Obrázky na stránke
PDF
ePub

dicam. Nam in ultima etiam clausula ponitur particula: In conscientia mea, et deinde supponitur simpliciter juramentum hoc, quoad omnes suas partes esse tam validum juramentum, ut a nulla earum possit Pontifex quemquam absolvere. Et quod tollit omne dubium, infra dicitur: Hæc omnia plane ac sincere agnosco et juro. Et in fine concluditur: In vera fide christiani viri, et sic me Deus adjuvet. Quod ultimum verbum sufficit ad jurandum omnia præmissa, ut in jure etiam canonico habetur, c. Ego N., de Jurejurando. Ultimo vero addo, cum in prima parte dicatur: Agnosco et profiteor, et in ultima dicatur: Credo, et materia pertineat ad dogmata fidei, etiam si juramentum non interveniret, fore gravissimum peccatum in illa materia aliquid falsum confiteri vel profiteri, quia esset contra fidei confessionem, quæ necessaria est ad salutem, teste Paulo, ad Roman. 10.

2. In prima juramenti parte virus latere os tenditur. Hoc ergo supposito, imprimis in ipso juramenti initio: Ego A. B., vere et sincere agnosco et profiteor, testificor et declaro in conscientia mea, coram Deo et mundo, quod supremus dominus noster rex Jacobus est legitimus et verus rex, etc., adverto, licet hæc verba sincere proposita et intellecta expresse nihil aliud quam dominii ac regni temporalis professionem continere videantur, nihilominus in verbis illis: Supremus dominus noster rex, virus latere. Nam juxta intentionem loquentis, ex alia formula jurandi nunquam retractata, et ex publica ejus professione et scriptis satis cognita, et juxta vulgarem et receptum in illo regno sensum, particula supremus dominus significat esse supremum simpliciter, tam in spiritualibus quam in temporalibus; supremum (inquam) positive in suo regno, quia est supra omnes, tam laicos quam ecclesiasticos, tam in temporalibus quam in spiritualibus; et negative respectu totius orbis, seu Ecclesiæ, quia nullum in ea recognoscit superiorem. Cum ergo in ipsa forma juramenti cogatur omnis, qui jurat, illo modo recognoscere regem ut supremum dominum, tacite cogitur confiteri primatum ejus supremum in magna Britannia et Hybernia, et exemptionem ejus ab omni superiori potestate, et consequenter tacite abjurare cogitur supremam spiritualem Pontificis potestatem. Sic ergo in illa sola particula, Supremus dominus noster, aliquid ultra obedientiam civilem ac temporalem continetur.

3. Excluditur evasio.-Dicet aliquis, esto hæc fuerit intentio regis, quam certe negare

non potest, consulto non expressisse illam in ipsa formula, ne Pontificiis (ut ipse loquitur) scrupulus conscientiæ injiceretur, quem nune poterunt facile deponere, non jurando juxta intentionem loquentis, sed juxta simplicitatem verborum, sonum, et in sensu accommodato, quem possunt illa verba facere, tantum de supremo dominio in temporalibus ea intelligendo. Verumtamen hæc fuga licet speculative (ut aiunt) et abstracte, ac remoto scandalo, posset sustineri, tamen in usu et praxi in tali loco, et inter tales personas, et cum aliis circumstantiis, ac periculo scandali, quod simul ibi concurrit, vix potest ab illis verbis separari talis significatio, et consequenter illa erit quædam externa confessio et professio potestatis regis absolute supremæ in omni materia, et sine ulla limitatione, præter illam quæ in ipsis verbis additur, de terris ejus dominio subjectis. Quæ limitatio auget cætera verba, ut sine ulla limitatione dicta intelligantur. Multoque magis id declarant verba sequentia, ubi jam non tecte, sed expresse ultra civilem et temporalem obedientiam juramentum extenditur.

