Obrázky na stránke
PDF
ePub

tari possunt, nomen λatéivos posuit'; statim vero addidit oportere scribi per diphtongum (utique præter morem et proprietatem Scripturæ), ut possit illum numerum reddere. Deinde Joannes de nomine proprio Antichristi locutus est; nullus fuit autem Pontifex qui proprio nomine latinus sit appellatus ; communi autem nomine etiam rex Angliæ est Latinus, et Lutherus, et Calvinus fuit Latinus; cur ergo magis Pontifex quam quilibet illorum Antichristus censendus est propter nomen Latinum? Hæc igitur omnia, quæ de Antichristo, ejusque Antesignano, in illo cap. 13 dicuntur, sincere intellecta, evidenter ostendunt Antichristum, prout ibi describitur, nondum apparuisse, et toto cœlo a Pontifice Romano distare; extortæ autem et violenta interpretationes metaphorica Protestantium non minori claritate produnt errorem in quo isti homines cæci versantur.

CAPUT XX.

QUÆ CIRCA XIV, XV ET XVI CAPUT APOCALYPSIS REX NOTAT, DISCUTIUNTUR.

1. Finita tertia visione, priusquam rex ad quartam transeat, ex c. 17 sumendam, quædam ex c. 14, 15 et 16 arripit, quæ licet leviora sint, operæ pretium duximus illa notare, ut nihil quod ad causam pertineat, intactum relinquamus. In principio igitur cap. 14, prius narrat Joannes peculiarem gloriam sanctorum Virginum sibi manifestatam; deinde narrat visionem Angeli volantis per medium cœlum, et habentis Evangelium æternum, et diem judicii annunciantis. Et in his duobus nihil occurrit annotatione dignum. Tertio, ait Joannes, et alius Angelus secutus est, dicens, Apoc. 14: Cecidit, cecidit Babylon illa magna, quæ a vino iræ suæ potavit omnes gentes, ubi rex notat, ruinam hanc Babylonis, quam hic Angelus prænunciavit, esse interitum Antichristi. Per Babylonem autem vult intelligi Romam, ut in superioribus sæpius dixerat. Unde significat Antichristum Romæ, et in ejus incendio ac destructione esse interimendum. Verumtamen Antichristum esse interficiendum Romæ, nova fictio est sine fundamento excogitata ad suspicionem aliquam pravam de Romana sede generandam, Antiqui enim in Oriente occidendum esse tradiderunt, ut ex Lactant., lib. 7, cap. 17 et sequentibus; et Hyppolit., Irenæo, et aliis antiquis colligitur. Hieronymus autem, Isaia

cap. 25, in monte Oliveti dixit esse occidendum. Potestque colligi ex cap. 11 Daniel., in fine, et ex cap. 11 Apocal., ut supra notavi. Et capite 19 dixit Evangelista Joannes, Antichristum vivum esse detrudendum in infernum, utique imperio Christi, ut Paulus, 2 ad Thessal., c. 2, significavit, et Daniel, c. 8, dicens: Sine manu conterétur. Si ergo per Babyloniam Romam intelligamus, tantum abest ut Romæ ruina sit interitus Antichristi, ut potius per illum, vel duces aut socios ejus abolenda, et igni tradenda sit, ut ex c. 18 Apocal. colligi potest. Nam, ut supra notavi, si Roma delenda est ante judicii tempus, non erit nisi tempore Antichristi, et ejus conatu, ut, extincto nomine Romano, ipse novam excellentioremque monarchiam erigere videatur. Si vero per Babylonem mundum hunc intelligamus, incendium illud Babyloniæ supponit jam finitam Antichristi persecutionem, et destructionem ac perditionem ejus; ergo neque isto modo ruina Babyloniæ erit interitus Antichristi.

