Obrázky na stránke
PDF
ePub

primo, simpliciter falsum esse quod rex Angliæ dicit, se tantum postulare per hoc juramentum a subditis fidelitatem illam, quam propter conscientiam illi præstare tenentur. Nam propter conscientiam tenentur subditi, ut Christus dixit, reddere Cæsari quæ sunt Cæsaris, et quæ sunt Dei Deo, et consequenter etiam Vicario Christi quæ sunt illius; et quia singulari modo et titulo ad Deum pertinent, ideo sub posteriori membro verborum Christi continentur. Quapropter sicut Cæsare contra Deum præcipiente, potius est obediendum Deo quam hominibus, ut dixit Petrus, Actor. 4 et 5, ita, licet Christiani in conscientia teneantur obedire regi tanquam præcellenti in suo ordine, non tenentur tamen neque possunt illi obedire præcipienti abjurationem Pontificiæ potestatis, neque etiam tenentur illi obedire contra debitam Pontifici obedientiam, quæ altioris est ordinis, cui civilis obedientia ita est subordinata, ut in certis casibus vel ex justis causis interdum illi cedere debeat. Ergo falsum est in juramento nihil a subditis regis postulari, nisi quod ipsi in conscientia præstare tenebantur.

9. Latenti regis objectioni occurritur. Quod autem paulo post in sua Præfatione, mutatis nonnihil verbis, repetit, nihil in hoc juramento contineri præter fidelitatis civilisque obedientiæ professionem, quam natura ipsa omnibus sub regno nascentibus præscribit, caute et attente legendum est. Nam continet objectionem, et latentem errorem. Objectio est supra facta, quia obedientia et fidelitas jure naturali debetur regibus; ergo debetur independenter a Pontifice; unde non magis potest ipse illam mutare quam jus naturæ, nec magis ab illa solvere quam a naturali jure. Error autem vel deceptio latens est, quia non altiori modo judicandum putat de obedientia civili inter Christianos quam inter ethnicos, nam utrique debent suis regibus illam obedientiam civilem, quam ipsa natura præscribit, ideoque sentit non aliis terminis, neque aliis regulis definiendam esse obedientiam civilem, a Christianis, suis principibus præbendam, quam ab ethnicis, suis regibus debitam. Atque hanc fuisse regis mentem facile sibi persuadebit, qui alia ejus clariora verba, quæ in Præfatione, pag. 24, contra Bellarminum scripsit, in memoriam reduxerit. Ait enim: Cum me hæreticis annumeret, et Juliano Apostatæ æquet, extra caulam gregemque Pontificium esse putet, necesse est. Eodem itaque jure ethnicis principibus censendus sum, in quos

ipse nihil posse Pontificem fatetur. Ex hoc ergo principio, in verbis aliis significare voluit, sicut Papa non potest regem ethnicum deponere, nec ejus subditos ab illius obedientia absolvere, ita neque posse suos subditos a sua obedientia et fidelitate liberare, ideoque nihil in juramento postulare, nisi quod ipsa natura omnibus sub regno nascentibus imposuit.

10. Qualis sit obedientia civilis subditorum fidelium. Veritas autem catholica docet, licet fides et gratia non destruant naturam, perficere tamen illam, et sub altioribus regulis ac legibus illam constituere, et ideo obedientiam civilem inter Christianos, licet ex lege naturæ oriatur, nihilominus definiri et limitari ad obedientiam civilem tali statui consentaneam, et fidei ac religioni non rep¬gnantem, et justis Ecclesiæ legibus ac præceptis subordinatam. Ac propterea obedientiam civilem inter Christianos non esse æquiparandam in omnibus cum obedientia civili inter ethnicos, vel inter homines, qui pura naturali prudentia sine ullo fidei lumine gubernari possent. Quia ethnici vel infideles non baptizati non ita subjiciuntur Pontifici et legibus Ecclesiæ, sicut Christiani, et ideo in multis casibus possunt christiani principes, etiam in temporalibus supremi, prohiberi per Pontificiam legem, ne suis subditis aliquid imperent etiam in materia civili, in quibus principes ethnici cogi non possunt, quia in gremio ovium non sunt, neque unquam introierunt. Rex autem Jacobus (ut in libro primo probavimus), licet a crimine infidelitatis, seu hæresis, et apostasiæ excusari non possit, non ideo in exemptione ab obedientia Pontificis est ethnicis annumerandus, nam ratione baptismi characterem in se delere non potest, ita neque a debito obedientiæ Ecclesiasticæ eximi potest, etiam si millies jugum confringat, vincula rumpat, et dicat: Non obediam. Poterit enim facto resistere, et non obedire; apud Deum autem semper erit inobedientiæ non tantum suæ, sed etiam suorum reus. Quapropter, cum dicit, in hoc juramento nihil contineri præter obedientiam et fidelitatem civilem, quam ipsa natura omnibus sub regno nascentibus præscribit, si id intelligat (ut videtur) de obedientia soluta ab omni regula et directione fidei, qualis etiam inter ethnicos recta ratione utentes esse potest, eo ipso satis confitetur sui juramenti errorem, et perversitatem quam involvit, quia talem obedientiam civilem exigit, quæ ecclesiasticam excludat, et illi præ