4. Dictis verbis Papæ potestatem abjurari.— Additur enim: Et quod Papa nec per se ipsum, nec per ullam aliam auctoritatem Ecclesiæ rel Sedis Romanæ, nec per ulla media cum quituscumque aliis aliquam potestatem, nec auctoritatem habeat regem deponendi. Quis, quæso, dicat, per hæc verba tantum postulari a subditis obedientiam civilem, qualis summis principibus a subditis debetur? Certe alii reges Ecclesiæ non minus supremi principes in temporalibus sunt, quam rex Angliæ; et tamen neque ipsi talem obedientiam exigunt, nec sibi a subditis deberi credunt, nec subditi illam recognoscunt; ergo aperte declarat rex Angliæ de se loqui et sentire tanquam de supremo principe, nullum in terris habente superiorem, et hanc professionem per illud juramentum a subditis postulare. Deinde per illa verba non tam juratur obedientia regi, quam abju ratur potestas Papæ ; tractare autem de potestate Papæ, et illam jurandam vel abjurandam proponere, non pertinet ad potestatem civilem aut temporalem regis, nec ad obedientiam civilem illi debitam; ergo illa verba evidenter excedunt terminos obedientiæ civilis, tum quia verba ipsa aliquid aliud significant præter obedientiam civilem regi debitam, ut ex ipsis manifestum est; tum etiam quia ipsemet actus exigendi tale juramentum, et imponendi obligationem profitendi hoc vel illud de potes

tate Pontificis, est actus jurisdictionis plus quam civilis, imo superioris vel non subditæ potestati Pontificis; quia ad civilem potestatem non pertinet, spirituali potestati, præsertim supremæ, terminos præscribere. Duobus ergo modis (ut theologicis terminis rem declarem) rex in illis verbis postulat obedientiam plus quam civilem: primo, in actu signato, proponendo materiam non civilem; secundo, in actu exercito, utendo potestate plus quam civili, et cogendo subditos ut illi se subdant, et sua professione illam recognoscant.

5. Præcipua ratio. -Accedit quod per illa verba proponitur professio cujusdam erroris contra doctrinam ab universa Ecclesia probatam. Quamvis enim revera materia illa ecclesiastica sit, si doctrina proposita vera esset, utcumque tolerabilis esset jurisdictionis usurpatio; cum tamen ipsa forma juramenti errorem contineat, et ad illum profitendum subditos compellat, non solum exigit aliquid ultra obedientiam civilem, sed etiam cogit ad abnegandam Pontificiam potestatem, et ad confitendum aliquid sanæ doctrinæ contrarium. Assumptum ostenditur, quia ille articulus illius juramenti includit hanc propositionem et fidem ejus: In Pontifice vel in universa Ecclesia non est potestas ad deponendum regem baplizatum in ullo casu, vel propter quamcumque causam vel culpam. Quamvis enim in ipsa juramenti forma non addantur expresse omnes istæ particulæ, in ullo casu, vel propter quamcumque causam aut culpam, in aliis æquivalentibus continentur, nimirum, cum dicitur, quod Papa, nec per se, nec per alios, nec cum quibuscumque aliis aliquam potestatem nec auctoritatem habet regem deponendi. Si enim nullam potestatem habet, ergo nec facultatem puniendi, nec quovis alio titulo potestatem habet effectricem talis effectus seu depositionis. Et hoc idem per alias clausulas amplificatur, videlicet, quod Papa non habeat potestatem disponendi de regnis sub dominio regis constitutis, aut alteri regi concedendi auctoritatem illa invadendi. Nam hæc omnia pendent ex illo principio, quod Papa non possit illum cogere per talem pœnam depositionis, etiam si hæreticus, vel schismaticus, vel Catholicorum persecutor sit, neque aliquibus mediis coactionis temporalis seu corporalis uti ad illum puniendum, vel Ecclesiam defendendam, et Catholicos a tanto periculo eruendos. Quam vero falsum sit hoc dogma, quamque alienum a principiis fidei, ab usu Ecclesiæ, et ab omni etiam recta ratione, supposito munere pasto

rali quod Christus Vicario suo commendavit, satis in libro tertio ostensum est; ideoque in hoc puncto in præsenti non amplius immorabor.

