Obrázky na stránke
PDF
ePub

partim gravissimis malis et persecutionibus justos affligendo. Quæ expositio non potest facile refutari. Nam cum dicitur stella illa cecidisse de cœlo, non significat casum moralem a justitia ad iniquitatem, sicut dicitur cecidisse de cœlo Lucifer, Isai. 14. Sed significat descensum localem velocissimum, et ideo verbo illo declaratur. Et cum postea dicitur obscuratus sol, etc., non dicitur stellam misisse tenebras, vel mala subsequentia operatam fuisse, sed solum aperuisse, id est licentiam dedisse, seu impedimenta abstulisse, et tunc secutum esse quod subjungitur: Et ascendit fumus putei, et cætera quæ sequuntur. Explicaturque interpretatio hæc ex alia simili Apocalyps., ubi Joannes vidit Angelum descendentem de cælo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. Qui apprehendit diabolum et Satanam, et ligavit, et misit eum in abyssum, et clausit, etc. Illum enim Angelum bonum esse dubium non est; quid ergo mirum quod idem Angelus missus etiam fuerit ad solvendum diabolum modico tempore, ut ibidem subjungitur. Est sane sententia hæc valde probabilis.

rum. Neque obstabit quod clavis illa ad aperiendum deservierit, ut ibidem dicitur; nam potestas regni, civitatis vel domus etiam ad hunc actum extenditur. Et juxta hanc expositionem possunt cætera intelligi; nam fumus fornacis recte intelliguntur esse dæmonis tentationes, et locustæ ministri ejus, sive mali Angeli, sive perditi homines, etc.

9. Alii stellam illam Luciferum esse dicunt. Altera vero expositio, quæ in malam partem stellam illam interpretatur, non minus probabilis est, in plures autem dividitur. Antiqui enim expositores stellam illam diabolum esse interpretantur, nempe Luciferum, de quo in persona regis Babylonis dictum creditur, Isai. 14: Quomodo cecidisti de cœlo, Lucifer, qui mane oriebaris, corruisti in terram, etc., usque ad illud: Ad infernum detraheris in profundum laci. Unde ponderant non dixisse Joannem, Vidi stellam descendere, sed descendisse de cœlo, quia non tunc descendit, sed antequam homines conderentur vel peccarent, descenderat. Vel si fortasse Joannes vidit tunc quasi stellam descendentem, significabat Angelum malum, qui jam longe ante descenderat. Huic autem stellæ sic expositæ dicitur data clavis abyssi, quia potestas inferni ei commissa est tanquam regni. Nam locustæ illæ feroces, quas Joannes descripserat, habebant super se regem Angelum abyssi; hic autem Angelus abyssi idem esse videtur qui dicitur stella cadens, cui clavis abyssi data est, quia potestas ei data est in cæteros illius regni incolas. Unde etiam Christus Dominus, Matth. 12, regnum attribuit Satanæ, dicens: Si Satanas Satanam ejicit, quomodo stabit regnum ejus? Et ibidem: Beelzebub dicitur princeps dæmonio

10. Nonnulli malis hominibus stellam cadentem accommodant. - Alii vero per stellam illam non Angelum malum, sed vel genus aliquod malorum hominum, vel aliquem pravum hominem intelligunt. Ambrosius enim ibi: Per stellam (inquit) hæresiarchæ designantur, quia sicut stellæ in cælo refulgent, ita etiam ipsi, antequam caderent, doctrina atque sapientia refulgebant in Ecclesia. Et sic consequenter iutelligit, locustas esse ministros hæresiarcharum, atque ad hunc modum cætera prosequitur. Anselmus vero, licet per stellam dæmonem intelligat, per locustas hæresiarchas ipsos dæmonis ministros interpretatur, quia sicut locustæ saliunt et non volant, sed statim in terram recidunt, et mordent ac corrodunt, ita hæretici superbia saliunt, sed cum per cognitionem in altum volare non possint, in terram recidunt, et sunt bonorum corrosores. Unde consentanee ad hanc expositionem possumus recte per stellam illam intelligere insignem hæresiarcham Lutherum, qui cum antea suo modo stella esse videretur, aut esse deberet, occulto Dei judicio permissus est in abyssum errorum cadere, et tenebras effundere, ex quibus ingens locustarum, ministrorum, vel potius etiam hæresiarcharum multitudo pullulavit.

