Obrázky na stránke
PDF
ePub

alludere ad verba Christi, Lucæ 12: Nolite timere, pusillus grex, et ex illis verbis colligere, ad veram Ecclesiam parvum gregem

CAPUT XVI.

QUOMODO VERUM SIT ECCLESIAM CATHOLICAM ESSE sufficere, quod hæretici hujus temporis liben

PER TOTUM ORBEM DIFFUSAM.

1. Ratio dubitandi.-Ut vel ipsis etiam Catholicis satisfaciamus, non est omittenda hic alia objectio, quam attigit Augustinus, epist. 48, quia orbis christianus catholicus, seu Romanus, modica pars est totius mundi; quomodo ergo potest hæc Ecclesia ex eo catholica nominari, quod mundum occupet universum? Assumptum facillime demonstrari potest nam paulo superius concedendum duximus, multitudinem schismaticorum et hæreticorum fere dimidiam partem christiani orbis occupare; ultra hos vero sunt in mundo Mahometani, qui soli fortasse tot plagas mundi possident, quot illi qui sub romine Christi fidem profitentur, sive falsam, sive veram. Deinde Gentiles etiam et idololatræ multas et magnas mundi provincias occupant; Judæi etiam per innumeras alias mundi partes vagantur; ergo dubitari non potest, quin respectu totius mundi valde limitata et restricta sit Ecclesiæ Christi amplitudo; ergo non potest titulo universitatis catholica nominari.

2. Confirmatio. -Et augetur difficultas, quia non est contra Ecclesiæ veritatem, ut persecutionibus aut schismatibus ita opprimatur, ut aliquando in minori parte confitentium Christum vera fides perseveret. Accommodatum exemplum est de tempore, in quo per Arianam hæresim ita afflicta fuit, ut vere universum orbem christianum occupaverit Arianismus, fere pro illa tempestate obruto Christianismo, ut constat ex Hilario, libro cont. Auxent., et Hieron., libro contra Luciferian., ubi col. 13: Tunc Usiæ nomen abolitum est, tunc Nicenæ fidei damnatio conclamata est. Ingemuit totus orbis, et Arianum se esse miratus est. Unde Gregorius Nazianz., Orat. 25, ad Arianos, qui de multitudine gloriabantur, sic inquit: Ubi tandem sunt, qui paupertatem nobis exprobrant, opesque suas insolenter jactant, qui Ecclesiam multitudine definiunt, ac parvum gregem aspernantur? In quibus verbis, et concedere videtur, eo tempore fuisse parvum numerum fidelium præ multitudine hæreticorum convenientium etiam in eodem errore, et consequenter videtur negare multitudinem pertinere ad notas Ecclesiæ, ut ibi etiam notat Billi. Imo videtur

ter recipiunt, ut de paucitate glorientur, addentes illud Matth. 7: Intrate per angustam portam; et infra: Quam angusta porta et arcta via est, quæ ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam.

3. Ad rationem dubitandi respondetur.-Ad priorem partem responderi potest primo, nomen catholicæ non esse impositum Ecclesiæ ad distinguendam illam a gentilismo, paganismo, vel judaismo, nam sub nomine Christianorum, seu ecclesiæ christianæ ab his omnibus satis distinguebatur. Sed impositum esse illi hoc nomen, ut ab hæreticorum sectis discerneretur. Nam licet hæretici, quoad veritatem fidei Christiani non sint, tamen quia non omnino Christum negant, sed eum suo modo colunt et confitentur, idcirco peculiarem modum infidelitatis sub nomine christiano habent, et ideo (ut ex Patribus notavimus) additum est fidei vere christianæ cognomen catholicæ, quo a sectis hæreticorum distingueretur. Atque hinc fit, ut ex vi talis nominis et rationis ejus non sit necessarium, ut amplitudo Ecclesiæ omnium infidelium multitudinem superet; sed satis est ut suo modo sit dispersa per universum orbem, et quod in hoc excedat quamcumque hæreticorum sectam.