2. In Apocalypsi ut in aliis prophetiis aliquando rerum ordo non servatur. Post has vero duorum Angelorum voces et monita, tertius sequitur Angelus, tam supplicia in Antichristi sectatores superventura, quam beatitudinem eorum qui, patienter tribulationem tolerantes, et mandata Dei custodientes, in Domino mortui sunt, denuncians. Et quoniam hæc discretio in judicio facienda est, ideo statim visio et repræsentatio judicii subjungitur. Hæc vero, ut omnes expositores advertunt, magna ex parte per anticipationem dicta fuere ; nam priusquam fiat judicium, præcedent septem plagæ, quæ capite decimo quinto in generali denunciantur, et in capite decimo sexto sigillatim recensentur. Quas nunc explicare nostri muneris non est. Quia vero rex sensu earum allegorico ludit, adverto breviter, plagas illas ad litteram et proprie intelligi de tribulationibus et calamitatibus. corporalibus et externis, ut fuerunt plagæ Egypti, quibus illas comparant Irenæus, lib. 4, cap. 50; Andr., cap. 46, in Apocal., ubi singulas ita exponit, quem fere imitatur Aretas. Et merito, nam omnia, quæ ibi dicuntur, vere ac proprie possunt intelligi, et ideo ita sunt intelligenda. Nihilominus tamen illas plagas more suo rex in maledicta et opprobria sanctæ Ecclesiæ et Pontificis per suas allegorias convertit; non tamen omnes accommodat, sed quas pervertere et accommodare potuit, semperque eosdem errores supponit,

per bestiam Pontificem interpretando, per pseudoprophetam vero Apostolicam Ecclesiam, et ita tenebras, in quinta phiala super sedem Antichristi effusas, dicit esse tenebras ignorantiæ et erroris Ecclesiæ Romanæ. Ita enim solent hæretici ad excusationem sui erroris et pertinacia, Ecclesiam ignorantiæ et cæcitatis arguere; cum enim ipsi cæci sint, Ecclesiæ lumen videre non possunt, ut Augustinus sæpe contra Donatistas notat.

3. Tenebræ in plaga quinta phiale sensibiles erunt, non intelligibiles. - Præterquam quod nec metaphora est necessaria, ut dixi, nec potest accommodari; nam illæ plagæ superventuræ sunt super bestiam et regnum ejus, id est, super Antichristum et homines ab eo deceptos, ut ibi dicitur. Unde jam supponent densissimas tenebras spirituales; non est ergo de illis sermo. Sed tenebræ, postea per phialam quintam effundendæ, erunt vere corporales, aut saltem temporales, quia vel super Jerusalem, ubi erit sedes Antichristi, et super totam illam regionem, sensibiles tenebræ et frequentissimæ effundentur; vel splendor humanus, et fama Antichristiani regni obscurabitur magnitudine calamitatum, a quibus non poterit Antichristus suis artibus subditos liberare. Unde fiet ut ingenti dolore omnes affligantur, ita ut linguas suas præ dolore commanducent, et Deum blasphement præ doloribus et vulneribus suis, et non agant pænitentiam ex operibus suis. Quæ verba nunquam potuit nec poterit rex sine rubore ad Ecclesiam accommodare; facile autem intelligi potest, quam meliori analogia magisque in veritate fundata possent ad tenebras, et linguas, et blasphemias, et impoenitentiam Protestantium transferri.

4. Phialam in Euphratem effusam miscent imperite Protestantes. Progreditur rex ad sextum Angelum, qui siccando Euphratem, præparavit viam regibus ab ortu solis, quod dicit esse impletum, cum jam homo peccati cœptus est revelari, sublatis omnibus impedimentis, quæ possunt iter eorum, id est, Orientalium regum, ad invadendum illum monarcham remorari. Ubi per reges ab ortu solis, se et similes reges rebelles Ecclesiæ Romanæ, eamque persequentes intelligit, ut inferius in quarta visione, pag. 121, clarius exponit. Et his regibus ait, parandam esse viam per effusionem illius sextæ phialæ, ut, sublatis impedimentis, Monarchiam Ecclesiæ (quam ipse Antichristi esse fingit) libere et inopinato invadant. Sicut Cyrus (ait) inopinato transitu

Euphratis Babylonem cepit, et Balthasarem, regem ejus, vasis ad Dei ministerium comparatis abutentem, atque ita tanquam in Dei templo sedentem, occidit.

5. Reges de quibus ibi sermo est, non contra, sed pro Antichristo dimicabunt. In qua tota metaphora, omissa ejus impietate et audacia, summam ignorantiam Protestantium sic exponentium adverto, quia non solum extra litteralem sensum suo arbitrio loquuntur, sed etiam contra illum verba accommodant. Nam reges illi, quibus per effusionem sextæ phialæ, et exsiccatione Euphratis via parabitur, non contra Antichristum incessuri prædicuntur, sed potius ad juvandum Antichristum in exterminatione populi Dei, sicut circa Danielis prophetias infra, cap. 22, notabimus, et sumi etiam potest ex verbis quæ Joannes paulo inferius subjungit: Spiritus dæmoniorum procedunt ad reges totius terræ, congregare illos in prælium ad diem magnum omnipotentis Dei. Et ita locum illum de convocatione omnium regum terræ, et præsertim Orientalium, per Antichristum facienda ad debellandos omnes Christianos, omnes interpretantur. De qua convocatione, et ingenti ad prælium congregatione, sub nominibus Gog et Magog, mentionem fecit idem Joannes, c. 20, post Ezech., c. 38. Quomodo ergo quadrare potest metaphora, ut per reges ab Oriente venturos intelligantur hæretici contra Papam insurgentes? quid magis frivolum magisque ridiculum dici aut cogitari potuit? 6. Accedit quod illi reges non congregabuntur, quando Antichristus incipiet revelari, sed postquam Atichristus ab universo mundo agnitus, et per suum pseudoprophetam satis publice prædicatus fuerit; imo, postquam jam cœperit per alias tribulationes regnum ejus affligi, ut ex præcedentibus phialis et sequentibus verbis manifestum est; at isti hæretici orti et congregati sunt, antequam Antichristus notus esset, vel revelari inciperet; ipsi enim primi fabulam illam confinxerunt, et thronus, cui ipsi nomen illud imposuerunt, semper fuit notissimus Ecclesiæ, et nihil eorum, quæ per phialas illas prædicuntur, passus est. Denique illorum regum congregatio futura est in prælium ad diem magnum omnipotentis Dei, quando nimirum Christus de illis triumphabit, simulque Gog et Magog destruet. At hæresiarchæ isti nec in unum diem congregati sunt, et longe ante tempora diei magni Dei prodierunt. In hoc ergo solum conveniunt cum illis regibus, quod revera contra Chris

tum surrexerunt, et Antichristo viam parant, et contra Christi Vicarium (sub titulo ficti Antichristi) bellum movent.

7. Societatis Jesu alumnos ranunculis comparat rex Jacobus, pro Pontifice coaxantibus. Concludit tamen rex hanc suam prolixam allegoriam, inducendo illa verba ejusdem sextæ phialæ a Joanne scripta: Et vidi de ore draconis, et de ore bestia, et de ore pseudoprophetæ spiritus tres immundos in modum ranarum. Per quos intelligit novam sectam exurgentem ad thronum Antichristi, tenebris obscuratum et labantem, illustrandum et fulciendum, quam dicit ternario numero significari, quia tribus magistris diriguntur, draconis, id est, Satanæ, Antichristi, id est, Pontificis, et pseudoprophetæ, id est, Ecclesiæ Romanæ. Per quam sectam Societatem Jesu sine dubio intelligit, et Doctores ac prædicatores ejus ranunculis comparat, de quibus hæreticorum more ad libitum detrahit. Pro illis autem respondere nec mihi decens est, nec necessarium. Opera enim illorum de ipsis testimonium perhibent, estque qui videat et judicet. Neque parum habent Societatis alumni et operarii, unde possint gloriari, quandoquidem cum Christi Vicario ejusque Ecclesia digni habiti sunt, pro Christi fide, ejusque Vicarii obedientia ignominiam et contumeliam pati.

cordias serunt. - Præterea isti tres spiritus congregaturi dicuntur reges in prælium, utique contra visibilem Christi Ecclesiam, quæ tempore Artichristi erit; operarii autem Societatis non congregant reges in prælium aliquod, sed ad pacem et unionem cum Christi Vicario, nec ad debellandam Ecclesiam visibilem, sed ad pacem et unionem cum illa. Item illi reges congregandi sunt specialiter ad prælium unius diei, qui per antonomasiam dicitur dies magnus omnipotentis Dei, quia in illo veniet sicut fur, ut statim dicitur, utique ad destruendum Antichristum, et omnes reges congregatos cum illo ad prælium, ut c. 20 aperte declaratur sub nominibus Gog et Magog. At hoc non potest ad prædicatores fidei, qui nunc sunt in Ecclesia Catholica, ullo modo accommodari. Ut alia infinita omittam, quæ evidenter ostendunt, Joannem loqui de corporali seu materiali prælio, designando etiam locum in quo reges congregandi sunt; et declarando aperte ranas illas esse tres spiritus immundos dæmoniorum, facientes signa, quibus reges ad prælium illud congregent. Ergo vana est et impudens allegoria ab otiosis et obduratis Protestantibus adinventa.