11. Alii transferunt visionem ad insignem aliquem Ecclesiæ hostem. - Alii denique per stellam intelligunt non quemcumque hæresiarcham, sed aliquem insignem, qui non solum tenebras effundendo, sed etiam per tyrannidem et potentiam persequendo, Christianos insectatus fuerit. Et sic Lyranus per stellam illam intelligit Valentem imperatorem, qui, persuasione uxoris suæ, de altitudine fidei catholicæ cecidit in hæresim Arianam, et misit prædicatores, qui Vandalos et Gothos eadem hæresi inficerent. Quos Vandalos significatos dicit per locustas, qui Italiam et alias provincias catholicas devastarunt. Quam expositionem secuti sunt Petrus Aureol., in eumdem locum, et Antonin., 1 part. Hist., tit. 6, cap. 1, § 2, quoad hanc posteriorem partem; nam per stellam cadentem, po

tius Gensericum, vel alium similem Vandalorum regem, quam Valentem interpretantur. Quid ergo mirum si quispiam simili allegoria dicat, Henricum VIII, regem Angliæ, fuisse stellam illam de cœlo cadentem, qui non solum de altitudine fidei in turpissimum schisma et hæresim lapsus est, sed etiam ex illustri Romanæ Ecclesiæ, non solum armis, sed etiam doctrina et scripturis defensore, in acerrimum hostem commutatus est, unde statim densissimus fumus pravæ doctrinæ per totam ditionem ejus sparsus est, et fidei lumen ac intelligentiam obtenebravit, indeque pravi ministri, et acerrimi Catholicorum persecutores tanquam locustæ et scorpiones, brevi tempore multiplicati sunt?

12. Per eam stellam nemo antiquorum Antichristum intellexit.-Haec quidem et similia facile a quolibet excogitari possunt. Non tamen ideo illa propono, quia omnia interpretationi Scripturæ apta aut probabilia esse judicem, sed ut intelligat lector, non magis esse verisimilia quæ regi Angliæ Protestantes persuaserunt; nam solum per voluntariam accommodationem, sine fundamento in textu Joannis, et sine consecutione et observatione eorum, quæ in illo clangore buccinæ proponuntur, excogitata fuerunt. Unde cum tanta fuerit varietas inter antiquos auctores in exponenda illa stella, cumque multi eorum dicant, ibi præcursores Antichristi calamitates in Ecclesia futuras prope tempora Antichristi designari, nullum tamen ante regem Angliæ et magistros ejus reperio, qui dixerit stellam illam esse Antichristum, vel locustas esse proprios ministros ejus, sed ad summum præcursores, ut eos vocant Anselmus, et alii ex auctoribus allegatis.

13. Antichristus dici non potest stella de cœlo cadens. Et merito quidem per stellam cadentem nullus Antichristum intellexit, quia longe diversa futura sunt Antichristi initia, ab his quæ per stellam cadentem significantur. Nam in Apocalypsi semper inducitur Antichristus ut bestia de abysso ascendens, ut paulo antea rex ipse notavit; stella autem visa est, ut de cœlo cadens, qui modus oriendi longe diversus est. Nec refert si quis dicat, etiam dæmonem repræsentari per bestiam ascendentem de abysso, et nihilominus etiam per stellam cadentem significari posse, nam dæmon prius fuit stella, et cadendo in terram, in draconem et bestiam abyssi commutatus est. At vero Antichristus non erit prius stella,nec erit tanquam Angelus in cœlo,