4. Duobus modis potest Ecclesia esse per totum orbem diffusa. Deinde ad hoc magis explicandum advertimus, duobus modis intelligi posse, Ecclesiam Christi debere esse per totum orbem diffusam, scilicet, vel jure et institutione ac potestate, vel facto, et actuali (ut ita loquar) possessione. Priori modo manifestum est, Ecclesiam Christi, ex quo instituta fuit, catholicam et universalem fuisse: tum quia pro toto mundo instituta est, et non sicut synagoga pro quadam natione; tum etiam quia ex tunc accepit jus prædicandi fidem Christi per universum mundum, juxta illud: Prædicate Evangelium omni creaturæ, Marci ultim.; et illud Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ. Tum denique quia habet potestatem in terris ad gubernandum universum orbem in iis, quæ ad salutem animæ spectant, vel ad illam referuntur, juxta illud: Qui Ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus, etc., Matth. 18, et illud: Pasce oves meas, Joan. 21. Hæc ergo univer

dixit, Matth. 24: Prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet consummatio, Hieronymus et Beda intelligunt de mundi consummatione, et significant illam prædictionem nondum fuisse impletam. Imo indicat Hieronymus complementum illius futurum esse signum judicii appropinquantis, ac proinde adeo cumulatam Ecclesiæ extensionem, usque ad finem mundi, vel tempus illi propinquum non esse adimplendam.

sitas Ecclesiæ, quam juris seu sufficientiæ vocare possumus, sufficere poterat ut vere Catholica diceretur. Imo Augustinus, lib. 2 contra Fetil.. c. 38, cum objecisset Petilianus: Si vos tenere Catholicam dicitis, catholicum illud est, quod Græce dicitur unicum, sive totum, ecce in toto non estis, qui in partem cessistis, respondet Augustinus, catholicum, idem significare quod, secundum totum, unde Catholicæ nomen accepit, dicente ipso Domino: Eritis mihi testes, etc.; et concludit: Ecce unde Catholica vocatur. Quare videtur Ecclesia accepisse hoc nomen ab Apostolis, priusquam fides esset cum effectu per totum mundum disseminata; prius enim Apostoli Symbolum condiderant, quam per diversas mundi partes distribuerentur.

5. Ecclesia dicitur universalis universalitate juris et facti. —Nihilominus non solum propter jus, sed etiam propter factum et possessionem (ut sic dicam) Ecclesia illud nomen accepit. Sciebant enim Apostoli promissionem Christi esse infallibilem, et non multo post fuisse implendam, et ideo ita de illa statuerunt, ac si jam actu mundum occupasset, quia, in moralibus, quod parum distat, nihil distare videtur, et maxime apud illos, qui per fidem rem futuram tanquam jam factam æstimabant. Post illorum vero prædicationem amplitudo Catholicæ Ecclesiæ in re ipsa esse cœpit, ita ut veluti oculis cerni posset. Unde Augustinus, loco proxime citato, post illa verba: Ecce unde Catholica vocatur, subjungit: Sed clausis oculis offenditis in montem, qui ex parvo lapide secundum prophetiam Danielis crevit, et implevit universam terram. Sentit itaque Augustinus, sentiuntque alii Patres supra allegati, prophetias de Ecclesia Christi futura per universum orbem diffusa, promissionesque de fundanda et stabilienda eadem Ecclesia a Christo factas, impletas jamdudum fuisse. Quo autem tempore incœperit, et qua certitudine id constare possit, non est facile explicare.

6. Igitur ulterius animadvertendum est, hanc diffusionem Ecclesia Catholicæ per universum orbem, quoad majus vel minus augmentum varios posse sortiri status amplitudinis Ecclesiæ, nec esse certum apud Sanctos Patres, et Scripturæ expositores, an prophetia et promissiones de hac Ecclesiæ universalitate omni ex parte sint jam impletæ, vel aliquid supersit implendum, quod usque ad mundi finem vel prope illum relinquatur consummandum. Nam quod Christus Dominus

