Obrázky na stránke
PDF
ePub

tem aliquam inferre, quod leges Angliæ damnent eos qui talia agunt, tanquam perduelliones, traditores, aut hostes occultos regis vel Reipublicæ; non enim apud Deum, sed apud depravatum judicium hominum tales censeri possunt. Conditores enim talium legum dignitatem Pontificis contrariam esse censent regiæ majestati, et ideo crimen læsæ majestatis appellant, obedientiam Pontificis profiteri, cum tamen negare Pontifici obedientiam crimen sit læsæ majestatis divinæ, quæ vices suas Pontifici in terris commisit, et ideo obedientia, quæ illi tribuitur, Deo tribuitur, et non potest esse contraria fidelitati justæ, et principibus temporalibus debitæ ; cum Christus ipse docuerit, non repugnare, quæ sunt Cæsaris dare Cæsari, et quæ sunt Dei Deo. Hoc autem esse præcipuum institutum et artificium talium legum, intelligi facile potest ex his quæ refert Sander., de Tempore Elisabethæ, lib. 3, pag. 469, ubi de SS. Confessoribus ait: Cum cæteras confictas criminationes in judicio facile depulissent, mox ipsorum secretiores cogitationes, et futura facta, quibusdam captiosis interrogationibus super Bulla declaratoria Pii V fit inquisitio; nimirum, si sententiam illam legitimam fuisse judicent? Si putent in Papa esse potestatem reges exauctorare, ac subditos ab ipsorum obedientia liberos reddere? quid sint facturi ipsi, aut aliis in conscientia præscribent, si bellum a quoquam inferatur propter religionem; ac hujus generis alia; in quibus si quid pro Pontificia potestate, vel prudentissima veterum moderatione dixissent, continuo læsæ majestatis, et non religionis rei decernebantur. Et postea confessione cujusdam Joan. Nicolai, et variis ac illustribus exemplis idem late confirmat, ac tandem ex legibus in quodam regio edicto contentis id comprobat, præcipue usque ad pag. 484. Nos vero id ipsum convincere possumus ex regis Jacobi edicto pro suæ fidelitatis, vel potius abnegationis Pontificia potestatis juramento, facto ad proclamationem, seu ad petitionem Parlamenti, anno 7 regni ejus, cujus tenor, omisso proœmio, est: Per has præsentes stricte præcipimus et mandamus, ut domini, et cæteri nostri secretioris consilii Archiepiscopi, Episcopi, Præsides, et custodes pacis, etc., ad quos spectat hoc negotium, ut administrent hoc juramentum omnibus personis, et præcipue his quibus potest et debet administrari, juxta statutum factum in tertio anno nostri regni, et quod in recusantes animadvertant juxta leges nostras respective. Et quamvis poterimus propter amorem erga omnes

subditos nostros (quibus per providentiam Dei loco patris sumus) optare, ne ullus inveniretur intra terminos nostrorum dominiorum, qui illud recusaverit, nihilominus si quis cor suum ita abalienaverit a serenissimo principe suo, ut illud, vel illius ullam partem externæ potestati subjecerit, in derogationem nostræ coronæ et dignitatis, severitatem et justitiam nostrarum legum, tali debitam declarabimus; sicut e contra favor noster et benevolentia bene meritis subditis debetur.

17. Nihilominus, quia alienatio hæc a nobis et nostra corona, est præparatio quædam ad ulteriorem et periculosiorem defectionem, et ideo tendit ad crimen læsæ majestatis, resolvimus reservare nobis et nostro usui totum ordinem, potestatem, et dispositionem circa hunc casum, sicut et poenas cjusdem. Ex quibus verbis satis constat, has pœnas revera non infligi, nisi propter confessionem primatus Pontificis, vel propter non abnegatam potestatem ejus, quæ manifeste est causa religionis; ut autem gloria Martyrum obscuretur, tegi causam veram sub ficto velamine criminis læsæ majestatis, pœnarum autem severitatem et injustitiam sub blandis verbis clementiæ et paternæ providentiæ occultari, in quo rex Angliæ antiquos imperatores, qui ab Ecclesia defecerunt, imitatur. Sic enim de Constantio refert Hilarius, libro contra illum, quod Catholicos persequebatur, partim blanditiis, partim terroribus et afflictionibus, sine invidia (inquit) gloriosarum mortium. Unde in hunc modum contra Constantium proclamat: Contra Deum pugnas, contra Ecclesiam sævis, Sanctos persequeris, prædicatores Christi odisti, religionem tollis, tyrannus non jam humanorum, sed divinorum. Et infra: Subrepis nomine blandiendi, occidis specie religionis, impietatem peragis, Christi fidem Christi mendax prædicator extinguis.

