Obrázky na stránke
PDF
ePub

tis et Apostolis de illo prædictis late conside

EORUM, QUÆ IN HOC LIBRO TRACTANTUR SUMMA, ravimus; et quomodo per incredibilem tyran

CUM APOSTROPHE AD REGEM ANGLIE.

32. Quamvis hujus libri materia et argumentum nihil aliud præter calumniam, vel certe potius horrendam blasphemiam continere videatur, ideoque multis prudentibus melius fortasse videri posset hæc omittere, quam cum piarum aurium offensione rem per se incredibilem in quæstionem adducere, nihilominus laborem hunc nostrum neque inanem, neque piis auribus offendiculo futurum esse judicavimus. Cum enim serenissimus Angliæ rex, in suo de Antichristo discursu, ita suis conjecturis confidere videatur, ut earum responsionem per singula disputationis membra, tanquam rem nobis arduam, vel certe impossibilem, audacter postulet, non solum utile, verum etiam necessarium visum est, tum ad singula respondere, tum etiam ostendere, omnia, quæ objiciuntur, et sine fundamento solido esse cogitata, et neque conjecturæ nomen mereri. Ita ut mirandum profecto sit in re tanti momenti, ut in ea salutis æternæ cardo versetur, tam levibus allusionibus seu allegoriis prudentes viros duci potuisse.

nidem et fallaces artes, ac signa mendacia et ingentia prælia ab infimis principiis ad orbis monarchiam ascendet, et in tantam denique arrogantiam et superbiam perveniet, ut supra omne, quod dicitur Deus, extollatur, ita illum descripsimus, ut evidentissimum sit nullum mortalem hominem, nedum Romanum Pontificem, tam iniquum et abominabilem hactenus fuisse.

34. Hæretici typus Antichristi. - Quod si aliqua illius imago in aliquo terræ loco cogitanda est, non certe in sancta Romana Sede, sed in cathedris Hæresiarcharum, vel in thronis regiis paganorum, aut schismaticorum Romanam Ecclesiam persequentium, cogitandam esse ostendimus. Sicut Hieronymus, Daniel. 11, et epist. ad Algas., q. 11, Antiochum et Neronem; Damascenus, lib. de hæres., Mahometem; Irenæus, Marcionitas et similes hæreticos; Cyprianus, ep. 76 et 79, omnes Christi adversarios Antichristum appellarunt. Nemo enim nisi aliquis ex istis Antichristis et Christi hostibus in Romanum Pontificem tale nomen talemve calumniam traduxit. Neque in ejus cogitationem ascendere poterit, qui antiquam illius sedis orignem plane divinam, ejusque felicissimum progressum, et admirandam stabilitatem, cum Augustino, et aliis Patribus attenta mente consideraverit.

33. Summa totius libri per singula capita. -Hanc igitur ob causam prius de Antichristi persona fundamentum posuimus, illumque futurum esse singularem quemdam hominem, ex Scripturarum verbis, serie ac concordia, necnon ex communi Patrum consensu demonstravimus. Deinde per singulas partes a rege propositas discurrendo, imprimis tempus ejus nondum venisse, persecutionemque illam, qualis ab initio non fuit, ab eo movendam, nondum inchoatam esse, nec testes contra illum mittendos adhuc apparuisse, ex eisdem principiis ostendimus. Postea vero sedem ejus, nec Romæ esse, nec unquam futuram comprobavimus. Ac denique Antichristi personam ex proprietatibus a Prophe- maxime sibi vendicant.

35. Reliquum est, rex serenissime, ut, omni animi perturbatione deposita, vim rationum et pondus auctoritatis attenta mente recogites, quantaque absurda ex libera Scripturæ commentatione proveniant, mediteris; gravissima D. Hieronymi verba simul considerans, qui cum Porphyrio disputans, Danielis 14, ita concludit: Hoc ideo prolixius posui, ut Scripturæ sanctæ difficultatem ostendam, cujus intelligentiam absque Dei gratia, et majorum doctrina, non nisi imperitissimi, tel

FINIS LIBRI QUINTI.