7. Amplitudo Ecclesia per orbem varias potest habere vicissitudines. In quam sententiam inclinat etiam Augustinus, lib. de Unit. Eccl., c. 17, ubi tractans eadem Christi verba, dicit: Ipsa fides omnium gentium nondum impleta est. Et infra, accommodans parabolam seminantis bonum semen in agro suo, Matth. 13, subnectit, hunc agrum esse mundum in quo verbum Dei fructificat et crescit, ut dicitur ad Colos. 1, usque ad messem, id est, usque ad finem mundi. Idem vero Augustinus, epistol. 78 ad Hesichium, interpretatur superiora verba Christi negative tantum, scilicet: Tunc veniet consummatio, id est, antequam prædicetur Evangelium in tolo mundo non veniet. Quanto autem tempore post consummatam Evangelii prædicationem per totum orbem, incertum (inquit) est. Unde etiam est incertum quo tempore integre sit implenda illa promissio de diffusione Evangelii et fidei seu Ecclesiæ per totum mundum. Pro certo vero habuit ibidem Augustinus suo tempore nondum fuisse impletam illam promissionem, dicens: Si ergo susciperent hunc laborem servi Dei, ut peragrato orbe terrarum, quantum possent colligerent, quod remaneret gentium, ubi nondum est Evangelium prædicatum, hinc advertere utcumque possemus, quantum hoc tempus longe sit a fine seculi; quod etiam latius confirmat epist. 80, circa finem, quia suo tempore innumerabiles gentes (ut ait) erant, quibus nondum prædicatum fuerat Evangelium.

[ocr errors]

8. Promissiones de prædicatione Evangelii per orbem, adhuc non sunt integre consummatæ. - Quod argumentum etiam convincit usque adhuc non esse completas integre illas promissiones, quia nostra ætate novus mundus (ut aiunt) et vastissimæ provinciæ, quibus Evangelium non erat prædicatum, inventæ sunt, pro quibus ad fidem convertendis videmus a servis Dei loca inaccessibilią. peragrari, et ecclesias denuo in eis fundari. Hinc ergo recte concluditur, Ecclesiam Ca

tholicam non ideo dici per totum orbem diffusam, quia in toto universo et omnibus provinciis ejus illa diffusio Ecclesiæ jam facta sit. Imo addit Augustinus, dicta epist. 80, licet in omnibus gentibus, ubi nondum est Ecclesia, oporteat ut aliquando sit, non tamen oportere ut omnes, qui ibi fuerint, credant, quia omnes gentes promissæ sunt, non omnes homines omnium gentium, non enim omnium est fides. Ex his ergo omnibus valde incertum relinquitur, quando incœperit Ecclesia habere in re, et non tantum in spe, illam universalitatem, quam nomen Catholicæ denotat. Item, incertum est quanta Ecclesiæ amplitudo et multiplicatio ecclesiarum per varias orbis provincias fuerit ad eumdem effectum necessaria. Denique multo magis incertum est quam numerosam hominum multitudinem eadem proprietas requirat, ut in re ipsa existat.

cet in quibusdam aliis diminuta fuerit; ergo simpliciter verum et certum est, Ecclesiam Catholicam esse per totum orbem diffusam. Et quamvis non possimus cum certitudine designare tempus in quo cœpit habere consummatum hunc statum universalitatis, non refert, satis est enim ut certo constet a principio in hunc finem fuisse institutam, et intra aliquot annos statum illum sufficienter obtinuisse, prout secundum ordinem providentiæ divinæ expediebat.

9. Universalitatem ad catholicismum sufficientem jamdudum Ecclesia adepta est.-Nihilominus certum esse debet ex communi sensu omnium Patrum, ita intelligentium Scripturas, Ecclesiam Catholicam consecutam esse non solum nostris temporibus, sed etiam multis retro seculis statum (ut sic dicam) universalitatis sufficientis, ut dicatur per totum orbem diffusa. Nam præter prædictionem Prophetarum, et promissiones Christi, Paulus jam suo tempore dixit de Apostolorum prædicatione: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. Quod licet Augustinus interpretetur, esse prophetiam de futuro prolatam per verbum præteriti propter certitudinem, nihilominus Hieronymus intelligit jam tunc fuisse aliquo modo impletam, et est consentaneum contextui Pauli in eodem loco, et aliis; nam ad Colos. 1, de Evangelio dicit: Pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis. Deinde certum est ita crevisse Ecclesiam usque ad tempora Augustini, et aliorum Patrum, ut simpliciter dici posset per totum orbem diffusa, sicut ipsi loquuntur; ergo saltem eo tempore jam dictum statum habebat, ut ipsi prædicant. At illum etiam retinuit, vel potius in eo crevit usque ad Gregorium, ut ex supra dictis et ex epistolis ejusdem Gregorii ad Episcopos Orientis, et variarum provinciarum Occidentis colligitur. Ab illo autem tem pore usque ad nostram ætatem eumdem statum non amisit, sed potius per plures et novas provincias auctum esse conspicimus, li

