Obrázky na stránke
PDF
ePub

legis. Nihilominus zelo pastoralis officii nostri impulsi, et pro paterna sollicitudine, qua de salute animarum vestrarum assidue laboramus, cogimur monere vos, atque obtestari, ut nullo pacto ad hæreticorum templa accedatis, aut eorum conciones audiatis, vel cum ipsis in ritibus communicetis, ne Dei iram incurratis. Non enim licet vobis hæc facere sine detrimento divini cultus ac vestræ salutis. Quemadmodum etiam non potestis absque evidentissima, grarissimaque divini honoris injuria, obligare vos juramento, quod similiter maximo cum cordis nostri dolore audivimus, propositum robis fuisse præstandum infra scripti teuoris, videlicet: Ego A. B., vere et sincere, etc., ut supra.

Quæ cum ita sint, vobis, ex verbis ipsis perspicuum esse debet, quod hujusmodi juramentum, salva fide catholica, et salute animarum vestrarum, præstari non potest, cum multa contineat, quæ fidei et saluti aperte adversantur. Propterea admonemus ros, ut ab hoc atque similibus juramentis præstandis omnino caveatis; quod quidem eo acrius exigimus a vobis, quia experti restre fidei constantiam, qur, tanquam aurum in fornace, perpetuæ tribulationis igne probata est, pro comperto habemus, cos alacri animo subituros esse quæcumque atrociora tormenta, ac mortem denique ipsam constanter oppetituros, potius quam Dei Majestatem ulla in re lædatis. El fiducia nostra confirmatur ex his, quae quotidie nobis afferuntur de egregia virtute atque fortitudine, que non secus ac in Ecclesiæ primordiis resplendet novissimis hisce temporibus in Martyribus vestris.

State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, sumentes scutum fidei, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus, nec quicquam vos detineat. Ipse autem qui coronaturus vos, certamina vestra in cœlo intuetur, bonum opus, quod in vobis cœpit, perficiet. Nostis quia discipulis suis pollicitus est se nunquam relicturum esse eos orphanos. Fidelis enim est, qui promisit. Retinete igitur disciplinam ejus, hoc est, radicati et fundati in charitate, quidquid agitis, quidquid conamini, in simplicitate cordis, et unitate spiritus sine murmuratione, aut hasitatione unanimes facite. Siquidem in hoc cognoscent omnes, quia discipuli Christi sumus, si dilectionem ad invicem habuerimus. Quæ quidem charitas, cum sit omnibus Christi fidelibus maxime appetenda, vobis certe, dilectissimi filii, prorsus necessaria est. Hac enim vestra charitate diaboli potentia infringitur,

qui nunc adversus vos tantopere insurgit, cum ipsa contentionibus atque dissidiis nostrorum filiorum præcipue nitatur.

Hortamur itaque vos per viscera Domini Jesu Christi, cujus charitate e faucibus æternæ mortis erepti sumus, ut ante omnia mutuam inter vos charitatem habeatis. Præscripsit sane vobis præcepta maxime utilia, de fraterna charitate vicissim exercenda, felicis recordationis Clemens Papa VIII, suis litteris in forma Brevis ad dilectum filium Magistrum Georgium, Archipresbyterum regni Anglie, datis die quinta mensis Octobris 1603; ea igitur diligenter exequimini, el ne ulla difficultate aut et ambiguitate remoremini. præcipimus vobis ut illarum litterarum verba ad amussim servetis, et simpliciter prout sonant et jacent, accipiatis et intelligatis, sublata omni facuitate aliter illa interpretandi. Interim nos nunquam cessabimus, Deum, Patrem misericordiarum, precari, ut afflictiones et labores vestros clementer respiciat, ac vos continua protectione custodiat atque defendat, quos Apostolica bened ctione nostra clementer impertimur. Datum Romæ apud Sanct. Marcum, sub annulo piscatoris, decimo Calend. Octobris 1606, Pontificatus nostri anno 2.

8. Quia vero nonnulli eo tempore, fortasse ad Catholicos decipiendos, ne illa occasione juramentum recusarent, rumores in Anglia sparserunt, quibus fidem illarum litterarum suspectam redderent, dicentes, Breve illud non verum, nec a Pontifice scriptum, sed ab aliquo fuisse confictum, ideo Summus Pontifex secundum Breve, quo prioris veritas certior fieret, conscripsit, cujus tenor est qui sequitur.

§. SECUNDUM BREVE.

Dilecti filii, salutem et Apostolicam benedictionem. Renunciatum est nobis reperiri nonnullos apud vos, qui, cum satis declaraverimus per litteras nostras anno superiore, decimo Kalend. Octobr., in forma Brevis datas, vos tuta conscientia præstare non posse juramentum, quod a vobis tunc exigebatur; et præterea stricte præceperimus, ne ullo modo illud præstaretis; nunc dicere audent, hujusmodi litteras de prohibitione juramenti, non ex animi nostri sententia, nostraque propria coluntate scriptas fuisse, sed potius aliorum intuitu atque industria. Eaque de causa iidem persuadere nituntur, mandata nostra dictis litteris non esse attendenda. Perturbavit sane nos hic nuntius, eoque magis quia experti obedientiam vestram

filii nostri unice dilecti), qui ut huic Sanctæ Sedi obediretis, opes, facultates, dignitatem, libertatem, vitam denique ipsam pie ac generose nihil fecistis; nunquam suspicati essemus potuisse vocari apud vos in dubium fidem litterarum nostrarum Apostolicarum, ut hoc prætextu vos ex mandatis nostris eximeretis. Verum agnoscimus tersutiem, atque fraudem adversarii humanæ salutis, eique potius quam vestræ voluntati tribuimus hanc renitentiam. Ea propter iterum ad vos scribere decrevimus, ac denuo vobis significare, litteras nostras Apostolicas anno præterito, decimo Kalend. Octob. datas, de prohibitione juramenti, non solum motu proprio, et ex certa nostra scientia; verum etiam post longam et gravem deliberationem, de omnibus quæ in illis continentur, adhibitam, fuisse scriptas, et ob id teneri vos illas omnino observare, omni interpretatione secus suadente rejecta. Hæc autem est mera, pura, integraque voluntas nostra, qui de vestra salute solliciti semper cogitamus ea quæ magis vobis expediunt. Et ut cogitationes et consilia nostra illuminet is, a quo christiano gregi custodiendo nostra fuit præposita humilitas, indesinenter oramus; quem etiam jugiter precamur, ut in vobis, filiis nostris summopere dilectis, fidem, constantiam, mutuamque inter vos charitatem et pacem augeat. Quibus omnibus cum omni charitatis affectu peramanter benedicimus. Datum Romæ apud S. Marcum, sub annulo piscatoris, decimo Kalend. Octob. MDCVII, Pontificatus nostri anno tertio.

verborum pondere et exaggeratione sic affirmat: Ego enim, quantum mea mens assequi potest, non cælum a terra longius distare credo, quam professio obedientiæ civilis erga civilem regem differt ab iis omnibus que catholicæ fidei aut primatui Sancti Petri quoquomodo sunt affinia.

10. Hæc autem, et similia multa quæ in illa Apologia continentur, non sine sufficienti responsione et impugnatione a Cardinali Bellarmino relicta sunt. Statim enim ac in manus ejus Apologia pervenit, antidotum contra illam, quamvis tecto nomine suo, scripsit; quo illud non fidelitatis sed infidelitatis juramentum esse, nec solius obedientiæ civilis ad regem, sed etiam abnegationis Pontificia potestatis professionem esse convicit. Qua responsione veluti contempta rex in hac posteriori Apologiæ editione nihil illi addendum existimavit. Sed initio fere Præfationis, postquam in auctorem illius responsionis acriter invectus, et de injuriis, convitiis, aliisque in modo scribendi defectibus gravissime conquestus est,tandem concludit, nunquam eum ad id, in quo causæ cardo vertitur, directe respondisse. Hac vero occasione iterum ibi declarat, duo tantum esse capita de quibus in Apologia disseruit: Prius (ait) ut probarem, in fidelitatis sacramento nihil aliud quam obedientiam mere civilem et sæcularem summis principibus a subditis debitam contineri. Alterum, ut ostenderem hanc in reges potestatem, a Pontificibus inique usurpatam, cum Scripturis, Conciliis et Patribus pugnare. Ex his autem duobus capitibus, hoc posterius in lib. 3 et 4 fuse a nobis tractatum est, ubi satis directe omnibus, quæ in illa parte Apologiæ, vel in Præfatione rex inducit, respondimus, ideoque illud amplius non attingemus; alterum vero, quod brevius clariusque judicamus, compendiosius etiam in hoc libro prosequemur. Ne vero nobis etiam objiciat, quod ab scopo aberraverimus, illum paulo fusius et distinctius iterum proponemus.

9. His Pontificiis litteris, et epistola ab Illustrissimo Cardinali Bellarmino ad Archipresbyterum Angliæ conscriptis, exagitatus rex Angliæ, contra utrumque breve et Epistolam, et in defensionem hujus ultimi juramenti libellum, suo nomine occultato, scripsit aut scribi fecit, in quo præcipue ostendere conatur, per juramentum illud nihil aliud quam civilem obedientiam ac fidelitatem a subditis exigi, et ideo vehementer conqueritur quod subditi sui ab obedientia civili ei præstanda deterreantur. Sic enim ipse rex, in principio Præfationis, pag. 13, affirmat, et in alio loco Apologiæ sic inquit: Ad proximum caput Brevis quod attinet, quo Pontificiis QUIS SIT PRÆSENTIS CONTROVERSIE SCOPUS ET omnibus interdicit ne ecclesias nostras adeant, neve ritus et cæremonias nostras frequentent, non est mihi jam animus hæc attingere; siquidem id solum negotii nunc incumbit, ut orbi proloquar injurias et injustitias Pontificis interdicentis subditis meis ne obedientiam suam erga me profiteantur. Et alio in loco, magno

CAPUT I.

CAUSE STATUS, ET QUE RATIO DISPUTANDI IN
EA SERVANDA SIT.

1. Genera juramenti fidelitatis. - Ut proprium hujus disputationis scopum, statumque controversiæ præ oculis proponamus, varia juramenti genera, quæ a rege temporali

exigi possunt, et ex dictis colliguntur, distinguere oportet. Unum dici potest civile juramentum, quia est solius obedientiæ civilis in rebus mere temporalibus, et ad regis potestatem vere pertinentibus. Aliud est juramentum sacrum, seu ecclesiasticum, scilicet, solius obedientiæ ecclesiasticæ seu spiritualis, regi temporali exhibendæ, tanquam supremam potestatem ecclesiasticam seu spiritualem habenti. Per quod juramentum consequenter Pontificis potestas, eique debita obedientia abjurantur. Tertium dici potest juramentum mistum clare et aperte, quia per illud expresse fit professio utriusque potestatis in temporali rege, et utraque obedientia illi promittitur, et consequenter utraque etiam Pontifici abjuratur. Quartum dici potest mistum palliatum, quia per illud obedientia civilis expresse juratur, tecte autem et sub verbis minus claris obedientia Pontifici debita negatur, et regi tribuitur.

2. Licitum esse juramentum circa obedientiam civilem, catholicum dogma. De primo genere juramenti (ut dixi) nulla est inter Pontificem et regem Angliæ controversia. Quantumvis enim rex injuriam et injustitiam sibi fieri a Pontifice conqueratur, prohibendo subditis suis ne obedientiam civilem illi promittant et servent, revera non ita est, ut merito notavit Bellarminus in responsione ad Præfationem regiam, c. 2, et in Apologia respondendo ad objecta contra primum Breve Pontificis, § Pergit deinde auctor, etc. Quia in neutro Brevi Pontificio reprehensio talis juramenti invenitur, nec aliquem auctorem catholicum allegare potest rex, qui hoc genus juramenti cum catholica fide non consentire judicaverit. Quapropter sine causa laborat rex in sua Apologia, p. 25 et sequentibus, ex Scripturis, Conciliis et Patribus probando, vel deberi regibus in conscientia civilem obedientiam, vel licitum esse juramentum quo illa promittitur, nam hoc non solum verum, sed etiam catholicum dogma esse omnes confitemur. Hoc autem et non aliud probant testimonia a rege allegata, ut in libro 3, ex professo per singula discurrendo, ostendimus. Et sane testimonia Patrum, quæ ipsemet adducit, diserte ita loquuntur, nam vel utramque obedientiam distinguunt, vel cum moderatione et limitatione loquuntur. Augustinus enim cum dixisset milites Christianos obedivisse Juliano, licet is apostata et infidelis esset, statim adjungit: Ubi veniebatur ad

causam Christi, non agnoscebant, nisi eum qui in cœlo erat. Tertullianus vero dicens : Colimus imperatorem, statim addit : Sic quomodo et nobis licet, et ipsi expedit. Et similia sunt alia apud Gratianum, in Decret., 11, q. 1, sub finem.

3. Idem dogma varia Concilia docuerunt.— Neque minus supervacanea sunt quæ in Apclogia, in initio responsionis ad Epistolam Bellarmini, rex congerit ex Conciliis Toletanis IV, V, VI et X, ut probet juramentum fidelitatis, regi factum, esse ab universis subditis servandum. Tractant enim illa Concilia de puro, licito ac honesto fidelitatis juramento, quod et tunc fiebat in Hispania suis regibus, et nunc etiam fit ac fidelissime servatur. Non enim venit in mentem Patrum illorum Conciliorum, esse posse in Ecclesia catholica aliud juramenti genus, quo principi temporali ecclesiastica obedientia promittatur, aut aliqua spiritualis potestas in eo recognoscatur, vel in Pontifice abjuretur. Unde in Concilio Toletano X, c. 2, expresse dicitur: Si quis religiosorum, ab Episcopo usque ad extremi ordinis clericum sive monachum, generalia juramenta in salutem regiam, gentisque aut patriæ data reperiatur violasse voluntate profana, mox dignitate privatus, et loco et honore habeatur exclusus. Quæ verba satis declarant sermonem esse de generalibus juramentis, quæ in quacumque republica humana ad ejus conservationem, et ad civilem obedientiam, et vitæ ac rerum suarum securitatem regi præstandam, fieri solent. Et similiter alia Concilia de juramento, quod non solum inter fideles, sed etiam inter quoscumque gentiles fieri consuevit, aperte loquuntur. Unde Concilium Toletanum IV, cap. 75, sic inquit: Sacrilegium quippe est, si violetur a gentibus regum suorum promissa fides, quia non solum in eos fit pacti transgressio, sed et in Deum, in cujus nomine pollicetur ipsa promissio. Et eodem modo loquuntur cætera. Tractant ergo de communi pacto inter regem et regnum juramento fidelitatis firmato, quod est juramentum pure civile et politicum, de quo non est controversia. Unde illa Concilia magis ad speciem et apparatum, quam ad causæ probationem adducta videntur. Neque plus ad scopum disputationis pertinet canon. 12 Concilii Aquisgran., sub Ludovico et Gregor. IV, in secundo articulo seu membro illius, ubi generatim damnantur, qui contra regem insurgunt, et juramentum fidelitatis illi non ser

vant. Nam loquitur etiam illud Concilium est. A temporibus autem Henrici VIII cœpit

de puro juramento civili, tum quia nullum aliud erat tunc auditum in Ecclesia regibus fieri; tum ctiam quia pro fundamento præmittit Concilium: Constat quia quicumque potestati a Domino datæ resistit, juxta Apostolicum documentum Dei ordinationi resistit; potestas autem regis civilis tantum est; de simili ergo juramento loquitur Concilium.

[ocr errors]

4. Ex Conc. Aquisgra. probatur diversitas primatus ecclesiastici a laico. Constantini sententia de jurisdictione Episcoporum.-Quod si rex Angliæ illi gravissimo Concilio fidem adhibet, ut par est, quæso, primum ab eo jactum fundamentum attente consideret; statim enim in principio sic Patres loquuntur: Primo, visum est normam universæ religionis atque ecclesiasticæ disciplinæ in duabus consistere personis, Pontificali, videlicet, atque imperiali. Quod fundamentum primum auctoritate Gelasii, præferentis auctoritatem Papæ potestati regum, confirmat; deinde testimonio Fulgentii, dicentis: Quantum pertinet ad hujus temporis vitam, in Ecclesia nemo Pontifice potior, et in sæculo christiano imperatore nemo potior invenitur. Et in parte tertia ejusdem Concilii multa de regali munere, ac potestate traduntur, et in cap. 5 illius partis refertur dictum Constantini ad Episcopos Potestatem vobis dedit Deus de nobis quoque judicandi, et ideo nos a vobis recte judicamur, vos autem non potestis ab hominibus judicari 2. Quando ergo Concilia juramenta fidelitatis regibus facta servanda esse decernunt, non confundunt civilem obedientiam cum ecclesiastica, sed unicuique quod suum est reddendum statuunt, Cæsari quæ Cæsaris sunt, et quæ sunt Dei Deo. Et ita de primo juramento fidelitatis et obedientiæ tantum civilis nulla est controversia.

[ocr errors]

5. Principem laicum habere jurisdictionem spiritualem, olim inauditum. De secundo autem genere juramenti, quo vasallus fidelis regis christiani illum recognoscit ut supremum caput vel gubernatorem Ecclesiæ in ecclesiasticis et spiritualibus rebus, eique obedientiam in eisdem spiritualibus promittit, nulla quidem fuit olim in Catholica Ecclesia controversia, quia nunquam in illa tale juramentum auditum est, quia materia ejus sacrilega et doctrinæ fidei contraria semper judicata

in regno Angliæ illud juramentum introduci; et in principio ipsemet rex in comitiis regni sui illud proponere non est ausus, quia res nova esset et inaudita, sciretque viris catholicis, et præsertim ecclesiasticis, futuram esse acerbissimam. Ideoque Roffensem, virum magnæ auctoritatis, ut illud proponeret, suaque auctoritate aliis persuaderet, coegit; ille autem licet iniquitatem juramenti non ignoraret, tunc vel timore vel rationibus humanis inductus, regi paruit, juramentumque non simpliciter, sed quadam limitatione addita, cæteris Episcopis proposuit, scilicet quantum eis per Dei verbum permissum esset ac licitum. Hujus autem lapsus ex humana fragilitate profecti eum postea gravissime poenituit, publiceque contestatus est non debuisse cum exceptione illa juramentum admittere, ac si res esset dubia, sed per verbum Dei veritatem aperire, ne alii in fraudem inducerentur. Itaque ex tunc schismatici et timidi juramentum probare et reddere; Catholici autem detestari et vitare cœperunt. Idemque dissidium inter Catholicos et hæreticos usque nunc durat, et perpetuo perseverabit, quamdiu illi Schismatici in suo errore permanserint, quoniam nobis certum est fidem catholicam tale juramentum damnare.

6. Non est hic quæstio de secundi juramenti genere, neque de tertio.-Nihilominus tamen quæstio, quæ nunc versatur, non est de hoc juramento; bene enim novit rex Angliæ Romanam fidem illud juramentum damnare, et a veris ac constantibus catholicis subditis suis non esse præstandum : imo (ut infra videbimus) ob hanc causam dicit, formulam juramenti mutasse, ne subditos suos in eas angustias cum ingenti discrimine induceret. Quamvis enim ipse et alii Anglicani Protestantes privato suo errore opinentur, juramentum illud esse licitum, quia putant promissionem esse de re licita et debita, nihilominus non negant nec negare possunt, si vel ratione naturali uti velint, iniquum esse, tale juramentum contra conscientiam præstare, sive animo non implendi illud, sive credendo talem obedientiam soli Pontifici Summo esse reddendam. Quapropter non manet inter nos in hoc puncto controversia de juramento, sed de materia ejus, quæ coincidit cum contro

1 Gelas. ad Anastas. imperat.; Fulgen., lib. versia de primatu,quæ libro tertio tractata est.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

scripsisse Apologiam, in qua suscipiebat probandum, nihil in eo juramento contineri, nisi quod ad obedientiam mere civilem ac temporalem spectat, qualis summis principibus a subditis debetur. Idemque in aliis locis, tam Præfationis quam Apologiæ, repetit, ex quibus aliqua in præcedenti præfatione retuli.Hoc ergo imprimis est a nobis examinandum. Et primo quidem de re ipsa secundum se spectata disseremus ; et per singulas illius formulæ jurandi partes, prout rex postulare videtur, discurrendo, quam sit injustum et fidei contrarium juramentum illud ostendemus. Postea vero ad ea, quæ contra Brevia Pontificia objiciuntur, facile respondebimus.

7. Quarti juramenti genus.-Atque eadem ratione non est quæstio de tertio juramento, utramque obedientiam civilem et ecclesiasticam aperte comprehendente. Cum enim boex integra causa, et malum ex quocumque defectu, et una pars materiæ talis juramenti prava sit, manifestum est totum juramentum esse iniquum. Sicut enim propositio copulativa, cujus una pars est falsa, simpliciter falsa est, ita juramentum illud, cum per illud copulative (ut sic dicam) et civilis et ecclesiastica obedientia regi ut supremo capiti promittatur, simpliciter iniquum et detestabile est. Denique qui credit regem temporalem esse supremum in temporalibus et spiritualibus, quamvis in priori parte nou erret, sed tantum in posteriori, simpliciter hæreticus est, quia una hæresis sufficit ad hæreticum constituendum; ergo similiter ju- UTRUM IN PRIMA PARTE FORMULÆ JURAMENTI ALIramentum illud est professio cujusdam hæresis, ac proinde abominabile. Idemque non minus evidens et certum esse debet de quarta jurandi forma, in qua promissio obedientiæ. civilis regi facienda, et abjuratio Pontificia non clare, sed tecte et simulate proponitur, quia in moralibus illa duo æquiparantur, parumque refert ad fidei constantiam, quod aperte vel sub aliquo velamine et simulatione veritas catholica negetur. Unde etiam de hoc puncto non est principalis controversia; quia vero ab ignorantibus potest in dubium revocari, inferius opportuno loco dictam veritatem confirmabimus.

8. Controversia status ac divisio.-Punctum ergo principale, in quo rex controversiam constituit, non est de jure (ut sic dicam), sed de facto, id est, an in illa ultima forma jurandi a rege Angliæ inventa sola obedientia civilis a subditis exigatur, ecclesiastica vero nullo modo, neque expresse, neque tacite, vel tecte, seu palliate. Et similiter an per illud juramentum abjuretur primatus Papæ, ejusque suprema spiritualis potestas negetur, vel solum fiat professio suprema potestatis regiæ in suo ordine et gradu, sine professione spiritualis potestatis, quam usurpat. Nam rex Angliæ contendit, in eo juramento solam promissionem obedientiæ pure civilis, et professionem supremæ regiæ potestatis temporalis contineri. Sic enim ait in Præfatione, pag. 12: Tanto studio tantaque sollicitudine cavebam, ne quicquam hoc juramento contineretur, præter fidelitatis illius et temporalis obedientiæ promissionem, quam ipsa natura omnibus sub regno nascentibus præscribit. Et infra dicit

CAPUT II.

QUID PRÆTER OBEDIENTIAM CIVILEM ET CONTRA
ECCLESIASTICAM JURANDUM PROPONATUR?

1. Vide lib. 1 de Juram., c. 13, n. 8, 21 et sequentibus. In quatuor partes seu paragraphos dicta juramenti formula divisa est: prima est in ejus initio, secunda in paragrapho Item juro, tertia in paragrapho Præterea juro, quarta in paragrapho Et ulterius credo, quæ discutiendæ sunt, et attente considerandum an in omnibus, vel in aliqua earum verum inveniatur illud regis pronunciatum, nihil in illo juramento contineri, nisi quod ad obedientiam mere civilem ac temporalem spectat. Prius autem quam ad singulas partes descendam, præmoneo, ab aliquibus notatum esse, verbum juro in prima et ultima clausula non apponi, et ideo in eis non jurari, ac subinde non tantam requiri certitudinem de veritate earum rerum quæ in eis proponuntur, quin sine culpa saltem gravi quis possit illa confiteri, licet ea non credat, sicut in aliis duabus parti bus, quæ sub juramento proferuntur, necessaria est. Hæc vero consideratio falsa est et perniciosa. Primo enim citra dubium verum est, etiam illa, quæ in prima et ultima parte continentur, sub juramento proferri. Nam in prima dicitur: In conscientia mea coram Deo, quæ duæ particulæ, in rigore sumptæ, solent esse formæ jurandi, et licet sigillatim sumptæ interdum sint ambiguæ, tamen simul conjunctæ ad invicem se juvant, et determinant significationem ad indubitatam jurandi formam. Et augetur certitudo ex solemnitate juramenti, et ex materia ejus, et quia statim in secunda clausula dicitur: Item juro, et ex aliis quæ jam

« PredošláPokračovať »