Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAPUT XIII.

OBJECTIONIBUS CONTRA DOCTRINAM SUPERIORIS CAPITIS OCCURRITUR.

1. Prima objectio.-Catholici rocabantur Homousiani, et nunc Papista, etc.-Secunda objectio.Contra discursum superiori capite factum duo possunt Protestantes objicere. Unum est, etiam Catholica solere appellari novis nominibus, quando controversia de doctrina oriuntur, et ita vel nullum esse indicium, vel ex illo etiam inferendum esse, fideles non esse Catholicos. Assumptum patet, quia tempore Arii, dissentientes ab illo et defensores Concilii Nicæni Homousiani vocati sunt. Imo eo tempore fideles, Romani vocabantur, ut sumitur ex Victore Uticensi, lib. 1 de Persecut. Vandalica, circa finem, ubi refert, cum Theodoricus Armogastem fidelem capite truncari jussisset, Jocundum presbyterum consuluisse illi, ut potius diversis afflictionibus interficeret: Nam si gladio pe remeris (inquit), incipient Romani martyrem prædicare. Quam vocem exponens Gregor. Turonensis, libro 1 de Gloria Martyrum, cap. 25, dicit Romanos enim vocant homines nostræ religionis. Deinde etiam nunc quos nos vocamus Catholicos, rex in sua Præfatione Pontificios vocat, vulgusque Papistas appellat, et similiter quam nos vocamus Ecclesiam Catholicam, rex appellat Romanam religionem. Altera objectio est, quia sicut nos Catholicorum nomen nobis vendicamus, ita etiam hæretici contendunt suam religionem esse catholicam, et consequenter etiam se ipsos Catholicos appellant. Quod si nobis non nocent alia nomina ab aliis imposita, ita etiam ipsi dicent, ex aliis nominibus ipsis impositis nullam præsumptionem falsæ sectæ contra illos sumi, sed potius per illa indicari reformatam religionem, ut rex etiam loquitur, vel purum, et verum Evangelium, ut Puritani, et Evangelici contendunt.

[blocks in formation]

cessaria non sunt respectu aliorum, sed ipsi hæretici illa inveniunt, vel in injuriam et infamiam Catholicorum, vel ut se ipsos Catholicos venditent. E contrario vero peculiaria nomina sectarum hæreticarum, quasi ex natura rei, ut dixi, cum ipsis nascuntur, et ita statim veniunt in usum omnium, etiam ipsorummet sectariorum, qui eisdem nominibus se ipsos appellant. Atque ita Augustinus, in dicto c. 36, contra sermonem Arianorum, de nomine Homousianorum dicit: Ariani et Eunomiani, non alii hæretici, nos vocant Ho mousianos, quia contra eorum errorem, Græco vocabulo homousion, defendimus Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum. Nunquam ergo illud fuit Catholicorum nomen, sed inventum fuit ab hæreticis, et non ab omnibus, sed ab illis, quibus nomen homousion erat infestum, quia per illud eorum error detegebatur, et tergiversationes evitabantur. Idemque in hæreticis hujus temporis observari potest; nam quia Christi Vicarium, quem nos Papam, et Summum Pontificem, et Episcopum Romanum appellamus, odio prosequuntur, ideo ad ignominiam eorum, qui illi sedi obediunt, et ad conflandam eidem sedi invidiam, Catholicos vocant Papistas, Pontificios, et Romanistas. Sicut autem Ariani non potuerunt nomen a se inventum introducere in Ecclesiam, sed illi tantum eo abusi sunt, ita etiam hæc nomina ab hæreticis inventa inter eos tantum circumferuntur, Catholici autem neque eis utuntur, neque de illis solliciti sunt, quia nihil sibi nocere possunt.

3. Nomina, quæ hæretici Catholicis imponunt, doctrinæ novitatem non indicant.-In quo est etiam valde notandum, talia esse hæc nomina, quæ hæretici catholicis imponunt, ut etiam illa divisionem non indicent ab Ecclesia Catholica, neque in doctrina novitatem aut singularitatem. Quod etiam de nomine Homousianorum indicavit Augustinus supra, dicens, ipso illo nomine significatos esse ab hæreticis defensores veræ Trinitatis, quia non possent esse verus Pater et Filius, nisi essent ejusdem naturæ. Unde recte concludit: Ecce qui nos quasi macula novi nominis rocant Homousianos, nec se ipsos, cum ista sentiunt, intuentur insanos. Atque hoc ipsum contingit novis hæreticis ; cum enim nos Papistas vel Pontificios vocant, non aliquid novum nobis tribuunt, sed quod omni tempore Catholicis omnibus commune fuit, et ita velint, nolint, eisdem nominibus nos Catholicos vocant. Nam et Romanorum, et Romanista

ita compellent, ab aliis et ab universo orbe non sic nominentur, nec per illud nomen cognoscantur. Quod longe aliter in veris Catholicis observatur; non enim Catholicorum nomen sibi ipsi assumunt, sed ab ipsa fide antiqua, quam profitentur, quasi hæreditario jure illud recipiunt, et ita illo nomine ubique appellantur, et per illud ab omnibus cognoscuntur, cujus religionis sint, scilicet, Romanæ et Apostolicæ, atque ab ipsis etiam hæreticis, cum sine fuco, ingenue, et communi modo loquuntur, ita appellantur. Quod ergo interdum iidem hæretici aliquo peculiari modo illo nomine abutuntur, nihil obstat quominus illud attributum, absolute et secundum se spectatum, signum certum sit veræ et orthodoxæ fidei.

rum nomina paulo antea ostendimus, jam olim Catholicos significasse. Sicut etiam supra ex Hieronymo, Ambrosio, et aliis ostendimus olim Catholicam Ecclesiam Romanam fuisse vocatam, seu pro eadem reputatam. Quod ergo fides nostra, religio Romana a rege Angliæ vocetur, sine offensione audiri posset, si recta mente diceretur, quia religio Romana neque nova est, neque privata, sed eadem est quæ Catholica, et utrumque nomen est antiquitatis, non novitatis. Et ita etiam accipi potest quod Chrysostomus, dicta ho mil. 33 in Acta, pronunciavit, non esse inconveniens, interdum fideles nomen accipere ab his, qui præsunt, et gubernant Ecclesiam, ntique quando per talia nomina non significatur aliud, quam debitus ordo, et institutio antiqua ecclesiasticæ hierarchiæ et monarchiæ. Secus vero videmus accidere in propriis hæreticorum nominibus; omnia enim denotant vel novam doctrinæ inventionem, EX RATIONE CATHOLICI NOMINIS DISCURSUS CAPITIS maxime ea quæ a nominibus hæresiarcharum sumuntur, vel divisionem et separationem, ut in generali nomen sectariorum, vel in particulari nomen sectæ anglicanæ, vel aliud simile.

4. Solutio ad secundam. - Ad secundam objectionis partem, respondeo non esse novum, ut hæretici penes se esse veritatem catholicam mentiantur; de Arianis enim id jam olim Hilarius, dicto canon. 10 in Matt., animadvertit, et Augustinus, 15 contra Faust., e. 3, dixit : Mirabilis est impudentia, cum Manichæorum sacrilega et immunda societas etiam castam sponsam Christi se jactare non dubitat; in quo adversus Ecclesiæ veræ Catholicæ casta membra quid proficit? etc. Et in ferius Noli (dicit ad Ecclesiam) decipi nomine veritatis, hanc solam tu habes et in lacte tuo, et în pane tuo; in hac autem (id est, Manichæorum congregatione) tantum nomen ejus est (id est, usurpatum nomen veritatis) ipsa non est. Et de Donatistis idem sæpe refert Augustinus, et specialiter Optatus, lib. 1 contra Parmenian., circa finem. Non est ergo mirum, quod hodie etiam Protestantes catholicum nomen usurpent, ne suam doctrinam hæreticam esse statim fateri videantur, sicut etiam Satanas transfigurat se in Angelum lucis, ut latere possit, et decipere. Tanta vero est vis veritatis, ut etiam ipsi hæretici non nisi timide et cum rubore Catholicorum nomen ausi fuerint sibi arrogare, ut lib. 2 de Schismate Anglicano, in Eduardo VI, Sanderus notavit. Unde fit ut, licet aliqui se ipsos

CAPUT XIV.

PRÆCEDENTIS CONFIRMATUR.

1. Catholica ex græco idem est ac universalis. - Duo in hoc catholico cognomine præcedenti capite distinximus, scilicet, denominationem, seu designationem ab ipso vocabulo sumptam, et rationem nominis, seu proprietatem per illud significatum; cum ergo priorem appellationem ostenderimus, veram fidem et Ecclesiam indicare, id nunc evidentius fiet rationem vocis explicando. Ostendemus ergo proprietates per hanc vocem significatas in schismate Anglicano non reperiri, et ideo catholicam fidem aut Ecclesiam in ejusmodi schismate esse non posse. Ad hoc autem probandum, supponimus vocem Catholica, juxta etymologiam ex græco sumptam, idem significare quod universalis, seu communis, ut Patres omnes statim citandi in hac materia supponunt, et est adeo vulgare et receptum, ut in hoc nulla possit esse controversia. Tota ergo constitui potest in explicando, quæ universalitas in Ecclesia vel fide ex vi illius nominis requiratur. Potest enim in fide (de illa enim præcipue nunc agimus, quamvis idem fere sit de Ecclesia, propter similitudinem rationis, et propter connexionem, ut supra dixi), potest, inquam, in fide catholica multiplex universalitas considerari. Et quamvis, ut in hac ipsa materia advertit Aug., Ep. 48, col. 10, non sit de nomine contendendum, nihilominus dubitari non potest quin illa fides, quæ universalis fuerit secundum omnem rationem consentaneam Scri

pturis et Patribus, sit proprie et maxime catholica.

2. Fides dicitur primo universalis ratione materiæ. - Primo ergo dici potest fides universalis ex parte materiæ, quia nimirum omnia dogmata ad veram Dei fidem pertinentia sine diminutione seu partitione complectitur. Quam etymologiam indicasse videntur Donatistæ, qui, ut Augustinus supra refert, nolebant Catholicæ nomen ex totius orbis communione interpretari, sed ex observatione præcepto rum divinorum, atque sacramentorum omnium. Quorum sententiam licet quoad priorem partem negativam reprehendat Augustinus, ut paulo post videbimus, de altera derivatione vocis solum dicit, si forte hinc sit appellata catholica, quod totum veraciter teneat, cujus veritatis nonnullæ particulæ etiam in diversis inveniuntur hæresibus, nihil impedire, imo etiam in favorem Ecclesiæ Catholicæ redundare, quia illa sola est quæ integram veritatem retinet, et omnia divina sacramenta a Christo instituta conservat, et juxta illius spiritum docet ac credit. Dici etiam potest observare omnia divina mandata, tum in ordine ad fidem, quia inter dogmata fidei etiam illa numerantur, quæ per fidem revelantur; tum etiam in ordine ad obedientiam, charitatem, quia cum vera Ecclesia, sancta dicatur et credatur in Symbolo Apostolorum, et sine observatione mandatorum non sit vera sanctitas, non potest Catholica Ecclesia esse sine omnium mandatorum observatione. Vera enim sanctitas sine charitate esse non potest, 1 ad Cor. 13, ad Galat. 5, et ad Rom. 5, et charitas secum affert observationem mandatorum omnium, Joann. 14 et 45. Igitur sicut sanctitas, ita etiam præceptorum universalis observatio necessaria est ipso corpori Ecclesiæ Catholicæ; licet in singulis personis ejus, ut catholici dicantur et vere sint, non sit necessaria hæc mandatorum omnium observatio, quatenus ad voluntatem spectat; quia sine illa possunt integram fidem, etiam de ipsis præceptis retinere, quod alibi ostendendum est: nam ad præsens negotium parum conferre videtur.