10. Et eadem ratione licet non possint certo designari termini hujus amplitudinis, nihilominus dicere possumus, post sufficientem Evangelii prædicationem, necessarium fuisse Catholicam Ecclesiam habere in mundo splendorem quemdam universalem, quo posset ejus dignitas et majestas cognosci, et ab hæreticorum turbis discriminari. Hoc enim imprimis pertinuit ad excellentiam regni Christi, quod non solum in cœlo, sed etiam in terra promissum est, quamvis in terra ipsum non esset futurum terrenum, seu temporale, sed cœleste, seu spirituale. Deinde quia Ecclesia est a Christo instituta propter salutem hominum, ut per eam multo universalius et abundantius, quam antea, omnibus, tam Judæis quam Gentibus, communicaretur, et ideo oportuit ut statim cresceret, ita ut intra breve tempus in prædicto statu constitueretur, in quo, quantum est de se, omnibus mundi regionibus, vel saltem earum majori et principaliori parti prodesse posset. Ad hunc autem finem necessarium fuit ut statim, seu quam primum morali modo posset, toti mundo innotesceret. Nam sicut Augustinus, ep. 48, col. 40, id urget: Quomodo confidimus ex divinis litteris, acce pisse nos Christum manifestum, si non inde accepimus et Ecclesiam manifestam? ita et nos asserimus non potuisse Christum in mundo regnare, nisi fides credentium per totum mundum esset diffusa.

11. Incepisse Ecclesiam habere prædictam universalitatem a tempore Constantini, probabile est. -Dici autem cum magna probabilitate potest, cœpisse Ecclesiam habere hunc statum saltem a tempore Constantini imperatoris, in quo, concessa Ecclesiæ publica pace, templa etiam et ecclesiæ publice ædificari cœperunt, et Apostolica Sedes condignum honorem et splendorem habere incœpit, et generalia Concilia congregari potuerunt, et in reliquis omnibus, quæ ad majestatem Ecclesiæ Christi spectant, cœpit Ecclesia ab

quia in illa Sede fundata est Ecclesia, quæ tunc cœpit statum, ut dixit, suo nomini consentaneum habere.

universo orbe, qui tunc agnoscebatur, publice cognosci ut unum corpus mysticum, et una spiritualis respublica, ad universam curam et salutem animarum instituta. Atque hanc nostram conjecturam videtur insinuasse Augustinus, concione secunda in Psalm. 103, ubi exponens verba illa: Super montes stabunt aquæ, de diluvio persecutionum nascentis Ecclesiæ illa interpretatur, dicens: Fuit enim tempus aliquando, quo terram Dei, Ecclesian Dei, cooperuerunt aquæ persequentium, et ita cooperuerunt, ut non apparerent, neque ipsi magni, qui sunt montes. Quando enim Wique fugiebant, quomodo non minus apparebant? Et infra: Cooperuerunt eos aquæ, et super illos stabant, et dicebant: Preme, preme, et prævalebant super Martyres, et fugiebant ubique Christiani, et fuga quadam occultabantur Apostoli. Postea vero interrogat: Sed quandiu? Respondet: Audi quod sequitur: Ab increpatione tua fugient, et hoc factum est, fratres; ab increpatione Dei fugerunt aquæ, hoc est, a pressura montium recesserunt. Jam montes ipsi extant Petrus et Paulus. Quomodo eminent? qui ante a persecutoribus premebantur, nunc ab imperatoribus venerantur. Fugerunt enim aquæ ab increpatione Dei, quia cor regum in manu Dei deflexit quo voluit, jussit per eos pacem dari Christianis, emicuit et eminuit auctoritas Apostolica. Numquid quando supra erant aquæ montium, defecerat magnitudo? Sed tamen ut omnes viderent eminentiam montium, per quos montes salus esset generi humano (quia levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi), ab increpalione Dei fugerunt aquæ, a voce tonitrui tui formidabunt, jam quis non terreatur a voce Dei? per Apostolos, per Scripturas, per nubes cjus, conquievit mare, formidaveruut aquæ, nudati sunt montes, jussit imperator. Sed quid jussisset, nisi Deus tonuisset? Quia vouit Deus, illi jusserunt, et factum est. Hæc elegantissime et sapienter Augustinus, quibus satis manifeste declarat, quo tempore cœperit Ecclesia Catholica habere statum suo nomini consentaneum. Et obiter advertendum est, non tribuere bunc statum Ecclesiæ, imperatori tanquam auctori ejus, sed tanquam removenti impedimenta, et pacem tribuenti; imo nec numerare imperatorem inter montes Ecclesiæ, sed Apostolos, utique in suis successoribus, et specialiter dicit: Extant Petrus e Paulus, per quos sine dubio Sedem Apostolicam intelligit, et ad eamdem pertinet illa interrogatio: Quomodo eminent?

