Obrázky na stránke
PDF
ePub

Sanderi dicit rex, esse male meritum de patria sua, quod probat ex ejus sententiis, seu assertionibus, octoque recenset, quas hic transcribere non est necesse: nam in libris ejus videri facile possunt. Ex illis autem aperte colligitur, non alia ratione dici Sanderum male meritum de patria sua, nisi quia veritatem Catholicam docuit, vel quia regibus schismaticis non adhæsit, neque adulatus est, vel denique quia propter fidei constantiam exul a patria mortuus est. De Thoma Moro et Roffensi, insignibus viris et illustrissimis Martyribus, licet negare non potuerit interfectos fuisse, quia decreto de primatu regis Angliæ in spiritualibus assentire noluerunt, addit, non ob hanc solam causam, sed etiam fuisse occisos, quia secundas nuptias regis approbare recusarunt. Quod specialiter dicit de Moro, idem tamen de Roffense intelligit, nam de utroque ita historia referunt. Subjungit autem rex, quæ meo judicio valde carnalis causa martyrii fuit. Ego vero judico, hoc regis judicium satis ostendere quam sit potens error semel imbibitus ad pervertendum prudens judicium, etiam in rebus quæ luce meridiana clariora sunt. Quid enim detestabilius esse potest, quam dicere malum bonum, aut quid gravius quam approbare falsa pro veris, in rebus præcipue morum, et quæ salutem æternam concernunt? Cum ergo secundæ nuptiæ regis Henrici adeo essent detestabiles, ut contra omne jus divinum et humanum fuerint sine valore et effectu contractæ, etiam si nulla alia causa moriendi intercessisset præter recusationem approbationis illarum, illa sine dubio esset ad martyrium sufficiens. Nam, licet adulterium et polygamia, vivente prima et vera conjuge, carnalia sint, illa tamen damnare opus virtutis et valde spirituale est, et propter constantiam in tali opere mortem constanter ferre, egregia est causa martyrii. Sic enim mors Joannis Baptistæ, ut sentit Ecclesia, illustre fuit martyrium, quamvis Joannes ex odio concubinæ potius quam uxoris, quia regi prædicabat: Non licet tibi habere eam, interfectus sit, quia illa causa, licet ex parte regis et Herodiadis satis carnalis fuerit, nihilominus ex parte Joannis fuit spiritualis, utique testimonium veritatis, propter quod occisus est. Ita ergo contigit Moro et Roffensi, ideoque ex hoc capite non obscuratur, sed illustrius fit martyrium. Reliqua vero, quæ de his sanctis viris rex detrahit, ad ca

1 Lib. 2 de Visibil. monar., c. 4; et in Clave David., lib. 5, c. 2 et 4, et lib. 6, c. 1.

lumnias hæreticorum pertinent, quibus ipse fidem adhibet, et ideo etiam scriptores et conventicula hæreticorum Angliæ Roffensi opponit contra totius orbis auctoritatem et consensum, quod frivolum est, ut egregie Bellarminus prosequitur.

12. Octava. Octavo, in § Denique illud1, etc., regiam dignitatem, et potestatem ex Scriptura veteris et novi Testamenti persuadere aggreditur, sed frustra laborat, quia dignitatem et potestatem legitimam regis temporalis nemo negat, spiritualem autem potestatem regis, aut exemptionem ejus ab obedientia Prælatorum Ecclesiæ, illa testimonia non probant, et aliis certissimis improbantur, ut in lib. 3 ostensum est, ubi de testimoniis quæ hic rex congerit, copiose diximus. Et inde satis perspicuum est quam sint frivolæ oppositiones, quas rex fingit inter modos loquendi Scripturæ et Bellarmini de regum temporalium dignitate et potentia, quibus ipse Bellarminus satis respondet. Sicut etiam refellit quæ rex postea subjungit adversus titulos, Pontifex maximus, vel caput fidei, quibus solet Papa decorari, de quibus et de pluribus aliis nos etiam in lib. 3 diximus. Ideoque (ut dixi) in tota hac parte Apologiæ nihil amplius immorandum censui.

OPERIS CONCLUSIO, ET AD REGEM ANGLIÆ PER

ORATIO.

13. Qua verborum gravitate et moderatione in controversiis fidei loquendum vel disputandum sit, Gregorius ille, qui per antonomasiam Theologi nomen consecutus est, tum exemplo, tum luculenta et gravissima sententia nos docuit, dicens 2: Non imperite docemus, nec adversarios contumeliis et conviciis incessimus, quemadmodum plerique faciunt non cum sermone, sed cum loquente confligentes, ac rationum et argumentorum infirmitatem maledictis interdum obtegentes, non aliter ac sepias atramentum ante se vomere aiunt, ut piscatores effugiant, aut conspectum sui eis eripiant. Verum nos pro Christo bellum gerere hoc argumento planum facimus, quod secundum Christum, qui mitis ac pacatus est, atque infirmitates nostras portavit, dimicamus. Nam nec in veræ doctrinæ detrimentum paci studemus, nonnihil de animorum contentione remittentes, ut facilitatis et mansuetudinis famam colliga

1 Pag. 126, in fin.

2 Gregorius Nazianzenus, orat. 32.

mus (non enim quod bonum est male aucupamur); et rursum pacem colimus, legitime pugnantes, atque intra limites nostros spiritusque regulam nosmet continentes. Ac de his quidem ita sentio, cunctisque animarum dispensatoribus, rectaque doctrinæ arbitris legem statuo, ut nec per duritiam hominum animos exasperent, nec per summissionem elatos et insolentes efficiant, sed prudenter et consulte in fidei causa se gerant, nec in alterutro horum mediocritatem excedant.

14. Ad hanc scribendi regulam totam hanc disputationem ita conformare optavi, ut si fieri posset, ne minimum quidem ab illa discreparem. Hoc enim et regiæ majestati debitum, et officii mei esse, et ad finem, propter quem hunc qualemcumque laborem suscepi, obtinendum, pernecessarium esse persuasum semper habui. Non enim propter victoriæ laudem, aut ingenii vel doctrinæ ostentationem vincere optavi, sed ut veritas ipsa vincat, et errorum tenebræ depellantur, et ut Christus in omnibus regnet, hoc maxime in votis habui. Quamobrem, Rex serenissime, si quid in responsione et disputatione mea acrius quam soleam, aut liberius quam par sit, dictum esse apparuerit, non in personam quam sustines, sed in doctrinam, tum novam, tum etiam contra Christi Vicarium ignominiosam, dictum esse intelligas, tranquilloque animo consideres difficillimum esse, pravam et perniciosam doctrinam, quam vir Catholicus abhorret, doctor aversatur, religiosus indigne fert, acriter, ut par est, reprehendere, quin aliquid in talis doctrinæ sectatores redundare videatur. Sunt enim hæc adeo conjuncta, ut vix possint disputatione vel admonitione separari. Quod in Paulo quondam notavit Chrysostomus, dicens: Volebat, gravitate et reverentia servata, loqui, et auditorem interdum mordens percellere; at hæc ambo non dabantur, sed alterum alteri impedimento erat. Nam si quid reverenter dicas, haud quaquam possis auditorem perstringere; quod si rursus vehementer perstringere volueris, necesse tibi est aperte ac nuda oratione rem designare. At prudentia (inquit) Pauli utrumque exacte præstitit, ipso naturæ nomine et increpationem augens, et hoc tanquam peripetasmate ad enarrationis verecundiam usus 1. Hanc certe Pauli prudentiam præ oculis habui, et qua potui diligentia imitari studui, semper de re ipsa, non de persona, quoad

[blocks in formation]

fieri posset, tractando, vel ubi necessitas cogeret, non ad regem, sed ad Protestantes illius deceptores, sermonem dirigendo.

15. Superest ergo, Rex serenissime, ut, qua polles animi benignitate, et ingenii magnitudine, de qua semper multum confisus sum, nostrum hoc opus benevole accipere, et puro veritatis amore interdum evolvere non dedigueris, simulque consideres, ingenui animi maximique judicii esse, falsam opinionem, mendacio detecto, deponere, veritatemque intellectam animo amplecti et verbo profiteri, ac æternitatis impendentia pericula præcavere. Nullum enim in pertinacia decus, summa autem in ingenii docilitate prudentia, aique in pia ad Deum conversione providentia, qua non tibi tantum soli, sed patriæ olim florentissimæ, nunc vero in summo discrimine constitutæ, prout ex officii tui magnitudine debitor es, consules. Quod si vocem Domini te vocantis audieris, eique obedire decreveris, quod ipse vocando inceperit, adjuvando perficiet, nihilque erit quod, divino præsidio fultus, vincere ac superare non valeas. Unde non est cur hostium veritatis, quorum sermo ut cancer serpit, contradictionem timeas, proteget enim te Deus a contradictione linguarum: Contradicunt linguæ multæ, ait Augustinus, diverse hæreses, diversa schismata personant, linguæ multæ contradicunt veraci doctrina, tu curre ad tabernaculum Dei, Ecclesiam catholicam tene, a regula veritatis noli discedere, et protegeris in tabernaculo a contradictione linguarum'. Henricus ille, qui primus fidei defensor nominatus est, contra linguas contradicentes egregie prius scripserat ; postea desipiens, et sibi et patriæ male consulens, deplorandum tam Angliæ quam orbi universo exemplum reliquit. Cur non et Jacobus, licet prius, a seductoribus deceptus, contra Dei tabernaculum, Ecclesiam nimirum catholicam, scripserit, intellecta postea veritate, ejusdem Ecclesiæ acerrimus propugnator, et Anglicani decoris instaurator existat? Ita enim fiet ut illustrem fidei catholicæ defensoris titulum, quem non sine causa magnifacere ostendis, non verbis tantum, sed opere et veritate, immortali cum laude merearis.

16. Quod si fortasse, Rex serenissime, nostris disputationibus, desiderio, et excelso animo, acrique ingenio vestro nondum satisfecimus, et aliquarum rerum, vel plenior responsio, vel major probatio desideratur, aut vobis,

1 Psalm, 30.

vel ministris vestris novæ contra catholicam doctrinam objectiones occurrunt, quibus satisfacere necessarium sit, proponantur velim omni sinceritate, et solius veritatis intelligendæ gratia, et quantum in me fuerit, paratum semper invenietis, ad eam, quæ in nobis est, fidei, sive scripto, sive etiam verbo, si occasio tulerit, rationem reddendam; et ad omnia, quæ proposita fuerint, non de me, sed de divino auxilio, et veritate confidens, pro virili respondendum. Hoc solum Majestatem vestram omni animi submissione enixe pos

tulo, ut si adversus ea, quæ in his disputationibus pertractavi, aliquid rescribere visum fuerit, ab omni vana verborum contentione abstineatur, et digressiones variæ de rebus quæ interdum vel casu excidunt, vel obiter attinguntur, et ad causam fidei nihil referunt, evitentur, et solo amore veritatis res ipsa tractetur, et fidei veritas inquiratur. Si enim hoc a vobis obtinuero, spe alicujus publicæ utilitatis erectus, nulli labori parcam, sed libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris.

FINIS LIBRI SEXTI.

INDEX

QUORUMDAM E PRÆCIPUIS SACRE SCRIPTURÆ LOCIS

QUÆ IN HOC OPERE EXPONUNTUR.

EX VETERI TESTAMENTO.

EXODUS.

CAP. XXII. Applicabitur ad Deos, hoc est, ad judices, 1. 3, c. 24.

JOSUE.

CAP. I. Quemadmodum Moysi obedivimus; ita tibi obediemus, utique civili obedientia, 1. 3, c. 24. CAP. X. Obediente Deo voci hominis. Exaggeratur efficacitas piæ precationis, 1. 2, c. 7.

LIBER PRIMUS REGUM.

CAP. X. Ecce unxit te Dominus super hæreditatem suam in principem. Ostenditur ea Samuelis unctione promissum, non datum fuisse regnum, 1. 3,

C. 3.

LIBER SECUNDUS REGUM.

CAP. V. Tu pasces populum meum Israel. Gubernabis civiliter, 1. 3, c. 5.

CAP. VII. Ego ero illi in patrem, et ille erit mihi in filium, 1. 3, c. 24.

LIBER QUARTUS REGUM.

CAP. XVIII. Confregit serpentem æneum. De veneratione quam Judæi habebant hujus serpentis, 1. 2,

C. 12.

PSALMI.

Ps. L. Amplius lava me ab iniquitate mea. Remisso peccato, cujus egregie Davidem pœnituerat, temporales peccati pœnas adhuc luendas insuper sibi remitti postulat, 1. 2, c. 15.

Ps. LXXXI. Ego dixi: Dii estis, 1. 2, c. 24. Ps. LXXXVI. Fundamenta ejus in montibus sanctis. Apostolos et Prophetas D. Augustinus allegorice interpretatur, quia Prophetarum prædictionibus, per Sanctos Apostolos divulgatis, in christiana fide sustinemur, l. 1, c. 17.

Ps. LCVIII. Adorate scabellum pedum ejus. Arcam Testamenti, 1. 2, c. 11 et 12.

ECCLESIASTES.

CAP. LXIV. Enoch translatus est in paradisum. Ter

[blocks in formation]

gatorio, donec etiam minima peccata persolvas, 1. 2, c. 15. CAP. X. Angeli eorum semper vident faciem Patris, etc. Hinc apparet beatitudinem Angelorum non interpellari custodia salutis mortalium, 1 2, c. 7. CAP. XI. Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Unius Christi est, peccatorum pondera auferre et animadversionem remittere; qui Judaicæ legis onera allevavit, novamque legem tulit plenam omnibus gratiis, 1. 2, c. 9. CAP. XVI, n. 17. Beatus es Simon Bar-Jona, etc. Locus hic fuse explicatur pro vera fide Ecclesiæ Catholicæ seu Romanæ, l. 1, c. 3.

Et pro principatu ecclesiastico D. Petri et successorum in pontificatu Romano, l. 3, c. 10.

- n. 18. Inferi. Tyranni, peccata, et hæreticorum doctrinæ, l. 1, c. 3.

CAP. XVII, n. 12. Elias jam venit. Non improbatur vulgaris opinio de redituro proprio Elia, 1. 5, C. 14.

- n. 26. Ergo liberi sunt filii. Qui sint isti filii dicitur, 1. 4,

C. 5.

CAP. XVIII. Quæcumque alligaveritis et solveritis, etc. Significantur actus jurisdictionis externæ, 1. 3, C. 6.

CAP. XXIV, n. 14. Prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, et tunc veniet consummatio. Hinc intelligitur propagationem Ecclesiæ in omnibus terris, indicium fore divini judicii universalis, 1. 1, c. 16.

- n. 22. Propter electos breviabuntur dies illi. Occiso Antichristo, 1. 5, c. 10.

Ne electi concidant, non dicam a fidei, quam semper Ecclesia conservabit, sed neque a charitatis constantia, c. 10.

- n. 36. De die illa et hora nemolscit. Non negatur probabilis conjectura, 1. 5, c. 8.

CAP. XXV. Ecce sponsus venit, etc. Hæc parabola late exponitur de judicio extremo, tam universali quam peculiari, 1. 5, c. 8.

MARCUS.

CAP. ult. Prædicate Evangelium omni creaturæ. In orbe omnium terrarum, l. 1, c. 16.

LUCAS.

CAP. XVII, n. 20, 21. Quando veniet regnum Dei. Quando veniet rex Messias. Respondit eis: Non venit regnum Dei cum observatione, nec dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est, id est, jam Messias hic vobiscum commoratur; quo adveniente, non is futurus erat hominum motus et concursus, qui fieri solet in regnum adventibus, l. 1, c. 8.

CAP. XXII, n. 32. Ut non deficiat fides tua. Tua, id est, ipsius Petri, itemque eorum qui in tua sede legitime confidebunt, l. 1, c. 5.

JOANNES.

CAP. II. Vinum non habent. Vox fuit non imperantis, sed maternæ fiduciæ, 1. 2, c. 7. CAP. VI. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, etc., Particula et, copulative quidem, sed divisim, non vero conjunctim est accipienda, de more loquendi Sacræ Scripturæ, 1. 2, c. 5. CAP. XIV, n. 2. In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Varia et inæqualia Beatorum præmia, 1. 2, c. 15.

XXIV.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »