Obrázky na stránke
PDF
ePub

choatum fuerat in tuba sexti Angeli, nam primum væ in quinta tuba fuerat consummatum, ut in c. 9 dictum fuerat. Ergo væ secundum, quatenus in illo includitur Antichristi persecutio, non fuit completum, nec comprehensum totum in vocibus et prædictionibus sexta tubæ, sed duraturum est post omnia quæ dicuntur capite 10, et in priori parte capitis 11, usque ad dicta verba: Ve secundum abiit, et ecce ve tertium veniet cito, utique væ ultimi judicii diei. Unde statim subjungitur: Et septimus Angelus tuba ceci

nit, etc.

:

-

25.Cap.9 Apocalypsis magis ad impios quam ad Ecclesiæ statum spectat. Unde si quis verba et contextum Joannis attente consideret, facile intelliget priores plagas c. 9, ad universum mundum, et magis ad impios et infideles et iniquos, quam ad Ecclesiam et Sanctos pertinere, ut indicant verba illa capitis 9 Præceptum est illis ne læderent. Et infra Nisi tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus suis; ultimam vero persecutionem Antichristi, quæ c. 11 et sequentibus prænunciatur, futuram esse contra Ecclesiam et contra Sanctos, ut patet ex initio c. 11. Unde ulterius possumus distinguere duo tempora Antichristi, unum, in quo monarchiam expugnabit, et hoc tempus comprehendi potest in visionibus capitis 9, nam sine dubio calamitates et plagas orbi inferet per bella, et exercitus suos, quibus totum orbem perturbabit ; et pro eo tempore non ita se ostendet Christo contrarium, sicut post obtentam monarchiam, imo ficte et simulate procedet, ut Sancti etiam antiquissimi docuerunt. Aliud vero est tempus persecutionis Ecclesiæ, et de hac sine dubio incipit, loqui Joannes in c. 11. Denique licet daremus regi, omnes prædictiones quintæ et sexta tubæ pertinere ad personam Antichristi, et futuras esse in fine mundi, inde evidentius concluderemus, illas plagas nondum incœpisse, neque illum Antichristum apparuisse, aut bella sua excitare cœpisse, vel saltem non potuisse incipere ante mille annos, a temporibus Bonifacii III; jam enim mundus finitus fuisset, ut in superioribus demonstratum est.

CAPUT XIX.

IDEM EX CAP. 13 OSTENDITUR, ET OMNIA QUE

REX EX ILLO DECERPIT REFELLUNTUR.

1. Periocha capitis 13 Apocalypsis quoad priorem illius partem. - Tertiam veluti descriptionem Antichristi colligit rex ex cap. 13 Apocalypsis, multumque laborat, lateque discurrit, ut eam Pontifici Romano accommodet; sed revera in vanum laborat, et quo licentius loquitur, et pro suo arbitrio et affectu verbal Scripturæ accommodat, eo magis errorem, in quo versatur, ostendit, et nolens impugnat. Prius vero quam illius discursus expendamus, summam illius capitis juxta proprium et litteralem sensum magis receptum ante oculos proponamus. Duas etenim habet partes. In priori, narrat Joannes se vidisse bestiam ascendentem de mari, habentem capita septem, et cornua decem, et super cornua ejus decem diademata, et super capita ejus nomina blasphemiæ. De qua bestia dicit esse similem pardo, et habere pedes sicut ursi, et os sicut os leonis. Et draconem dedisse illi totam virtutem suam, et unum ex capitibus ejus fuisse abscissum in mortem, et plagam mortis ejus curatam; et admiratam totam terram adorasse bestiam. Et postea describit Joannes potestatem datam huic bestiæ ad loquendum magnas blasphemias, et ad persequendum Sanctos mensibus quadraginta duobus. Atque hæc fere sunt quæ in priori visione et parte illius capitis continentur.

2. De hac autem priori bestia quid sit seu repræsentet, et quo sensu accipienda sint quæ de plaga mortis illi data et curata, et de tempore persecutionis ejus dicuntur, in capite 6 diximus; ubi regis metaphoras impugnavimus. Et inde visionem illam ad Pontificem accommodari non posse, imo inde bestiam illam nondum apparuisse, convicimus. Nihilominus tamen necessarium est hoc loco refellere aliqua, quæ contumeliose per solam maledicentiam Pontifici accommodantur, quæque non nisi Protestantes et Scripturam adulterantes in ore regis posuerunt.