18. Similiter Julianus Apostata, callide et artificiose (ut ait Nazianzenus, oratione tertia, alias prima, contra illum) bellum contra Christianos movit, tyrannidi clementiam tanquam hamo escam circumponens, ac vim persuasione verborumque blanditiis illiniret. Et subdit Nazianzenus: Etenim ut alia, ita eum quoque quo Martyres affici solent, honorem athletis invidebat. Ac proinde id molitur, ut ipse quidem et rim afferat, et interim afferre non videatur. Quod late prosequitur. Et similia repetit orat. 4, quæ est 2 contra eumdem. Oratione autem 32, postquam de Juliano sermonem fecit, de Valente subdit: Secundus nihilo humanior illo fuit; imo eo

etiam acerbior, quod Christi nomen ferens, pseudochristus erat, Christianisque probrum ac dedecus, quibus et facere impium, et pati inglorium erat; quod nec injuriam quidem accipere viderentur, nec illustre martyrii nomen cruciatibus accederet, verum hic quoque fucus veritati fieret, ut qui tanquam Christiani patiebantur, tanquam impii cruciatu afficerentur. Nihil est ergo quod Catholici de istorum Sanctorum martyrio dubitent ; nam juxta regulam Augustini, cum sint certi, eos in unitate Ecclesiæ pro eadem unitate et obedientia mortuos esse, dubitare non possunt quin sint tanquam Martyres coronati, et interfectores eorum tanquam persecutores martyrum esse judicandos. Nemo igitur (ut Cyprianus dixit) infamet Martyrum dignitatem,nemo eorum glorias destruat et coronas. Manet incorruptæ fidei robur incolume,nec dicere aut facere aliquid contra Christum potest, cujus et spes, et virtus et gloria omnis in Christo est ".

19. Qui varie pro Christi fide vexantur, martyrii gloria non carebunt. - Addere tanAddere tandem possumus ad fidelium consolationem, Catholicos diu pro fide vexatos, licet non sint violenter pro fide interfecti, si in ea tribulatione constanter usque ad mortem perseverent, sive in montibus et solitudinibus fugiendo errantes, sive in vinculis et carceribus afflicti, sive voluntariis vel coactis exiliis peregrinantes, sive speluncis et cavernis terræ delitescentes, sive aliis modis, et egestate multa incominoda patienter sustinentes, usque ad finem vitæ pervenerint, non fore privandos gloria vel mercede Martyrii. Cujus veritatis testis sufficiens mihi est Cyprianus, ep. 5, 6 ad Thibarit., quos ad martyrium exhortans, ait: Si fugientem in solitudine ac montibus latro oppresserit, fera invaserit, fames, aut sitis, aut frigus afflixerit, vel per maria præcipiti navigatione properantem, tempestas ac procella submerserit, spectat militem suum Christus ubicumque pugnantem, et persecutionis causa pro nominis sui honore morienti præmium reddit, quod daturum se in persecutione promisit. Nec minor est martyrii gloria non publice et inter mullos periisse, cum pereundi causa sit, propter Christum perire. Sufficit ad testimonium Martyrii sui testis ille, qui probat Martyres et coronat. Sicque dixit idem Cyprianus, ep. 18 ad Lucium Papam In confessoribus Christi dilata Martyria non meri

1 Augustinus, de Unit. Eccles., 1. 29. 2 Cyprianus, lib. de Laps.

tum confessionis minuunt, sed magnalia divinæ protectionis ostendunt.

