Obrázky na stránke
PDF
ePub

nonnulla de hoc puncto dicere opportunum et necessarium hoc loco existimavi. Occasio autem seu necessitas hujus doctrinæ orta est ex dura vexatione quam Catholici in Anglia patiuntur, dum per leges acerbissimas bonis privantur, aliisque gravibus pœnis subjiciuntur, nisi Ecclesias hæreticorum adeant, eorumque concionibus, precationibus aliisve ritibus intersint. A temporibus enim Elisabethæ statim cœperunt Catholici gravissimis pœnis cogi ecclesias hæreticorum frequentare, eorumque ritibus et concionibus interesse. Priusque, ut Sand., lib. 3, ann. 1559, refert, in singula capita duodecim assium mulcta est indicta ecclesias sicut prius frequentare recusantibus. Postea vero (ut idem refert ann. 1582) ordinibus convocatis legem promulgant, qua mulctant utriusque sexus singulos (modo annum decimum sextum ætatis attigerint) qui recusant adire Protestantium preces, conciones, ac ecclesias, viginti libris Anglicanis menstruis, id est, aureis fere septuaginta. Additumque est, referente Episcopo Tarazonensi, ut qui aureorum summam non haberent, in carcere detinerentur, donec solverent. Quæ leges et poenæ acerbiores usque ad præsentem diem facta sunt, ut capite sequenti referemus. Hinc ergo nonnulli, pia Catholicorum miseratione commoti, dubitare cœperunt an possint aliqua ratione a culpa excusari, illas leges servando, ita ut neque sine evidenti obligatione cogan tur tot mala sustinere, neque etiam cum conscientiæ periculo, propter humanum timorem, vel temporalium rerum nimium amorem, iniquis ac tyrannicis legibus subjician

tur.

2. Explicatur divinum præceptum de fide exterius confitenda. - Ut autem ratio dubitandi veraque illius decisio intelligi ac fundari melius possit, pauca de obligatione et præcepto confitendi fidem, non solum verbis, sed etiam factis præmittere necesse est. Et imprimis tria illa discernenda sunt, quæ communiter in hac materia distinguuntur, scilicet, confileri fidem exterius, utique publice, seu coram aliis, ita ut videntes vel audientes per signa externa, a me exhibita, intelligant me esse Christianum; huic extreme opponitur negare fidem; quasi medium autem inter hæc est occultare fidem, quod tantum negative opponitur confessioni, non contrarie, sicut negare fidem.

3. Ex his autem tribus certum est primum, scilicet, confiteri fidem, cadere sub præceptum divinum. Ita docent omnes catholici Doctores

eum D. Thoma 2. 2, quæst. 3. Estque certum de fide ex illo Pauli, ad Rom. 10: Corde creditur ad justitiam, cre autem confessio fit ad salutem. In hoc enim ultimo verbo, fit ad salutem, significat Paulus, confessionem fidei esse necessariam ad salutem; sicut enim dicitur corde credi ad justitiam, quia fides est ad justificationem necessaria, ita fidei confessio dicitur fieri ad salutem, utique æternam, quia ad illam consequendam, et ad gratiam conservandam, est necessaria. Et inde etiam constat loqui Paulum de externa et sensibili confessione fidei, nam interna pertinet ad prius membrum credendi corde; non enim aliter interius confitemur fidem, id est, veritates fidei, nisi illis assensum internum tribuendo, quod est corde credere. Ultra hoc ergo requiritur ad salutem externa confessio. Quam etiam explicuit Paulus, dicens ore fieri, non quia solo ore fieri possit aut debeat, nam etiam potest fieri actibus corporeis, et aliis signis externis, quibus christianam religionem profitemur; sed quia verba sunt signa magis expressa, et ad mentem exprimendam principaliter instituta, ideo specialiter tribuit Paulus ori confessionem fidei.