INDEX CAPITUM LIBRI SEXTI

DE JURAMENTO FIDELITATIS REGIS ANGLIE.

CAP. I. Quis sit præsentis controversia CAP. VIII. Possintne Angli, hoc jura

scopus et causæ status, et quæ ratio disputandi in ea servanda sit. CAP. II. Utrum in prima parte formulæ juramenti, aliquid præter obedientiam civilem et contra ecclesiasticam jurandum proponatur.

CAP. III. In secunda juramenti parte aliquid etiam ultra civilem obedientiam, et contra ecclesiasticam jurandum offerri.

CAP. IV. Utrum in tertia parte jura

menti aliquid ultra civilem obedientiam contra doctrinam catholicam contineatur.

CAP. V. De ultima parte juramenti, et

erroribus in ea contentis.

CAP. VI. Rationes, quibus juramentum

defenditur, expenduntur.

CAP. VII. Summum Pontificem non solum potuisse, sed etiam debuisse Catholicos Anglos a professione dicti juramenti sua monitione avertere.

mentum admittentes, aliqua ratione aut modo a culpa excusari. CAP. IX. Liceatne Catholicis Anglis templa hæreticorum adire, et cum eis in ritibus communicare sine intentione cultus vel cooperationis cum illis, solum propter temporales pœnas vitandas.

CAP. X. An vexatio, quam in Anglia Catholici patiuntur, sit vera religionis christianæ persecutio.

CAP. XI. An qui propter Romanam religionem et obedientiam in Anglia morte mulctati sunt, inter veros Martyres sint annumerandi.

CAP. XII. Ad ea quæ contra secundum

Breve Pontificium, et contra Cardinalis Bellarmini Epistolam rex objicit, responsio.

Operis conclusio, et ad regem Angliæ peroratio.

[ocr errors]

LIBER SEXTUS

DE JURAMENTO FIDELITATIS

REGIS ANGLIÆ.

PROCEMIUM.

honesta sit, talem esse debere, ut potestatis regiæ terminos non excedat, quia nec rex po

IN QUO CONTROVERSIE FUNDAMENTUM, ET ORIGO test juste obedientiæ sibi non debitæ promis

DECLARATUR.

1. Quamvis liber hic postremum hujus operis locum sortiatur, quoniam et rerum ipsarum connexio, et doctrinæ perspicuitas, et ordo quem in libro suo rex Angliæ tenuit, ita postulabant, nihilominus ejus materia et argumentum, fundamentum et occasionem toti huic controversiæ præbuit, ut in suæ Prefationis initio rex ipse late declarat. Quamobrem ut disputationis scopus præ oculis habeatur, initium originemque hujusmodi juramenti, ejusque usque ad præsentem statum progressum præ oculis ponere necessarium duxi. Imprimis vero suppono id, quod nec Catholici, nec schismatici in dubium revocant, juramentum fidelitatis temporali regi debitum, et convenienti forma præstitum, ex se honestum ac consentaneum rationi esse, ita ut regi liceat illud a vasallis exigere, et hi sancte possint, imo et debeant illud præstare, quando convenienti modo et ratione petitur, illudque postea observare ac implere teneantur. Cum enim uniuscujusque regis subditi, teste Paulo, ei parere et fidelitatem servare, et in omnibus, quæ ad potestatem regiam spectant, illi obedire teneantur, ut in lib. 3 ostensum est, per se manifestum est, juramentum de hac obedientia et fidelitate servanda (quod juramentum fidelitatis appellamus), per se et ex objecto suo honestum esse; ac subinde et posse a rege ad suam majorem securitatem ac stabilitatem postulari, et tunc a subditis et exhiberi et servari debere. Unde etiam obiter declaratum relinquitur, juramenti hujus formam, ut

sionem exigere, neque subditi illam facere aut jurare tenentur. Imo si talis promissio aliorum juribus præjudicet, illam in conscientia facere non possunt, ut in sequentibus latius dicemus.