3. Quatuor bestia illius proprietates Romano Pontifici rex affingit. - Pungens igitur Romanum Pontificem, ait bestiam illam apparuisse pardo similem, tum propter colorem, quia respersa erat maculis, id est, corruptelis contaminata, tum quod adulterinam quamdam imperandi rationem habet, specie spiritualem,

revera secularem, quia super reges terræ extollitur. Secundo, ait hanc bestiam apparuisse etiam leopardo similem, quæ spuria est bellua, e leone pardoque mista. Tertio, ait visam esse ursinis pedibus, ad vires ejus significandas, ore autem leonis, ad rapacitatem declarandam, sævamque naturam. Quarto, exponit aperuisse os suum ad blasphemias in Deum, et bellum Sanctis intulisse, quia eam (ait) terram universam adorare oportet, quod nunquam vetus illa ethnica Roma a quoquam postulavit, quæ dedignata non est, fœdere conjuncto reges socios atque amicos comiter appellare. Probat autem hanc adorationem dari Summo Pontifici ex more inaugurandi Pontificem, testemque ipsum Cardinalem Bellarminum appellat.

4. Respondetur ad primum.- Verumtamen in primo puncto, interpretatio ipsa seu analogia, ad veritatem et ad litteram comparata, apta non est, nec sufficiens, quia Antichristus non erit tantum corruptelis contaminatus, sed erit undique corruptissimus, nec usurpabit temporale regimen sub specie vel umbra spiritualis potestatis, sed primo, ac præcipue temporale imperium occupabit, et violenter usurpabit, et deinceps etiam divinitatem sibi arrogabit, ut partim ex Daniele et Paulo aperte intelligitur, et in præcedenti capite tactum est, et in sequenti iterum dicetur. Unde longe aliter Richard. Victor., 1. 4 in Apocalyp., c. 4, per bestiam illam intelligens imperium ethnicum gentilium Ecclesiam persequentium, ait, comparari pardo maculoso propter variam philosophorum assertionem, id est, propter variam superstitionem. Ambrosius vero ibi hypocrisim Antichristi in varietate colorum dicit designari: Nam cum sit futurus homo nequissimus, variis virtutibus se decorabit, ut facilius stultos quosque decipiat. Beda vero et Primasius, cum Tyconio, homil. 11, in maculis pardi aiunt repræsentari gentium varietatem Antichristum sequentium, sive quia erit multitudo collecta ex diversis populis, sive quia diversis hæresibus erit maculata, ut ait D. Anselmus. Unde si maculæ pardi vitia repræsentant, non quoscumque defectus, sed universa vitia in Antichristo futura designant. Accedit quod Antichristus propter velocitatem pardo comparatur, quia brevissimo tempore imperium consequetur, et omnia conculcabit. Sicut Danielis 7 Alexander Magnus, propter hanc causam per pardum repræsentatur, ut D. Hieronymus et alii exponunt. Item propter crudelitatem in humano sanguine effundendo. Nullus autem, nisi impudentissimus

sit, similes proprietates in Romano Pontifice audebit confingere. Imo neque rex Angliæ, neque tota hæreticorum versutia eas corruptelas, quas in Sede Apostolica effingunt, ostendere potuerunt; nam quæ ad doctrinam pertinent, corruptelæ non sunt, licet ab hominibus, contrariis erroribus et hæresibus corruptis, tales judicentur; quæ vero ad mores. spectant, maxima ex parte ab eisdem Ecclesiæ hostibus ultra veritatem effictæ et exaggeratæ sunt; et si aliquæ hujusmodi in Prælatis Ecclesiæ inventæ aliquando sunt, ad personales et humanos defectus pertinent, qui sedem ipsam non maculant.

5. Respondetur ad secundum et tertium. Unde quæ in secundo et tertio puncto de similitudine leopardi, et de pedibus ursinis dicuntur, non gravate accipimus, apte enim in verum Antichristum conveniunt. Ex eisdem autem proprietatibus, earumque significatione convincitur, descriptionem illam non posse Pontifici accommodari. Cur enim Bonifacius III, vel alius similis Pontifex ejus successor poterit spurius appellari, cum neque origine talis fuerit, nec electione, sed legitime creatus? Vel quæ rapacitas aut sæva natura in eis inventa est, ut ursinos pedes habere dicantur? Antichristus enim dicitur pedes ursinos habiturus, quia pedibus suis omnia conculcabit, ut dicitur Danielis 7. Quod autem quarto loco addit de adoratione Pontificis, ridiculum est; non enim adoratur ut Deus, sed ut supremus Ecclesiæ Prælatus, ac Vicarius Dei. Quid enim est adorationis exhibitio? Ait enim Paulus: Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni sunt, 1 Timoth. 5; quid ergo mirum, quod is, qui toti Ecclesiæ præest, magna veneratione dignus habeatur, præsertim cum in Christi honorem tota illa veneratio redundet?

6. Romæ ethnicæ et christianæ imperia male comparantur. - Immerito autem comparat rex Romam ethnicam cum christiana ; tantum enim distat imperium illius ab istius potestate, quantum terrestria a cœlestibus, corporalia ab spiritualibus, et temporalia ab æternis discrepant, ut in tertio libro abunde monstratum est. Romani ergo imperatores tantum temporales domini erant, limitatamque ditionem possidebant, ideoque aliarnm ditionum reges non ut subditos, sed ut socios comiter tractabant. Romani autem Pontifices spirituales Prælati ac reges sunt, totumque mundum pro territorio, omnesque oves Christi pro grege habent, et ideo reges om

nes Christianos subditos appellare possunt; et nihilominus eos (nisi hæretici vel schismatici sint) non solum comiter, sed etiam humanissime filios, et interdum etiam dominos appellare non dedignantur. Imo interdum tanta submissione animi id fecerunt, ut eorum verbis abutantur rex et Protestantes ad eos imperatoribus subjiciendos, sicut de Gregorio Papa in tertio libro notavimus. Atque hæc sunt satis de prima bestia.

7. Periocha secundæ partis c. 13 Apocalyp. In secunda parte ejusdem capitis 13, narrat Joannes vidisse aliam bestiam ascendentem de terra, quæ habet cornua duo similia agni, et loquebatur sicut draco, de qua multa dicit. Primum, fecisse ut omnes habitantes in terra adorarent bestiam primam. Secundo, datum esse illi ut faceret signa magna, et in particulari ita ut ignem faceret de cælo descendere in terram in conspectu hominum. Tertio, per hæc signa seduxisse habitantes in terra, ut faciant imaginem prioris bestia. Quarto, datum esse illi, ut daret spiritum imagini bestiæ, et ut loquatur imago bestiæ, et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiæ, occidantur. Quinto, quod faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos, habere characterem bestie in dextera manu sua aut in frontibus suis, ut nemo possit vendere, neque emere, nisi qui habet characterem aut nomen bestiæ, numerum nominis ejus. Sexto, additur mysterium numeri nominis ejus his verbis: Numerus enim hominis est, et numerus ejus sexcenti sexaginta sex. Quæ omnia adeo sunt obscura, ut vix humano ingenio conjectari possint, nedum comprehendi. Et ut recte annotavit Cardinalis Bellarminus, signum evidens est non esse impleta, quia hodie tam sunt obscura et ænigmatica, sicut quando primum scripta fuerunt; prophetiæ autem quæ per ænigmata fiunt, licet antea sint obscuræ, saltem quando implentur, intelliguntur et claræ fiunt, alias inutiles essent; cum ergo hæc perinde obscura sint ac antea erant, signum est non esse impleta. Et nihilominus rex Angliæ suo more ita multa accommodat, sicut vel opinioni suæ, vel ad detrahendum Romanæ Sedi putat esse accommodata. Prius vero quam illi respondeamus, proprium et litteralem sensum hujus visionis proponemus, ut comparatione illius error fictæ interpretationis evidentius appareat.

8. Hæc posterior bestia Antichristum ejusque emissarios significat. - Hæc ergo posterior bestia vel generatim repræsentat Anti

christi pseudoprophetas et prædicatores quos ipse ad suam divinitatem suadendam, et Sanctos persequendos mittet, ut exponunt ibi Primasi., Beda, Anselmus et alii, et sentit Gregorius, 13 Moral., c. 26, alias 36, vel certe significat aliquem ex illis insignem et excellentem magum, et potentem etiam viribus et exercitu, qui per signa seducendo, et per potentiam cogendo, ad Antichristum adorandum homines convertat. Sic Irenæus, lib. 5, cap. 28, postquam priorem hujus capitis visionem retulerat, de hac posteriori subjungit: Post deinde, et de armigero ejus quem et pseudoprophetam vocat, loquebatur (inquit) quasi draco, et potestatem primæ bestiæ omnem faciebat ei, in conspectu ejus. Eamdem sententiam comprobat And. Cæsar., allegans etiam Irenæum, suo c. 37. Aretas vero, suo etiam capit. 37, licet in principio videatur per hanc etiam posteriorem bestiam Antichristum interpretari, postea magis rem declarans, vocat hunc præcursorem Antichristi, et illos distinguit, comparans cum Joanne Baptista et Christo. Victorin. etiam in singulari intelligit falsum Prophetam, qui facturus est pcrtenta et signa mendacia ante Antichristum. Et hanc nunc frequentius sequuntur eruditi Scriptores, quos refert et sequitur Malvenda, lib. 8 de Antich., c. 19. Ambrosius vero in Apoc. sub disjunctione ait, hanc bestiam esse aut multos prædicatores Antichristi, vel aliquem deteriorem cæteris.

9. Loquitur etiam Joannes de primario aliquo Antichristi adjutore. Sed licet verum sit sub illo propheta falso, per antonomasiam nominato, alios adumbrari, nihilominus negari non potest quin de singulari aliquo homine insigni fautore Antichristi et hominum deceptore Joannes loquatur, tum quia contextus ipse sincere spectatus id satis indicat; tum etiam quia in c. 19 evidenter id ostendit idem Joannes, dicens: Apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta, qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos qui acceperunt characterem bestie, et qui adoraverunt imaginem ejus; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure. Ubi evidenter describit eumdem pseudoprophetam, quem sub nomine bestia de terra ascendere viderat, et de illo ut de singulari homine æque ac de Antichristo loquitur, et tanquam duos homines speciali modo damnatos numerat, eosque a cæteris sectatoribus Antichristi distinguit. subjungens: Et cateri occisi sunt in gladio sedentis super equum, etc. Non est ergo du

bium quin per illam bestiam secundam particularis homo, singularisque Antichristi prædicator significetur, cujus duæ præcipue proprietates per duas bestia conditiones designantur. Dicitur enim habere cornua tanquam agni propter hypocrisim; ostendet enim se mansuetum, et erit crudelissimus persecutor, vel ostendet se tanquam verum Christum prædicans, loquetur autem ut draco, quia Antichristum prædicabit, motus et actus a dracone, qui priori bestiæ dedit totam virtutem suam et potestatem. Atque ita duas illas metaphoricas proprietates exposuerunt Irenæus, Andr. Aret., et alii supra allegati; et Ticon., alias August., Homil. 11 in Apoc., licet illas omnibus hæreticis accommodet. Idemque sensit Gregorius loco supra citato, easdem tribuendo quasi per participationem omnibus falsis prædicatoribus Antichristi.

imagine prioris bestiæ, de propria sensibili imagine vel statua Antichristi intelligitur, quam facient credentes in eum, et in templis et fortasse in Hierosolymitano eam collocabunt, ut ipsa adoretur, et Antichristus in ea tanquam verus Deus. Et cum eadem proprietate intelligitur, hunc pseudoprophetam daturum spiritum illi imagini, ut loquatur; nam per pactum cum dæmone hoc facillime fieri potest, sicut in sculptilibus et idolis gentium immundos spiritus loqui solitos fuisse, in historiis notissimum est.