4. Christus autem, Matth. 10, absolute dixit: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cœlis est. Quæ verba non habent tam expressam formam præcepti, sicut promissionis, sed aliis locis explicuit Christus, confessionem nostram esse nobis necessariam ad obtinendam confessionem suam, ut statim videbimus. Recte autem quadrat Christi promissio cum verbo Pauli ad salutem. Distinxit enim

Apostolus inter fidem cordis et confessionem oris, et illam dixit necessariam ad justitiam, id est, ad remissionem peccatorum, et internam animæ renovationem obtinendam, quia interna fides fundamentum est ipsius justitiæ; ad illam autem non est ita necessaria confessio externa fidei, nisi forte in proposito generali implendi omnia præcepta. Alioqui enim justificatur homo per internam fidem cum cordis contritione et dilectione, priusquam in externum actum confessionis fidei prodeat. Unde recte dixit Ambrosius, in Psalm. 38: Fides credentium principalis est, confessio executionis. Et ideo confessio fidei non dicitur esse ad justitiam, sed ad salutem; nam post justitiam obtentam adhuc necessaria est fidei confessio ad perseverandum in illa justitia, et consequenter ad salutem consequendam, nam qui perseveraverit usque in finem, hic salous erit,

et illum Christus coram Patre suo confite- pter aliquem cultum externum exercendum, bitur. Deoque exhibendum; et hoc modo sacrificium Missæ et usus sacramentorum, et aliæ cæremoniæ, dici possunt pertinere ad confessionem fidei, proprie autem sunt actus religionis, et propter Dei cultum et honorem proxime ac præcipue fiunt et præcipiuntur. At vere formalis (ut ita dicam) et propria confessio fidei est, quæ fit ad manifestandam aliis nostram internam fidem, et hæc sine dubio ad homines immediate refertur, nam propter Deum non erat necessaria, ideoque recte fundatur ratio hujus præcepti in necessitate hujus confessionis ad conjunctionem fidelium in unius Ecclesiæ pace et unitate, quam ipsamet fides exigit. Et ita etiam exposuit idem Augustinus illud Psalm. 115: Credidi propter quod locu tus sum, quia non perfecte credunt (inquit) qui quod credunt, loqui nolunt.

5. Hoc autem præceptum non est tantum positivum divinum, sed est morale præceptum quasi connaturale ipsi fidei, seu homini, supposito statu fidei ideoque in omni tempore, et in omni statu Ecclesiæ fidei confessio fuit ad salutem necessaria. Rationem autem hujus veritatis attigit Augustinus, lib. de Fid. et symbol., in princip., dicens: Fides a nobis exigit officium et cordis et linguæ ; ait enim Apostolus Corde creditur, etc. Et ideo oportet nos esse justitiæ memores et salutis, quandoquidem in sempiterna justitia regnaturi a præsenti sæculo maligno salvi fieri non possumus, nisi et nos ad salutem proximorum nitentes, etiam ore profiteamur fidem, quam corde gestamus. Quibus verbis insinuat, fidei confessionem propter proximum esse necessariam. Idemque declaravit amplius, serm. 181 de Tempor., alias serm. 59, de diversis, his verbis: Sine fide impossibile est placere Deo, hanc in cordibus nostris agnoscit, qui scrutatur renes et corda. Sed propter conservandam Ecclesia unitatem dispensationi hujus temporis cum fide cordis necessaria est oris confessio, quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem, non tantum prædicatorum, sed etiam eruditorum: non enim aliter frater de fratre sentiret, nec pax Ecclesiæ servaretur, neque alium docere, neque ab alio discere saluti necessaria posset, nisi quod in corde habet, signis vocum tanquam suis vehiculis ad aliorum corda transmitteret. Est ergo fides et corde servanda, et ore promenda. Fides enim omnium bonorum est fundamentum.

6. Proprium motivum confessionis fidei est ad internam manifestandam. - Itaque sentit Augustinus fidem cordis propter Deum per se primo necessariam esse, confessionem vero fidei propter proximos, seu propter Ecclesiam, nam sicut fides interna est fundamentum unionis animæ cum Deo, ita confessio fidei est fundamentum ecclesiasticæ unitatis et pacis. Non quod ipsa etiam confessio fidei non sit præcepta propter Dei honorem et cultum, sed quod non ita directe et immediate ad Deum tendat, vel propter ipsum necessaria sit, sicut interna fides. In quo est etiam considerandum, confessionem fidei duobus modis fieri posse, uno modo propter ostendendam exterius fidem internam, quam in corde habemus, ita ut hoc sit præcipuum et quasi unicum proximum motivum talis confessionis; alio modo fit præcipue pro