CAPUT XXI.

CALYPSIS NOVUM DE ANTICHRISTO ERROREM
CONFUTARI POTIUS QUAM CONFIRMARI.

8. Non cohæret interpretatio.—Solum quo- EX VISIONE CAPITIS XVII ET SEQUENTIBUS APOad verborum Scripturæ abusum et corruptionem adnotabo, præter alios errores de falsa interpretatione bestiæ et pseudoprophetæ ejus, et abusum aliorum verborum illius Scripturæ, in ipsamet allegoria ad textum applicata, non esse constantiam aut consecutionem. Nam hoc loco dicit, tres spiritus malos mitti ad favendum Antichristo, ejusque thronum sustentandum, unde cum Joannes de illis dicat: Procedunt ad reges totius terræ, congregare illos in prælium, consequitur aperte, reges, ab his spiritibus congregandos, esse futuros Antichristi amicos et fautores; paulo autem superius dixerat, reges illos, quibus sextus hic Angelus viam parat, esse hostes Antichristi, et illis expediri viam, ut sine impedimento possint monarchiam Antichristi invadere; hæc autem duo non possunt simul subsistere. Nam reges venturi sine impedimento, et per illos tres spiritus congregandi, iidem sunt; quomodo ergo et ad invadendum et ad sustinendum labantem thronum Antichristi vocantur ?

1. Docet rex Jacobus mulierem fornicariam esse Antichristum, ac proinde Pontificem. Refert Evangelista Joannes, c. 17 Apocalypsis, se raptum fuisse in desertum, et vidisse mulierem fornicariam sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiæ, etc. Ex hac visione, quam rex Angliæ quarto loco posuit, colligere nititur, Romanum Pontificem esse Antichristum, colligitque in hunc modum. Mulier illa fornicaria Antichristum repræsentat; et omnes proprietates, quæ illi mulieri in eo capite tribuuntur, Romano Pontifici conveniunt; ergo ipse est Antichristus. Majorem rex non probat, sed tanquam notum fundamentum suæ disputationis supponit. Minorem autem late prosequitur, ad libitum multiplicando probra contra Romanam Sedem, sine probatione, aut veritatis fundamento, sed solum quia cum ab infantia sub hæreticorum disciplina fal9. Societatis Jesu operarii pacem, non dis- sam illam opinionem ac depravatam fidem

imbiberit, et in ea fuerit consuetudine obfirmatus, nunc et mentis ignoratione et indignatione promotus, audet in cœlum ponere os suum, et sacra profanis commaculare.

2. Mulier illa civitatem significat, non hominem. Sed imprimis fundamentum, in quo nititur, falsum est, nam mulier illa non repræsentat Antichristum. Quia Joannes ipse dixit, mulierem illam habere scriptum in fronte Babylon magna; nemo autem unquam dixit Babylonem, vel proprie vel figurate significare Antichristum; nam Antichristus homo quidam futurus est, ut supra est demonstratum; Babylon autem semper significat civitatem aliquam, vel hominum congregationem, ut idem Joannes, in fine illius capitis 17, conclusit: Mulier, quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum super reges terræ. Et ita Patres omnes, et illius loci expositores in hoc conveniunt, quod mulier illa, seu Babylon, magnam aliquam civitatem repræsentet, quia hoc jam non tantum in ænigmate, sed expresse revelatum, et ab eodem Propheta declaratum est. Quæ autem sit illa civitas varie exponitur. Duas tamen esse opiniones probabiles, unam explicantem hunc locum de civitate impiorum, aliam de Romana civitate exponentem, supra, c. 7, retulimus, ubi utramque opinionem declaravimus, et probabilem esse ostendimus, et in utramque convenire omnia pravitatis insignia, quibus Joannes illam onerat, minutatim declaravimus. Advertimus autem ibi, juxta catholicam et veram declarationem, si Babylon Roma est, intelligendum id esse de Roma non christiana, sed ethnica, ut erat tempore quo Joannes scribebat, et quamdiu in illo statu duravit, et si forte ad illum, vel omnino, vel magna ex parte ante mundi con- . summationem reditura est (ut multi opinantur), etiam pro illo statu merito eodem nomine significatur; nam Roma Christiana, sub vera fide Christi perseverans, Babylonia dici non potest, cum confessionem falsorum dogmatum, aut plurium sectarum vel deorum non admittat. Ideoque merito Hieronymus, lib. 2 contra Jovinianum, ad finem, ad Romam dixit: Scriptam in fronte blasphemiam Christi confessione delesti, etc. Et hac ratione Petrus accurate distinxit Ecclesiam, quæ erat in Babylone, ab ipsa Babylone, dicens: Salutat vos Ecclesia, quæ est in Babylone collecta. Et eodem modo loquitur Hieronymus, epist. 18 ad Marcel., dicens: Est quidem ibi sancta Ecclesia, etc.

