Obrázky na stránke
PDF
ePub

teriores, qui a tempore Bonifacii fuerunt, calumniari desinat.

cornu prædicit Daniel, nec novam aliquam potestatem aut jurisdictionem accepit vel usurpavit; imo nec novum nomen aut titulum, ut sæpe dictum est; ergo, licet persona ejus orta vel ad dignitatem electa fuisset post reges, tamen Papa, vel Pontificius thronus, de quo potissime hæretici loquuntur, non potest dici surrexisse post divisionem imperii in decem regna; imo neque post aliquam inclinationem ejus; nam in re ipsa incœpit cum ipso imperio, et externum etiam splendorem et majestatem, imperio adhuc florente sub Constantino, habere cœpit, et in se nullum augmentum postea accepit; in externo autem, seu temporali dominio parum crevit, variasque temporum vicissitudines habuit; ergo de illo nullo modo dici potest venisse post reges decem, vel post omnes reges, in quos Romanum imperium divisum, vel dividendum est. Ac subinde nec decem illi reges esse possunt illi catholici et christianissimi reges, qui hactenus sub obedientia Vicarii Christi militarunt.

17. Non solum externis regibus, sed Anglicanis insignem injuriam irrogat rex Jacobus. - Cætera vero omnia quæ rex Angliæ, post suam de decem regibus interpretationem, in aliorum verborum Joannis expositionem adjungit, tantam præ se ferunt absurditatem, ut refutatione non indigeant. Imprimis enim non solum cæteris illustribus christianis regnis, eorumque regibus, sed etiam regno suo, suisque progenitoribus magnam irrogat injuriam, dum omnes usque ad Henricum VIII, Christi hostes cum Agno bellum gerentes, et fidei persecutores, et Sanctos persoquentes, et idolorum cultores, calicem idolatriæ cum bestia haurientes, appellat. Quod enim bellum tot sancti reges et catholici principes contra Christum excitarunt, aut quos Sanctos sunt persecuti, quæve idola adorarunt ? Certe si venerari Pontificem Christi Vicarium, fuit Christum persequi, fecit hoc Constantinus, et alii pii et catholici imperatores ac reges. Si hæreticorum temeritatem ac pertinaciam reprimere, est Sanctos persequi, fecerunt hoc antiqui Ecclesiæ Pastores, imperatorum christianorum potentia adjuti, a temporibus Augustini aliorumque Sanctorum Patrum. Denique si venerari imagines eisque reverenter uti, cultus idolorum est, fecerunt hoc Christiani omnes ab initio Ecclesiæ. Igitur vel principes omnes catholicos qui post Constantinum in Ecclesia fuerunt, imo et omnes Sanctos Pontifices, Antichristianos faciat, vel pos

[ocr errors]

18. Falsa interpretatio a rege Apocalypsis verbis adhibetur. Vinci in Joannis loco, non est converti, sed everti. Præterea interpretatio illorum verborum, Et Agnus vincet illos, ut vincere sit eos convertere, ut contra Papam et Romanam urbem insurgant, evidenter repugnat proprietati verborum, et contextui Joannis, dicentis de illis decem regibus: Hi unum consilium habent, et virtutem suam bestiæ tradent. Nam tres illorum victi, ac superati ab Antichristo, non voluntarie, sed necessitate coacti, totam suam potentiam in illum transferent, alii vero timentes potentiam ejus illum juvabunt, ejusque consiliis inservient. Et ita omnes contra Christum insurgent, sicut subjungit: Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos, non solum decem reges, sed etiam ipsum Antichristum principalem hostem, et ducem pugnæ. Non ergo vincet convertendo, sed præliando et interficiendo, proprie et vere illos vincendo, quia Dominus dominorum est, et Rex regum et hoc magis declarant verba sequentia: Et qui cum illo sunt vocati, et electi, et fideles, utique qui tunc erunt, vincent etiam illos, seu erunt participes victoriæ. Ergo illi reges, qui vincentur, non erunt vocati, nec electi, nec fideles; ergo vinci non est converti, sed destrui. Et hoc etiam confirmat idem Joannes, in c. 16, ubi ait, tres spiritus malos congregaturos reges terræ in prælium ad diem magnum omnipotentis Dei, id est, in quo Deus ostensurus est potestatem suam contra illos, eos mirabili modo superando et vincendo, ut c. 21 idem Joannes describit. Nam sine dubio hoc prælium diei magni omnipotentis Dei non est nisi prælium Gog et Magog, de quo in dicto c. 21 tractat, ut meliores interpretes intellexerunt. Denique ex locis Danielis, paulo post, hunc esse verum sensum illius prophetiæ et victoriæ per Christum comparandæ, confirmabimus.

