Obrázky na stránke
PDF
ePub

Domini nostri Jesu Christi unigeniti filii Dei. Eamdemque rationem subinnuit Hilarius, canon. 10 in Matth.; nam explicando verba illa Christi : In quamcumque civitatem intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit, et ibi manele, etc., per dignam domum, Ecclesiam interpretatur, quæ Catholica, inquit, dicetur. Quia multi Judæorum erant futuri, qui licet Christo crederent, tamen in legis operibus morarentur; alii, qui per simulationem ex lege ad Evangelium transirent: multi vero, qui in hæresim traducerentur, et penes se esse veritatem catholicam mentirentur: Ideo (inquit) admonuit dignum, cum quo habitándum sit, esse quærendum, id est, Ecclesia, quæ Catholica dicetur, caute, et diligenter utendum. Atque hinc usus etiam Ecclesiæ, et omnium Patrum obtinuit, ut veri fideles ab hæreticis per hoc Catholicorum nomen distinguantur, ut passim in Patribus legimus, et usu comprobatum videmus, et experti sumus non solum inter Catholicos, sed etiam inter ipsos hæreticos, ut ex dicendis amplius inclares

cet.

6. Colligitur esse veram Ecclesiam, quæ tere hoc nomen meretur.-Quarto, ex his inferimus, et tanquam certum statuimus, illam esse veram Ecclesiam, et in ea esse veram et catholicam fidem, quæ jure ac merito, id est, secundum primæ vam hujus nominis impositionem, catholica nominatur. Hoc manifeste sequitur ex dictis, quia ostensum est hoc nomen ab Apostolis impositum fuisse ad denotandam illam Christi Ecclesiam, quæ per eos fundata fuerat; ergo in fide pro explorato habetur, illo nomine tune significatam fuisse veram Ecclesiam, ac subinde Ecclesiam per Apostolos fundatam habuisse eas proprietates, quæ in vera Ecclesia requiruntur, et illo nomine indicantur, ut ex infra proferendis clarius elucescet. Constat enim Apostolos veram Ecclesiam et proprietates ejus non ignorasse, et habuisse auctoritatem imponendi illi nomen, veritati et usui ejus accommodatum. Et hinc ulterius fit, illam Ecclesiam ab Apostolis conditam, quatenus per veram successionem semper duravit (ut supra vidimus), semper etiam meruisse nomen catholicæ, neque illud unquam amisisse. Probatur primo, quia semper est una et eadem, non similitudine tantummodo speciei, sed etiam identitate (ut cum philosophis loquar) numerica morali, propter continuam successionem legitimam; ergo veritas et proprietas significata per illud nomen semper

illi convenit; ergo et nomen ipsum. Secundo, quia semper hæc Ecclesia professa est fidem illius symboli, in quo ipsa catholica nominatur, cum tamen in sua fide errare non possit, ut supra jam satis liquido manet commonstratum. Tertio, quia non amisit illud nomen per demutationem rei, id est, quia amiserit proprietatem significatam per illam vocem; nam si illam amisisset, non esset eadem Ecclesia, ut supponitur; nec etiam amisit illud per ablationem seu mutationem solius nominis, quia Ecclesia ipsa se illo nomine non privavit, aut nominis significationem mutavit, ut ex usu et ex fide Symboli satis constat. Neque extra illam est in terra potestas, quæ potuerit eam tali nomine privare, neque jure, quia non habet superiorem ; neque facto, quia neque in hoc portæ inferi contra eam prævalere potuerunt, ut latius infra comprobabimus.

7. Unde tandem concluditur illam Ecclesiam, cui jure ac merito nomen hoc tribuitur, esse veram Christi Ecclesiam, et fidem catholicam in se conservare, et consequenter nullam congregationem, etiam sub Christi nomine et confessione coactam, quæ a priori Ecclesia divisa et segregata sit, ullo modo posse hoc nomen sibi merito vendicare. Utraque pars nota est ex dictis. Prior quidem, quia talis Ecclesia est eadem numero cum illa, quæ a principio et semper illud nomen habuit; posterior vero, contraria ratione, quia Ecclesia vera est tantum una, et hoc nomen uni tantum et veræ Ecclesiæ contributum est. Omnis ergo Ecclesia, quæ non est illa una et vera Ecclesia, vel pars ejus, Catholica dici non potest. Idem confirinatur clare ex causa impositionis talis nominis. Inventum est enim ad discernendum perpetuo veram Ecclesiam a falsis, et ideo non est positum tanquam nomen commune, sed tanquam proprium et singulare, ad significandum hoc individuum corpus mysticum tales sortitum proprietates: ergo hoc ubicumque et quandocumque fuerit, recte illo nomine appellabitur, secus vero est de quocumque alio ficto corpore ab hoc diviso.