7. Atque hinc colligitur etiam, secundum, scilicet, negare fidem, esse contra divinum præceptum, seu cadere sub præceptum prohibens, seu negativum. Quod eodem modo est de fide certum, dicente Christo Domino, Matth. 10: Qui negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cœlis est. Nam qui negaverit, audiet: Nescio vos, ut ibi dixit Theophil. Unde Paulus, 2 ad Timoth. 2: Si negaverimus, et ipse negalit nos, ubi Ambrosius, Theodoret. et Primas. id notant. Et Chrysostomus, homil. 35 in Matth., rationem reddit, dicens: Liberam petit confessionem, et ad majorem charitatem nos adducit, et sublimes atque invictos esse desiderat, quapropter omnibus hæc præcipit. Et eodem modo interpretatur ibi verba illa Christi: Estote prudentes sicut serpentes', qui corpus exponunt cuicumque vulneri ut caput servent; ita enim fidelis debet potius corpus prodere, quam fidem (quæ caput est et initium bonorum omnium) negare. Quod etiam habent ibi Hieronymus et Hilarius, cap. 10; et Augustinus, lib. 2 de Doctrin. Christian., cap. 16.

8. In præcepto confitendi fidem includitur negativum.- Sequiturque hoc præceptum ex priori: nam in omni præcepto affirmativo includitur negativum nihil faciendi contrarium ei quod per affirmativum præceptum est; ut si jubemur amare Deum, ibi virtute prohibemur quidquam agere divino amori contrarium, et sic de aliis, nam unum contrarium destruit aliud, unde si unum præcipitur, contrarium sine dubio prohibetur. Cum ergo præ

1 Matth. 10.

1

cipitur fidei confessio, ibi virtute prohibetur fidei negatio, nam hæc confessioni contraria est, ut per se patet. Imo ex præcepto internæ fidei sequitur necessario prohibitio negandi eamdem fidem. Nam qui negat fidem ore, vel eamdem fidem negat corde, et sic infidelis est, et agit non solum contra tidei confessionem, sed etiam contra præceptum fidei; vel negando ore, corde retinet fidem, et sic mentitur mendacio valde pernicioso, et honori Dei contrario, quia negando fidem, Deo tribuit mendacium, dicens falsum esse quod Deus dixit. Christianam etiam religionem gravissime offendit, et Ecclesiam, quantum in se est, dissolvit, ejusque unitatem scindit. Ergo mendacium illud prohibitum est, non tantum generali præcepto non mentiendi, sed etiam speciali præcepto fidei et religionis christianæ, ut recte sentit Augustinus, lib. Contra mendacium, cap. 6. Unde etiam fit ut, sicut mendacium dupliciter profertur, scilicet, vel negando quod verum est, vel affirmando quod est falsum, seu quod est vero contrarium, ita in præsenti hæc fidei negatio duobus modis contingere possit, scilicet, vel pure negando esse veram aut esse certam fidei veritatem, vel contrarium errorem profitendo, nam professio falsi necessario est negatio veri, et eamdem vel majorem malitiam involvit.

[ocr errors]

9. Præceptum confitendi fidem et non occultandi fidem non obligat pro semper.- Duplex fidei occultatio. Tertium, quod proposuimus, scilicet, occultare fidem, mediam quamdam habet rationem, quia nec semper malum est, nec semper licet, ut omnes etiam Doctores Catholici docent. Ratio est, quia veritatem tacere, aut non proferre, non est illam negare, sed abscondere, ut per se notum est, et ita etiam occultare fidem, non est negare fidem, ideoque ex hac parte non est semper malum. Aliunde vero præceptum confitendi fidem, cum affirmativum sit, licet obliget semper, non tamen pro semper; hæc enim est natura præcepti affirmativi, ut nunc supponimus, et propterea non confiteri fidem, quod fit occultando fidem, non est semper malum, quia si exercitium alicujus actus non est per se necessarium, cessatio ab illo actu non potest esse semper mala, ut per se notum est. Tantum ergo erit prava occultatio fidei, si eo tempore occultetur, pro quo præceptum confitendi fidem obligat; sicut tacere propria peccata non semper, sed tunc est malum, quando præceptum illa confitendi in judicio aliquo obligat. Unde duplex fidei occultatio