[ocr errors]

19. Decem reges illi nunquam sunt adversus Antichristum præliaturi. Unde etiam constat falsum omnino esse, decem illos reges convertendos a Deo esse contra Antichristum, aut pugnaturos esse cum illo et victuros illum, sedemque illius et civitatem regiam ejus tanto odio esse prosecuturos, ut illam

1 Apoc. 17.

2 Ribera, Viegas, Malvend., lib. 5, c. 16, et lib. 10, c. 9 et seq., qui alios referunt.

igni tradant, prorsusque evertant. Nam hoc repugnat expressis verbis Joannis paulo antea citatis: Hi unum consilium habent, et virtutem seu potentiam suam bestie tradent 1. Nam ex sequentibus etiam verbis, quæ exposuimus, colligitur clare, in eo statu esse perseveraturos, donec cum Christo pugnent et ab eo vincantur; nunquam ergo cum Antichristo pugnabunt, neque vincent illum.

20. Dare in corde, id est, permittere.-Romam non fore Antichristi sedem, Apoc. 17.Imo in illis eisdem verbis quæ rex detorquet, hoc evidenter continetur. Ait enim: Deus enim dedit in corda eorum, utique regum, ut dent suum regnum bestia, id est Antichristo, donec consummentur verba Dei, id est, impleantur quæ de Babylonica destructione, et de ipsius Antichristi interitu prædicta sunt. Dicitur autem Deus hoc dedisse in corda illorum regum, non inspirando aut suggerendo, sed (juxta morem loquendi Scripturæ) permittendo, et illorum malitia ad executionem providentiæ suæ utendo. Hoc ergo modo permittet Deus, reges illos, fortasse prius catholicos, pravos autem et iniquos, Antichristo copulari, eique favorem suum et potentiam impendere, et ita regna sua illi tradere, et forte tributaria efficere, donec consummentur prophetiæ de Antichristo. Durabit ergo illa confoederatio usque ad finem ; nunquam ergo illi reges contra Antichristum vel regiam ejus insurgent. Quocirca, si Babylon illa, et meretrix, seu civitas magna, quam isti reges odient, et desolatam facient, ac nudam, est Roma, profecto inde potius convincitur Romam nunquam esse futuram regiam sedem Antichristi, et impugnatores Romæ non hostes, sed amicos fore Antichristi. Cum ergo rex Angliæ se inter eos reges numerat, dicens: Meretricem odio habebimus, se inter socios et fautores Antichristi numerat; videat ergo et consideret quem fructum ex istis suis interpretationibus consequatur.

21. Antichristi descriptio.-Sic ergo explosa interpretatione illa decem cornuum, et supposito pro constanti, illa repræsentare decem reges futuros tempore Antichristi, et potentiam suam illi tradituros modo explicato, evidentius etiam est cornu parvum esse Antichristum, ut Ecclesia semper intellexit. Superest ergo ut breviter videamus quomodo cornu illud parvum Propheta describat, cap. 17. Primo enim ponderanda est proprietas indi

1 Apoc. 17.

cata in particula parvulum; posita enim est ad significandum, Antichristum ex vilissimis principiis et abjectissimis parentibus, infamique gente esse oriundum; non enim sine mysterio verbum illud additum est, ut omnes intellexerunt. Et aliis verbis statim subjunctis magis declaratur, cum de eodem cornu parvo dicitur: Ortum est de medio eorum; significatur enim ibi, ut in superioribus notavi, illum non esse oriturum ex aliquo illorum regum, sed in terris eorum appariturum.