8. Quid sit Ecclesiam Catholicismi nomen mereri. Unde etiam obiter constat, quid sit mereri tale nomen, et quasi jure suo illud sibi vendicare, innotescit; nihil enim aliud est quam habere veram et indubitatam successionem ab illa Ecclesia primitiva, cui primo hoc nomen exhibitum est; nam cum per illam successionem omnia bona et jura, ut sic

dicam) antiqua Ecclesiæ vendicentur, itidem cum illis etiam proprium nomen comitari necessarium ducitur. Potestque exemplo rerum humanarum declarari, ita enim nomen uniuscujusque familiæ, quo ejus nobilitas et antiquitas indicatur, non aliter ex vi primæ impositionis ad aliquem transit, nisi ex vi originis et successionis; et tunc ostenditur quis merito et quasi jure suo nomen illud vendicare, quando directam et legitimam successionem a tali radice demonstrat. Ita ergo de Ecclesia quoad appellationem catholicam, multoque altiori modo et majori certitudine existimandum est. Excellentiori quidem modo, quia successio Ecclesiæ licet sit per multiplicationem diversarum personarum naturalium (ut sic dicam), nihilominus est per conservationem ejusdem numero corporis mystici, cujus omnes personæ, sibi invicem succedentes, sunt membra. Et inde etiam sequitur major certitudo, quia illud nomen non est per se primo impositum singulis membris, aut personis, sed toti corpori, quod cum sit semper idem, tenacius et firmius nomen suæ dignitatis retinet, perpetuoque conservat. Maxime tandem sumitur hæc certitudo ex continua professione fidei, qua ipsamet Ecclesia semper confitetur se esse catholicam. Nam cum huic fidei falsum subesse non possit, certissimum omnino fit, veram Christi Ecclesiam jure sibi hoc nomen vendicare, quod nullus vel hæreticus, si Symbolis Apostolico et Nicæno fidem præbeat, negare potest, saltem generatim de vera Ecclesia Christi, prout hactenus locuti sumus.

ri, ut constat ex modo loquendi Augustini, Paciani, et Cyrilli supra, et ex communi usu, sicut et quilibet fidelis vocatur Catholicus, vel a professione fidei catholicæ, vel quia est pars Catholicæ Ecclesiæ; ergo multo magis quælibet ecclesia particularis, utramque rationem habens, poterit Catholica vocari, et sic etiam particularis Ecclesia Romana maxime catholica est, quod a fortiori constabit, si de universali illud comprobetur. (Vide Walden., lib. 2 Doctrinal. fide, c. 25.)

9. Infertur nomen Catholice, Ecclesia Romana deberi. Quinto denique addimus, Ecclesiam, quæ nunc Pontifici Romano obtemperat (quam, ut distincte loquamur, nunc Romanam appellabimus), jure ac merito catholicæ nomen sibi vendicare, eademque ratione fidem ejus catholicam esse censendam et appellandam. Hæc assertio sequitur evidenter ex proxime dictis, iis adjunctis quæ in c. 4 tractata sunt. Ibi vero advertimus, nomen Ecclesiæ Romanæ interdum accipi pro universali Ecclesia, quæ Pontifici Romano tanquam universali Christi Vicario obedit; interdum autem pro particulari diœcesi, quæ eidem Pontifici etiam ut particulari et proximo Episcopo subest. In præsenti quidem priori modo loquimur de Ecclesia Romana, quia nomen catholicæ, Ecclesiæ universali primario est impositum. Quanquam etiam particulares Ecclesiæ soleant catholicæ voca

10. Probatur assertio primo. - Primo ergo probari potest assertio, eodem modo quo antiqui Patres supra allegati probabant Ecclesiam, quæ suo tempore erat, esse Catholicam, quia erat illa quam Apostoli fundaverant, cuique hoc nomen imposuerant; et ex eisdem et aliis constat, loqui etiam de illa Ecclesia, quam nunc Romanam vocamus, quia loquebantur de Ecclesia unita Pontifici Romano tanquam capiti, et Christi Vicario, ut patet ex Augustino, qui hac ratione successionem Pontificum Romanorum simul cum nomine Catholicæ in signis veræ Ecclesiæ conjungit; et ex Cyrillo, qui ait, Sanctam Ecclesiam Christianam esse, de qua Salvator dixit Petro: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et poriæ inferi non prævalebunt adversus eam. Pacianus demum, licet non ita dilucide boc declaret, auctoritate tamen Cypriani utitur ad suam sententiam de Ecclesia Catholica stabiliendam; Cyprianus autem ipse sane, epist. 75 ad Cornelium, Ecclesiam Romanam vocat Ecclesiæ Catholicæ radicem et matricem; uterque ergo intellexit per Catholicam Ecclesiam, illam quæ sub Romano Pontifice militat, pluraque alia ex codem Cypriano, Irenæo, Bieronymo, et Ambrosio supra, c. 3 et 4, retulimus, et alia legi possunt in August., epist. 165, et passim in libris contra Donatistas; et Optat., lib. 2 contra Parmenianum, ubi ex unione cum cathedra Petri monstrari dicit, aliquam Ecclesiam esse Catholicam. Denique Tertull., in Præscriptionib., c. 30, catholicam doctrinam esse dicit in Ecclesia Romanensi, quod perinde est ac si diceret, illam esse Catholicam. Ostensum autem a nobis in superioribus est, Ecclesiam Romanam eamdem esse nunc, quæ priscis temporibus fuit; ergo ad illam solam jure pertinet Catholicæ no

men.

11. Secundo probatur eadem assertio. -Et præterea nunc etiam locum habet probatio, quam iidem Patres ex totius orbis consen

sione desumere solent. Nam, sicut tempore, verbi gratia, Augustini, ita etiam nunc, et omnibus interpositis annis, omnes homines, tam fideles quam infideles, utentes voce Ecclesia Catholicæ, et simpliciter loquentes, et sine speciali affectione vel malitia, per illam vocem intelligunt et significant illam Ecclesiam, quæ cum Pontifice Romano communieat; ergo signum est illam solam esse, cui ex proprio jure hoc nomen debetur. Ita argumentatur Augustinus, lib. de Vera relig., c. 7, dicens: Tenenda est nobis Christiana religio, et ejus Ecclesiæ communicatio, que Catholica est, et Catholica nominatur, non solum a suis, verum etiam ab omnibus inimicis. Veliat enim, nolintve ipsi quoque hæretici, et schismatum alumni, quando non cum suis, sed cum extraneis loquuntur, Catholicam nihil aliud quam Catholicam vocant. Non enim possunt intelligi, nisi eam hoc nomine discernant, quo ab universo orbe nuncupatur. Idemque probat quod Cyrillus ait, ubi est diversitas sectarum cum vera Ecclesia in eodem loco mistarum, ne quis decipiatur inquirendo, oportere ut interroget, non pro Ecclesia tantum, sed pro Catholica; nam illo nomine omnes intelligunt illam quæ antiquam fidem retinet. At hoc eodem modo durare usque ad præsentia tempora, evidenti experimento constat, ut superius annotavi; ubique enim qui se professorem Romanæ fidei ostendere vult, Catholicum se nominat, et ita etiam ipsihæretici, quando sincere et communi modo loquuntur, eosdem fideles glorioso Catholicorum titulo designare et insignire solent; ergo

12. Tandem ex verbis Jacobi regis assertio proposita confirmatur. Atque hoc nobis regia auctoritate confirmavit rex Angliæ; nam in sua Apologia, quasi consuetudine ductus, et contradictionem in dictis suis non advertens, illos, quos acerrime prosequitur et impugnat, Catholicos sæpe sæpius appellat, cum eos defendere teneretur, si vero et non ficto titulo se defensorem catholicæ fidei appellaret. Occurritque ex eodem titulo argumentum aliud (quod ad hominem vocant), quo idem rex convinci potest, Ecclesiam Romanam ab ipso ut Catholicam admittendam esse; nam ipse quasi jure hæreditario gaudere vult titulo defensoris fidei catholicæ, qui a Leone X, Pontifice maximo, Henrico VIII, prædecessori suo, concessus est; ergo tacite admittit et approbat et concessionem, et titulum, in co sensu, in quo a Pontifice datus

XXIV.

est; ergo, velit, nolit, confitetur Romanam Ecclesiam, ejusque fidem, tempore Leonis X, et quando Henricus VIII contra Lutherum libro scripto de Sacramentis illam defendit, vero ac legitimo jure Catholicam dictam esse, et præter illam nullam aliam potuisse Catholicam jure nominari, nisi quatenus cum illa conjuncta esset, quia Catholica Ecclesia integra (ut sic dicam) non potest esse, nisi una. At vero non desiit esse Catholica Ecclesia Romana eo, quod rex Henricus ab illa se separaverit, sed potius ipse desiit esse Catholicus; hæretici enim vel schismatici ab Ecclesia exeuntes, se ipsos dividunt ac demutant, in Ecclesia autem nullam aliam mutationem faciunt, præter quamdam diminutionem seu membri divisionem; ergo semper hæc Ecclesia jure nomen Catholicæ retinet; nulla enim in fide mutatio in illa facta est; imo nec fieri posse, supra ostensum est.

13. Concluditur non posse sectæ Anglicana adaptari. adaptari. — Prima ratio.-Sexto et ultimo, ex his omnibus concludo, quod propositum est, nempe, Anglicanam sectam seu congregationem, aut qualemcumque ecclesiam quæ sectam illam profitetur, Catholicam jure non posse nuncupari, ac proinde neque esse. Probatur primo, quia hoc nomen non debetur neque potest jure tribui, nisi uni Ecclesiæ, et quæ vera Christi Ecclesia sit, ita enim in Symbolo confitentur omnes veram et sanctam Ecclesiam unam et Catholicam esse; sed ostensum est Ecclesiam Romanam esse Catholicam : ergo Anglicana Catholica non est. Probatur consequentia, quia Ecclesia Anglicana neque est Romana, neque illi est unita, sed ab illa omnino divisa, tum in fide et dogmatibus, tum etiam in obedientia, et vinculo charitatis.

14. Secundo idem facile ostendi potest ex defectu successionis et originis ab illa Ecclesia primitiva, quæ primum Catholica dicta est. Hanc enim successionem nunc non habet Ecclesia Anglicana; ergo neque nomen Catholicæ jure (ut aiunt) hæreditario potuit adipisci. Consequentia est evidens ex dictis. Antecedens autem late probatum est in toto discursu cap. 1 et 2, et iterum necessario occurret in capite sequenti, et breviter declaratur. Quia secta Anglicana, quoad quod id quod illi maxime proprium est, et quasi differentia distinguens illam non solum ab Ecclesia Catholica, sed etiam ab omni ecclesia malignantium, videlicet, quoad recognitionem temporalis regis in ratione supremi ca

5

pitis in ecclesiasticis et spiritualibus, incepit ab Henrico VIII, ante septuaginta et quatuor vel quinque annos, et nulla illius mentio prius facta est in mundo; neque illud genus reipublicae aut capitis spiritualis originem ducit ab Ecclesia primitiva, quia nullum in Scriptura vel in prædicatione Apostolorum fundamentum habet, ut libro tertio late ostendemus; ergo quoad hanc partem caret dicta successione. Quoad alteram vero, quæ in ea spectari potest de aliis dogmatibus, in quibus ab Ecclesia Romana dissidet, initium habuit a Calvino, et ex parte etiam a Luthero, qui profecto in doctrina successionem ex Apostolis, seu Catholica Ecclesia non habent; nam si ex illa essent, permansissent in illa; at ex illa exierunt, quia novos errores doctrinæ apostolicæ contrarios excogitarunt, ut ab aliis catholicis auctoribus sæpius est probatum, et est luce meridiana clarius; ergo etiam quoad hanc partem Anglicana secta caret successione. Quod etiam in lib. 2, expendendo confessionem fidei regis Angliæ, fiet evidentius; ergo nullum verum vel apparentem titulum habet illa secta, quo possit catholica nuncupari.

fuerunt, ex eo notas suas insigniaque habentes, Ariani nuncupantur, quod revera eximium et magnum argumentum est. Nam qui ex gentibus ad Ecclesiam veniunt, non catechizantium, seu fidei rudimenta tradentium nomina, sed Salvatoris in se transferunt, et pro gentilibus Christiani incipiunt appellari. Qui vero, et ex eodem genere ad istos abeunt, aut ab Ecclesia ad hæresim transitum faciunt, nomen Christi derelinquunt, et Arianorum vocabulo induuntur, quasi qui non amplius fidem Christi retineant, sed Arianæ insania gregales habentur. Quod late prosequitur, inde concludens, tales sic nominatos non solum de numero Ecclesiæ Catholicæ non esse, verum etiam nec Christianos, quia fidem apostolicam jam deseruis

15. Tertia ratio: secta, quæ proprium nomen a magistro suo sortitur, Catholica non est. Tertio, uti possumus argumento seu signo quo utuntur antiquissimi Patres ad cognoscendum congregationem vel sectam non Catholicam, et illam a Catholica distinguendam. Quotiescumque enim secta aliqua proprium nomen habet a magistro, vel præceptore talis doctrinæ, et sectatores ejus ab eodem præceptore nomen accipiunt, signum est nec doctrinam, nec personas, nec earum congregationem esse Catholicam. Quod signum explicat late Athanasius, Orat. 2 contra Arianos, circa princ., dicens: Numquam populus christianus ab Episcopis suis, sed a Domino, in quem creditum fuit, nomen accepit, nec ab Apostolis, neque a præceptoribus, ministrisque Evangelii, etc.; illi vero, qui aliunde originem fidei suæ deducunt, merito auctorum suorum cognomenta præ se ferunt. Et deinde id ostendit, discurrendo per omnes hæreticos usque ad Arianos, dicens: Beato Alexandro Arium ejiciente, ii, qui Alexandro adhæserunt, remanserunt Christiani; qui una cum Ario recesserunt, nomen Salvatoris nostri Alexandro cum suis relinquentes, Ariani deinceps appellati sunt. Additque deinceps, etiam post mortem Arii idem servatum esse, et inter alia ait: Omnes, qui ejusdem cum Ario sententiæ

sent.

16. Deinde Chrysostomus, hom. 33 in Acta, circa finem, ubi proponit quæstionem, si gentilis volens fieri Christianus, inter eos, qui hoc nomen profitentur, divisiones in dogmatibus inveniat, et ideo dubitet quam partem eligat; et inter alia documenta, quæ ponit ad dignoscendam veram Catholicam fidem, seu Ecclesiam, unum est: Illi, id est, hæretici, habent quosdam, a quibus appellentur, prout enim hæresiarchæ nomen, ita et secta vocatur, nobis autem nullus vir nomen dedit, sed fides ipsa; per hoc ultimum verbum significans, a fide Catholica vocatos esse fideles Catholicos, el etiam Ecclesiam ipsam Catholicam. Et eamdem sic concludit: Numquid scindimur ab Ecclesia, num hæresiarchas habemus, num ab hominibus cognomen habemus, numquid nobis dux quidam est sicut illi_Marcion, illi Manichæus, huic Arius; quod si nos agnominationem cujusdam sortimur, sed non ut ab hæresum principibus, sed, ut ab his, qui præsunt nobis, et gubernant Ecclesiam. Non habemus Doctores super terram, absit; unum habemus in cœlis. Et illi, inquit, eadem prætexerunt. Sed assistit nomen accusans illos, etc.

17. Idem signum tradidit Lactant., lib. 4 de Vera sap., cap. ult., ubi ait, multos excidisse a doctrina Dei, credendo falsis prophetis, et veram traditionem relinquendo, subjungitque: Sed illi dæmoniacis fraudibus ir retiti, quas prospicere et cacere debuerant, divinum nomen et cultum per imprudentiam perdiderunt; cum enim Marcionite, Ariani (adde Lutherani, Calvinista), seu quilibet alii nominantur, Christiani esse desierunt, qui Christi nomine amisso, humana et externa vocabula induerunt: sola igitur Catholica Ecclesia est,

quæ verum cultum retinet, hic est fons veritatis, etc. Huic quoque doctrinæ consentit D. Hieronymus, dialogo contra i uciferianos, cap. 9, alias col. ultim., ubi hanc tradit regulam: Sicubi advertis eos, qui dicuntur Christi, non a Domino Jesu Christo, sed a quodam alio nuncupari, utpote Marcionitas, Valentinianos, etc.. scito non esse Ecclesiam Christi, sed Antichristi synagogam ex hoc enim ipso quod postea instituti sunt, eos se esse indicant, quos faturos Apostolus prænunciavit. Sic etiam Optatus, lib. 3 contra Parmenian., col. 4, hoe argumento maxime exprobrat Donato, dicens: Cum ante ipsius superbiam omnes, qui in Christo crediderant, Christiani vocarentur, ausus est populum cum Deo dividere, ut qui illum secuti sunt, jam non Christiani vocarentur, sed Donatist. Quod late prosequitur. Denique idem sumitur ex Augustino, dicto libro contra Epistolam Fundamenti, cap. 4, et lib. contra Serm. Arianorum, cap. 36, ubi inquit: Ita se habet catholicæ veritatis antiquitas, ut ei omnes hæretici diversa nomina imponant, cum ipsi sua singula, sicut ab omnibus appellantur, obtineant.

18. Cur unaquæque hæresis ab inventore suo nominetur: Causa vero et ratio hujus signi quasi ex natura rei reddi potest, quia omnis hæresis aliquam novitatem contra anfiquam fidem comminiscitur; novis autem rebus existentibus necessaria sunt nova nomina, quibus significentur, et ab aliis discernantur. Hac ergo ratione, sicut philosophorum scholæ ab inventoribus, seu primis præcepto ribus nomen acceperunt, ita etiam sectæ hæreticorum a smis etiam magistris, quibus discriminentur receperunt nomina. Atque ita Irenæ., lib. 1, cap. 20, in fine, de sectatoribus Simonis dixit: Habent quoque et vocabulum, seu nomen a principe impiissimæ sententia Simone, dicti Simoniani; et Justinus Martyr, in dial. cum Tryphone, p. 26, generaliter de hæreticis dixit: Ex noris prodeunt, a rirorum appellatione, ex quibus unaquæque disciplina et sententia originem habuit. Et infra: Ac eorum quidem nonnulli Marciani cocantur, alii Valentiniani, alii alio nomine a sententiæ disciplinæque principe unusquisque nominatur, quemadmodum etiam unusquisque eorum, qui sibi philosophandum censent, a parente discipline nomen philosophie, cui studet, siti imponendum censet. Ita ergo in hæreticis observatum est tanquam moraliter necessarium, et ex rei natura consequens. At vero Catholica Ecclesia antiquitatem semper obser

vat, nullamque novitatem priori fidei contrariam admittit, ideoque novo nomine non indiget, sed antiquum semper retinet, sicut et religionem a Christo primitus institutam.

19. Non tantum antiqui hæretici, sed etiam novi a suis hæresiarchis cognominantur. — Hoc autem ipsum, quod antiqui Patres de hæreticis antiquis docuerunt, in novis etiam observatum esse cernimus: nam insurgente Luthero, Sectatores ejus ab ipso Lutherani vocati sunt, a Calvino Calvinista, a Zvinglio Zvingliani, et sic de aliis, ut ex communi more loquendi totius orbis christiani, et omnium scriptorum hujus temporis palam evadit. Imo de sectariis Lutheri constat, se ipsos vocasse Lutheranos in confessione Augustana, non longe a principio 1. Cum ergo secta Anglicana in re non alia sit quam Calviniana, non minus idem nomen participat, et eo indicio ostenditur qualis sit, utique non Catholica, sed potius a Catholica deficiens. Quod si fortasse non ita a plerisque vocitetur, quia suum primarium fundamentum Calvinus non probavit, vocari profecto posset Henriciana, quia cum rex Henricus fuerit primus auctor illius erroris, non minus possent sectatores ejus ab eo nomen accipere, quam alii hæretici a suis ducibus reportarunt. Fortasse tamen hoc non est usu receptum, vel quia Henricus, licet illud dogma invexerit, in reliquis voluit catholicam religionem in suo regno servari, ut supra notavimus; vel certe, quia non sua tantum auctoritate, sed celebri actu parlamenti sui institutum est, ut rex in supremum caput suæ ecclesiæ susciperetur 2. Hoc vero non obstat quin hinc etiam illa secta specialiter Anglicana nuncupetur, quia speciali arbitrio illius regni seu parlamenti definitus est, non solum ille articulus, sed etiam modus religionis ex variis novis erroribus mistus, in illo regno observandus; ergo utcumque res se habeat, semper illa secta novo nomine indiguit, ut cognosci et discerni possit, illudque a suo proximo inventore, vel institutore participat; ergo in illa etiam locum habet dictum indicium, et consequenter ex testimonio omnium Patrum, qui signum illud dederunt, Catholica non est.

Refert Stapleton., 1. 1, controv. 4. 2 Mauritius Canneus, supra, c. 9.

« PredošláPokračovať »