretur de qua civitate sermo esset, ad quem finem parum deservit, aut auctoritatem, aut potentiam qua Christus occisus est, nosse; potuit enim in toto orbe Romano, et in quacumque ejus civitate interfici, etiam si auctoritate imperatoris necaretur. At vero in cap. 18, omnes interfecti, sub quibus rex vult Christum comprehendi, non dicuntur interfecti Babylone, sed in terra; sanguis autem omnium dicitur esse Babylone, seu Romæ, utique per participationem, auctoritatem, cooperationem seu consensum, ut dictum est. Hoc autem modo etiam sanguis Christi non in membris tantum, sed etiam in sua persona Romæ inventus est, vel propter rationem regis, quia per Romanos milites et magistratum, et quasi in defensionem auctoritatis Cæsaris interfectus est, vel certe quia Romani imperatores, persequendo et occidendo Christianos, maximum in Christum odium profitebantur, et ita interfectionis ejus participes fiebant. Rex ergo sua illa interpretatione solvit quidem propriam objectionem, quam in præcedenti confirmatione posuerat; non vero exponit, sed corrumpit verba cap. 11, quæ tractamus.

13. D. Hieronymus explicatur. Alibi Hieronymus suam mentem clarius expressit. - Ad Hieronymum respondemus imprimis non favere regi, quia non de Roma, sed de

toto mundo locum interpretatur. Et nihilominus dicimus, etiam illam interpretationem non probari a nobis, quia est a verbis et a mente scribentis aliena, ut explicatum est, censentque viri docti, Hieronymum ibi non tam in propria persona, quam nomine Paulæ et Eustochii loqui, eaque proponere, quæ ad Jerusalem commendandam et ab ignominia vindicandam illæ conferre putabant, non expendendo nec examinando rigorose veritatem eorum, quæ dicebantur. Nec rationes Hieronymi cogunt, tum quia eadem civitas diversis respectibus vel temporibus sancta et iniqua nuncupatur, ut est frequens in Scriptura; tum etiam quia probabile est, civitatem sanctam, de qua Joannes loquitur in initio illius capitis, non esse eamdem cum ciritate magna, de qua in fine loquitur, nam prior est Ecclesia Christi, posterior vero est Jerusalem. Nec est inusitatum in Scriptura Jerusalem comparari Sodomæ, ut ibi late expositores ostendunt, et licet alibi factum non esset, hoc non obstaret quominus Joannes, prævidens futurum Hierosolymitanum statum sub tempore Antichristi, eam comparationem faceret, illaque metaphora uteretur. Nam etiam Roma in antiqua Scriptura non invenitur Babylon appellata, et tamen Petrus et Joannes nomen illud per metaphoram imposuerunt. Denique idem Hieronymus, Daniel. 11, in fine, ex professo docet, Antichristum Jerosolymis collocaturum esse solium regni sui, et ibi in monte Sion esse a Christo interficiendum. Et in hunc sensum exponit late locum Danielis, quem sensum, ut ipse ait, prolixe prosecutus est, ut ostenderet Porphyrii calumniam, et Scripturæ difficultatem, cujus intelligentia absque Dei gratia, et doctrina majorum sibi imperitissimi vel maxime vendicant. Quæ verba ideo refero, ut meam etiam in hoc libro prolixitatem eisdem excusem.

[blocks in formation]

traditam a Paulo, 2 ad Thessal. 2: Homo peccati, filius perditionis, qui extollitur supra omne quod dicitur Deus. In qua omissis duabus prioribus particulis, solum tertiam expendit, et illam Pontifici accommodat, ut illum Antichristianismi arguat. Et in hunc fere modum colligit: Papa se extollit supra omne quod dicitur Deus; ergo est Antichristus. Antecedens patet, nam de regibus vel sacerdotibus, vel de utrisque ait Deus: Ego dixi: Dii estis, Psal. 82. At Papa se extollit supra omnes reges et Episcopos, nam super utriusque gladii potestatem se effert. Ergo extollit se supra omne quod dicitur Deus, ac proinde est Antichristus. Neque in eo loco in verbis Pauli proprietatem aliam, unde Antichristi persona describi seu cognosci possit, considerare voluit, sed post longam digressionem de sede et tempore Antichristi, in p. 102, ad descriptionem personæ illius revertitur, eamque non ex locis clarioribus Scripturæ, sed ex obscurissimis Apocalypsis visionibus eruere conatur. Sed prius quam ad illa obscuriora, minusque utilia, necessitate coacti cum illo divertamus, circa hunc locum Pauli insistendum est. Quoniam ex eo evidenter constare potest talem describi Antichristi personam, ut non solum a Fontifice Romano distinctus, sed etiam fide et moribus omnino diversus et oppositus, ac denique summus Apostolicæ Sedis hostis et adversarius cogitandus sit.

2. Et imprimis expendo verba priora quæ rex omisit, Homo peccati, filius perditionis. Nam per hæc verba describitur ille homo ut iniquissimus, et quod perditissimus sit futurus. Quod paulo post apertius idem Apostolus explicuit, dicens: Ille iniquus, cujus est adventus secundum operationem Satana, et in omni seductione iniquitatis. Unde Chrysostomus ibi, Homil. 3: Vocat eum hominem peccati, quia faciet innumerabilia. Et Theodor. : Ipsum (inquit) hominem peccati appellavit, quandoquidem natura homo est, qui omnem operationem diaboli in se suscipit. Filius autem perditionis, ut et ipse pereat, et aliis perditionem procuret. Unde in hoc dicit Christum æmulaturum, ut sicut Christus omnium fuit causa salutis, ita ipse sit auctor perditionis omnium. Theophyl.: Hominem peccati illum ipsum vocat, ut qui omne peccatorum genus peracturus sit, et alios ad peccatum supplantaturus. Similia habet ibi OEcumenius, eisdemque coloribus Antichristum depingunt Cyrill., catech. 15: Judæos (ait) decipiet, eos

que omni genere inhumanitatis et malis circumscribet, ita ut omnes, qui ante illum improbi et impii fuerint, excellat malitia. Et S. Ephrem, serm. de Antichristo: Evomet draco in eum universam suam amaritudinem cum omni sua malitia, propinabitque fraudulenter latens in se lethiferum virus. Et similia habet Damasc., lib. 4, c. 27, et alii, qui de Antichristo scribunt, vel expresse vel tacite ita verba Pauli interpretando. Verba enim illa Pauli, Homo peccati, filius perditionis, per exaggerationem et antonomasiam dicta sunt. Habent namque illa genitiva locum adjectivcrum, et absolute posita illam magnam vim habere solent, sicut idem Paul., ad Coloss. 1, Christum vocavit filium dilectionis suæ, id est, dilectissimum, in quem Pater omnes thesauros dilectionis suæ effudit, ut sensit Augustinus, 15 de Trinit., c. 19, in fine. Ad hunc ergo modum vocat idem Paulus hoc loco Antichristum hominem peccati, id est, summe malum ac perditissimum, vel, ut Hug. Card. exposuit, servum peccati, vel, ut ait Cajetanus, homo habens plenitudinem omnium peccatorum. Et hinc etiam Theologi, cum Gregorio, 15 Moral., c. 28, Antichristum dicunt esse caput malorum omnium sub Satana, quia in illo futura est omnis malitiæ plenitudo. Et quia sicut Christus est sanctior omnibus bonis, ita Antichristus futurus est pejor omnibus malis, ut dixit cum gloss. D. Thomas, 2 Thessalon. 2.