22. Regnum non hæreditate, sed calliditate consequetur. - Unde altera proprietas notari potest, scilicet, non habiturum regnum hæ reditario jure, sed ex parvis initiis, variis artibus, et imposturis, ac dæmonis fallaciis, brevi tempore ita esse augendum viribus, ut tria cornua evellantur a facie ejus, id est, ut tres reges brevi tempore humiliet, et major ac potentior fiat cæteris, ut ibidem additur; ut recte Theodoretus exposuit, dicens: Quia nascens cornu vidit, parvum appellavit tanquam ex parva natione Judæorum profectum, et interim obscurum regnum obtinens; postquam vero ita evulsit cornua, merito reliquis majus vocat. Tertiam item proprietatem ex eisdem verbis colligo, nimirum, illum primo ac præcipue futurum esse tyrannum, qui temporale regnum prius industria et pravis artibus inchoet, postea per potentiam et bella illud augeat, tres reges superando, et suis regnis privando, et alios sibi subjiciendo, vel tanquam inferiores ac debiliores sibi conjungendo, ut magis Joannes in Apocalypsi declaravit.

-

23. Ingenii acumine ad superbiam, et maledicentiam abutetur. Quarta proprietas sumi potest ex illis verbis: Ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu ipso, et os loquens ingentia. Ubi per oculos hominis Theodoretus significari intelligit, internam mentem et judicium, atque Antichristo tribui oculos hominis, quia erit sagacissimus, et prudentia humana gubernabitur. Alii simplicius hoc modo exponunt. Cum habiturus sit faciem hominis, quia verus homo futurus est, loquetur non ut homo, sed ut superbissimus dæmon, quod Joannes alibi dixit: Loquebatur ut draco. Dicitur enim loqui ingentia seu grandia, tum quia ingenti superbia se efferet; tum etiam quia blasphemias in Deum proferet, nam, ut statim subjungitur, sermones contra Excelsum loquetur; utrumque enim illis verbis proprie significatur, et unum est ad aliud consequens. Incredibili enim arrogantia se Deum procla

mabit (ut ex Paulo notavimus), et ita Deo excelso adversabitur, et contra eum loquetur.

24. Religionem conculcabit et sacra invertere conabitur. Prope judicii diem, non ante venturus est Antichristus. Quinta sumitur ex verbis illis: Sanctos Altissimi conteret, reputabit quod possit mutare tempora et leges, et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. Quæ verba sunt de persecutione Antichristi, et de tempore durationis ejus, quæ per occasionem necessariam in superioribus exposita sunt. Nunc solum notanda sunt verba illa: Putabit quod possit mutare tempora et leges. Quibus declaratur, persecutionem non tantum esse futuram temporalem et politicam propter dominationem temporalem, sed simul et maxime futuram esse spiritualem, nam conabitur mutare tempora, id est (ut ait Hieronymus) cæremonias, festivitates, vel certe to tam religionem per multa tempora in orbe fundatam, et in cordibus hominum radicatam, et leges, utique tam divinas quam humanas. Nec ipse aliquam ex antiquis religionibus seu legibus profitebitur, sed novam introducet, credens se posse leges et tempora mutare. Et hasmet Antichristi notas colligit Athanasius, dicta epistola ad Solitar. vitam agent., dicens: Nonne visio Danielis istiusmodi notis Antichristum significat? Nimirum quod bella cum Sanctis gesturus sit, et quod invalescet contra eos, quod malitia superabit omnes, qui ante ipsum fuere, et quod humiliabit tres reges, loqueturque sermones contra Altissimum, et quod meditabitur alienare et legum et temporum articulos. Sexta proprietas colligi potest ex sequentibus verbis: Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem, regnum autem, et potentia, et magnitudo regni, quæ est super omne cœlum detur populo Sanctorum Altissimi, etc. Nam in his ponitur ut nota Antichristi, quod prope tempora judicii veniet, et quod regnum ejus non nisi per adventum supremi regis Christi conteretur, et ipse interficietur. Quam proprietatem utpote ad tempora Antichristi pertinentem supra explicuimus, illamque ibi Hieronymus, Theodoretus et alii interpretes indi

cant.