2. Hoc autem fidelitatis juramentum, licet per se honestum sit, non adeo necessarium reputatum est, ut a singulis vasallis, et omnium ordinum personis in omnibus regnis exigatur. Quin potius, in rebuspublicis bene institutis, et quiete ac in pace viventibus, et præsertim in catholicis regnis, consuetudine receptum est ut in publicis comitiis civitatum procuratores, aliique principes, ut magistratus, totius regni nomine, principi, vel cum primum regni potestatem accipit, vel etiam postea præscriptis temporibus, juxta uniuscujusque regni morem, hoc juramentum obedientiæ ac fidelitatis exhibeant. A singulis autem de plebe postulari non solet, non quia fieri non possit, sed quia ipsimet principes, in pace et tranquillitate regnantes, et de subditorum fidelitate confisi, id neque necessarium, neque opportunum aut conveniens judicant. In regno autem Angliæ, ex quo tempore schismata et hæreses in illo seminari cœperunt, etiam mos exigendi a subditis peculiare juramentum introduci cœpit. Unde sicut Henricus VIII schismatis auctor fuit, ita ipse primus novam jurandi formam subditis suis proponere incepit, qua non solum civilem obedientiam, sed illam etiam, quæ soli Romano Pontifici debetur, sibi promitti postulavit.

3. Primum juramentum Anglis indictum.— Refert enim Sanderus, lib. 1 de Schism. An

glican., circa medium, regem Henricum fere in schismatis initio ab omnibus sui regni ordinibus in publicis comitiis petiisse, ut ab ecclesiasticis omnibus juramentum exigeretur, quo eamdem ipsi, quam antea Romano Pontifici consueverant, obedientiam promitterent, quod, licet in principio non simpliciter, sed cum quadam limitatione admissum fuerit, ut infra dicam, hac tamen ratione tandem rex obtinuit quod expetebat. Non refert autem Sanderus specialem formam hujus juramenti præstandi ab Henrico editam esse, sed simpliciter formam usitatam jurandi obedientiam Papæ sibi applicasse, utique eodem verborum tenore promittendam, et juramento confirmandam. Neque etiam refert omnes de populo coactos esse juramentum illud præstare, sed solum ecclesiasticas personas, neque illas omnes, sed quæ in comitiis suffragium habere poterant, quantum ex historia illa colligi po test. Nec etiam invenio tempore Eduardi aliquod simile juramentum populo vel ecclesiasticis iterum fuisse propositum vel postulatum. Elisabetha vero in initio statim regni sui, seu in primis comitiis, quæ Parlamentum vocant, novam jurandi forma tradidit, omnesque, exceptis primatibus laicis, illam solemniter profiteri jussit; formam autem juramenti sequens est, ut eam refert Sanderus, lib. 3, in initio regni Elisabethæ.

S. FORMA JURAMENTI AB ELISABETHA PRIUS SUBDITIS PROPOSITA, ET POSTEA SUB JACOBO AUCTA,

Ego A. B. prorsus testificor et declaro, in conscientia mea, reginam esse solam supremam gubernatricem, et istius regni Angliæ et aliorum omnium suæ Majestatis dominiorum et regionum, non minus in omnibus spiritualibus atque ecclesiasticis rebus, vel causis, quam temporalibus, et quod nemo externus princeps, persona, prælatus, status, vel potentatus, aut facto, aut jure, habet aliquam jurisdictionem, potestatem, superioritatem, præeminentiam, vel auctoritatem ecclesiasticam aut spiritualem in hoc regno. Ideoque plane renuncio, et repudio omnes externas jurisdictiones, potestates, superioritates atque auctoritates.