3. Ostenditur Antichristi notas Summis Pontificibus non convenire. - Quis ergo ita sit audax, et impudens, ut descriptionem hanc Bonifacio III aut Pontificibus, qui post illum fuerunt, attribuere non vereatur ? Quid enim mali fecit Bonifacius III, propter quod homo peccati et filius perditionis vocari meruerit? Nihil profecto tale memoriæ proditum in historiis legimus. Nam sancte vixit, et sancta decreta edidit, et sancte mortuus est, ut constat ex Platina et aliis. Solumque illud ei objiciunt Protestantes, quod ambitionem Constantinopolitani Patriarchæ, primatum Ecclesiæ appetentis, represserit, et Sedem Romanam matrem esse, et caput Ecclesiarum constanter fideliterque defenderit. At hoc summa laude dignum est; non enim fuit ab eo usurpatum aut noviter inventum, sed a Deo concessum, et a Patribus ac prædecessoribus suis acceptum. Id enim omnes superiores Pontifices, usque ad sanctum Gregorium Magnum fecisse, in superioribus ostensum est.

4. Phocas Romana Sedi primatum non detu

lit, sed ad summum declaravit. - Sed instant, nomen universalis Episcopi ab imperatore Phoca sibi concessum usurpasse, ut Anastasius refert. Respondemus imprimis, aut eos tractare de nomine universalis Episcopi, aut de re per illud significata, scilicet, primatu Ecclesiæ. Primatum quidem Ecclesiæ Romanæ supra Constantinopolitanam et alias conferre non potuit Phocas, nam ante illum semper in Ecclesia Romana fuit, et ipsi Patriarchæ Constantinopolitani longe antea ac semper illum recognoverunt, ut in superioribus ostensum est. Ad summum ergo potuit Phocas Romanæ Ecclesiæ primatum contra insolentiam Cyriaci moderni Archiepiscopi Constantinopolitani defendere ac declarare. Atque hoc tantum fecisse Anastasius et Paulus Diaconus retulerunt, quorum verba recitat Baron., anno 606, n. 2. Si vero de nomine œcumenici seu universalis Episcopi tractant, et in eo ponunt hoc grande peccatum, imprimis in verbis Anastasii aut Pauli Diaconi hanc vocem non invenio, sed voces primatus, primæ sedis et capitis Ecclesiarum, quæ antiquissimæ sunt. Deinde etiam si verum sit, Joannem Archiepiscopum Constantinopolitanum, nomen universalis Episcopi usurpare voluisse, et Cyriacum eadem ambitione laborasse, et propter ea Bonifacium obtinuisse a Phoca, ut illum compesceret, ipsumque Phocam id fecisse, et imperiali edicto declarasse, nomen illud solum Romano Pontifici posse convenire, nihilominus nec Anastasius refert, neque ostendi potest, Bonifacium aut successores ejus titulum illum accepisse, illa voce explicatum, et significatum. Denique concedamus, si placet, Bonifacium illo titulo et nomine usum fuisse, numquid hoc grande peccatum est, ut propterea mereatur Bonifacius homo peccati appellari? Certe si res ipsa et dignitas vera est, ut revera est, non multum refert hac vel illa voce illam explicare, et fortasse in ea occasione ad reprimendum et confundendum Cyriacum illo nomine uti volentem, videri potuit expediens. Alioqui si Bonifacius titulum illum acceptans peccavit, gravius certe Chalcedonensis Synodus deliquit, quæ nomen illud Leoni Magno ejusque successoribus obtulit, teste Gregorio, lib. 7, indict. 1, epist. 30.