25. Eadem Antichristi notæ aliis locis a Daniele inculcantur. - Has autem Antichristi proprietates idem propheta in sequentibus capitulis partim magis confirmat et declarat, partim etiam auget. Nam in cap. 8, postquam

retulit visionem arietis et hirci, et de Dario, rege Persarum, et de Alexandro Magno, rege Græcorum, illam declaravit, tandem in fine quædam profert, quæ, licet ad litteram de Antiocho, qui ex Græcis regibus, qui Alexandro successerunt, descendit, et Judæos multum vexavit, intelligantur, in persona ejus de Antichristo dicta fuisse multi Patres intellexerunt, præsertim Irenæus, lib. 5 Contra hæres., c. 25; et Origen., lib. 6 Contra Celsum, circa medium; et Gregor., lib. 32 Moral., c. 12, alias 14. Et revera verba Prophetæ tam proprie Antichristo quadrant, et ita consonant his quæ in aliis locis de Antichristo dicuntur, ut propter illum præcipue de illo dicta esse videantur. Nam initium ejus his verbis prædicitur: De uno ex eis egressum est cornu unum modicum, et iterum: Consurget rex impudens facie, ubi etiam mores ejus notantur. De progressu vero ejus additur: Factum est grande contra meridiem. et contra Orientem, etc. De illius statu: Magnificatum est usque ad fortitudinem cæli. Astutia vero, et artes per quas ascendet, in illis verbis significantur: Intelligens propositiones; item in illis: Roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus, suis, utique, sed dæmonis, permittente Deo. De bellis autem et crudelitate ejus dicitur: Supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Deinde sic describitur ejus superbia et pugna contra Deum : Usque ad principem fortitudinis magnificatum est, et ab eo tulit juge sacrificium, dejecit locum sanctificationis ejus. Et iterum : Cor suum magnificabit, et contra Principem principum consurget. Ac denique de Sanctorum persecutione dicitur: Dejecit de fortitudine et de stellis, et conculcavil eas. Et iterum: Interficiet robustos, et populum Sanctorum secundum voluntatem suam, et dolus in manu ejus dirigitur. Ac denique de fine ejus dicitur: Sine manu conteretur, quod satis consonat verbis Pauli, 2 Thess. 2: Quem interficiet Dominus Jesus spiritu oris sui.

26. Antichristus se in templo velut Deum collocabit.-Quamvis ergo hæc vere et ad litteram in Antiocho suo modo impleta fuerint, tamen per antonomasiam de Antichristo dicta esse creduntur; nam in illo cum majori plenitudine et excessu omnia inveniuntur tanquam in capite ipsius Antiochi, et malorum hominum. Ex his autem omnibus sex proprietates supra notatæ præcipue declarantur. Solumque additur altera de modo interfectionis ejus, quæ potest esse septima.

Octava vero sumi potest ex c. 9 ejusdem Prophetæ, in illis verbis fere postremis: Et erit in templo abominatio desolationis; nam, licet aliis modis exponatur, tam ibi quam Matth. 24, nihilominus valde probabile est de Antichristo etiam intelligi, ut voluit Irenæus, lib. 5, c. 25, saltem in secundario, vel mystico sensu. Nam ad litteram non erat ibi sermo de Antichristo, sed de destructione Jerusalem facta per Titum, ut constat; tamen verba ipsa multo magis in Antichristum conveniunt, juxta ea quæ exponendo verba Pauli et Apocalypsis late diximus. Est ergo octava proprietas, quod se faciet Deum, et in templo sedebit, ut adoretur, et suam imaginem collocabit, ut per eam etiam tanquam Deus colatur, ut in Apocalypsi dicitur. Et hoc magis ex sequenti testimonio confirmabitur.

27. Quæ de Seleuco, et Epiphane Daniel prædixit, conveniunt Antichristo. Est enim alius locus similis in eodem Propheta, c. 11, ab illis verbis: Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius, et veniet clam, et obtinebit eum in fraudulentia. In tota enim superiori parte capitis prophetaverat Daniel de regibus Persarum et Græcorum, et latius de successoribus Alexandri, præsertimque de regibus Syriæ et Ægypti, quos reges Aquilonis et Austri vocat, et pervenit tandem (ut Hieronymus deducit) ad Seleucum Philopatrum, Antiochi Magni filium, quem vocat vilissimum, et indignum decore regio, et de illo subjungit: Et in paucis diebus conteretur. Et statim adjungit prædicta verba: Et stabit in loco ejus despectus, etc. Quæ, juxta litteræ contextum, et prophetiæ seu historiæ consecutionem, sine dubio intelliguntur de Antiocho Epiphane, fratre Seleuci, impiissimo rege, qui Dei populum vehementer exagitavit, ut ex libris Machabæorum constat; et fere omnia sequentia in eo capite de illo ad litteram dicuntur, ut fatentur ibi Hieronymus, Theodoret. et alii, et sumitur ex Chrysostomo, oratione secunda contra Judæos. Nihilominus tamen idem Hieronymus, Theodoretus et alii expositores ibi, et Gregorius, libro trigesimo secundo Moral., capite undecimo; Prosper, in Dimidio temporis, capite nono, multa etiam ex illis verbis de Antichristo dicta esse intelligunt, quia in illum maxime conveniunt, et quia Antiochus in multis typus fuit Antichristi.