vel tanquam insignis persona habens in hoc mundo vel in Ecclesia aliquem excelsum vel regni vel sacerdotii locum, a quo ceciderit, sed erit (ut illum depingit Daniel, c. 7, 11) parvus, et despectus, vilissimus, et indignus decore regio; talia enim erunt Antichristi exordia, ut supra tactum est, et in sequentibus iterum dicam. Igitur non quadrat in illum accommodatio, seu repræsentatio stellæ in terram cadentis. Ut omittam alia quæ vix possunt cohærenter ita exponi; nam in omni interpretatione summam habent obscuritatem. 14. Esto Antichristus esset stella cadens, nulli Pontificum id quadraret. — Tandem, esto stella illa sit Antichristus, et per eam significetur aliquis eximiæ dignitatis vir, profecto hac permissa interpretatione, ex illa convinci potest, neque ullum ex Pontificibus, neque signatim Bonifacium III Antichristum fuisse. Nullus enim hactenus suam dignitatem ita deseruit, ut Sedem Apostolicam sua majestate et excellentia privaverit, sed omnes constantissime illam tutati sunt ac defenderunt. Quod si aliqui per tyrannidem vel violentam mortem illa privati sunt, ille non est casus, sed consummatio dignitatis ; imo, licet aliquis per culpas vel hæreses ab illa dignitate cecidisset, nullum esset indicium Antichristianismi, quia ille fuisset casus personalis, non qui adhæreret sedi, nec in illam, nec in successores redundaret. Verumtamen etiam hic casus per Dei gratiam in Pontifice Romano inventus non est, præsertim ut Pontifex est, et Ecclesiam illuminat; nunquam enim Pontifices hæreses docuerunt, aut seminarunt, ut supra late ostensum est. Maxime vero de Bonifacio III in nulla historia legitur, doctrinam pravam in Ecclesiam introduxisse, aut aliquid contra illa verba Christi, Matth. 5, fecisse: Vos estis lux mundi. Qua ergo fronte, qua specie veritatis dicitur fuisse stella cadens de cælo, quia in eximia dignitate constitutus ad mundum illuminandum, munus suum deseruit? Respondet tacite rex deseruisse munus suum, quia regnum sibi erexit. Sed hoc jam satis refutatum est. Et iterum hoc modo improbatur: nam vel erexit sibi spirituale regnum, vel temporale. Non primum, quia non usurpavit Pontificatum, sed ad illum legitime electus est, et in illo constitutus, nihil sibi spiritualis potestatis arrogavit, quod a predecessoribus suis traditum et observatum non fuerit, ut sæpe in superioribus dictum et demonstratum est, ubi de nomine universalis Episcopi etiam est sufficienter dictum. Nec

etiam erexit sibi Bonifacius regnum aliquod temporale, quia nullum bellum temporale gessit, nec de tyrannide temporali ab aliquo historiographo accusatus est. Quod est sufficiens argumentum, longissime distare ab Antichristo, qui prius temporale bellum geret, et imperium usurpabil, postea Sanctos persequetur.

15. Fumus ab ore putei ascendens nihil ad Bonifacium. - Atque hinc facile convinci potest, cætera, quæ in illo clangore buccinæ audita sunt, de fumo ascendente de ore putei, etc., non posse ad tempora Bonifacii accommodari, quia per fumum illum densissimum, solem et aerem obscurantem, omnes expositores hæreses intelligunt, pravasque doctrinas; nihil enim magis apposite per illas tenebras et fumum significari potest, cum certum sit illa omnia non proprie, sed metaphorice ibi sumi. Nam licet in visione imaginaria sub specie visibili viderentur, non tamen repræsentabant corporalem fumum aliquando ascensurum ad solem obscurandum, sed aliquam spiritualem tribulationem, in Ecclesia futuram, fidei veritatem et lumen obscurantem. At tempore Bonifacii III nulla talis doctrina ex officina Romana prodiit, nec aliquid circa veritatem fidei innovatum est, nec cum aliquo fundamento aliquid tale designari potest, ut in libro primo et secundo late ostendimus; ergo non cœpit tunc in Romana sede hæc prophetia impleri. Quod argumentum de toto reliquo tempore usque ad nostram ætatem fieri potest; quia nunquam ab illa sede fumus infidelitatis ascendit, ut in eodem loco probatum est.

16. Post Bonifacium, in Ecclesia non locuste subdolæ, sed multi viri Sanctissimi floruerunt. Denique quod in hoc puncto rex subjungit de examine locustarum, id est, immanis sævitiæ animalculorum et subdolorum, quomodo post Bonifacium subsecutum sit, ostendere non potest. Nam post Bonifacium fuerunt in Ecclesia sanctissimi et sapientissimi Pastores et Doctores, quales fuerunt ex Græcis Damascenus, Maximus, Germanus Constantinop., Theophylactus, Photius, Euthymius, et alii. Ex Latinis vero Remigius, Bernardus, D. Thomas, D. Bonaventura, Petrus Damianus, Laurentius Justinianus, Hugo et Richardus de S. Victore, et singulariter ex Anglia Beda, Anselmus, Lanfrancus, et infiniti alii ex omnibus Christiani orbis provinciis, Romanæ sedi adhærentes, ejusque fidem et doctrinam ab antiquis acceptam illustrantes,