5. Henricus vere debuit homo peccati appellari.—Quod si Gregorius et prædecessores ejus, ut idem ait, illud acceptare noluerint, vel propter humilitatem, vel quia suis temporibus non judicarunt necessarium, vel quia vocis ambiguitatem timuerunt, existimari pos

se arbitrantes illo nomine universalis Episcopi omnem alium episcopatum de medio tolli, potuit nihilominus Bonifacius suo tempore, jam satis explicata voce et intentione Cyriaci Constantinopolitani Episcopi, ad resistendum illi, sine humilitatis præjudicio, ad dignitatem ipsam tuendam nomen acceptare. Admiratione profecto dignum est, quod Henricus, rex Angliæ, ad suæ libidinis excusationem nomen capitis Ecclesiæ usque ad illa tempora inauditum ausus fuerit usurpare, et a Jacobo rege non homo peccati, sed potius verum Ecclesiæ caput, cui ipse succedere, quemque imitari debeat, censeatur; et Bonifacium III, propter acceptum a majoribus nomen, defensamque dignitatem, Antichristum, hoc est, hominem peccati, et filium perditionis appellare ausus sit. Omitto cæteros Pontifices, qui post Bonifacium sederunt, neque illo titulo ordinarie usos esse, neque indignum illud nomen hominis peccati meruisse. Nam, licet non negemus aliquos improbis moribus fuisse, illi tamen pauci fuerunt, et inter eos nullus tam iniquus habitus est, ut homo peccati et filius perditionis per antonomasiam dici meruerit, et e converso multi fuerunt sanctissimi, ex quibus aliqui martyres fuerunt, multi vita et sanctitate illustres, ac reliqui omnes sine ulla improbitate vel scandalo Ecclesiam in fide et justitia conservarunt. Descriptionem ergo Antichristi illis verbis a Paulo insinuatam nemo qui vel judicium rationis habeat, Pontifici Romano accommodabit.

6. Alia Pauli verba a rege supprimuntur. -Venio ad alia verba, quæ rex expendit, licet non integre illa referat, sic enim habent: Qui adversatur, et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. Omisit enim rex verbum adversatur, quia suæ interpretationi non congruebat; Pontifex enim non adversatur christianis regibus aut Episcopis, quos rex ibi deorum nomine significari vult, sed eorum se spiritualem patrem et protectorem, æquissimumque moderatorem esse profitetur. Prætermisit etiam illa posteriora verba, aut quod colitur, quia sensum ab illo excogitatum prorsus evertunt. Sed videamus prius quomodo sancti Patres verba illa intellexerint. Certe illi non reges, judices aut principes mundi, vel Ecclesiæ sacerdotes aut Prælatos Paulum intellexisse existimarunt, sed ut sonant verba: Omne quod dicitur Deus. Et specialiter solent Patres de idolis et diis gentium id exponere, quia omnes abjiciet Antichristus, et supra omnes elevabitur, id est,

:

supra omnes qui dei, licet falso, dicuntur, "Sic Chrysostomus inquit: Destruet Deos gentium, jubebitque se pro deo adorari. Similiter Theodor. Se ipsum Christum et verum Deum dicet, et ita contra omne quod dicitur Deus, insurget. Idem fere Theoph., OEcumen. et Ambros., aliique expositores. Irenæus vero clarius lib. 3, c. 6, de diis gentium locum Pauli interpretatur, qui dicuntur dii, sed non sunt, et supra illos ait extollendum esse Antichristum, non supra verum Deum. Quod quomodo intelligendum sit, dubitare quis potest. Nam idem Irenæus, lib. 5, cap. 25, licet eodem modo verba illa exponat, simul de eodem Antichristo dicit: Existens apostata et latro, quasi deus vult adorari. Unde adjungit: Idola quidem seponens ad suadendum, quod ipse sit Deus, se autem extollens unum idolum. Itaque Antichristus revera supra verum Deum, et supra falsos seu idola se extollet. Sentit autem Irenæus Paulum, per illa verba, supra omne quod dicitur Deus, tantum falsos deos intellexisse, exaltationem vero ejus supra verum Deum in aliis verbis: Ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus, significasse. Unde c. 28 ait: In templo Dei sedente, ut sicut Christum adorent illum, qui seducuntur ab illo.