4. Recte autem advertit Sanderus, vel timuisse, vel puduisse feminam nomen capitis Ecclesiæ, quod sibi Henricus arrogaverat, usurpare, et ideo illud nomen in suprema gubernatricis commutasse. In re tamen nullam fuisse differentiam, sed in nomine tantum, nam quod rex metaphorico nomine dixerat,

Elisabetha magis proprio declaravit. Imo postea multi suspicati fuerunt, plus aliquid reginam per illam juramenti formulam intendisse, nimirum, omnem spiritualem potestatem etiam in administrandis sacramentis, sibi arrogare; ipsam vero declarasse, nihil aliud per illa verba sibi attribuere voluisse, quam quod patri et fratri sub nomine capitis Ecclesiæ ab Ordinibus fuerat concessum.

5. Hæc igitur juramenti forma tempore Elisabethæ servata est; postea vero Jacobus illam auxit, addendo specialem promissionem servandi fidem et obedientiam regi, propter quam potuit jam hoc vocari juramentum fidelitatis, nam antea solum videbatur esse quædam jurata confessio vel professio primatus, quasi cujusdam articuli Anglicanæ fidei. Forma igitur prioris juramenti a Jacobo rege præstiti, quam ipse in Apologia refert, præter superiorem formulam, sequentem tantum addit promissionem.

Ego A. B. etc., et promitto me deinceps fidem et veram obedientiam regiæ Majestati, ejusque hæredibus, ac legitimis successoribus præstiturum, et pro virili mea adjuturum ac propugnaturum omnes jurisdictiones, privilegia, præeminentias, et auctoritates regiæ Majestati, hæredibus suis ac successoribus concessas vel debitas, sive Imperiali hujus regni coronæ unitas et annexas. Ita me Deus adjuvet, etc.

6. Postea vero, ut in Præfationis initio, ct in principio Apologiæ, et sæpe in suo libello rex inculcat, occasione proditionis seu conjurationis, quæ contra eumdem, suique publicos regni ordines in unum coeuntes per tormentarii pulveris impetum destinabatur, novam ipse juramenti formam invenit, quam lege et decreto publico sancivit, ab omnibus suis exigendam et præstandam fore, tum ut si qui adhuc tanti criminis socii ibi restarent, deprehendi possent, tum ut se et suos a similibus periculis et machinationibus securiores redderet. Forma autem juramenti est quæ subsequitur.

§. TERTIA JURANDI FORMULA, QUE A REGE JACOBO FUIT

EXCOGITATA ET DEFENSA.

Ego A. B., vere el sincere agnosco, profiteor, testificor, et declaro in conscientia mea, coram Deo et mundo, quod supremus dominus noster rex Jacobus est legitimus et verus rex hujus regni, et omnium aliorum Majestatis suæ dominiorum et terrarum, et quod Papa nec per se ipsum, nec per ullam aliam auctoritatem Ec

clesiæ, vel Sedis Romanæ, vel per ulla media cum quibuscumque aliis, aliquam potestatem nec auctoritatem habeat regem deponendi, vel aliquorum Majestatis suæ dominiorum vel regnorum disponendi, vel alicui principi extraneo ipsum damnificare, aut terras suas incadere, auctoritatem concedendi, vel ullos subditorum suorum ab eorum suæ Majestatis obedientia et subjectione exonerandi, aut ullis eorum licentiam dare arma contra ipsum gerendi, tumultus seminandi, aut aliquam violentiam aut damnum Majestatis suæ persona, statui, vel regimini, vel aliquibus suis subditis intra sua dominia afferendi. Item juro ex corde, quod, non obstante aliqua declaratione vel sententia excommunicationis aut deprivationis facta, vel concessa, aut facienda, vel concedenda per Papam, vel successores suos, vel quamcumque auctoritatem derivatam, aut derivari prætensam ab illo, seu a Sede sua contra dictum regem, hæredes suos, vel quacumque, absolutione dictorum subditorum ab corum obedientia, fidelitatem tamen et veram obedientiam suæ Majestati, hæredibus et successoribus suis præstabo, ipsumque et ipsos totis meis viribus contra omnes conspirationes, et attentata quircumque, quæ contra personam illius, vel illorum, eorumque coronam et dignitatem, ratione vel colore alicujus sententiæ, vel declarationis, aut alias facla fuerit, defendam, omnemque operam impendam revelare, et Majestati suæ, hæredibus et successo ribus suis, manifestum facere omnes proditiones, et proditorias conspirationes, quæ contra illum, aut aliquos illorum, ad notitiam, vel auditum meum pervenerint.

Præterea juro, quod ex corde abhorreo, detestor et abjuro, tanquam impiam et hæreticam, hanc doctrinam et propositionem, quod principes, per Papam excommunicati vel deprivati, possint per suos subditos vel alios quoscumque deponi et occidi.

el

Et ulterius credo, et in conscientia mea resolvor, quod nec Papa, nec alius quicumque potestatem habet, me ab hoc juramento, aut aliqua ejus parte absolvendi. Quod juramentum agnosco recta ac plena auctoritate, esse mihi legitime ministratum, omnibusque indulgentiis ac dispensationibus in contrarium renuncio. Hæcque omnia plane ac sincere agnosco et juro juxta expressa verba per me hic prolata, et juxta planum ac communem sensum et intellectum eorumdem verborum absque ulla æquivocatione, aut mentali evasione, vel secreta reservatione quacumque.

Hancque recognitionem et agnitionem facio cordialiter, voluntarie et vere, in vera fide Christiani viri. Sic me Deus adjuvet.

7. Hujus autem juramenti occasione non solum dubitationes, sed etiam opiniones variæ, et dissensiones inter ipsos Catholicos Angliæ ortæ sunt. Plures enim a tali juramento præstando abhorrebant, eo quod in illa jurandi formula, etsi non expresse, tecte et implicite obedientia Pontifici debita abnege tur, regique promittatur, ac subinde articulus de primatu regis ibi virtute contineatur et recognoscatur. Alii vero sine scrupulo conscientix juramentum illud præstari posse dicebant, dummodo animo et intentione fieret promittendi tantum regi civilem obedientiam, nam reliqua, cum in juramento non contineantur, si intentio jurantis recta sit, non possunt juranti attribui; quia, licet alii fortasse aliud suspicentur, illud est solum ex ignorantia, quæ per admonitionem et protestationem prius coram Catholicis factam potest sufficienter auferri, et ita omne scandalum evitari. Hoc autem e medio sublato, nulla interna malitia in illo juramento eis inesse videbatur. Quoniam vero his coloribus decepti, et fortasse nonnullo humano timore inducti, aliqui etiam ex primoribus Catholicis et ecclesiasticis non 30lum in hanc sententiam descendebant, verum etiam in juramento præstando anteibant, necessarium fuit in re tam gravi, et periculis exposita, Summum Pontificem pro sua pastorali cura opportunum remedium adhibere. Quamobrem Sanctissimus D. N. Paulus V, ad Catholicos Angliæ, quid in re tam ardua sentiendum et servandum esset, datis ad eos litteris in forma Brevis admonuit, quarum litterarum forma talis est:

§. PRIMUM BREVE PONTIFICIUM.

Dilecti filii, salutem et Apostolicam benedictionem. Magno animi mærore nos semper affecerunt tribulationes et calamitates, quas pro retinenda catholica fide jugiter sustinuistis. Sed cum intelligamus omnia hoc tempore magis exacerbari, afflictio nostra mirum in modum aucta est. Accepimus namque compelli vos, gravissimis panis propositis, templa hæreticorum adire, cœtus eorum frequentare, concionibus illorum interesse. Profecto credimus procul dubio eos, qui tanta constantia atrocissimas persecutiones, infinitas propemodum miserias hactenus perpessi sunt, ut immaculate ambularent in lege Domini, nunquam commissuros esse, ut coinquinentur communione desertorum divinæ

« PredošláPokračovať »