3. Si ergo ab hac proprietate velimus fidem nominare catholicam, profecto manifestum est, in Anglicana secta fidem catholicam non reperiri, quia non habet integram veritatem. Hoc vero postea lib. 2 ostendendum est, demonstrando et designando errores in quibus versatur, eosque, quantum hujus operis brevitas permiserit, redarguendo. Nunc

vero generaliter id probare possumus ex discursu in principio hujus libri facto, quia illa secta incepit per defectionem a vera side; ergo licet aliquam partem doctrinæ fidei admittat, non tamen integram et inviolatam illam retinet; ergo fides ejus, id est, materia fidei (hanc enim nunc fidem appellamus) non est universalis, ac subinde nec catholica, juxta etymologiam dictam. Denique fides Romana etiam in hoc sensu catholica est, ut satis probatum relinquitur ex dictis in cap. 4 et 5, in quibus ostendimus non posse Sedem Romanam a vera fide deficere. Sed Anglicana secta in multis rebus ad fidem pertinentibus, et præcipue in puncto de Primatu (quod ad fidem spectare infra lib. 3 ostendam), discordat ab Ecclesia Romana; ergo quoad materiæ universalitatem non est catholica.

4. Secundo, dicitur universalis, ex universali seu communi regula,credendi.—Secundo requiritur in vera fide universalitas, seu communitas ex parte rationis credendi, et ex parte regulæ, per quam certo discernatur a falsa; unde etiam ex hoc capite potuit Christiana fides vocari catholica. Quanquam enim Patres expresse hanc etymologiam illius vocis non attingant, nihilominus non est improbanda, quia non est contraria aliis proprietatibus, vel universalitatibus ab eis in illa voce consideratis, imo in eis virtute continetur, neque enim potest esse fides universalis quoad materiam, personas, loca et tempora, nisi etiam rationem et regulam credendi universalem et communem, seu publicam sortiatur. Unde quidquid sit de etymologia vocis, de re ipsa dubitari non potest quin fides christiana postulet imprimis talem rationem credendi, quæ universalis sit, et eadem in tota materia, quæ credenda proponitur. Qua ratio, ut Theologi aiunt, est ipsa divina veritas, seu (quod perinde est) verbum Dei, quo ipse præbet testimonium veritatis, juxta illud Pauli, 1 ad Thessal. 2: Gratias agimus Deo, quia cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum Dei; et illud 1 Joan. 5: Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est. Hoc ergo testimonium idem esse debet in omnibus credendis, et ideo ratio universalis dicitur respectu christianæ fidei, alias non esset in omnibus æque certa, imo nec certa fides in re qualibet esse poterit, si ab illa universali ratione in aliqua discrepet. Regula etiam aliqua necessaria est, quæ nobis res credendas

tanquam a Deo revelatas infallibiliter proponat, quam debere esse publicam et generalem, in cap. 6 ostensum est, quia non potest esse fides uniformis, ut sic dicam, seu eadem in omnibus fidelibus, nisi omnes in eadem communi regula credendi conveniant; ergo ut fides possit esse catholica, necesse est ut sit universalis, etiam in regula et ratione credendi.

5. Secta Anglicana caret universali credendi regula ad veram fidem maxime necessaria.-Constare autem facile potest ex dictis, in secta Anglicana hanc proprietatem fidei non reperiri; ergo etiam ex hoc capite non potest illa secta fides catholica reputari. Assumptum patet primo, quia illa secta veritates aliquas a Deo revelatas admittit et suo modo credit, alias vero negat, ut infra ex ipsa regis confessione ostendemus. Nam licet ipse non concedat, illa, quæ negat, esse a Deo revelata, tamen eo ipso ostendit non divinum testimonium, sed suum arbitrium et conjecturam habere pro ultima, et primaria ratione credendi; nam si divino testimonio in credendo vere niteretur, æqualiter crederet omnia quæ eodem divino testimonio confirmata sunt. Hic autem defectus in ratione credendi provenit ex defectu regulæ universalis, quæ cum certitudine et infallibilitate proponat quid sit vel non sit a Deo revelatum. Nam in illa secta nulla est hujusmodi regula universalis et publica, sed unusquisque sibi est regula, ut supra vidimus; ergo talis fides non potest esse catholica, seu (ut rem clarius explicem) talis modus credendi non potest esse catholicus, id est, aptus ad catholicam fidem. Imo, quod sic credentes in aliqua materia fidei plures conveniant, non provenit ex ratione, aut regula credendi, sed vel ex aliqua humana consuetudine, vel ex timore humano, vel alia simili ratione. Unde etiam fit ut, ad conveniendum aliquo modo in ea secta, necessarium sit majorem partem hominum adhærentium illi relinquere regulam credendi propriam illius sectæ, quæ est proprium uniuscujusque judicium, prout sibi certum videtur, et sequi aliorum judicium, sive regis, sive parlamenti, sive ministrorum. Quomodo enim aliter vulgus credere posset? ergo talis fides ex vi regulæ et rationis credendi non solum catholica non est, verum etiam neque ullo modo universalis, id est, una communis multis, et ut fiat aliquo modo 'communis, fit alia fides pure humana, id est, in privato judicio alicujus hominis, vel par