XXIV.

distingui potest, una per modum puræ negationis, quæ potest licite aut sine peccato esse toto eo tempore, in quo vel pro quo non tenctur homo externam fidei confessionem exhibere. Alia est per modum privationis seu omissionis moralis, quia eo tempore admittitur, quo fidei confessio exhibenda esset, et ita est carentia actionis debitæ, ideoque moralis privatio dicitur. Et hæc est peccatum de se grave, quia est contra præceptum confitendi fidem. Nam lex affirmativa, præcipiens actum pro aliquo tempore, consequenter prohibet omissionem ejus pro eodem tempore, ut est per se notum.

10. Et de hac omissione possunt recte intelligi verba Christi, Lucæ nono: Qui me erubucrit, et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in Majestate sua, et Patris, et Sanctorum Angelorum. Erubescere enim minus esse videtur quam negare; non enim tantum qui negat, sed etiam qui Christum vel fidei ejus veritatem (quod perinde est) omittit. confiteri, cum debet, Christum erubescit. Et quamvis Christus verbo erubescendi (quod proprie significat, aliquid propter pudorem, vel propter timorem alicujus contemptus vel irrisionis, vitare) ibi usus fuerit, quia vel præsenti materiæ, de qua loquebatur, erat magis accommodatum, vel quia in principio doctrina Evangelii a gentibus et Judæis irridenda erat, et ita multi per pudorem et erubescentiam illam erant despecturi, nihilominus doctrina et comminatio generalis est; nam quacumque ratione, sive ex pudore, sive ex timore perdendi vitam, vel alia temporalia bona, quis omiserit fidei confessionem tempore debito, eamdem reprehensionem et comminationem incurret.

11. Pro quo tempore obliget præceptum confitendi fidem.-Occurrebat autem statim inquirendum quod sit illud tempus pro quo obligat fidei confessio. Sed hoc ex professo explicare non est temporis præsentis. Satis ergo sit supponere, esse illud in quo ad Dei vel Religionis Christianæ honorem tuendum necessaria est confessio fidei, ut censetur esse, quoties quis a tyranno seu publica potestate de sua fide interrogatur, vel certe quoties tacere et non confiteri esset virtute negare. Hic enim est alius modus, quo prava fit hæc omissio, quia virtualem fidei negationem involvit ; quia in moralibus implicitum pro expresso reputatur, quando eumdem effectum inducit. Et ita præceptum non negandi fidem, non solum expressam negationem, sed etiam tacitam et virtualem prohibet. Dicetur autem ta

45

lis omissio, virtualis negatio fidei, quando ipsamet omissio confessionis communiter accipitur pro signo abnegandi fidem. Sicut in ordinario et communi usu non ferre vestes nec tonsuram clerici seu monachi sine speciali causa aut necessitate, est quædam virtualis negatio talis status, quæ ad apostasiam externam potest interdum sufficere. Ita ergo potest contingere in confessione fidei, si alicubi sit juste institutum aliquod signum ita proprium christianitatis, ut qui illud omiserit, eo ipso se Christianum esse negare videatur, ut magis in sequentibus explicabitur.

12. Ratio dub tandi. - Ex quibus intelligitur propositæ quæstionis difficultatem in hoc sitam esse, ut expendamus an exercere illos actus eundi ad ecclesias hæreticorum, eorumve conciones audire, et cum eis preces fundere, vel aliis eorum ritibus interesse, sit veram fidem negare, seu (quod idem est) errorem contrarium profiteri; an vero tantum sit non confiteri veram fidem, et, hoc posito, an sit pura negatio vel omissio moralis peccaminosa. Ratio autem dubitandi sumitur ex differentia inter verba, et actiones seu res alias; nam verba et expressius significant quam res, et non habent alium proprium usum, nam ad hoc sunt per se primo instituta; aliæ autem res, ut vestes, domus, cibi, et similia, vel etiam actus audiendi, videndi, et hujusmodi, non sunt per se instituti ad significandam mentem operantis, sed ad alios naturales vel humanos usus, licet interdum per quamdam consecutionem aliquid significare videantur. Unde fit ut magis obscura et ambigua, seu æquivoca esse soleat rerum, quam vocum significatio. Deinde etiam fit ut facilius etiam habeat locum simulatio, vel potius dissimulatio sine mendacio in usu aliquarum rerum, seu actionum, quam in usu verborum, quæ magis certam et usualem (ut ita dicam) significationem habent. Denique ex hoc eodem principio est longe alia ratio dubitandi de his actionibus adeundi ecclesias, etc., de quibus nunc tractamus, quam de professioue juramenti fidelitatis, nam hæc fit per verba expressa, et in hunc solum finem explicandi mentem, et talia sunt verba formulæ juramenti, ut expressam abnegationem doctrinæ fidei, et consequenter confessionem contrariæ hæresis contineant; et ideo nemo, qui in eadem hæresi non versetur, vel nisi in aliam antiquam incidat, quæ dicebat posse sine peccato negari fidem in tormentis, etiam cum juramento, dubitare potest quin professio illius juramenti non liceat.

13. Primum argumentum quo ostendi videtur licitum esse adire hæreticorum ecclesias, etc. - At vero de illis actionibus in quæstione propositis videtur posse dubitari. Primo, quia ex propriis objectis et materiis indifferentes sunt, nam ingredi ecclesiam vel est de se bonum, vel saltem indifferens; nec ideo fit intrinsece malum, quia hæretici male illo loco utuntur, nam hoc pertinet ad pravam intentionem eorum, sine qua illuc ingredi indifferens est; nam etiam ingredi Synagogam Judæorum, vel paganorum templum, non est per se malum. Similiter audire concionem cujuscumque doctrinæ, etiam pravæ, intrinsece malum non est; potest enim quis illam audire ut eam confutet, vel delectetur eloquentia concionantis, vel ut irrideat. Denique interesse precibus et sacris eorum materialiter sumptum indifferens est, quia potest quis, dum est ibi, preces Catholicorum, et ritu Catholico secrete fundere, vel de vera fide cogitare. Aliunde vero illi actus non habent significationem fidei contrariam, ad quam sint per se impositi, quia non ad significandam fidem specialiter impositi sunt, sed solum ad operandum aliquid, quod per unumquemque illorum proxime fit. Quod si vel ex discursu videntium, vel ex communi usu aliorum, tales actus indicare solent pravam fidem, id est accidentarium, si a Catholico non ea intentione fiant; quia ipse non significat falsam fidem, nec decipit alios, sed permittit eos decipi. Ergo qui faciunt tales actus solum ad obediendum regi in materialibus actibus externis, ut evitent temporalia damna, non negant fidem, nec in fidei confessione ex præcepto debita deficiunt, quia tunc nulla est specialis necessitas propter quam obliget pro tunc affirmativum præceptum confitendi fi dem; ergo cessat ibi omnis ratio culpæ. Unde catholici Doctores docuerunt non esse per se malum in actionibus sacris cum hæreticis communicare, quamdiu nominatim declarati

[blocks in formation]

tanto rigore, et incommoda, quæ tunc sequuntur, non sunt intenta, sed permissa, et ideo non imputantur. Major etiam est clara, quia supponimus intentionem operantis non esse profiteri aliquid falsum, sed tantum ibi adesse,et aliquid bonum vel indifferens ibi facere, quidquid alii inde concipiant, quæ est dissimulatio vel simulatio materialis. Probatur ergo minor, primo, quia non defuerunt auctores catholici et graves, qui docuerint non esse intrinsece malum, falsam vel superstitiosam religionem simulare, seu in exterioribus actibus fingere, faciendo illos materialiter tantum (ut aiunt), id est, sine intentione religionis aut cultus, sed propter aliquam utilitatem humanam. Imo multi tribuunt hanc sententiam Hieronymo, dicenti licuisse Apostolis simulate servare legalia, eo tempore quo jam erant mortifera, serio et ex intentione cultus facta, ut late dixi lib. 9 de Legib., c. 16, ubi plures aucto res allegavi, et testimonia Scripturarum, quibus moventur, adduxi. Ratio autem est supra tacta, quia talis simulatio mendacium non est; non enim per illam intenditur significari aliquid falsum, aut contra mentem, sed est tantum cujusdam veritatis, seu fidei occultatio, aut non confessio. At priori ratione habet, ut non sit mala tanquam fidei abnegatio, quia hæc non est sine mendacio; posteriori autem ratione non est mala, quia nihil est quod tunc obliget ad se manifestandum, nec ad veritatem confitendam.