10. Pseudopropheta ille curaturus est, ut Antichristus velut Deus adoretur. Cætera vero quæ de hoc falso propheta Joannes prædicit, licet Patres et expositores Catholici obscura et difficilia intellectu esse fateantur, omnes tamen, qui eorum litteralem sensum investigant, in eis proprietatem verborum, quoad fieri potest, servare student. Itaque, cum dicit facturam esse bestiam illam, ut omnes habitatores terræ primam adorent, id de divina adoratione et vera latria intelligunt, hac enim ipse Antichristus cupiet adorari, ut in c. 17 ex Scriptura et Patribus ostensum est. Item cum dicit facturum signa, de sensibilibus miraculis fictis et mendacibus prodigiis verba exponunt, juxta verba Christi, Matth. 24: Surgent pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa magna et prodigia. Nam sicut quoad pseudochristos per antonomasiam implebuntur hæc verba in Antichristo, ita quoad pseudoprophetas in hoc Antichristi præcursore implenda esse Joannes sentit. Christum autem loqui de signis externis apparentibus, et sensus illudentibus, nemo unquam dubitavit. Unde cum ulterius Joannes ait facturam illam secundam bestiam, ut ignis de cœlo descendat, de vero locali descensu, et de vero igne, vel saltem de corpore sensibili habente speciem tanquam ignis, omnes etiam interpretantur. Quia hoc et est consequens ad priorem interpretationem signorum in generali, et est consentaneum proprietati verborum, et nulla est necessitas alias metaphoras confingendi, præsertim cum Joannes dicat descensurum ignem in conspectu hominum. Similiter, quod tertio loco addit Joannes de

11. Character bestia erit signum quo Antichristi fautores palam agnoscentur.- De charactere autem Antichristi, ejusque in manibus vel fronte impressione, omnes etiam in hoc conveniunt, quod sit futurum signum sensibile hominibus, accommodatum ad externam suæ religionis professionem, et fortasse tanquam insigne quoddam apostasiæ, vel discessionis a christiana religione, et ad sectæ antichristianæ aggregationem; quamvis in particulari nemo divinare possit qualis character ille futurus sit. Nam illud prius veritas et proprietas verborum Joannis requirit; hoc autem posterius per illa non explicatur, nec in aliis locis Scripturæ revelatum est, nec ratione investigari potest. Denique de nomine bestiæ, omnes etiam docent tale futurum esse, ut ex litteris constet, quæ, ad rationem numerorum juxta morem græcæ linguæ redactis, numerum 666 contineant. Quia vero innumeris modis possunt græcæ litteræ ita componi, ut illum numerum reddant, addunt dicti expositores, sciri non posse quale futurum sit Antichristi nomen, donec appareat, et tunc ex effectu cognoscatur prophetiæ sensus et veritas. Nam, licet nunc contingat nomen alicujus constare ex litteris, quæ secundum græcum idioma illum numerum reddant, ut de Mahometo vel Luthero aliqui ostendere conati sunt, illud non est sufficiens Antichristi signum, si alia desint, quia est valde ambiguum et æquivocum, et ideo necesse est ut cum aliis conjungatur.

12. Prædicta Patrum consensu firmantur.De imagine. Hanc autem brevem paraphrasim seu expositionem litteralem verborum Joannis sumo ex auctoribus proxime allegatis; Irenæus enim, dicto cap. 28, de hoc pseudopropheta dicit, quod faciet signa magica operatione. Et ibidem adjungit cætera verba Joannis, simpliciterque sine alia interpretatione illa proprie intelligit. In cap. vero 30 late docet quod de numero nominis dixi

mus. Victorin. etiam in Apocalyps., circa signum ignis, ait: Hæc magi per Angelos refugas et hodie faciunt. Et addit: Faciet etiam ut imago aurea Antichristo in templo Jerosolymis ponatur, et intret Angelus refuga, et inde voces et sortes reddat. Et de nomine et nota characteris eodem modo sentit. Idem fere habet Aret., suo cap. 27, ubi de igne aperte dicit, descensurum, ita ut videatur, intuentium oculos fascinando; et de charactere ait, futurum esse perniciosi nominis insculpturam, et dandum esse in signum, quo possint vel non possint homines negotiari, supponens illud futurum esse sensibile. Et Andr., cap. 27: Quidquid (inquit) Pseudochristi præcursor ad hominum deceptionem facturus est, hoc totum per præstigias et incantationes facturus est, ut Antichristus testimonium habeat a viro qui tanta miracula patrarit. Et infra: Non est mirum aut nocum, si in oculis hominum ignem e cælo descendere faciat impostor. Et adducit exemplum de igne virtute diaboli incenso, vel superne dilapso ad Jobi armentum subito absumendum'. Postea vero de imagine propria et loquela ejus alia verba interpretatur, exemplisque similium præstigiarum dæmonum confirmat. De charactere item loquitur tanquam de nota sensibili, intelligitque proprie hominibus imprimendum fore, ut signum necessarium ad emendum et vendendum etiam res necessarias, ut saltem (inquit) ob rerum ad vitam necessariarum penuriam ad violentam mortem adigat, utique illos qui characterem illum recusaverint.