28. Singula de illis et Antichristo verba expenduntur. Per illa ergo verba, quæ retulimus, recte confirmantur et explanan

tur quæ de initiis Antichristi in aliis locis dicuntur. Dicitur enim despectus, sicut dicitur paroum cornu, quia vilem et despectam habebit originem, et ideo in principio non tribuetur ei honor regius, quia non orietur ex regibus, nec regnum jure hæreditario obtinebit, sed veniet clam, et obtinebit id in fraudulentia; quia vafer erit, et propositiones intelliget. In sequentibus autem verbis describit quidem Daniel bella et victorias Antiochi, dicens: Abundantes et uberes urbes ingredietur, etc. Sub illarum vero figura Antichristi prælia et facinora prædixit, et ideo quædam interdum ita exaggerat, ut in solum Antichristum convenire posse videantur. Quale est illud: Faciet quæ non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus; quod Hieronymus notat, ad Antiochum proprie non accommodari, quia in regno et divitiis non omnes antecessores suos excessit. Posita ergo sunt propter Antichristum, qui obtinebit multo ampliorem potentiam et monarchiam, quam ille Antiochus fuerit consecutus. Postea vero describit Propheta persecutionem Antiochi contra Judæos, in figura etiam depingens persecutionem Ecclesiæ sub Antichristo, cui maxime illa verba conveniunt: Contra firmissimas cogitationes inibit, utique consilia sua, et potentiam armabit contra firmas cogitationes sanctorum fidelium, ut Patres exponunt, unde infra dicitur: Cor ejus adversus testamentum sanctum, et faciet. Et infra: Et auferent juge sacrificium, et dabunt abominationem in desclationem. Quæ omnia fecit suo modo Antiochus, sed sicut omnia in figura contingebant Judæis, ita illa fuerunt umbra respectu veritatis per Antichristum futuræ.

29. Dei contemptus in Antichristo.-Antichristus deos gentium non colet, sed dæmonem fortasse in occulto adoralit.—Malvend., lib. ī, c. 12. Postea vero de superbia et blasphemiis Antichristi propriissima sunt illa verba: Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem Deum, et adversus Deum deorum loquetur magnifica, etc. Et infra: Deum patrum suorum non reputabit, nec quemquam deorum jurabit, quia adversus universa consurget. Per quæ verba optime explicantur quæ supra tractavimus, ubi de cornu parvulo dicitur habere os loquens ingentia. Item quod circa verba Pauli diximus, quod ostendet se tanquam sit Deus, Dei veri locum et adorationem usurpans. Unde ex hoc loco colligunt Patres, Antichristum idola gentium demoliturum, et deos gen

tium non esse adoraturum. Ex quo etiam notat Hieronymus hæc verba ita convenire Antichristo, ut non possint de Antiocho intelligi, qui idololatra fuit, et Hebræos ad deos gentium adorandos compellebat, ut in libris Machabæorum narratur. Hæc ergo esse potest nona proprietas Antichristi, scilicet, non esse futurum idolorum cultorem, quod saltem in publico, vel de antiquis diis gentium intelligendum est. Nam statim addit Daniel, illum esse adoraturum Deum Moezin, de quo quis sit futurus, magna est controversia, variæque expositiones, sed ad præsens non referunt. Et probabilius videtur habiturum Antichristum locum aliquem occultum, in quo dæmonem adjutorem suum sub aliqua imagine vel idolo occulte colat, ut tractavi in 2 tomo tertiæ partis, disp. 54, art. 4, ubi non dixi, ut quidam mihi imposuit, forsan illa verba interpretanda esse de solo Antiocho, sed retuli primo loco hanc sententiam, et postea sententiam Hieronymi ac Theodoreti, et communem prætuli, et ratione Hieronymi, quam in præsenti etiam tetigi, et validissima est, confirmavi.