20. Duplex modus prædictas afflictiones tolerandi. Hæc autem tolerantia afflictionum et pœnarum usque ad mortem duobus modis potest accidere uno modo, cum tanta corporis violentia et invaletudine ex ipsis afflictionibus, vel earum occasione provenientibus, ut magna ex parte inde mors proveniat, aut nimium acceleretur, ut contingit in diuturno carcere, vel in exilio ad loca insalubria, in longa et periculosa navigatione, vel in tanta rerum penuria, ut gravibus et continuis incommoditatibus corpus extenuetur, donec extinguatur. Et in his casibus in omni proprietate et veritate martyrium consummatur, et ita solet Ecclesia eos, qui hoc modo pro Christo moriuntur, ut veros martyres colere, eorumque facta celebrare. Alio vero modo fieri potest ut, licet quis vincula, aut exilia, vel alias similes afflictiones usque ad mortem pro Christo sustineat, nihilominus afflictiones illæ non sint causa mortis, sed suo naturali cursu proveniat; et tunc, licet dubium inter Theologos sit an illud fidei testimonium usque ad talem mortem redditum, ad nomen et specialem martyrii aureolam obtinendam sufficiat, certum nihilominus est, copiosam martyrii gloriam et mercedem illi deesse non posse. Nam qui sic perseveravit, revera implevit conditionem a Christo postulatam: Qui me confessus fuerit coram hominibus; unde Christum etiam ipsum promissionem suam implere necesse est, Confitebor et ego eum coram Patre meo.

21. Et in his qui sic patiuntur, maxime locum habet quod Augustinus ait, ser. 46 de Temp.: Non martyrium sola effusio sanguinis consummat, nec sola dat palmam exustio illa flammarum. Pervenitur non solum occasu, sed etiam contemptu carnis ad coronam. Et serm. 232 de Temp.: Quicumque pro veritate testimonium dederit, quidquid pro testimonio veritatis et justitiæ pertulerit, totum ei Dominus pro martyrio computabit, utique in ea confessione usque ad mortem perseverando. Et sic etiam in his Confessoribus maxime completur, quod Sancti Patres sæpe dicunt, martyrium non deesse ubi voluntas non deest, sicut dixit Chrysostomus, Psaimo 95: Martyrium non tantum eventu æstimatur, sed etiam proposito. Et Cyprianus, epistol. 11 : Non contristetur aliquis ex vobis, quasi illis minor, qui ante cos tormenta perpessi, victo et calcato sæculo ad Dominum glorioso iti

nere venerunt. Dominus scrutator est renum, et cordis arcana perspicit, et intuetur occulta. Ad coronam Dei promerendam sufficit ipsius solum testimonium, qui judicaturus est.

CAPUT XII.

dente rejecta. Ratio autem vel necessitas hujus novæ declarationis seu confirmationis fuit, quia, at ipsemet Pontifex refert, nonnulli, vel subditi, vel seductores regis, rumorem in Anglia sparserant, Breve vel fictum esse, vel non legitime, et ex certa scientia, sed per surreptionem aliquam fuisse expeditum, quo

AD EA, QUÆ CONTRA SECUNDUM BREVE PONTIFI- prætextu aliqui, illo contempto, juramentum

CIUM ET CONTRA CARDINALIS BELLARMINI EPIS-
TOLAM REX OBJICIT, RESPONSIO.

non recusabant. Quam fraudem et renitentiam versutiei adversarii humanæ salutis idem Pontifex benigne ac prudenter tribuit, ut infirmiorum fidelium fragilitatem excuset.

3. Objectiones cum rex non haberet contra secundum Breve, verborum exaggeratione utitur.-Rex autem Angliæ cum nihil haberet quod contra verissimam Pontificis declarationem et necessariam prohibitionem objiceret, sive ab auctoritate, sive a ratione petitum, in verborum exaggerationem prorumpit, verbaque ipsiusmet Pontificis, quæ proxime adduximus, arripit, et in ipsum convertit, dicens, nulla fraude ita potuisse dæmonem Catholicis Angliæ per mille annos nocere, sicut hujus Brevis expeditione Papa illis nocuit. Quia ex illo hoc magnum (scilicet) incommodum sequetur, quia multi etiam sacerdotes, qui juramentum admiserant, illud abjurare cogentur; atque ita fiet ut duo juramenta fidelitatis suo

1. Regis in Cardinalis Bellarmini brevitatem redargutio. Inter alia arrogantiæ signa, quæ rex in Præfatione ex Apologia Bellarmini ejusque responsione enumerat ac reprehendit, unum est, quam in scribendo brevitatem rex tenuerat, eamdem ipsum Bellarminum in respondendo sequi voluisse, et addit: Quo compendio in secundo Pontificis Brevi confutando usus eram, eodem in me voluit uti, meoque exemplo sese pene intra unius paginæ angustias coercere. Ut ergo similem 'reprehensionem vitarem, omnemque umbram occasionis ejus effugerem, sicut in cæteris hactenus feci, in hoc ultimo puncto copiosam repreheusionem serenissimo regi dare desideravi. Nihil autem vel in ipso Brevi, quod nova defensione vel probatione indigeret, neque in oppugnatione regis, quod peculiare respon-regi exhibita pejerent. Unum est illud quod sum postularet, inveni; ideoque satius duxi in eamdem regis offensionem et reprehensionem incurrere, quam vel jam dicta repetere, vel superfluis verbis et otiosis cartas onerare. Ideoque breviter posterius decretum Pontificis, ejusque rationem explicabo; deinde nihil difficile contra illud a rege objici eadem brevitate ostendam ; tandemque simili modo circa epistolæ Bellarmini confutationem discur

ram.

2. Proponuntur præcipuæ decisiones secundi Brevis Pauli V. — Pontifex igitur in hoc posteriori Brevi nullum novum onus vel obligationem Catholicis Anglis imponit, sed prius Breve iterum confirmat, distinctiusque explicat in eo duo facta esse. Unum est, declarare non esse licitum in conscientia hoc juramentum fidelitatis præstare; aliud est, proprio etiam præcepto illud prohibere, ut omnis occasio tergiversandi vel dubitandi tolleretur. Insuper etiam declarat, prius Breve non solum motu proprio, et ex certa scientia, verum etiam post longam et gravem deliberationem de omnibus, quæ in juramento continentur, adhibitam, fuisse scriptum, ideoque omnino servandum esse, omni interpretatione secus sua

omnes, qui sub regno nascuntur, tacite jurant, aliud hoc quod posterius admiserunt. Unde sequitur (inquit) neminem posse in Anglia Ro manam religionem profileri, nec salutem animæ suæ curare, qui non fidelitatem suam erga principem cognitam et juratam exuerit et ejuraverit. Nihilque aliud contra hoc posterius Breve objicit.

4. A quo spiritu forma illa jurandi inventa fuerit. Satisfit incommodo a rege illato. — Non est autem difficile in præsenti puncto protare spiritus, et ostendere an institutio juramenti ejusque exactio potius quam ejusdem reprobatio et prohibitio ex spiritu Satanæ fueri, nam ex fructibus seu effectibus eorum discerni possunt. Finis enim juramenti est, avertere fideles ab obedientia ecclesiastica sub colore obedientiæ civilis, eos inducendo ad abnegandam Pontificiam potestatem, sub prætextu jurandi regi fidelitatem. Unde fructus talis juramenti, si exhibeatur, erunt schismatis professio, confirmatio et augmentum, fidei abnegatio, et illins regni integra in spiritualibus ruina, et animarum perditio. Est ergo perspicuum, juramentum illud ab adversario humanæ salutis excogitatum esse, et in cordi

bus Protestantium regi consulentium immissum; et ab eodem spiritu omnia verba, et media quibus tale juramentum defenditur, proficisci. E contrario vero reprobationem et prohibitionem ejusdem juramenti a contrario seu divino spiritu inspiratam esse, tum quia proprium opus spiritus Dei est dissolvere opera diaboli ; tum etiam quia qui prohibitionem illam plena fide et constanti obedientia susceperint, et suis conscientiis consulent, et schismati ac infidelitati cum spe magni fructus et mercedis resistent. Qui vero sive ex animi fragilitate, sive per errorem et deceptionem tale juramentum admiserunt (ut rex affirmat), lapsum et errorem suum per clamorem Pastoris agnoscentes, dissolvent colligatione s impietatis, et iniquum juramentum abjurabunt. Hoc enim non solum inconveniens non est, ut idem rex infert, sed potius est ad salutem necessarium, et inter præcipuos effectus hujus Brevis computarı debet.

tractando. Neque rex in hoc dubitaret, si, ut tenetur, crederet, extra unam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam non posse esse salutem aut fidem; quia ubi non est unio cum capite, ibi est schisma et divisio ac separatio ab Ecclesia, ideoque fieri non potest ut qui juramentum illud admiserit, et in eo perstiterit, in statu salutis existat. At vero si de pura ac legitima obedientia civili rex loqueretur, nullius momenti esset illatio, quia hæc obedientia civilis cum Ecclesiastica non pugnat, et in aliis regnis Catholicis servant subditi Romanam religionem, et consulunt saluti suæ, et nihilominus non exuunt nec abjurant fidelitatem regi suo debitam, imo illam ampliori fide, et cum majori regum pace ac securitate observant.

[ocr errors]

5. Neque propterea sequitur altera pars quam rex involvit, quod, scilicet, abjuretur juramentum obedientiæ et fidelitatis ad regem, cum ipsis subditis congenitum. Sive enim per hoc juramentum intelligat obligationem illam, quæ veluti hæreditario jure permellomnes subditos, et ad eorum filios, ex principibus jurata, sive etianibus suis expresso juramento licito et honesto a subditis facto de fidelitate politica regi debita, neutro modo sequitur abjurari naturale illud vinculum, seu juramentum obedientiæ civilis, ob retractationem juramenti a rege inventi, et ab aliquibus admissi. Quia in eo, ut ostendi mus, non promittitur regi civilis obedientia justa et honesta, sed directe abnegatur Pontifici obedientia et potestas, et ideo quando retractatur, abjuratur abnegatio, ut sic dicam, ac proinde recognoscitur Pontificis potestas, et ad ejus obedientiam reditur. Regi autem solum negatur illa obedientia, quæ obedientiæ Pontificis ac Dei fuerit contraria, quod contra civilem, naturaliterque debitam non esse, sæpissime declaratum et probatum est. 6. Satisfit ultimæ illationi regis. Unde ad ultimam regis illationem jam respondimus. Nam si rex loquatur de obedientia, quam ipse desiderat, quæ nullam supra ipsum vel directe in spiritualibus, vel indirecte in temporalibus recognoscat, optime infert neminem posse in Anglia Catholicam fidem tenere et servare, talem obedientiam regi jurando, vel tale juramentum, si illud aliquando præstitit, non re

[ocr errors]

7. Regis objectiones contra epistolam Bellarmini confutantur. Prima. Secunda. Post impugnata Pontificia decreta invehitur rex in epistolam Cardinalis Bellarmini, cui quoad hanc partem respondere non duxi oneræ pretium, tum quia Cardinalis doctissimus solita eruditione id egit plenissime; tum etiam quia fere nihil ad causam pertinens attingit, cui in superioribus satisfactum non sit. Quod ut omnibus sit evidens, sigillatim et per partes id brevissime declarabo. Primum enim Bellarmino tribuit, quod juramentum fidelitatis jectionem hanc Cardinalis ipse satis confutat. primatus confuderit. Sed obEt ideo nos in principio hujus libri utriusque juramenti formulam proposuimus, ut nullus tergiversationis aut ambiguitatis locus relinqueretur. Deinde, in versic. Atque ut justitiam, etc., quatuordecim assertiones proponit, quas omnes, vel saltem aliquas ex impugnatione juramenti sequi affirmat. Sed de illis c. 6 satis dictum est.

[ocr errors]

8. Tertia.-Quarta.- Quinta.- Falso imponuntur regum cædes Romanis Pontificibus. - Tertio, in § Atque ut clarius, transitum facit rex ad persuadendam justitiam juramenti fidelitatis Conciliorum auctoritate. Sed, ut notavi c. 2 hujus libri, illa Concilia de juramento longe diverso loquuntur. Unde non immerito possumus nos in regem retorquere errorem, quem ipse in principio hujus impugnationis Bellarmino tribuit, nimirum, quod ad confirmandum juramentum a quæstione prorsus alienum probationes non necessarias congerat, ut dicto loco latius declaravi. Quarto, in § Nunc vero, quod pag. 65 habetur, per multas paginas digreditur, verbis injuriosis, seu conviciis et contumeliis Bellarminum

insectando et arguendo; in omnibus autem illis nihil vel ad causam, aut doctrinam pertinens, vel discussione dignum invenio; qualiacumque tamen illa sint, ab eodem Bellarmino docte refelluntur, quanquam non immerito contemni potuissent. Quinto, pag. 84, § Nunc autem, unde digressus fuerat (ut inquit) regreditur, statim vero alio divertitur, ut Bellarminum alterius contradictionis redarguat, quod ut efficiat, probandum assumit Pontifices multos imperatores vexasse, inquietasse, et usque ad interitum persecutos esse. Inducitque varia exempla imperatorum et regum, quos Pontifices deposuerunt. Sed inter ea multa falsa veris permiscet, ut erudite Bellarminus ostendit. Quocirca quæ vera sunt confirmant veritatem Catholicam, ut illa referendo in lib. 3 diligenter expendimus, singulorum circumstantias ponderando; quæ autem sunt falsa, contemnenda sunt, nam potius arguentem redarguunt. Et ita neutra ostendunt, Pontifices regum cædes per sicarios vel insidias fuisse machinatos, quod Bellarminus negaverat, nam falsa nihil probant, veræ autem historiæ solum convincunt, causa legitima interveniente, et justa causa exigente, sæpius Pontifices contra iniquos principes, servato juris ordine, usque ad depositionis sententiam processisse.

9. Soita. Quod probation vyet supponitur, non probatur.-Sexto, in pag. 90, versic. Nam cum illud constet, etc., propinquius rex accedit ad causam de juramenti malitia, vel probitate tractandam, parum tamen in ea insistit, statim enim per similitudines, vel exempla a Bellarmino adducta divagatur, in singulis disparitatem, tanquam nodum in scirpo quærens. Nihil vero in defensionem juramenti, vel ad ostendendam ejus probitatem adducit, præter illud generale principium, quod juramentum fidelitatis civilis regi præstitum sanctum est. Cum autem difficultas versetur in applicatione illius verissimi principii ad hoc juramentum, de quo est controversia, ostendendo illud esse purum juramentum civilis obedientiæ, nihilque religioni catholicæ contrarium continere, sæpe quidem hoc supponit et repetit,nunquam vero illud probat neque defendit, nisi Pontificis potestatem abnegando. Et ideo in hoc solo puncto insistendum censuimus; reliquæ enim similitudines, vel exempla quæ ad exhortationem magis quam ad probationem feruntur, supponunt doctrinam atholicam, et illa stante, sunt optima, nec a rege refelluntur, nisi negando Catholi

cam doctrinam, ut recte notavit idem Bellarminus, omnes epistolæ suæ partes, et exempla ac testimonia defendens et confirmans. Quia vero verba quædam Gregorii et Leonis Pontificum, quæ rex late insectatur, pagin. 106 usque ad 116, ad causam de primatu pertinebant, ea nos in libro 3 late tractavimus. In secundo vero refellimus quæ in pagin. 117, contra communionem sub utraque specie, et contra Missas privatas repetit.

10. Septima.-In uno loco tacere quod in alio dicitur, non est contradictio.- Septimo, a pagin. 117 usque ad 126, iterum in Bellarminum et Sanderum, ac denique in Thomam Morum et Roffensem invehitur, et, licet omnia quæ attingit, ad punctum causæ non pertineant, tamen quia fidei doctrinam aliqua ex parte attingunt, de singulis aliquid breviter dicendum putavi. Primo enim reprehendit non Bellarminum, sed Ecclesiam, quæ in verbis consecrationis Corporis non addit verba illa, quod pro vobis datur, contra Lucam, inquit, et Paulum. Additque habere se adversarium et hostem Bellarminum, confitentem illa nou posse conciliari. At quis unquam dixit esse oppositionem inter aliquos de eadem re loquentes, quorum alter rem integre narrat, alter partem refert sine dissetio vel oppositio

[ocr errors]

est, infinitæ sunt oppositiones inter Evangelistas, quæ inter se conciliari non poterunt. Imo in hoc eodem puncto Matthæus et Marcus opponentur Lucæ et Paulo, quia tacuerunt particulam quod pro vobis, quam Lucas et Paulus posuerunt. Quin etiam erunt Lucas et Paulus quodammodo inter se oppositi, quia non eodem verbo usi sunt, sed alter dixit, quod pro vobis datur; alter, quod pro vobis tradetur. Quod adnotare libuit, ut qui hæc legerit, advertat quibus prætextibus Protestantes Catho licam Ecclesiam relinquant, ejusque Apostolicos ritus reprehendere audeant. Constat enim evidenter ibi nullam esse oppositionem, quia neque tacere est contradicere, neque Paulus aut Lucas dixerunt, omnia illa verba esse necessaria ad Eucharistiam conficiendam, neque verisimile est Matthæum et Marcum aliquid substantiale huic sacramento prætermisisse; blasphemum autem et hæreticum est cogitare, Petrum mutilatam et insufficientem formam Eucharistiæ Ecclesiæ Romanæ ac Catholicae tradidisse, de qua re alibi a nobis ex professo disputatum est.

11. Illustre Thomæ Mori et Roffensis martyrium a calumnia vindicatur. - De persona

« PredošláPokračovať »