13. Ne cruci locus sit, in frontibus characterem Antichristi pseudopropheta ille imprimet.—Ac tandem cap. 38, quæ de nomine Antichristi diximus, tradit, et auctoritate Hyppoliti confirmat: Dabit characterem in dextra manu, et in fronte, ne quis dextra sua manu pretiosam illam Crucem pingat in fronte. Inferius autem sentit characterem illum futurum esse nomen ipsius Antichristi sigillo sensibiliter impressum in fronte vel manu. De illo autem nomine negat sciri posse quale futurum sit. Similiter de charactere Antichristi loquitur Ephrem, traet. de Antichristo, metro seu § 2: In dexteram manum seu frontem insculpturus est homini characterem hunc suum impium, ne facultas sit homini se signandi signo Christi. Et in sequenti metro signa et falsa prodigia similiter de externis sensibilibus præstigiis exponit. Ac tandem

1 Job. 1.

in metro altimo idem repetit de charactere, sentiens futurum esse sensibile signum, quod Christi adversarii pro cruce Salvatoris assument. Indistincte autem de his loquitur, prout ab Antichristo, vel ab ejus pseudopropheta facienda sunt, omniaque Antichristo tribuere videtur. Denique Primasius, Beda, Rupert. et alii in Apocalypsim, imo et moderni omnes in his quæ diximus consentiunt, licet in explicando charactere et nomine Antichristi varias et inter se dissentientes sententias tradant, quæ varietas nihil nostræ intentioni obest, ideoque necesse non est illam referre aut expendere, unusque pro omnibus videri potest Malvenda, lib. 8 de Antichristo, c. 18 et 19.

14. Metaphoricæ regis expositiones litterali convincuntur.-Superest ut cum hoc simplici Scripturæ sensu mysticas et metaphoricas regis expositiones, seu ad maledicendum accommodationes, conferamus. Ille enim per hanc bestiam secundam, Apostolicam Ecclesiam Pontifici Romano parentem, quam ipse more impiorum Protestantium Apostaticam appellat, interpretatur. Et nihilominus de illa subjungit: Cujus firmior origo est et stabilior, ut quæ visibiliter veræ Ecclesiæ succedat. In quibus verbis, rei veritate coactus, vel non advertens quid diceret, Romanam Ecclesiam veram et Catholicam esse professus est. Nam illa est vera Ecclesia, quæ veræ Ecclesiæ antiquiori visibiliter succedit, ut in primo libro ostensum est. Unde illa comparatio, qua hæc Ecclesia dicitur firmior et stabilior, si ad sy nagogas Satanæ et congregationes Protestantium seu Apostatarum fiat, recte et verissime facta est; si vero fiat ad Apostolicam Sedem, non recte fit per excessum, sed per æqualitatem fieri deberet. Nam vera Ecclesia non potest a petra separari, neque e converso, ideoque tam firma et stabilis est Petri successio, quam est certa veræ ac visibilis Ecclesiæ duratio; utraque vero est tam firma, quam est certum verbum Christi: Porta inferi non prævalebunt adversus eam, Matth. 16. 15. Bestia singularem hominem proprie significat. Quod vero ad interpretationem bestia spectat, satis a nobis ostensum est, in proprio sensu significare unum quemdam singularem hominem. Concedimus autem mystice posse significare congregationem quamcumque impiorum, hæreticorum et Apostatarum, sequentium et prædicantium Antichristum, sive generaliter et typice dictum, sicut ex Tyconio retulimus, per hanc

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »