Obrázky na stránke
PDF
ePub

num ergo congregatio, quæ non uni Episcopo, sed uni regi temporali adhæret, neque veros Episcopos habet, nec veros sacerdotes, nullam Catholicæ Ecclesiæ speciem, nedum veritatem, præ se fert.

10. Non ecclesiasticam, sed politicam hierarchiam Anglia retinet. Neque Jacobo regi quidquam confert, quod sæpe in sua Præfatione repetit, se hierarchiam ecclesiasticam ubique in suo regno restituisse, et contra Puritanos defendisse; non enim veram ecclesiasticam hierarchiam, quam Christus instituit, sed humanam, et politicam, quam ipse, apparenti quadam conjectura ductus, imitari voluit, retinuit, ac defendit. Hoc enim est, quod ingenue ipse fatetur pag. 54, dicens: Et quo studio in Episcoporum et ecclesiastice hierarchia (politici duntaxat ordinis causa) defensionem semper incubui, eodem in confusam illam anarchiam, et parilitatem Puritanorum invectus sum Et iterum pag. 56 repetit, se aliquod discrimen inter Episcopos et Patriarcharum institutionem admittere; addit tamen, ordinis et discriminis causa; et paulo post, pag. 55, tertio idem inculcat, addendo: Sic enim intelligi volo. Longe ergo diversa est illa hierarchiæ umbra a veritate a Christo instituta, et a Patribus tradita.

11. Christus enim non posuit in Ecclesia Episcopos solum propter politicum ordinem, sed ut regerent Ecclesiam suam, quam acquisivit sanguine suo, Actor. 20, et ut curam illius gererent, non tantum externam et politicam, sed maxime spiritualem, et salutem animarum procurantem, juxta illud Hebr. 13: Obedite præpositis vestris, et subjacete illis, ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Propter quod Cyprianus, epist. 55, potestatem Episcoporum ad Ecclesiam gubernandam, sublimem et divinam vocat. Et merito quidem, quia et a Christo Deo et homine data est, et cum admirabili potestate remittendi et retinendi peccata, et solvendi ac ligandi in terra quæ in cœlis rata habeantur. Non est enim Ecclesia Christi corpus mere politicum, sed mysticum, et quodammodo divinum, et ideo non solum propter politicum ordinem, sed propter spiritualem finem hierarchiam requirit, ad consummationem Sanctorum, in opus ministerii in ædificationem corporis Christi, ut Paulus dixit. Et ideo diversitas horum membrorum et graduum non in externis dotibus, aut temporalibus bonis consistit, sed in diversis donationibus, secundum gratias, quæ datæ sunt nobis diffe

rentes, ut prosequitur Paulus, ad Rom. 2, et 1 ad Cor. 12. Quibus donis et gratiis abundavit semper Ecclesia Catholica, et usque ad hodiernum diem eamdem excellentiam, et donorum in Ecclesia Romana varietatem conspicamur. Quam vero ab hac perfectione et splendore gratiæ absint Protestantium conventicula, deplorandum potius est quam describendum, et toti terrarum orbi notius, quam ut nostra probatione indigeat, præsertim quia ex ipsamet regis confessione sufficiens hujus rei probatio sumitur. Nam ex his, quæ in Præfatione ejus notavimus, duo colliguntur. Unum est, in iis quæ ad fidem spectant, solum privatum spiritum esse regulam. Unde fit consequens, cum interior conscientia ex fide pendeat, nullam aliam regulam, tam pro doctrina quam pro conscientia, esse in Ecclesia necessariam præter uniuscujusque privatum spiritum. Aliud est, ministrorum differentiam, si qua est in ecclesia quam ipse molitur, solum ad externam politiam et ordinem constitutam esse; ad quem finem prudentiam quamdam humanam sufficere nemo est qui ambigat; ergo omnis ratio diversorum donorum et gratiarum divini spiritus ibi cessat. Neque id mirum, cum fides etiam, quæ est omnium gratiarum fundamentum, ibi deficiat, quod necesse est evenire iis, qui Dei traditione contempta, alienas doctrinas appetunt, et magisteria humanæ institutionis inducunt, ut alias testatum reliquit Cyprianus. (Lib. de Unitat. Eccl.)

CAPUT XV.

CATHOLICAM DICI ECCLESIAM QUIA PER TOTUM ORBEM DIFFUSA EST OSTENDITUR, ET HÆRETICIS OCCURRITUR.

1. Præcipua magisque recepta vocis catholica etymologia est, quæ ab universitate locorum sumitur, qua frequenter Patres contra hæreticos utuntur, præsertim Augustinus, multis in locis contra Donatistas disputans, et ex professo toto lib. de Unit. Ecclesiæ. Ubi per totam fere Scripturam discurrit, veram Christi Ecclesiam esse illam, quæ est per totum mundum diffusa, evincens; indeque dictam esse catholicam supponens; et lib. 2 contra Epistol. Gaudentii, cap. 2, quoniam ille ausus fuerat affirmare, et testimonio Cypriani confirmare', partem Donati esse Ecclesiam

[blocks in formation]
[ocr errors]

Catholicam, contra illum inquit Attende, epist. 1, in principio, Ecclesiam quatuor quam Ecclesiam dixerit ille catholicam. Eccle- mundi constructam esse lateribus adstruxit. sia, inquit, Domini luce perfusa per totum or- 3. Atque hoc modo loquuntur reliqui anbem radios suos porrigit, ramos suos in uni- tiqui Patres de Ecclesiæ Catholicæ amplituversam terram copia ubertatis extendit. Unum dine, quamvis vocem catholicæ non semper tamen caput est, et origo una, et una mater, explicent, ut Hieron., Isai. 54, circa illud: fœcunditatis successibus copiosa. Quid igitur, Semen tuum gentes hæreditabunt, ait illud et vos ipsos fallitis, et alios fallere mendaciis esse semen, quod Christus exit seminare, impudentibus vultis? si hujus martyris testi- Matth. 3: Quod semen etiam civitates desertas monio vestra est ecclesia catholica, ostendite, faciet inhabitare, ut Ecclesiæ gentium in toto illam per orbem totum radios suos porrigere, orbe consurgant. Et infra: Hoc de Ecclesiaostendite, illam per universam terram ramos rum magnitudine, quæ pro uno Judææ loco, et suos copia ubertatis extendere: hinc enim, et ipso angustissimo, in toto orbe terrarum suos græco vocabulo catholicum nominatur. Idem terminos dilatabunt. Idem, c. 60: Miratur late prosequitur ep. 48 et 170, et lib 2 contra (inquit) Ecclesia de circumcisionis primum Litteras Petiliani. populo congregata volare ad se gentium turbam toto orbe terrarum. Et Psalm. 66, in principio, dicit columbam (de qua Canticor. 6) esse Ecclesiam in toto mundo diffusam. Idem Matth. 26, circa illa verba: Prædicabitur Evangelium hoc in toto mundo. Similiter Ambros., Psal. 39, tractans verba illa: Annuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna : Quid est (inquit) quod addidit, magna, nisi quia fuit ante non magna? Quæ est magna nisi de totius terrarum orbis partibus congregata, quando ab Oriente, Occidente, Septentrione et Meridie populi gentium sunt vocati. Et ibidem de eadem Ecclesia intelligit illud Psalm. 34: Confitebor tibi in Ecclesia magna, in populo gravi laudabo te; et adjungit: Ibi ergo Ecclesia magna ubi populus gravis, hoc est, non inquietus et mobilis, qui sedit manducare et bibere, et surrexit ludere. Gravis populus est, qui fidem Deo suo servat, et qui non aliqua levitate mutetur, neque nutet et fluctuet; ibique fuse alias Ecclesiæ proprietates prosequitur. Eodem modo exponit eamdem Ecclesiam magnam Chrysost., dicto Psal. 39: Beatus (inquit) David pollicetur se magnæ Ecclesiæ universo orbe terrarum a divina gratia collectæ Dei justiliam prædicaturum, et prophetiæ veritatem, et maxime expetendam salutem, et immensam misericordiam. Atque in Psalm. 106, per illa verba: Dicant qui redempti sunt a Domino, dicit gentilium vocationem declarari, qui ex omni terrarum plaga per Salvatorem colliguntur, et e diaboli faucibus ad sanctam ipsius Ecclesiam rapiuntur. Et ita etiam exponit illud, quod in eodem Psalmo sequitur: Et de regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari, et ait: Hoc in Judæis quidem ad hunc modum factum non accepimus (etenim toto orbe fusi versantur), at vero ipse gentilem ecclesiam in omnibus

2. Eamdem etymologiam tradit Optatus Milevitanus, lib. 1 contra Parmen., ubi in fine refert, duos esse Episcopos ad Africam missos, ut apud Carthaginem pronuntiarent, ubi esset Catholica: Et novissima (inquit) sententia eorum Episcoporum Eunomii et Olympii talis legitur, ut dicerent illam esse Catholicam, quæ esset in toto orbe terrarum diffusa,et sententiam decem et novem Episcoporum jam dudum datam, dissolvi non posse; et lib. 2, in princip., contra Donatistas arguens, ait: Ubi ergo erit proprietas catholici nominis, quod sit rationabilis, et ubique diffusa? De hac etiam veritate est integrum caput tertium apud Vicentium Lyrinensem: In ipsa Catholica Ecclesia magnopere curandum est, ut ita teneamus, quod ab omnibus creditum est, hoc est enim vere proprieque catholicum (quod ipsa vis nominis ratioque declarat, quæ omnia vere universaliter comprehendit), sed hoc ita demum fit, si sequamur universitatem, antiquitatem, consensionem. Ex quibus, antiquitas pertinet ad temporis perpetuitatem, de qua in capite sequenti dicturi sumus; consensio vero pertinere potest ad alias rationes et etymologias ex Augustino et Cyrillo depromptas, quanquam hæc duo, prout a Lyrinensi declarantur, ad antiquitatem et consensionem traditionum ab ipso referri videantur. Universi tas ergo est, quæ ad præsens spectat, quam ipse sic exponit: Sequemur autem universitatem hoc modo, si hanc unam fidem veram esse fateamur, quam tota per orbem terrarum confitetur Ecclesia. Denique Cyrillus Hierosolymit., eamdem enucleans vocem, dicta catechesi 18, ita concludit: Regum quidem potestas certis locis et gentibus terminos habet, Ecclesia autem Catholicæ per universum orbem indefinita est potentia. Et eleganter Felix Papa I,

tum conclusæ sunt) non egreditur, et Ecclesiam Romanam, a qua se ipsam segregavit, damnat, ut ex facto in superioribus narrato omnibus notum est; ergo nec potest esse Ecclesia Catholica, nec fidem catholicam retinere. Quo argumento Patres semper hæreticos impugnarunt, et Africani Episcopi, præcipue Augustinus, Donatistas exagitarunt et superarunt; non est autem minus efficax contra omnes Protestantes, cum causa sit simillima, et supra ostensum sit Ecclesiam Romanam et Catholicam eamdem nunc esse, quæ prædictorum Patrum tempore floruerit.

orbis partibus, tam orientalibus quam occiduis, tam australibus quam septentrionalibus vocavit, et congregavit. Atque hujusmodi concilia in omnibus terræ, et maris partibus cernere licet. 4. Denique Tertullianus, lib. contra Judæos, cap. 7, adducens prophetias et promissiones de regno Christi, et specialiter illam Isaia 36 Hæc dicit Dominus Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, addit: Quod ipsum adimpletum videmus. Cui enim dexteram tenet Pater Deus, nisi Christo Filio suo, quem exaudierunt omnes gentes, id est, cui crediderunt omnes gentes? cujus et Prædicatores Apostoli in Psalmis David ostenduntur: In universam (inquit) terram exiit sonus eorum, et usque ad terminos terræ verba eorum; in quem enim alium universæ gentes crediderunt, nisi in Christum, qui jam venit? Cui enim et aliæ gentes crediderunt, Parthi, Medi, etc.; et prosequitur numerando innumeras Ecclesiæ provincias, in quibus Christus regnat, demumque subnectit : Quis enim omnibus reguare potuisset, nisi Christus Dei Filius, qui omnibus in æternum gentibus regnaturus nuntiabatur? Et postea recensens quamplurima mundi regna, quorum singula in aliqua orbis parte intra certos fines semper fuere contenta, denique concludit: Christi autem regnum et nomen ubique porrigitur, ubique creditur, ab omnibus gentibus super enumeratis colitur, etc. Ubi, licet Tertullianus sub nomine Ecclesiæ Catholicæ non loquatur, non tamen ignorabat illam esse regnum Christi; quod ergo de regno Christi dicit, de Ecclesia Catholica intelligit. Et ita interpretantur Patres, præsertim Augustinus, omnes similes prophetias de Christi regno, vel hæreditate, ut est illa Psalm. 2 Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam, terminos terræ, et similes.

5. Anglicanam sectam veram non habere filem concluditur. - Constat igitur ex Scripturis sanctis, ita ab antiquis Patribus intellectis, proprietatem Ecclesiæ Christi esse, ut per universum orbem sit diffusa, et ex eorumdem Patrum confessione patet, hanc ejus proprietatem nomine catholicæ significatam esse. Ex quo principio recte concluditur, sectam illam, quæ non solum intra terminos unius regni continetur, et per totum orbem non diffunditur, verum etiam Ecclesiam per totum orbem diffusam damnat, et ab ea separatur, catholicam esse non posse. At secta Anglicana terminos Britanniarum (quæ, ut dixit Tertullianus supra, intra Oceani ambi

6. Evasio. Refellitur. Amplitudo loci per se non constituit Ecclesiam Catholicam.· Huic autem rationi videtur tacite voluisse occurrere Jacobus rex, cum in fine suæ Præfationis, pag. 156, dixit: Nos Dei beneficio, nec numero, nec dignitate ita sumus contemnendi, quin bono vicinis nostris exemplo præire possimus; quandoquidem christiani orbis, omniumque in eo ordinum inde a regibus, liberisque principibus usque ad infimæ conditionis homines pars prope media in nostram religionem jum consensit. Verumtamen quanquam hoc, prout a rege asseritur, verum esset, non satis esset ut talis secta in tota illa multitudine hominum existens, catholica dici posset, cum tota illa multitudo a vera et catholica Ecclesia defecisset, ut paulo post adhibitis exemplis explicabo. Ratio autem est, quia licet amplitudo et multitudo populorum sit quædam ex Ecclesiæ Catholicæ proprietatibus, non tamen sufficit ad catholicam constituendam; nullus enim ex Patribus hoc dixit, et quidam ex illis aperte senserunt, catholicam non ex sola universitate locorum constitui, sed ex aliis etiam proprietatibus, quas cum illa conjungunt. Nam Vincentius Lirinensis catholicum esse dixit, si sequatur universitatem, antiquitatem, consensionem. Optatus pronunciavit, proprietatem nominis catholici esse, quod sit rationabilis et ubique diffusa. Cyprianus, cui consensit Augustinus, præter multitudinem requirit, unum caput, et unam originem, et unam matrem divino lumine perfusam, cujus luminis radii per totum orbem extendantur; Cyrillus item multa alia sub nomine catholico comprehendit, ut vidimus. Addo Bedam, in cap. 6 Cantic., dicentem, Catholicam vocari Ecclesiam, quia per omnes mundi partes, in una pace, in uno Domini timore ædificatur.

7. Responsio regis alio modo rejicitur.Nunc vero aliud responsum regi damus, quo.

niam aliud est convenire in religione, aliud convenire in communi ratione schismatis, et discessionis ab Ecclesia Catholica, ut per se notum est; nam ab una via plures deflectunt, qui secundum quamdam rationem, mente potius conceptam, quam in re subsistentem, in deflexu, seu in aberrando a via conveniunt, non tamen in una via, neque in uno termino, ad quem tendant, consentiunt. Ita ergo oportet in præsenti distinguere. Et fortasse verum est (quod non affirmo), consideratis sectis omnibus schismaticorum et hæreticorum, qui ab Ecclesia Romana defecerunt, et nunc sunt per totum orbem, tam ad Orientem quam ad Occidentem dispersæ, ex illis omnibus confici multitudinem, quæ sit pars prope media totius christiani orbis. Illa vero multitudo nec unum corpus politicum est, ut per se constat, nec mysticum aut ecclesiasticum, quia neque in eadem fide, neque in uno ecclesiastico regimine, neque in eadem regula credendi conveniunt; ergo nec tota illa multitudo populorum aut sectarum potest dici Ecclesia Catholica, cum una Ecclesia non sit, neque aliqua secta particularis illarum dici potest catholica, cum nec pars sit alicujus Ecclesiæ Catholicæ, neque per se sola ad constituendam Ecclesiam Catholicam sufficiat, ut principalis ratio facta probat.

8. Oportet ergo ut rex loquatur de consensione in unam religionem, id est, in unam viam salutis, et in unam fidem; in hoc autem sensu, non solum non credimus sectam Anglicanam occupasse dimidiam partem orbis christiani, verum etiam nec fortasse tertiam partem regni Britannici. Priorem partem ex ejusdem regis verbis probabimus. Loquens enim ad principes et populos schismaticos, hæc interserit verba: Quanquam inter vos nec dum bene de apicibus nescio quibus convenerit. Sentit ergo nondum illos in doctrina convenisse, et ideo paulo post eos ad unitatem et concordiam exhortatur. Et quamvis illam obvelans discordiam, in quibusdam apicibus esse dicat, vel in rebus adiaphoris, ut paulo post, et sæpe alias loquitur, re tamen vera dissensio est in rebus gravissimis, et ad substantiam fidei, salutemque fidelium maxime spectantibus, ut in sacramentorum doctrina, et præsertim veritate et reali præsentia Christi Domini in sacrosancta Eucharistia, et in modo justificationis hominis per fidem, in necessitate operum, et obedientia mandatorum, et aliis multis, quæ postea sua unaquæque trutina sunt libranda; in quibus

nec Calvinistæ cum Lutheranis, nec cum istis Zvingliani, et alii similes conveniunt.

9. Accedit, obedientiam Ecclesiæ præstandam adeo esse ad salutem necessariam, ut Christus dixerit: Qui Ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus; et nihilominus isti sectarii, in explicando Ecclesiæ regimine, a quo hæc obedientia pendet, non minus inter se quam a nobis dissident; non est ergo dissensio in rebus adiaphoris, sed in maxime necessariis; neque in apicibus tantum, qui in subtilibus punctis, speculationi præcipue deservientibus, a jure consultis constitui solent, sed in rebus quæ præ manibus habentur, et ad recte vivendum necessariæ sunt, versatur. Et quod ad præsentem causam maxime attinet, etiam in articulo de regio primatu tanta est dissensio, ut sola Anglicana secta illum approbare et tueri videatur. Ex quo capite solo et per se spectato, sufficiens ratio sumitur, ut Anglicana congregatio non possit Catholica Ecclesia existimari. Quia opinio illa de primatu limitat et coarctat sectam illam ad terminos illius regni temporalis, et quantum inde est, in tot partes Ecclesiam Christi dividit, quot sunt in mundo temporalia regna; nec veram unitatem unius ovilis, quam Christus in Ecclesia sua esse voluit, illi relinquit, sed ad summum quamdam concordiam vel similitudinem, ut sic dicam, quam rex Jacobus exoptat. Verum neque illam (ut supra dixi) unquam obtinere poterit, quia cum omnes in proprio judicio sequendo conveniant, necesse est ut in opinandi et gubernandi ratione dissideant.

40. Atque hinc facile rationem alterius partis reddimus, in qua conjectamus, Anglicanam sectam, neque tertiam partem Britanniæ insulæ occupasse. Nam ut omittam in omnibus partibus illius insulæ plurimos esse fideles, qui fidem suo judicio non subjiciunt, sed intellectum suum captivant in obsequium Christi, et ab Ecclesia Romana animo saltem et mente separati non sunt; etiam inter eos, qui ab illa defecerunt, in religione et fide non est consensio. Nam, ut ipsemet rex in Præfatione supponit, multi sunt in sua ditione Puritani, quos ipse persequitur, et ita ad minimum totum regnum in tres partes divisum est, nimirum, in Catholicos, Puritanos, et Calvinistas non puros; et si famæ fides adhibenda est, multi etiam inter ipsos sunt Lutherani, alii Zvingliani, vel aliarum sectarum. Imo etiam inter ipsos Calvinistas mistos non cre

[ocr errors]

ditur esse consensio in fide, quidquid sit de externa specie religionis. Ergo loquendo in sensu, qui ad præsentem causam faciat, nullo modo subsistere potest quod rex ait, fere dimidiam orbis christiani partem in suam consensisse religionem.

11. Quapropter, Lutherus, Calvinus, et alii hæresiarchæ hujus temporis, libere, ne dicam impudenter, respondent, sæpe id, quod bonum est, paucioribus approbari, ideoque non esse notam veræ Ecclesiæ aut fidei, quod sit in multitudine gentium, et consensione populorum approbata; sic enim fertur scripsisse Lutherum', diabolum juxta Dei Ecclesiam sacellum longe majus et amplius condidisse, et Calvinus sic excusabat paucitatem suæ congregationis, quia vix unquam ita bene se habuerunt res humanæ, ut pluribus placerent meliora. Et similia habent Magdeburgenses, centuria 1. Verumtamen (quod in omnibus controversiis hujus temporis maxime considerandum est) isti novi hæretici, in omnibus suis dictis et responsis, antiquos hæreticos imitantur, quod est magnum sui erroris signum, unde non aliter illis obviandum existimo, quam verbis Patrum, qui antiquos hæreticos confutarunt. Augustinus, libro de Unit. Eccles., c. 2, sic habet: Inter nos et hæreticos quæstio est, ubi sit Ecclesia; quid ergo facturi sumus? In verbis nostris eam quæsituri, an in verbis capitis sui Domini nostri Jesu Christi? Puto, quod in illius cerbis eam quærere debemus, qui veritas est, et optime novit corpus suum; et cap. 3: Non audiamus: Hæc dico, hæc dicis: sed audiamus: Hæc dicit Dominus; sunt certe libri dominici, ibi quæramus Ecclesiam, ibi discutiamus caucam nostram. Quasi dicat, in divina Scriptura Christi Ecclesiam per totum orbem diffusam prædicari, et ideo blasphemias hæreticorum contemnendas esse, qui dæmonis Ecclesiam illam audent appellare. Et c. 9, refert Donatistas convictos, dixisse Ecclesiam Christi in principio in toto orbe fuisse, postea vero periisse, propter liberas et pravas hominum voluntates. Quibus Augustinus respondet : Quasi zero nescierit spiritus Dei futuras hominum voluntales, quis hoc insanissimus dizerit? cur ergo non hoc potius prænunciavit futurum, quod de voluntatibus hominum sciebat futurum, etc. Et cap. 13, sic scribit: Inquiunt: Ista credimus, et completa esse confi

'Lib. de Notis Eccles., in Præfatione Institution.

temur; sed postea orbis terrarum apostatavit, et sola remansit Donati communio ( vel, mutato nomine, Anglicana vel Calviniana secta). Hoc nobis legant (ait Augustinus), et nihil resistimus. Si autem non ea de Scripturis sanctis legunt, sed suis contentionibus persuadere conantur, credo illa quæ in Scripturis leguntur; non credo ista quæ ab hæreticis vanis dicuntur. Et c. 15, similibus verbis refellit hæreticorum calliditatem, volentium convertere verba Dei a veritate, in qua ipsa sunt, ad perversitatem, in qua ipsi sunt. Et deinde respondet ad quasdam scripturas, quas hæretici ad sua conventicula accommodabant. Ac tandem, c. 19, concludit: Omissis ergo illis morarum tendiculis, ostendat Ecclesiam, vel in sola Africa, perditis tot gentibus, retinendam, vel ex Africa in omnibus gentibus reparandam, atque adimplendam, et sic ostendat, ut non dicat: Verum est, quia hoc ego dico, vel quia hoc dixit ille collega meus, vel illi, etc.

12. Idem ergo nos Luthero respondemus, cum dicit, in suis sectariis esse Ecclesiam, ut nobis illam ostendat; nam illi non credimus, neque ullo modo credibile est, Deum ædificasse Ecclesiam contra Ecclesiam a se conditam, et cui perpetuam protectionem promisit, præsertim cum nullum indicium divini spiritus, sed humanæ ambitionis, et libertatis in auctore illius synagogæ apparuerit. A Calvino etiam probationem eorum, quæ vane dicit, postulamus, et præterea addimus satis superbiam suam ostendere, cum judicium suum multitudini et auctoritati tot Patrum, antiquitate, sapientia et sanctitate illustrium, temere audet præferre. Unde tandem dicimus, licet comparatione vulgi interdum meliora a paucioribus approbentur, nihilominus ea, quæ a pluribus sapientibus ut meliora probantur, ab omni viro prudente talia esse censenda, et contraria reprobanda. Quod longe certius est, quando talis approbatio non humana tantum, sed divina stabilitur auctoritate. Hoc autem modo approbata est in Scriptura sancta, et a sanctis Patribus Ecclesia Catholica per totum orbem diffusa, a qua longissime distant hæreticorum conventicula, ideoque nec catholica esse nec nominari possunt.

« PredošláPokračovať »