30. Alia Danielis de Antichristo vaticinia c. 11 et 12. — Denique in reliqua parte capitis iterum prædicit Propheta prælia et victorias Antichristi, et specialiter quomodo tres reges Ægypti, Africæ seu Libyæ, et Æthiopiæ vincet, et regna eorum occupabit. Postea vero Hierosolymam, debellaturus eam, cum magna potentia veniet in multitudine magna, ut conterat et interficiat plurimos, et figet tabernaculum suum Apadno inter maria super montem inclytum et sanctum, quod de monte Sion vel Oliveti Hieronymus et alii exponunt. Ac tandem de morte ejus subjungitur: Veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei, quia, nimirum, interficiet illum Dominus spiritu oris sui, seu imperio suo, et sine manibus, præcipiet enim aperiri terram ut devoret eum, et vivus in infernum demergatur, ut in Apocalypsi dicitur. Postmodum vero Daniel, c. 12, declarat quanto tempore duratura sit illa persecutio Antichristi, et quomodo paulo post mortem ejus futurum sit judicium et universalis resurrectio, ut exposuit Augustinus, 20 de Civit., c. 23, et copiose in superioribus explicatum est. Atque hæc fere sunt notæ et signa quibus nobis Antichristum Daniel descripsit, quæ latius Hieron. et Theodoret. prosequuntur, et ex modernis Pereira, lib. 8 et 14 in Daniel., et Malvenda sparsim in suis eruditis libris de Antichristo. 31. Ex dictis patet Pontificium Antichri

-

stianismum meram esse imposturam. — Conferant ergo omnes, qui fidem adhibent Scripturis, has proprietates et notas Antichristi, cum his quæ de Romano Pontifice sunt toti orbi manifesta, et luce clarius videre poterunt, quanta fuerit hæreticorum impudentia. et horrenda temeritas, vel potius insania, qui venerandam Apostolicam Sedem tam incredibili infamia dehonestare ausi sunt, et quanta sit illorum cæcitas, qui ipsorum nugis et inanibus cogitationibus se illudi sinunt. Antichristi enim initia abjecta erunt, et obscura, non tantum generis et originis (illud enim non multum curandum esset), sed regni et potestatis. Origo autem Romanæ Sedis quoad dignitatem ipsam altior cogitari non potest; ab ipso enim Christo fundata est, et inde ad singulas personas, etiam Bonifacii et posteriorum, per legitimam successionem manavit. Deinde Antichristi regnum ab ipso per falsas artes et tyrannidem inchoabitur: Pontificis autem regnum præcipuum nullum post Christum habuit initium, sed successionem, non per fraudes vel tyrannidem, sed per legiti mam electionem. Ad hæc, Antichristi regnum temporale erit, per fraudes incipiet, et per bella et cædes hostium dilatabitur; primatus autem Pontificis spiritualis est, semperque idem quoad dignitatem in se spectatam, et licet quoad populorum subjectionem creverit, non tamen per corporalia bella, sed per verbum Dei, et fidem credentium. Per quam sicut in uno tempore dilatatum est, ita per infidelitatem aliquorum in aliquibus locis fuit imminutum, licet per Dei gratiam alibi semper augeatur. Omitto cætera, quæ ad mores, tempora, sedes et fines pertinent, nam in superioribus satis ea inter se contulimus, et non solum diversa, sed etiam omnino opposita esse ostendimus. Nuncque solum adnotare voluimus et advertere, quanta in his omnibus sit Scripturarum consonantia et concordia, ut inde etiam appareat quam sint violentæ Protestantium accommodationes ad visiones Apocalypsis, cum non solum sint voluntariæ et sine duce, et præter verborum proprietatem, et contra rerum veritatem, sed etiam sint contra alia clariora Scripturarum loca, per quæ debent obscuriora intelligi juxta prudentem rationem Scripturam interpretandi.

42

« PredošláPokračovať »