feratur; si vero sano modo velimus interpre- in quo obligatio civilis obedientiæ fundatur, tari obedientiam civilem, quam omnibus sub per Pastorem Ecclesiæ dissolvi possit, si is, regno nascentibus natura præscribit, sic fal- qui potestatem civilem habet, illa in subditosum erit nihil aliud in illo juramento conti- rum spiritualem perniciem, vel in suam, cum neri, ut patebit respondendo ad objectionem publico aliorum scandalo et detrimento abuquam ex verbis illis confecimus. tatur. In hoc autem sensu falsum est, regem Angliæ solum exigere a suis subditis in hoc juramento illam civilem obedientiam, quam ipsa natura omnibus sub regno christiano nascentibus præscribit, quia in Christianis natura ipsa fide illuminata dictat esse obediendum regibus in civilibus, nisi aliquid contra fidem, vel contra obedientiam ecclesiasticam involvant aut præcipiant, sicut in hoc juramento a rege Angliæ fieri, satis superque ostensum est.

[ocr errors]

11. Obedientia, regibus debita, est de jure gentium. Qua ratione de jure naturali dici queat. Aliquando non obligat. — Respondemus enim fidelitatem et obedientiam civilem regibus datam, licet fundata sit et radicata in jure naturali, verius et proprius dici esse de jure gentium, quia non est immediate de jure naturali, sed supposita hominum conjunctione in uno politico corpore, et communitate perfecta. Vel certe ad summum dici potest esse de jure naturæ, supposito pacto et conventione inter ipsos homines, sicut est de jure naturali obligatio voti ad Deum, vel promissionis ac juramenti inter homines, ut supra in lib. 3, et libro etiam 3 de Legib. late declaravi. Atque hinc fit, obligationem obedientiæ civilis quoad materiam et modum non esse æqualem in omnibus hominibus, qui sub regno nascuntur, sed in unoquoque esse juxta regni primævam institutionem et conditionem pacti et foederis inter regem et populum, quæ vel per scriptas leges, quæ alicubi fora vocantur, vel per consuetudinem memoriam hominum excedentem constare solet. Et inde etiam fit ut vinculum talis fidelitatis seu obedientia, vel interdum non obliget, vel etiam aliquando rescindi possit, juxta conditiones in primo fœedere inter regem et regnum, vel expresse positas, vel ipso jure naturæ exigente intime inclusas. Et sic non obligat illa obedientia ad parendum regi præcipienti illicita, vel saluti animæ contraria. Tantaque potest esse perversitas regis contra commune bonum reipublicæ, vel contra fœdera, et conventionem cum regno factam, ut totum regnum communi concilio possit pacta rescindere, et regem deponere, et ita se ab illius obedientia et fidelitate civili liberare, ut supra, c. 5, diximus. 12. Civilis obedientia in subditis christianis a fide divina limitatur. Ita ergo in bono sensu etiam Christiani, qui sub regno nascuntur, dici possunt habere a natura præscriptam regum suorum fidelitatem, modo tamen communi juri gentium christiani et catholici orbis, vel potius divino juri et fidei accommodato. Hic autem modus est, ut civilis obedientia sit subordinata ecclesiasticæ, et ab ea dirigatur, quantum ad ea quæ ad salutem animæ spectant, et consequenter ut vinculum illud,

XXIV.