6. Tandem ejusdem rationis est alia clausula, qua hæc pars hujus juramenti concluditur, in qua rex suos subditos jurare cogit in Pontifice non esse potestatem, ullos subditorum suorum, ab eorum suæ Majestatis obedientia et subjectione exonerandi, aut ullis eorum licentiam dare arma contra ipsum gerendi, tumultus seminandi, aut aliquam violentiam aut damnum Majestatis suæ persona, statui, vel regimini, vel aliquibus suis subditis intra sua dominia offerendi. Quæ clausula ejusdem fere rationis est cum præcedenti, et ex eodem errore procedit, nimirum, quod in Pontifice nulla sit potestas coerciva regis per corporalem violentiam, vel alias temporales pœnas; quam doctrinam erroneam esse in eodem libro tertio ostensum est. Quamobrem etiam in hac clausula aliquid ultra obedientiam civilem jurandum proponitur, et spiritualis potestas usurpatur, eamque in ipso juramento profiteri, et in rege agnoscere subditi coguntur. Ac denique etiam potestas Pontificia abjuratur, et error contra fidei doctrinam juratur.

7. Alii errores in hac clausula contenti. Imo hic involvuntur novi errores. Unus est, quod Papa non habeat potestatem relaxandi juramenta, etiam si justa et rationabilis causa intercedat, quod est contra ecclesiasticum morem, Conciliorumque generalium usum et approbationem, cap. 2, de Re judic., 6; et contra catholicorum Doctorum consensum, et contra potestatem ligandi et solvendi Petro datam, et ita usu et moribus totius populi christiani declaratam. Et præterea est etiam contra rationem, nam in similibus juramentis semper includitur vel conditio tacita: Si promissio impleri possit sine notabili damno et periculo jurantis, maxime vero quando illud periculum et damnum provenit ex injuria et violentia ejus, cui fit promissio. Vel intelligitur reservatum jus superioris, qui, non obstante promissione a subdito facta, potest illi prohibere ne illam impleat, seu ne actionem promissam exequatur, si justa et rationabilis causa intercedat, et consequenter potest relaxare juramentum, materiam ejus prohibendo. Denique hic error supponit priorem: nam si Papa potest deponere regem, consequenter necesse est ut auferre possit vinculum obedientiæ et juramenti, quia non promittitur obedientia Jacobo ut Jacobus est, sed ut rex ;

unde si desinat esse rex, eo ipso non debetur ei obedientia, ac subinde nec juramentum obligat, nam, sublata materia juramenti, consequenter juramenti obligationem auferri ne

cesse est.

8. Alius error. - Alius novus error est, quia non solum negatur Pontifici potestas deponendi regem ipsum hæreticum, sed etiam subditos ejus cogendi per hujusmodi pœnas, ut patet ex illa particula, vel aliquibus suis subditis. Est enim, circa sensum illorum verborum, advertendum, neminem esse, qui doceat posse Pontificem suo arbitrio, et absque cogente justitiæ ratione, dare alicui principi licentiam, ut contra alium regem vel subditos ejus arma sumat, aut vim aliquam vel nocumentum ei inferat; sicut etiam non potest pro libito dare licentiam subditis excitandi turbas contra regem suum, prout videtur rex Angliæ in discursu hujus operis Papæ attribuere, ut in fine libri tertii animadvertimus ac refutavimus. Quis enim Pontifex hanc sibi unquam potestatem arrogavit? aut quis Catholicus, aut rationis usum habens, hoc unquam docuit aut prædicavit? Non oportet ergo tegere aut palliare verba illa, fingendo sensum eorum esse, Papam non posse illam licentiam dare ad libitum, et sine causa, hoc enim neque rex timet, neque in mentem hominum venit.

[ocr errors]

9. Postremum juramentum priora virtute continere. Sensus ergo est, non posse Pontificem violentiam aliquam vel damnum inferre, non solum regi, verum etiam nec subditis suis, neque alicui dare licentiam quippiam simile contra subditos regis Angliæ faciendi, etiam si illi apostatæ sint, et Ecclesiæ Romanæ rebelles, ac schismatum et hæresum seminatores vel fautores; hoc ergo modo dicimus, in verbis illis magnum et novum errorem contineri, vel certe eumdem de primatu magis explicatum. Quid enim hoc aliud est, quam profiteri subditos regis Angliæ non habere in terris alium superiorem, præter ipsum regem, nec ab alio posse cogi vel puniri propter sua scelera, etiam si aliis Catholicis et Ecclesiæ Christi perniciosa sint? Ergo per omnes has clausulas, vel satis expresse, vel saltem implicite negatur et abjuratur suprema Pontificis potestas, et regi tribuitur. Unde concluditur, et falsum esse, nihil in hoc juramento exigi, præter professionem civilis ac temporalis obedientiæ, et e contrario verissimum esse, juramentum hoc esse mistum, et virtute continere quidquid in prioribus jurandum offere

batur. Neque video quid possit his rationibus cum aliqua probabilitatis specie responderi; quamdam autem fugam, quam rex insinuat, in sequenti capite attingemus.

CAPUT III.

IN SECUNDA JURAMENTI PARTE ALIQUID ETIAM ULTRA CIVILEM OBEDIENTIAM, ET CONTRA ECCLESIASTICAM JURANDUM OFFERRI.

1. Incipit hæc pars ab illis verbis: Item juro, et nihil fere continet diversum a præcedenti, sed in ea magis declarantur omnia, quæ in priori parte contra potestatem Papæ abjurantur, ut nimirum intelligantur non solum de potestate extrajudiciaria (ut sic dicam), seu de potentia faciendi per vires humanas, sed etiam procedere de potestate jurisdictionis et judiciaria, quæ in hac secunda parte expressius negatur et abjuratur Pontifici sequentibus verbis: Item juro ex corde, quod, non obstante aliqua declaratione vel sententia ezcommunicationis, aut deprivationis facta, tel concessa aut facienda, vel concedenda per Pa pam, vel successores suos, vel per quamcumque auctoritatem derivatam, aut derivari prætensam ab illo seu a sua Sede, contra dictum regem, hæredes aut successores suos, vel quacumque absolutione dictorum subditorum ab eorum obedientia, fidelitatem tamen et veram obedientiam suæ Majestati, hæredibus, et successori bus suis præstabo, ipsumque et ipsos totis meis viribus contra omnes conspirationes, et attentata quæcumque, quæ contra personam illius, vel illorum, eorumque coronam et dignitatem, ratione vel colore alicujus sententiæ, vel decla rationis, aut alias facta fuerit, defendam.

2. Duplex sensus secundæ partis juramenti.

· Prior sensus excluditur, et alienus a mente regis ostenditur. — Ut ergo nullus detur subterfugiendi locus, interrogo an rex intelligat sententiam Papæ deponentis regem baptizatum, et qui se Christianum esse profitetur, propter crimina, posse esse justam, an vero credat semper esse injustam. Primum, ut credo, non asseret, alias subditos suos ad rem turpissimam jurandam induceret, nimirum ad non parendum sententiæ justæ, quæ secum affert justum præceptum. Nam si sententia justa est, etiam erit justum præceptum, quo illa a subditis servari mandatur, cum aliter non possit executioni mandari. Item si sententia depositionis lata a Papa contra regem esse potest justa, etiam erit efficax; habet ergo

ef

fectum pœnæ quam imponit. Unde cum pœna imposita per sententiam depositionis a regno, sit ipso facto privare regem dominio et proprietate regni, sententia justa efficaciter privat regno; ergo contra justitiam et obedientiam debitam Papæ est, resistere tali sententiæ, et defendere personam regis contra executionem talis sententiæ; ergo qui primum credit, et nihilominus hoc secundum jurat, rem plane injustam et iniquam jurat. Et aliunde contradictionem involvit, velle servare obedientiam et fidelitatem alicui tanquam vero regi, quem scias per justam declarationem, vel sententiam esse cum effectu a regno depositum. Ut si Papa ipse exigeret a fidelibus juramentum, quod, non obstante quacumque sententia vel declaratione depositionis ejus, etiam propter crimen hæresis, a quocumque generali Coucilio facta, eum defendent in sua sede, eique eamdem obedientiam et fidelitatem præstabunt, juramentum esset iniquum, quia esset de re iniqua, et Ecclesiæ ac fidei contraria. Tale ergo est hoc juramentum regis, si dicta sententia justa supponatur. Hoc ergo sine dubio non admittet rex, neque etiam opinor adeo esse suarum rerum iniquum æstimatorem, ut si concedat, sententiam, a Papa latam contra aliquem regem, esse posse justam, nihilominus neget contra se posse eamdem tenere æquitatem. Quam enim majorem immunitatem vel innocentiam in se, quam in aliis regibus, qui Romanæ Ecclesiæ rebelles, aut fidei desertores et impugnatores fuerunt, allegare potest? Aut, licet in se causam depositione dignam non agnoscat, unde scit in successoribus suis esse non posse, cum tamen de omnibus æque juramentum exigat? Non est ergo dubium quin fundamentum hujus juramenti sit, talem sententiam non posse esse justam.

3. Posterior sensus a rege intentus errorem continere ostenditur. - Hinc ergo evidenter concludimus postulari a subditis regis Angliæ per illa verba, ut jurent, sententiam depositionis contra regem neque validam neque justam esse posse, nam revera hoc profitentur, cum jurant tali sententiæ non parere, nec illam servare. Unde ulterius concludimus, ab eisdem peti ut jurent non esse in Pontifice potestatem ad talem sententiam ferendam. Probatur, quia non alia ratione credit rex, et a suis subditis vult credi, sententiam illam fore injustam, nisi quia absque potestate et jurisdictione Papae supra regem lata sit; hoc enim jugum confringere et a se tol

lere his omuibus mediis conatur rex, et ideo in suo libro sæpe repetit, se nihil minus esse a Pontifice, et Pontifici nihil negotii esse cum illo, et similia. Nec potest aliam rationem injustitiæ in tali sententia rex allegare aut prætendere, quæ perpetua sit, et huic parti juramenti fundamentum dare potuerit. Nam, licet in principio Apologiæ duas alias causas ipse indicet, videlicet, quod dispar religionis cultus non sit sufficiens causa, ut subditi possint contra regem conjurare, et quod inaudita causa damnatus sit, quas querelas infra tractabo; nihilominus neutra earum est universalis et perpetua (ut de illarum qualitate modo nihil dicam). Et ita non potuit juramenti formam in illis causis fundari, tum quia Pontifex nondum Breve suum scripserat, de quo rex conqueritur ; tum etiam quia juramentum loquitur de sententia facta vel facicnda contra regem vel successores suos; comprehendit ergo omnem seltentiam, sive feratur audita parte, sive non audita, sive propter disparem religionem, sive propter quæcumque alia crimina, vel aliam causam. Ergo injustitia, quam in illa sententia rex supponit, et in qua fundavit illam juramenti formulam, non est nisi quia credit, non posse a legitima potestate et jurisdictione manare.

[ocr errors]

4. In ea parte juramenti professionem erroris contra fidem includi. Quot ibi lateant peccata. Concludo igitur, in illis verbis hujus juramenti non tantum postulari a subditis civilem obedientiam, sed etiam professionem hujus erroris, quod Papa non habeat potestatem et jurisdictionem ad ferendam contra regem depositionis sententiam quacumque ex causa; ac subinde non esse veram illam regis propositionem, nihil in eo juramento contineri, nisi quod ad obedientiam mere civilem ac temporalem spectat. Et inde ulterius infertur, peccare gravissime subditos illud juramentum præstando. Nam profitentur exterius Papam non habere jurisdictionem supra regem, qua possit in eum justam sententiam depositionis dicere, quacumque ex causa et quocumque modo illam ferat, servato ordine quem naturalis justitia postularet, si potestas non deesset. Aut enim qui hoc juramentum exhibet, hoc, quod profitetur, credit, vel non credit; si credit, corde et opere schismaticus est, et in doctrina fidei errat; si vero non credit quod in juramenti forma continetur, et nihilominus jurat, peccat, tum contra fidei confessionem,

tum contra religionem juramenti, sive juret absque intentione implendi quod jurat, sive cum intentione servandi illud, quia priori modo perjurus est, posteriori modo facit juramentum vinculum iniquitatis, et proponit obedire potius hominibus quam Deo, promittendo obedire regi contra justam sententiam et præceptum Pontificis.

5. Excluditur evasio.-Quod si dicat eos, qui simpliciter jurant, non intelligere omnia quæ in illo juramento continentur, respondemus excusationem esse frivolam, tum quia non de personarum ignorantia, sed de juramenti qualitate, et justitia vel injustitia tractamus; tum etiam quia ignorantia illa in Catholicis vix potest esse invincibilis, nisi valde rustici et parum instructi in religione sint, quia litterati et periti facile intelligent errores in juramento latentes, et qui minus docti sunt, saltem dubitabunt, et tenentur veritatem indagare, et nullus est tam ignorans, qui possit tuta conscientia temere jurare, non inquirendo prius quale sit juramentum. Quod maxime in Anglia locum habet, quia cum sciant omnes Catholici, etiam rustici, regem et consiliarios suos Pontificem maximo odio prosequi, et fidem Romanam aversari, et in ipsa juramenti forma videant multa contra Pontificem abjurari, necesse est ut dubitent qualis illa abjuratio sit; ergo si temere jurant, non excusantur a gravissimis culpis, quas in juramento subesse declaravimus. Ac denique cum tale juramentum cedat in contemptum Apostolicæ Sedis, et in Religionis Christianæ detrimentum, non potest admitti sine magno scandalo, ideoque Pastores et Doctores Catholici illius Ecclesiæ, quæ in Anglia est, non debent tacere veritatem, et ignorantiam simplicium permittere, nam in hujusmodi eventu minus malum est afflictionem temporalem tolerare, vel aliquorum inconstantium lapsus permittere, quam veritatem occultare aut dissimulare.

[ocr errors][merged small][merged small]

est materia obedientiæ civilis, sed est materia ecclesiastica, spectans ad interpretationem potestatis ligandi et solvendi, Petro datæ a Christo Domino. Et præterea hæc verba sunt connexa cum præcedentibus, et eumdem errorem continent. Quia obligatio obedientiæ in quocumque ordine vel statu tantum durat in subdito, quantum in superiori darat dignitas, seu potestas, et jurisdictio, quia hæc sunt correlativa, et unum ab alio pendet. Unde tam in prælationibus Ecclesiæ quam in magistratibus civilibus, eo ipso quod persona superior a prælatione vel magistratu deponitur, cessat in subditis obligatio obediendi tali personæ, quia jam non sunt illi subditi. Quod etiam in Summo Pontifice locum habet, si pontificatui renunciet, vel propter hæresim deponatur; ita ergo si Pontifex potest regem deponere, potest etiam subditos ab ejus obedientia absolvere; ergo ut minimum est æqualis error in abjuratione omnis absolutionis fidelitatis per Pontificem factæ, ac in abjuratione omnis sententiæ depositionis. Addo vero novum errorem in hac posteriori parte involvi, quia etiam sine depositione a regno, potest Pontifex præcipere subditis ut regi pertinaci in aliquo errore, vel publico ac scandaloso crimine, non obediant, et absolvere illos pro tunc a juramento obedientiæ per modum suspensionis obligationis, potius quam absolutæ privationis, ut infra, tractando de censura excommunicationis, tractabimus.

7. Licite possunt ac debent subditi proditionem in principem revelare. Limitatio. Supersunt expendenda ultima verba hujus paragraphi, in quibus petitur juramentum specialis promissionis revelandi omnem proditionem, his verbis: Omnemque operam impendam revelare, et Majestati suæ, hæredibus et successoribus suis, manifestum facere omnes proditiones, et proditorias conspirationes, que contra illum aut aliquos illorum ad notitiam vel auditum meum pervenerint. Circa hanc ergo promissionem adverto, si verba ejus in simplici ac proprio sensu sumantur, honestam esse, nihilque continere quod vel fidelitatem civilem excedat, vel sanæ doctrinæ repugnet. Proditio enim gravissimum crimen contra principem vel rempublicam læsæ majestatis significat, quod vulgari sermone traycion vocatur; hujusmodi ergo proditiones et proditoriæ conspirationes, etiam seclusa speciali promissione, tenentur subditi revelare regibus suis legitimis, tum ex lege charitatis, et pietatis ac observantiæ erga illos et rempubli

« PredošláPokračovať »