[ocr errors]

7. Tam verum Deum, quam falsum a divo Paulo significari. Non est autem alienum ab universalitate dictorum verborum, ut intelligantur tam verum quam falsos deos comprehendere, scilicet, supra omne quod dicitur Deus, sive vere, sive false dicatur, et sive religiose, sive superstitiose colatur. Et ita Lyran. ibi, et Rab., in tract. de Antichristo, supra omnes, inquiunt, deos gentium, et non solum supra illos, sed etiam supra omne quod colitur, id est, supra Sanctam Trinitatem, quæ solum colenda et adoranda est. Idemque clare sentit ŒEcumen. ibi, dicens: Adversabitur et extolletur sua superbia, non solum adversus Deum universorum, sed etiam adversus idola. Neque enim ad idololatriam ducet homines, sed ut ipsum tanquam Deum adorent; propterea dicitur, quod efferetur super omne quod dicitur Deus, aut Numen. Et 1 Joan. 4, eadem verba tractans, adjungit: Per hoc quod addit, et omne numen, etiam Christianismum significat, in quo nimirum est cultus veri Dei. Præterea Chrysostomus ibi, cum Paulus simul dicat: Adversatur et extollitur, ita exponit: Non enim inducet ad cultum idolorum, sed erit quidam Dei adversarius, utique veri Dei; ergo etiam supra illum extolletur, nam faciet se

pro Deo adorari, ut idem Chrysostomus subjungit, homil. 40 in Joan. 5, exponens verba illa: Si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Antichristus (ait) neque se missum a Patre, neque ejus voluntate venire dicet, sed omnem potestatem tyrannice vindicabit, se omnium Deum profitebitur, ut Paulus inquit, supra omne quod dicitur Deus, aut colitur 1. Alii vero Patres nunc de idolis et falsis diis, nunc simpliciter de omni cultu Dei loquuntur. Sic enim Tertullianus, lib. de Resurrect. carn., cap. 24: Adversatur (ait) et superextollitur supra omne quod dicitur Deus, vel religio, ita ut in templo Dei sedeat, affirmans Deum se. Idemque habet lib. de Anima, cap. 57, et lib. 5 contra Marcion., cap. 16: Supra omne (ait) quod Deus dicitur, et omnem religionem. Similia videri possunt in Hypolit., Ephrem, et aliis, in tractat. de Antichrist.; Cyrill., cateches. 15; Lactant., lib. 7, c. 17; Hieronymo, dicta q. 11, ad Algas.; et idem sentit Augustinus, tract. 29 in Joan. Parumque refert quod per priora vel posteriora verba Paulus id dixerit, dummodo constet, in integra descriptione Antichristi, quam ibi posuit, non tantum de diis metaphoricis (ut sic dicam) seu per participationem quamdam, ut sunt reges et Prælati, nec tantum de diis gentium falsis, seu idolis, sed etiam de vero Deo locutum fuisse.

8. Principes etsi aliquando dii dicantur, ea significatio Pauli loco non congruit.-Valde ergo frigida est et inanis Protestantium expositio, aut potius accommodatio. Primo, quia est contra communem sensum Patrum. Secundo, quia omne quod dicitur Deus, plus comprehendit. Vel si verbum illud, quod dicitur, habet emphasim illam, quod dicitur, cum non sit, ut Irenæus significavit, sic non ad reges vel Prælatos, sed ad idola pertinet, quia reges et Prælati, eo modo quo dicuntur dii, non falso dicuntur, cum ore ipsius Dei dicantur secundum quamdam analogiam vel participationem. Vel si absolute sumitur, omne quod dicitur, sive sit, sive non sit, omnem appellatum Deum includit. Et præterea illud nomen Deus, debuit maxime comprehendere id quod frequentius, et ab omnibus, et a toto vulgo dicitur Deus; Episcopi autem aut reges, licet semel aut iterum in Scriptura dii dicantur, vulgo tamen et communiter non ita appellantur ; idola autem gentium tunc maxime deorum nomine significabantur, et præter illos Deus verus, præsertim a Chris

2 Thess. 2.

« PredošláPokračovať »