4

ticularis communitatis humanæ fundata; ergo vel hac ratione longissime distat a fidei catholicæ proprietate.

[ocr errors]

6 Tertio fides universalis est quoad omnes gradus personarum. Ad Ephes. 4, et 1 ad Cor. 12. Tertio dici potest fides, seu Ecclesia Catholica, quia universalis est quoad omnes gradus et ordines personarum, quod his verbis nos docuit Cyrill, Hierosoly., catechesi 18: Ecclesia antea sterilis erat, nunc autem multorum est liberorum parens. Illa enim priore extincta, in hac altera Ecclesia Catholica, ut Paulus dicit, Deus posuit quidem primum Apostolos, deinde Prophetas, tertio Doctores, postea Virtutes, tum gratias curationum, opitulationes, gubernationes, et omne genus totius virtutis, sapientiam dico et intellectum, temperantiam et humanitatem, et in persecutionibus patientiam irreprehensibilem, quæ per arma justitiæ prospera et adversa, per gloriam et ignominiam, primum quidem in persecutionibus et tribulationibus, Martyres, et Sanctos diversis coronis patientiæ, et multum florentibus coronavit, quibus ipsa Ecclesia ornata est, nunc vero temporibus pacis, gratia Christi, debitum habet honorem a regibus et illustribus, et omni genere hominum. In quibus verbis varios modos indicat, propter quos dici potest Ecclesia, Catholica, quia omnia genera et gradus personarum complectitur. Unus et notior ac facilior est, quia omnibus hominibus cujuscumque nationis, provinciæ, linguæ, qualitatis, vel conditionis utilis est, imo et ad salutem necessaria, et ideo omnes ad se vocat sive Judæos, sive gentiles, etc., juxta illud Pauli ad Colossen. 3: Ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia, et in omnibus, Christus. Significavit etiam hunc modum Augustinus in illa verba Psalm. 65 : Jubilate Deo omnis terra, dicens: Non ergo sola Judæa. Videte, fratres, quomodo commendetur universitas Ecclesiæ toto orbe diffusa, et non solum dolete Judæos, qui hanc gratiam gentibus invidebant, sed plus hæreticos plangite; si enim dolendi sunt, qui collecti non sunt, quanto amplius qui collecti divisi sunt? Verumtamen hoc modo explicata hæc universalitas (ut ex his verbis Augustini liquet) parum differt ab universalitate loci, et statim cum illa magis explanabitur.

[blocks in formation]

quibus illam depingit Apostolus Paulus. Unde Augustinus ait, lib. 1 de Doctrin. Christian., cap. 16: Catholica Ecclesia corpus Christi, sicut Apostolica doctrina commendat, que etiam conjux ejus dicitur. Corpus ergo suum multis membris diversa officia gerentibus, nodo unitatis, et charitatis, tanquam sanitatis adstringit. Cum igitur Ecclesia sit Christi sponsa, quam ipse sibi exhibuit gloriosam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata, id est, omni genere virtutum et gratiarum abundans, ad ejus pulchritudinem pertinet, ut sit integra et constans ex omni varietate membrorum, et omnibus gratiis, ministeriis, operationibus et virtutibus, quibus eam Christus constare voluit. De quibus sic scribit Optatus, lib. 2 contra Parmenian., non longe a principio: Certa membra sua habet Ecclesia, Episcopos, presbyteros, diaconos, ministros, et turbam fidelium. De horum autem membrorum varietate, et de muneribus singulorum, et quomodo sint semper necessaria Ecclesiæ, non est hic dicendi locus, postulat enim integrum opus de Ecclesiastica hierarchia. Satis ergo nobis sit, in corpore mystico Christi, ex sententia Pauli, requiri dictam membrorum varietatem, quæ usque ad consummationem Sanctorum in eo est duratura. Ac proinde juxta sententiam Cyrilli, recte potuisse Ecclesiam ab hac membrorum universitate, et varietate donorum, catholicam appellari. Et (ut jam dixi) quidquid de impositione nominis sit, de re ipsa negari non potest quin hæc integritas et varietas ad splendorem et majestatem Ecclesiæ Catholicæ spectet, et ad ejus conservationem et perfectionem non solum utilis, sed etiam necessaria sit, ideoque non posse Catholicam Ecclesiam reputari, quæ hac excellentia et integritate fuerit destituta. 8. Prædictas Ecclesiæ conditiones Anglicanæ sectæ deficere ostenditur. — Non est autem difficile ostendere, hanc perfectionem Ecclesiæ in schismate Anglicano non inveniri. Primo quidem, et præcipue, quia non habet Pastorem et Episcopum cui adhæreat, quod secundum Christi institutionem maxime ad veritatem Ecclesiæ necessarium est, ut ex Matth. 16, et Joann. 21, non obscure colligitur. Ideoque Cyprian., epist. 69, sic Ecclesiam definit: Ecclesia est plebs sacerdoti adunata, et pastori suo grex adhærens. At Anglicana congregatio non sacerdoti, sed regi adunatur; nec pastori suo adhæret, non est enim pastor gregis Christi, nisi quem ipse

constituerit, non constituit autem regem, sed Petrum et successores ejus : Unde (addit Cyprianus) scire debes, Episcopum in Ecclesia esse, et Ecclesiam in Episcopo, et si quis cum Episcopo non sit, in Ecclesia non esse, et frustra blandiri eos, qui partem cum sacerdotibus Dei non habentes, obrepunt, et latenter apud quosdam communicare se credunt, quando Ecclesia, quæ catholica una est, scissa non sit, neque dirisa, sed sit utique connexa, et cohærentium sibi invicem sacerdotum glutino copulata. Quibus verbis omnia conventicula hæreticorum graphice depingit, et præcipue Anglicanum, quod (præsertim universe sumptum) in Episcopo non est, nee Episcopus in ipso, nec sacerdotes habet, quorum glutino copuletur, nisi forte dicant, ministros esse sacerdotes, aut regem esse Episcopum, quod satis esset ridiculum. Neque ab ipsis dicitur, quia sacerdotes in Ecclesia esse non credunt, sicut et sacrificium esse negant, neque etiam de illis ministris vere cogitari potest, cum legitime ordinati non sint.

9. Occurritur evasioni. Quod si fortasse ministri contendant Angliam non carere suis Episcopis, quibus singulæ plebes adhærent, respondemus imprimis cum eodem Cypriano, epist. 76, illos non esse veros Episcopos, sed nomine tantum. Quia Episcopus computari non potest, qui evangelica et apostolica traditione contempta, nemini succedens, a seipso ortus est; neque etiam qui secundum legitimum Ecclesiæ ritum ordinatus non est. Deinde respondeo, Cyprianum non solum de singulis particularibus Ecclesiis, sed etiam de universali Ecclesia Catholica esse locutum ; docet enim ita esse unam, ut uni etiam communi Episcopo debeat esse conjuncta; sic enim ep. 76 dixit, Ecclesiam esse unam, quæ apud Cornelium fuit, qui Fabiano legitima ordinatione successit. Et ep. 55, ad eumdem Cor nelium: Non aliunde (ait) hæreses obortæ sunt, aut nata schismata, quam inde, quod sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tempus sacerdos, et ad tempus judex vice Christi cogitatur, cui si secundum magisteria divina obtemperaret fraternitas universa, nemo adversum sacerdotum collegium quid. quam moveret. Ubi aperte loquitur de uno Episcopo supremo, et illum quasi per antonomasiam vocat sacerdotem Dei, et judicem vice Christi, et sacerdotem unum, cui tota fraternitas obedit. Et in lib. de Unit. Eccles., idem late docet, et in suis epistolis ita unitatem Ecclesiæ Catholicæ sæpe sæpius exponit. Homi

« PredošláPokračovať »