13. Refellitur quædam evasio.-Ad signum autem quo rex conatur contrarium suadere, quia clausulam,in qua potestas ipsum excommunicandi abjurabatur, poni in juramento non permisit, respondemus, esto hoc ita sit (de quo propter verbum regis de facto testificantis non dubitamus) nihilominus signum esse insufficiens. Primo quia, licet expressa abjuratio potestatis excommunicandi sublata fuerit, implicita et involuta relicta est. Secundo, quia expresse est posita in juramento abjuratio potestatis Pontificis deponendi regem ex quacumque causa, quantumvis justa, et solvendi subditos a quacumque fidelitate vel obedientia regi debita, aut promissa, vel jurata, quæ potestas non minori certitudine Pontifici convenit, quam potestas excommunicandi. Utrumque ex dictis facile declaratur. Quia duobus modis potest rex contumax, seu rebellis contra religionem, per Pontificem privari potestate regui, et subditi ejus a fidelitate absolvi: uno modo quoad usum tantum, et per modum cujusdam suspensionis ; alio modo quoad proprietatem et dominium, et per modum depositionis; et utrumque negat rex Angliæ in hoc juramento, primum quidem in secunda et quarta clausulis juramenti, expressius quam in aliis, aliud vero in toto juramento et omnibus partibus ejus. Doctrina autem catholica utrumque docet.

14. Pontifex per excommunicationem privat regem jurisdictione regni quoad usum. — Nam prior modus deprivationis in ipso vinculo majoris excommunicationis intrinsece inclusus est, ut docet Gregorius Papa VII, in capit. Nos sanctorum, 15, quæst. 6, ubi ait, eos, qui excommunicatis fidelitate, aut sacramento constricti sunt, Apostolica aucto

44

ritate absolvimus, et ne eis fidelitatem obserrent, omnibus modis prohibemus. Quibus verbis non tam fit nova prohibitio, quam declaratur illa, quæ virtute talis censuræ fit. Nam illa censura privat non tantum sacra, sed etiam civili communicatione in omnibus rebus seu casibus in jure non exceptis; in hoc autem non solum non fit exceptio, sed etiam declaratur prohibitio. Quod autem illa non sit absoluta depositio, sed quasi suspensio, patet ex limitatione ibi adjuncta : Quousque ipsi ad satisfactionem veniant; hinc enim constat, illam absolutionem non esse perpetuam, sed durante illo vinculo. Est ergo per modum suspensionis potestatis quoad usum, et non per modum depositionis. Quia vero illa verba ultima dicuntur non inveniri in codice manuscripto in Vaticano invento, similis decisio cum illa expressa declarationc reperitur ex Paschas. II, in cap. Juratos, 15, q. 6, quamdiu excommunicatus est. Et similis limitatio habetur in c. ult. de Pœnis.

15. Objectionis confutatio. Neque contra hoc obstat objectio regis, quia excommunicatio est spiritualis censura, et ideo privatio jurisdictionis, vel temporalis potestatis etiam quoad usum, et per modum suspensionis, ejus fines excedit. Negatur enim consecutio. Nam, licet excommunicatio dicatur censura spiritualis, vel a principali materia et fine illius, vel quia a spirituali potestate procedit, tamen sicut potestas ipsa, licet sit spiritualis, indirecte ad temporalia extenditur, ita etiam censura excommunicationis eodem modo et spiritualis est, et indirecte extenditur ad temporalia; privat enim non solum communicatione sacra, sed etiam civili et humana, ut constat ex institutione et usu Ecclesiæ, perpetua traditione approbato, et in Scriptura fundato. Nam 2 Joan. 4 dicitur: Neque ave ei dixeritis; et Paulus, 1 Cor. 5: Cum ejusmodi nec cibum sumere. Et rationem ibidem insinuat, cum ait: Judicavi, etc., tradere hujusmodi hominem Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salous fiat in die Domini nostri Jesu Christi. Ita ergo per excommunicationem vexatur homo etiam in temporalibus et corporalibus, ut vexatio det intellectum, ut a contumacia recedat.