15. Tertium argumentum. At responderi potest, has rationes recte procedere de malitia per se inventa in illis actibus, nihilominus tamen illos esse malos ratione scandali, quod moraliter ab illis separari non potest, et illud sufficit ut actus semper sit moraliter malus. Sed contra hoc objicitur tertio, quia etiam scandalum non solum separari potest, sed etiam actu separatur ab illis actibus, prout in illo regno a Catholicis fieri posse dicuntur. Nam imprimis omnes sciunt cos, qui Romanam fidem tenent, non facere illos actus sponte aut ex animo, sed solum ad vitandas pœnas. Imo etiam sciunt, a rege ipso potius præcipi ob cupiditatem auri et argenti, quam propter Dei cultum aut religionem, et ideo libentius imponere pecuniarias poenas quam corporales; unde consequenter etiam persuasum habent, Catholicos non facere illas actiones causa religionis, vcl in contemptum fidei, sed solum propter vitandam bonorum spoliationem. Ergo non est unde possint scandalum rationabiliter accipere, cum actio per se mala

non sit, et species mali, quam habere videbatur, per illam publicam notitiam tollatur. Accedit quod dicuntur fideles facere prius publicam professionem sua recta intentionis et veræ fidei; ergo si quod superest scandalum, non est datum, sed acceptum, quod operanti non imputatur, maxime quando tam gravis eausa et necessitas intercedit.

16. Nihilominus absque ulla dubitatione dicendum est, non licere Catholicis Anglis in Ecclesia schismaticorum et hæreticorum ad conciones hæreticas audiendas, et profana saera peragenda eonvenire. Ita monet in suo Brevi S. D. N. Paulus V, his verbis: Profecto credimus, proculdubio eos qui tanta constantia, atque fortitudine acerlissimas persecutiones, infinitas propemodum miserias hactenus perpessi sunt, ut immaculate ambularent in lege Domini, nunquam commissuros esse ut coinquinentur communione desertorum divinæ legis. Nihilominus zelo pastoralis officii nostri impulsi, et pro paterna sollicitudine, qua pro salute animarum vestrarum assidue laboramus, cogimur monere cos, atque obtestari, ut nullo pacto ad hæreticorum templa accedatis, aut eorum conciones audiatis, vel cum ipsis in ritibus communicetis, ne Dei iram incurratis. Non enim licet vobis hæc facere sine detrimento divini cultus ac vestræ salutis. Ex quibus verbis licet colligere, hanc non esse tantum prohibitionem positivam, seu humanam, ratione cujus illi actus fiant mali quia prohibiti, sed esse legem declarativam malitiæ et turpitudinis existentis in ipsis actibus, ratione cujus prohibentur quia mali. Hoc enim significant illa verba: Non enim licet vobis hæc facere, et ideo non tam utitur Pontifex verbis prohibentibus, quam monentibus et obtestantibus malitiam talis communicationis cum hæreticis. Deinde colligitur ex illis verbis, hanc culpam esse mortalem, et satis gravem: Ne Dei iram incurratis; non enim licet vobis hæc facere sine detrimento divini cultus ac vestræ salulis. Unde licet fortasse antea fuerit inter Catholicos aliqua de hoc puncto disceptatio vel judiciorum diversitas, jam omnino cessare debet, quia non licet eis de authentica Pontificis declaratione in re morali, et ad salutem animarum pertinente, dubitare.

17. Summi Pontificis declarationem esse maxime consentancam Sacris Scripturis. Ostendere autem oportet quam sit hæve declaratio principiis fidei et doctrinis Sanctorum Patrum, ac rationi consentanea. Imprimis enim in Scriptura maxime prohibita est com

« PredošláPokračovať »