XXIV.

12. Ad catholicismum Ecclesiæ, non est opus ut cæteras sectas universalitate excedat.-Atque hinc satisfactum est priori parti objectionis; concedimus enim non pertinere ad universitatem Ecclesiæ per nomen Catholicæ explicatam, ut in ea sit major hominum multitudo quam in falsis sectis; nam hoc nullibi ei promissum est, et pendet ex altissimo Dei consilio in sua prædestinatione. Et quantum ex Scripturis colligere possumus, divino consilio potius permissum est, plures esse in mundo malos quam bonos, infideles quam fideles, imo fortasse etiam intra ipsam Ecclesiam plures peccatores quam justos. Unde Augustinus, dicta ep. 48, col. 13 et 14, in simili difficultate Ecclesia (inquit) est de cujus paucitate dicitur: Arcta est via quæ ducit ad vitam, et pauci sunt qui ambulant in ea; et rursus ipsa est de cujus multitudine dicitur: Sic erit semen tuum sicut stellæ cœli; iidem quippe fideles Sancti et boni, et in comparatione plurimorum malorum pauci sunt, et per se ipsi multi sunt, qui ab Oriente et Occidente veniunt, etc. Et infra : Itaque et totus mundus in maligno positus est propter zizania, quæ sunt per totum mundum, et Christus propitiator est peccatorum nostrorum, et totius mundi, propter triticum, quol est per totum mundum. Et infra id declarat per comparationem area in qua frumenta pauca sunt comparatione palearum, tamen multa sunt per se ipsa, et congreganda a quatuor ventis, a summis cœlorum usque ad terminos eorum, etc. Idem tradit lib. 13, contra Faust., c. 16, et optime lib. 20, cujus hæc sunt ultima verba : Agnoscenda est paucitas illa, quam Dominus præcipue commendat in ingenti atque innumerabili multitudine orbe diffusa; quæ paucitas tanquam granorum in comparatione multitudinis palearum paucitas dicitur, per se autem ipsam tantam massam frumenti facit, ut omnes probos et reprobos vestros, quos pariter veritas reprobat, incomparabili multitudine superet. Comparat enim Ecclesiam ad unam particularem sectam hæreticorum, et dicit non solum Ecclesiam esse ampliorem, sed etiam solos Ecclesiæ justos incomparabiliter superare omnes hæreticos talis sectæ, quod mihi verisimillimum est, simili comparatione facta ad quamcumque hære im, quamvis ad præsentem causam non sit necessarium. 13. Itaque non refert, pauciores esse in Ec

6

clesia fideles, quam sint infideles in omnibns sectis Gentilium, Paganorum, Judæorum et hæreticorum, quia de hac comparatione nihil est revelatum vel promissum, neque ad universitatem Ecclesiæ Catholicæ pertinet, ut in numero, vel personarum, vel populorum, provinciarum, aut regnorum infideles excedat, sed solum ut sit in se amplissima, et per totum orbem diffusa. Unde Augustinus, contra Petilian., qui paucitatem Donatistarum ad Ecclesiam Catholicam sufficere volebat, respondet, lib. 2 contra illum, cap. 45: Timuisti comparatam multitudini vestræ multitudinem orbis terrarum, et ad paucitatis laudem per angustam viam gradientis te conferre voluisti. Utinam non ad ejus laudem, sed ad ipsam viam te contulisses, profecto conspiceres eamdem paucitatem esse in Ecclesia omnium gentium, sed paucos dici justos comparatione multorum iniquorum, sicut in comparatione paleœ possunt pauca grana dici uberrimæ segetes, quæ tamen per se ipsa in massam redacta implent horreum. Et simili fere modo, in ep. 48, colum. 9, ad Vincentium dicentem, comparatione totius mundi modicam esse partem Christianorum, respondet: Non vis attendere, aut te nosse dissimulas, in quam multas jam barbaras nationes tam parco tempore venerit Evangelium, etc.

men etiam illi priores sunt satis multi, et ex toto orbe vocati. Et præterea non ex illis solis constat Ecclesia Christi, in qua non solum prædestinati sunt, sed etiam reprobi, nec tantum boni, sed etiam mali.

14. Satisfit ultimæ objectionis parti.-Ex dictis etiam facile est respondere ad alteram partem objectionis facta; jam enim cum Augustino declaratum est, quæ paucitas commendetur in grege Christi. Quanquam aliis etiam titulis et rationibus grex Christi potuerit dici pusillus comparatione infidelium, vel si dicatur de prædestinatis comparatione reproborum, scilicet, vel ob humilitatis devotionem, ut dixit Beda, lib. 4, in Lucam, c. 54, vel propter abjectionem conditionis discipulorum, qui tunc Christum audiebant, quia erant pauperes et infimæ conditionis, vel quia ob voluntariam paupertatem, vel gloriæ mundi abnegationem servi Christi in mundo tanquam viles reputantur. Constat etiam augustam et arctam viam non repugnare cum Ecclesiæ amplitudine, quia Christus illam arctam viam toti mundo proposait, et ita ejus Ecclesia, quamvis sit per totum orbem diffusa, per illam augustam portam intrare contendit; et licet pauci sint qui conantur intrare comparatione infidelium, tamen simpliciter sunt multi, ex diversis provinciis totius orbis vocati, et similiter, quamvis pauciores sint qui intrant quam qui conantur intrare, ta

15. Ecclesia Catholica in medio etiam perDesecutionum suum splendorem retinuit. nique etiam constat ex dictis non esse inconveniens quod Ecclesia Catholica, propter insurgentes hæreses et alias persecutiones, multum interdum deprimatur, vel etiam minuatur. Quia non solum hoc non repugnat prædictionibus vel promissionibus factis Ecclesiæ Christi, verum potius illud ipsum sæpius a Christo prædictum est, pertinetque ad arctam viam quæ ducit ad vitam. Unde Beda, exponens illud Marci 6: Erat navis in medio mari, etc., ait per illam navem labores Sanctæ Ecclesiæ designari, quia nonnunquam Ecclesia tantis gentilium pressuris non solum af flicta, sed fœdata est, ut, si fieri posset, Redemptor ipsius ad tempus eam deseruisse videretur. Addendum vero est, ex quo Ecclesia Catholica per universum mundum diffusa esse cœpit, nunquam propter persecutiones, vel hæreses insurgentes ita splendorem suum et quasi possessionem amisisse, ut desierit esse sufficienter per totum orbem terrarum illustris et diffusa. Hoc significavit Augustinus, dicta ep. 48, col. 12, dicens: Ipsa est quæ aliquando obscuratur, et tanquam obnubilatur multitudine scandalorum, quando peccatores intendunt arcum, ut sagittent in obscura luna rectos corde, sed etiam tunc in suis firmissimis eminet. Possetque hoc facile ostendi ex promissionibus Christi, et ex perpetua traditione, et successione Ecclesia Catholicæ ac Romanæ, nisi, in c. 5, de visibili Ecclesia id satis esset demonstratum.

16. Atque ex hoc fundamento respondet Augustinus ad exemplum adductum de tempore Arianæ hæresis, dicens : Tale tunc erat tempus, de quo scripsit Hilarius, etc. Et infra: Quis enim nescit illo tempore obscuris verbis multos parvi sensus fuisse delusos, alios autem timore cessisse, et simulate consensisse. Et infra: Quanquam et illi qui tunc firmissimi fuerunt, et verba hæreticorum insidiosa intelligere potuerunt, pauci quidem in comparatione cæterorum, sed tamen etiam ipsi quidam pro fide fortiter exulabant, quidam toto orbe latitabant. Ac sic Ecclesia, quæ per omnes gentes crescit, instrumentis dominicis conservata est, et usque in finem, donec omnino gentes omnes etiam barbaras teneat, conservabitur. In qui

« PredošláPokračovať »