16. Depositio regis non est proprius excommunicationis effectus. - Ex diuturno Ecclesice usu potestas Pontificis ad deponendum reges ostenditur. Alter vero modus privationis per modum depositionis a regno, vei ab alia temporali potestate, et consequenter cum

perpetua absolutione subditorum a fidelitate et obedientia civili, non est quidem effectus proprius et intrinsecus excommunicationis majoris, si nihil amplius addatur, ut ex propria materia suppono ', et ex communi usu Ecclesiæ, et ex allegatis etiam juribus satis colligitur. Nihilominus tamen hæc etiam depositio et absolutio per modum singularis pœnæ adjungitur censuris, quando delicta principum cogunt Pontifices ad illa severitate utendum, qui usus satis est a nobis in lib. 3 comprobatus. Et inde convincitur potestas, quia tam publicus et constans usus, et tam efficax sine violentia armorum non potuit esse sine fide Ecclesiæ recognoscentis in Pontifice legitimam potestatem ad illam pœnam imponendam, inclusam in potestate ligandi et solvendi Petro datam a Christo, et in virga pastorali quam ad regendam Ecclesiam accepit, ut in citato loco satis ostendimus. Et hic etiam habet locum ratio Pauli, quia oportet sæpe hominem peccatorem corporaliter et tempo raliter gravissime affligere, ut resipiscat. Item est optima ratio, quia subditi sæpe indigent hoc remedio ne subvertantur. Ideo enim de hæretico dixit Paulus: Post unam el secundam correptionem devita 2; quod multo magis in principe quam in aliis solet esse necessarium.

17. Satisfit regis fundamento. - Et ita nihil obstat quod rex ait, hanc pœnam longe lateque fiues excommunicationis excedere; esto enim ita sit, depositione sic intellecta, nihilominus non excedit limites Pontificia potestatis, sicut in hoc juramento abjuratur. Cum vero ait hoc jus nullo legitimo titulo esse acquisitum Pontifici, respondemus non esse quidem aliquo humano titulo proprie acquisitum, sed divino jure esse inditum, ut ex Christi verbis in lib. 3 ostensum est. Ubi etiam illa verba regis refutavimus, per Paparum injustam usurpationem et violentiam sæcularem. Est enim facile hæc dicere, præsertim potenti regi, et affectu supremæ potestatis (ut pace illius dixerim) nimium capto et obcæcato, probare autem impossibile. Et ita rex nullam hujus injustæ usurpationis probationem vel indicium adduxit, nec est verisimile injustam usurpationem contra potentiam imperatorum et regum prævaluisse. Unde verba illa, que adjungit rex, de violentia sæculari, magis sunt per se incredibilia, quia hæc violentia non fit

1 Vide tomum 5, in 3 part. D. Thomæ, disp. 15.

2 Ad Tit. 3.

nisi armis et potentia sæculari; hæc autem in Pontificibus non fuit tanta, ut ad illam violentiam imperatoribus et regibus inferendam sufficeret. Et ita nulla talis violentia Pontificum in historiis legitur; gratis ergo et per solam dicendi libertatem asseritur.

18. Confutatio tertii corollarii quod rex inferebat. Confutatio ultimi corollarii.- Quocirca, ex corollariis quæ rex infert, primum et secundum de absolutione subditorum ab obedientia et juramento fidelitatis, satis ex dictis rejecta sunt. Tertium vero de comparatione hujus ultimi juramenti cum priori de primatu, facile etiam refellitur. Merito enim Card. Bellarminus dixit, unum virtute et tecte in alio includi. Quia potestas, per quam Pontifex reges schismaticos, ac gregi Christi perniciosos deponit, non est alia quam ipsa potestas quam a Christo accepit, quæ unica est et indivisibilis (ut ita rem explicem, et ideo non dividitur nec minuitur, nec ex parte abjurari potest, et ex parte retineri. Cum ergo in hoc juramento potestas comprimendi et puniendi reges Pontifici abjuretur, plane tota ejus potestas spiritualis abjuratur, quod in priori juramento expresse fiebat. Sufficiens autem hujus veritatis indicium est, quod rex ipse, ut hanc potestatem se deponendi cum fundamento negare videatur, consequenter negat Christum dedisse Petro, aut per eum Romano Pontifici ad regendam Ecclesiam supremam spiritualem potestatem, sentiens ita esse hæc connexa, ut unum sine alio negari non possit. Ergo dum in hoc juramento unum expresse abjuratur, aliud consequenter et virtute, et cum eodem perjurio negatur. Ultima. vero illatio et quasi protestatio regis de fine juramenti nihil ipsum juvat. Esto enim ipse intenderit per illud juramentum discernere et cognoscere proditores, medium autem quo usus est fuit abjuratio Pontificia potestatis. Unde per illud juramentum non solum distinguit fideles civiliter a proditoribus, sed etiam fideles catholicos ad suam fidem prodendam et abjurandam inducit, ex quo fit, ut multo magis inter credentes et non credentes discernat, aut saltem inter constanter recusantes iniquam abjurationem, vel misere propter vitanda temporalia incommoda illam simulantes. Quamobrem tale juramentum potius character Anglicani schismatis, quam pignus vel auctoramentum fidei subditorum jure censendum est.