XXIV.

et posteris tradentes. Neque etiam in ministris illius Sedis sævitia ulla vel persecutio per vim aut cruciatus scorpiacos in Ecclesia facta est. Ergo locustæ illæ vel sæva animalcula ineptissime accommodantur Doctoribus vel ministris Ecclesiæ Romanæ, cum potius hæreticos vel alios Antichristi præcursores vel ministros animalia illa repræsentaverint, ut omnes antiqui et sapientes intellexerunt. Et licet demus significare proprios ministros veri et singularis Antichristi, inde potius convincitur illum a Bonifacio et successoribus suis quam longissime distare.

17. Contra Catholicos inepte Protestantes buccinantur. Exclusa vero verborum accommodatione, quæ per tubam quintam insonuerant, facile refutantur cætera, quæ ex clamore sexta tubæ per solam calumniam ad detrahendum de Catholicis a Protestantibus arripiuntur. Oportet autem advertere, in illa visione describi ingentem cladem, et interfectionem futuram in mundo in novissimis temporibus, sive sub Antichristo, sive (quod probabilius est, magisque receptum) prope tempora illius, sub illis regibus qui Romanum imperium disperdent, antequam Antichristus veniat. Tria vero in visione illa distinguere necesse est, scilicet, multitudinem ingentem ferocium equorum cum sessoribus suis, multitudinem hominum occidentium, et homines ipsos occisos, qui dicuntur esse tertia pars hominum, et alios, qui remanserunt, de quibus in fine dicitur, non egisse pænitentiam, etc. Igitur feroces equi sine dubio repræsentant vel hæreticos et eorum ministros, ut multi volunt, vel exercitus tyrannorum, ut verisimilius alii opinantur, et ab his occidenda dicitur tertia pars hominum, utique eorum qui signum Dei non habebant, ut in principio capitis dicitur, et communiter de iniquis et impiis exponitur. Præter hos reliqui fuerunt homines, qui non sunt occisi in his plagis, de quibus in fine capitis dicitur non egisse pænitentiam ab operibus manuum suarum, et hos homines residuos vult rex Angliæ esse discipulos Antichristi; nam doctrinam Antichristi dicit in illis verbis declarari; et postea omnia accommodat doctrinæ Romanæ Ecclesiæ.

18. Discipuli Antichristi, ut vult rex Angliæ, idololatræ non erunt. - Sed imprimis repugnat aliis Scripturis, in quibus dicitur Antichristus destructurus idola, Daniel. 11: Nec quemquam Deorum curabit, quia adversum universa consurget. Et Paulus, 2 Thes

40

bis comprehendi etiam alii infideles, qui idola non colunt, ut pagani, qui maxime vitiis carnis, per fornicationes significatis, dediti esse solent; et Judæi, qui usuris, et aliis injustis negotiationibus frequentius involvuntur. Ac denique sub illis quatuor membris omnia genera peccatorum mortalium comprehenduntur, a quibus qui pœnitentiam non egerint, licet aliquam Dei veri cognitionem habeant, imo licet veram fidem habeant, damnabuntur. In quo etiam perstringunt hæc verba hæreticos Protestantes, qui sine pœnitentia peccatoribus salutem promittunt.

20. Respondetur ad primam ex calumniis Protestantium.-Ad secundam, de idololatria.

-

sal. 2: Extollens se supra omne quod dicitur Deus; et supra late explicuimus, per verba illa Nec egerunt pœnitentiam ab operibus manuum suarum, ut non adorarent damonia, et simulacra aurea, et argentea, et ærea, et lapidea, et lignea, quæ neque videre possunt, neque audire, neque ambulare, non posse significari discipulos Antichristi, nec doctrinam ejus, quia ipse potius docebit non esse adoranda idola, et cultores illorum persequetur. Atque hinc aliqui colligunt, illas plagas et cædes non esse futuras sub Antichristo, sed illum præcedere, et quia per illas non consumentur omnino idololatræ, per Antichristum esse perimendos. Alii vero censent nihil referre quod illi feroces equi sint exercitus Ad tertiam, de homicidiis.-Superest ut ad ipsiusmet Antichristi; nam, licet ille idololatras persequatur, non poterit omnes qui in mundo sunt occidere. Sicut Mahometus etiam insectatus idololatras, eos tamen abolere non potuit. Poterunt ergo aliqui etiam post persecutionem Antichristi vivere, et de iis qui remanserint post tot hominum cædes, et a suis idololatriis pœnitentiam non egerunt, recte dicitur, cum ipso Antichristo vel cum malis Christianis damnandos esse. Nam simili modo, licet Antichristus Christianos persequatur, non poterit tamen omnes interficere nec pervertere, et tamen si qui ex illis residuis pravi fuerint, et non egerint pœnitentiam a suis fornicationibus et homicidiis, etc., etiam illi damnabuntur.

19. De peccatoribus, non de Antichristi discipulis loquitur D. Joannes. Et ita possunt posteriora verba Joannis intelligi: Et non egerunt pænitentiam ab homicidiis suis, neque a fornicatione, neque a furtis suis. Hæc enim vitia non indicant doctrinam Antichristi, sed pravos mores hominum. Quod notavit ibi Richar. Victor., dicens: Notandum ubi ait: Neque egerunt pœnitentiam de operibus manuum suarum, ibi redarguere eorum infidelitatem. Ubi vero dicit: Et non egerunt pœnitentiam ab homicidiis, etc., ibi redarguit eorum pravas actiones. Hæc autem vitia inveniri quidem solent in multis Catholicis, multo vero magis in hæreticis ; inter quos præsertim exerceri veneficia vulgarissimum est; homicidia vero eorum et injustissimas cædes, et in antiquis hæreticis Donatistis, Arianis, in historiis, et Sanctis Patribus legimus, et in modernis oculis conspicimus, qui eo ferocitatis pervenerunt, ut se ipsos sæpe occidant, ut hostes simul perimant, illorum ne in manus perveniant. Possunt denique sub illis ver

singulas Protestantium calumnias, quas rex imbibit, breviter respondeamus. Et imprimis quoad adorationem dæmonis, notissimum est in Romana Ecclesia non solum reprobari, sed etiam ejus criminis reos gravissime puniri. Neque ullus Doctor catholicus in dubium id revocavit. Gabriel autem Vasquez, vir insignis doctrinæ et pietatis, in hoc a catholicis Doctoribus non dissentit; sed tractat quæstionem de facto, et non de jure, an qui illuditur a dæmone sibi apparente sub aliqua specie vel figura Christi, et adorationem exhibe t signo vel lumini apparenti, possit per ignorationem vel bonam intentionem ab idololatria vel superstitione excusari. Aitque utroque modo excusari posse, quia si ignoratio sit invincibilis, ut esse potest, culpam excusat. Si vero intentio adorantis non feratur in signum apparens, sed solum in Christum repræsentatum, vel in memoriam revocatum, etiam excusatur culpa, quia utroque modo revera non adoratur dæmon, sed Christus. Quæ doctrina evidenter supponit adorationem dæmonis per se esse damnabilem. Ad secundum, concedimus, catholicæ doctrinæ de cultu et adoratione imaginum Ecclesiam Romanam caput esse; quantum vero dissidium sit inter imagines et idola, quantumque adoratio imaginum ab idololatria distet, satis in lib. 2 tractatum est. Ad tertium, de homicidiis, dicimus illa quidem interdum committi a malis christianis, et propter illa fore damnandos, nisi pœnitentiam agant pœnas vero, que auctoritate publica in Ecclesia Catholica interdum hæreticis infliguntur, non esse homicidia, sed justa supplicia.

21. Ad quartam, de veneficiis.-In quarta calumnia duo includuntur errores: unus est, damnare sacramentalia Ecclesiæ tanquam su

perstitiosa et venefica, quod evidenter falsum est et blasphemum, cum veneficia, dæmonis virtute, et sacramentalia Dei auxilio, oratione, et Sanctorum etiam intercessione Ecclesiæque precatione nitantur, ut in libr. 2 tetigimus, et alibi latius tractavimus 1. Alius error est, venerationem reliquiarum tacite negare, et miracula divina, quæ illis mediantibus fiunt, damnare, contra Scripturam, Actor. 19, de sudariis et semicinctiis S. Pauli, et c. 5 de umbra Petri, et 4 Reg. 13, de reliquiis Elisei, et contra omnem traditionem, et historiam ecclesiasticam adeo constantem, ut vel illam negare, vel illi fidem non adhibere insolentissimum sit. Quod vero ibi additur de orationibus superstitiosis, Pontificibus et Pontificiis nihil obest, quia ipsi damnant superstitionem illam, et illis signis vel scriptis aut verbis utentes puniunt, ut tractando de superstitione dixi.

particularia personarum vitia, quæ in aliis statibus non desunt, et interdum propter majus commune bonum toleranda, et quantum fieri potest, corrigenda sunt; quod sancte et prudenter Romana Ecclesia observat.

23. Ad sextam, de furtis. Quæ vero in sexto membro de furtis dicuntur, falsæ calumniæ Protestantium sunt, neque aliud responsum merentur; vixque illius sunt capaces, qui odium et indignationem contra indulgentias conceperunt, et illo ita excæcati sunt, ut pias et voluntarias eleemosynas a furtis discernere non valeant. Nam in concessione indulgentiarum, nullus est quæstus non solum injustus, verum etiam nec indecens, nec resultans in utilitatem temporalem concedentis indulgentiam, sed est paterna providentia succurrendi communibus necessitatibus quorumdam fidelium per pia opera aliorum, eos inducendo ad opera satisfactoria pro peccatis, inter quæ sunt eleemosynæ, quibus alii indigentes juvari possunt. Sed de hac materia latius a nobis in proprio loco disputatum est.

-

24. Respondetur ad ea quæ rex ultimo contra Romanum Pontificem accumulat. — Ad ea tandem quæ rex tertio loco inducit ex c. 10 et

22. Ad quintam, de fornicationibus. Quinta accusatio antiquas hæreses excitat, damnare enim videtur cælibatum, virginitatem et monachatum, quæ certe hæreses si ad Christianam doctrinam pertinent, Ecclesiæ fides a principio Antichristi fuit, non Christi. Ipse enim Christus virginitatem et paupertatem docuit, Paulusque consuluit, et a princi-11, ut suadeat in c. 6 sermonem esse de Anpio fuerunt in Ecclesia monachorum greges, et sanctarum virginum monasteria. Sed hæc aliis locis a nobis late tractata sunt 2. Nunc lectorem breviter advertimus, ut inter otium vitiosum et sanctum discernat, nam illud libidinis vel majorum vitiorum est incentivum; hoc vero charitatem nutrit, et ab ea desideratur, dicente Augustino: Otium sanctum quærit charitas veritatis 3. Hoc enim otium, licet ab operibus externis sæpe vacet, non tamen a divinis studiis, meditationibus aut orationibus, quarum adjutorio fit, ut libido non dominetur, nec vincat, licet interdum pulset. Et ideo dixit Paulus, 1 Corin. 7: Mulier innupta et virgo cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. Et subdit inferius: Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi. Status ergo continentium non solum perfectior, sed ad ipsam continentiam servandam utilior est, si homo recte illo utatur; nec damnandus est propter

Tom. 3, in tertia parte.

2 Tom. 5 de Relig.

3 Lib. 19 de Civit., c. 19.

tichristo, respondetur primo, ex verbis illis capitis 10, ubi Angelus juravit per viventem in sæcula sæculorum, quia tempus non erit amplius, ad summum probari illas tribulationes et supplicia divina, quæ in c. 9 prædicuntur, pertinere ad ultima tempora mundi; inde vero non necessario sequitur, inter plagas dicto c. 9 prænunciatas, contineri ultimam Antichristi persecutionem, satis est enim quod post illas proxime immineat. Nam quia homines per priores plagas nec pœnitentiam agere, nec emendari voluerunt, tandem permittet Deus ultimam, post quam mundus consumetur. Unde comminatio illa, quia tempus non erit amplius, non oportet ut intelligatur implenda statim post præcedentes plagas, sed post ultimam, quæ jam instabit. Quod ex consequentibus verbis potest facile intelligi, additur enim: Tempus non erit amplius, sed in diebus vocis septimi Angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei. At septimus Angelus non statim cœpit tuba canere, sed in c. 11 prius præmittitur persecutio Antichristi, et prædicatio testium contra illum, et in fine additur: Væ secundum abiit, id est, completum est, et ecce væ tertium veniet cito. At væ secundum in

« PredošláPokračovať »