XXIV.

3. Calumniæ aliæ false ostenduntur. Destructo igitur regis fundamento, ejus argumentum ruit. Quapropter omnes accommodationes, quas sub illo fundamento sumit, calumniæ Protestantium sunt, non Scripturæ interpretationes. Neque rex ipse responsionem hanc effugere potest, cum sæpius in sua Præfatione fornicariam illam Romam esse contendat, et nostrorum confessione id confirmet. Hic vero cavenda est calliditas Protestantium, quam notavit Sander., lib. 8 de Visib. Monarch., et rex in præsenti imitari videtur, nam eamdem mulierem dicit esse Romam, et esse Antichristum, et bestiam item esse Antichristum, ut supra, c. 15, animadverti, ut ita confundendo Romam cum Romano throno et cum Antichristo, postea ad omne regimen illius civitatis, ac tandem ad Romanam Ecclesiam et sedem sermonem transferat, illique omnia, quæ tam de Antichristo, quam de Romana urbe infideli, ejusque imperio ethnico dicuntur, accommodet. Talia itaque sunt omnia, quæ in toto discursu circa illud caput comminiscitur. Cum enim Roma dicatur fuisse mater fornicationis, quando omnium gentium idolis et superstitionibus serviebat, ut Leo Papa inquit, serm. 1 de Nativit., et serm. 1 de SS. Petro et Paulo, ideo crimen illud in Apostolicam Sedem transfert. Et sicut nos propter illam sedem dicimus, Romam esse matrem et magistram omnium Ecclesiarum, ita rex matrem omnium spiritualium fornicationum illam appellat. Quæ autem sint illæ spirituales fornicationes, quas Romana Ecclesia vel exercuit vel docuit nunquam hactenus ostendere potuit, cum ab antiqua et primitiva fide nec minimum discrepaverit, ut lib. 1 et 2 probatum est.

[ocr errors]

4. Roma Christiana Martyrum sanguine nullo modo ebria. - Et simili modo, cum Roma ethnica dicatur ebria sanguine Martyrum, propter imperatorum persecutiones, idem audet Romanæ Ecclesiæ et sedi tribuere; quod profecto non video, qua specie vel umbra veritatis dici potuerit. Quas enim immanes Christianorum persecutiones excitavit Ecclesia Romana, aut quando sanguinem martyrum fudit, ut propterea sanguine Martyrum ebria dicatur? Sed fortasse justas quorumdam hæreticorum et apostatarum pœnas martyria rex vocat, cum tamen illa supplicia tam rara sint, ut nec propter illa dici potuerit sanguine hæreticorum ebria; nam, ut Patres et expositores notant, per hæc verba innumera Martyrum multitudo denotatur. Denique, ut cæ

41

tera omittam, non majori fundamento hæc, quæ de Roma in Apocalypsi dicuntur, tribui possunt Romanæ Sedi a tempore Bonifacii III, quam tempore Sylvestri, verbi gratia, ut sæpe dictum et probatum est; desinat ergo rex tergiversari; et vel Romam ratione illius sedis semper fornicariam fuisse fateatur, vel ethnicæ Romæ crimina in Bonifacium aliosve sanctos posteriores Pontifices, eorumque legitimos successores, traducere desistat.