perest ut ad ultimam regis probationem, sumptam ex quatuordecim propositionibus, quas ex reprobatione juramenti infert, respondeamus. Et imprimis dicimus ex illis evidenter colligi, intentionem juramenti non tam esse de obedientia præstanda regi, quam de potestate Pontifici abneganda, et sibi usurpanda. Nam ex omnibus propositionibus sola una pertinet ad regiam dignitatem tuendam, et illa non sequitur ex juramenti improbatione; aliæ vero fere omnes directe sunt de potestate Pontificis, et in sano sensu verissimæ sunt, ideoque merito reprobatur juramentum, quia contradictorias assertiones continet, ut rex ipse fatetur, dum ait has propositiones per antithesim sequi ex reprobatione juramenti. Ut autem hoc evidentius fiat, singulas propositiones, et quid de illis sentiendum sit, adnotabo. Prima est: Quod ego Jacobus non sim rex legitimus hujus regni, aliarumque omnium mearum ditionum. Hæc vero minime sequitur ex detestatione juramenti, nam, licet Jacobus sit verus et legitimus rex, nihilominus pravum est juramentum, quo abjuratur Pontificia potestas ad illum deponendum ex causa legitima: hanc enim potestatem habet Papa supra legitimos ac veros reges et imperatores.

20. II. Quod Papæ liceat me regno deponere, ex mera sua auctoritate, vel, si non sua, tamen auctoritate Ecclesiæ, Sedisve Romance; si non Ecclesiæ auctoritate, vel Romanæ Sedis, tamen aliis mediis, atque aliorum subsidiis ei liceat me regno deponere. III. Quod Pape liceat de regnis, ac ditionibus meis pro arbitrio statuere. IV. Quod penes Papam sit extraneo cuicumque principi potestatem concedere invadendi ditiones meas. V. Quod Papæ liceat absolvere subditos meos a fide atque obedientia mihi debitis. VI. Quod penes Papam sit licentiam concedere uni aut pluribus ex subditis meis arma contra me ferendi. VII. Quod liceat Papa veniam dare subditis meis vim personæ meæ, aut dominiis, aut quibusdam e subditis meis afferendi. VIII. Quod si Papa sententia lata me excommunicaverit aut deposuerit, non sit liberum subditis perstare in fide atque obedientia mihi debita. IX. Quod si Papa me judicialiter excommunicaverit, vel deposucrit, subditis non sit liberum, personam et coronam meam omnibus viribus defendere. X. Quod si Papa sententiam aliquam aut excommunica, tionis aut depositionis contra me promulgarerit, subditi ex vi ejus sententiæ nequaquam 19. Ullimæ probationi regis satisfit.—Pro- - obligentur retegere omnes conjurationes aut positiones quas rex infert expenduntur.-Su- proditiones contra me initas, quas vel audire

vel nosse ipsis contigerit. XI. Quod non sit hæreticum neque detestabile opinari, principes a Papa excommunicatos impune deponi aut occidi posse a subditis suis, aliisve quibuscumque. XII. Quod Papa habeat potestatem absolvendi subditos meos ab hoc juramento, aut ab ejus aliqua parte.

21. Hæ autem assertiones omnes in unam fere coincidunt, quæ quasi per partes illis duodecim positionibus ad rem exaggerandam declaratur. In quibusdam vero illarum interdum additur aliqua particula, quæ verum sensum destruit et commutat. Quod ergo in secunda dicitur, Papam mera sua auctoritate posse Jacobum regem deponere, verissimum et catholicum est, dummodo illa particula mera non excludat legitimam causam, sed tantum sufficientiam illius auctoritatis sine alterius adminiculo declaret. Et quia propositio loquitur in particulari de tali persona, in qua legitima causa non deest, ut ex dictis satis constat, et universæ Ecclesiæ manifestum est, ideo propositio sine ulla æquivocatione verum sensum facit, quia legitimam causam non excludit, sed supponit. In tertia vero, quæ fere similis est, particula illa pro arbitrio ambiguitatem continet, et calumniæ occasionem præbet. Præsertim quia in aliis locis solet rex dicere ad libitum, vel quid simile. Itaque si intelligatur de arbitrio justo et legitimo, vera est propositio; si autem de mera et absoluta voluntate, solaque libidine intelligatur, sic est impostura, nullaque verisimili consecutione ex reprobatione juramenti inferri potest. Eademque ratio est de cæteris. Omnes enim sunt de eadem suprema potestate Papæ ad coercendos Christianos rebelles, etiam si reges sint, usque ad depositionem eorum, si gravitas causæ et necessitas spiritualis regni id postulet.

22. Decima propositio repugnantiam involvit, occasionemque præbet calumniæ. - Solum in decima oportet advertere (quod in superioribus indicatum est) partim repugnantiam involvere, partim calumniandi occasionem præbere. Dico involvere repugnantiam, quia si rex per justam Papæ sententiam ipso facto sit depositus, eo ipso qui antea erant illi subditi, desinunt esse subditi; nam rex ipse jam non esset rex nec superior. Ideoque neque jam possent proprie dici proditiones, si quæ conjurationes contra ipsum fierent. Neque cives tenerentur, saltem titulo fidelitatis aut subjectionis, illas revelare. Addo vero, modum illum loquendi esse posse calumniis expositum, quia

rex criminosus, licet depositus sit, non statim potest a quolibet de populo per conjurationem vel insidias juste occidi, quia nec privatum civem criminosum licet aliis civibus his modis auctoritate sua interficere, sed solum auctoritate publica, vel potestate ab eo accepta, qui illam dare potest, vel per sententiam, vel per imperium, aut commissionem specialem.

23. Quapropter si post regem depositum, aliqui per privatas insidias, non accepta a legitimo judice potestate, illi mortem machinarentur, qui, extra confessionem, illarum esset conscius, obligari posset ex charitate eas detegere, ut malum proximi impediret, concurrentibus circumstantiis quæ ad talem obligationem necessariæ esse solent. Quando vero contra personam talis regis juxta tenorem justæ sententiæ procederent, non excedendo limites potestatis a legitimo judice concessæ, tunc cessaret omnis obligatio detegendi secretum, quia jam illæ non essent insidiæ iniquæ, sed esset justum bellum. Quia ergo propositio illa indistincte loquitur, ideo dixi dare posse calumniæ occasionem, ac si diceretur, etiam quando conjurationes vel proditiones sunt injustæ et iniquæ, nunquain teneri cives ullo titulo, etiam charitatis, illas manifestare, quod falsum est, nec ex reprobatione juramenti id sequitur, ut per se notum est.

[ocr errors]

24. Undecimæ propositionis duplex sensus. Eademque cautio in undecima propositione adhibenda est; sententia enim illius in summa est, regem excommunicatum impune deponi vel occidi a quibuscumque posse. Quæ ita simpliciter prolata falsissima est: nam excommunicatio sola et nuda non dat potestatem occidendi excommunicatum, nec privandi illum dominio rerum suarum, sed sola communicatione, et consequenter potest privari excommunicatus usu alicujus rei propriæ, si absque tali communicatione fieri non possit. Rex ergo excommunicatus, si sententia nihil aliud contineat, non statim potest a subditis vel quibuscumque aliis deponi vel occidi, neque hoc sequitur ex reprobatione juramenti. Si tamen in ea propositione, sub voce excommunicationis,comprehendatur etiam depositio, et diffidatio quæ per sententiam canonicam interdum fit, sic veritatem continebit; imo etiam intellecta de sola censura excommunicationis in forma communi, si sensus propositionis esset, principem excommunicatum, durante excommunicatione, esse privatum jure præcipiendi subditis ut sibi obediant ; quod si eos cogat, posse ipsos resistere, etiam per justum bellum: in hoc

« PredošláPokračovať »