[ocr errors]

5. Bestiæ ac mulieris notæ male confunduntur. Deinde quia rex mulierem cum bestia, quæ illam portat, confundit, non solum proprietates mulieris, sed etiam bestiæ insignia de Papa interpretari conatur. Et primo refert interpretationem septem capitum ad septem regimina civitatis, quam supra impugnavimus; deinde mirabilem habet de decem cornibus expositionem, quam in sequenti capite melius tractabimus. Ac tandem ad destructionem Babylonis, in c. 18 prædictam, explicandam digreditur. Quia vero supra, in c. 7, destructionem Babylonis illo c. 18 descriptam fuse tractavimus, non erit necesse circa omnes allegorias et accommodationes, quas hoc posteriori loco rex commentatur, discurrere, præsertim quia nihil novi continent, sed eadem maledicta et convicia contra Romanam Sedem in eisdem erroribus fundata, et novis exaggerationibus sine ulla probatione amplificata. Illis ergo fere prætermissis, solum quædam puncta, quæ vel umbram aliquam objectionis habent, vel calumniam magis perniciosam et scandalosam continent, prætermittenda non duxi.

6. Romam Christianam cum regibus fornicatam rex prodit. — Ex suis verbis convincitur.

Primo ergo, in pag. 122, ut simul objiciendo mordeat, verba illa capitis 28 expendit, ubi post descriptam ruinam Romanam dicitur: Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt. Ex quibus concludere intendit, Babylonem illam non esse Romam ethnicam, sed christianam, quia quod ibi refertur, cum Roma ethnica a nullis unquam regibus factum est, nec fieri potuit, quos vi et armis subegit. Ergo illa Babylon et Roma Christiana, et reges, qui ejus interitum deflebant, sunt illi, quos honorificis (ait) nominibus titulisque ornavit, veniamque eorum libidinibus atque illicitis matrimoniis indulsit. Ad objectionem vero respondemus imprimis, eamdem posse contra regem retorqueri, nam etiam cum Roma Christiana illud factum non

est, neque fieri potuit, quia reges illos, quos ipsa honorificis titulis ornavit, licet non vi et armis, fide tamen et pace christiana subjecit, ut Leo Papa dixit, serm. 4 de Sanctis Petro et Paulo. Deinde dico de utraque Roma, seu de utroque ejusdem Romæ statu impertinentem esse objectionem, quia prophetia illa nondum impleta est; nondum enim Roma fuit penitus extincta. Nam, licet aliquas graves calamitates et clades non modicas sub Gotthis et Vandalis passa sit, per illas tamen non est impleta illa Joannis prophetia in dicto c. 18, quia per illa excidia factum non est, ut amplius non inveniatur, ut in dicto c. 7 animadverti; quanquam de illis etiam excidiis verissime dici possit Romæ ethnicæ potius quam christianæ supervenisse. Erat enim tum quasi mista, nam licet in ea esset Apostolica Sedes et christiana religio, tamen adhuc in ea multæ reliquiæ gentilitatis, magnaque pars civium ethnicorum perdurabat, et ad eam ab illa fæce purgandam Deus illas calamitates permisit, ut docte et erudite Malvenda ostendit, lib. 4 de Antichristo, cap. 6, ideoque licet, capta et diruta Roma, non potuerit non magna incommoda et damna pati Ecclesia fidelis, quæ in ea tunc erat, quia tamen idololatriæ et gentilitatis scelera erant causæ ruinarum, ideo potius in Romam ethnicam quam christianam pervenisse merito dici potest.

7. Si Roma ad mundi finem in priorem statum restituenda est, in eam quadrant verba Apocalypsis. Unde ulterius addo, quod in dicto cap. 7 ex opinione multorum sapientum retuli, non esse incredibile Romam, prope Antichristi tempora, vel in illis, a gentibus iterum superandam esse, et ad priorem ethnicum statum revocandam, ejecta inde Ecclesia, vel ita afflicta, ut quasi in angulo vel in cavernis terræ delitescat, et tunc impleri optime poterit prophetia Joannis in Roma ethnica, et poterunt illam deplorare reges ethnici et idololatræ, qui participes fuerant fornicationum et deliciarum ejus. Atque ita merito etiam tunc Babylon appellari poterit, sicut antea vocata fuit, etiam si in illa esset Ecclesia, cui Babylonicæ nomen convenire non potest. Unde sapienter dixit Sander., lib. 8 Monarch., c. 8, Antichristum non Romæ, sed inter reliquias et fragmenta imperii Romani expectandum esse. Præsertim quia, licet fortasse antea rex aliquis infidelis insurgeret, qui Romam vinceret, ibique suam tyrannidem exerceret, ea res non magis imputanda esset

« PredošláPokračovať »