Obrázky na stránke
PDF
ePub

contuitus, advertere nos jubet, dicens: Audiant quid dicit Paulus, nimirum, illos subvertisse Evangelium, qui paululum quoddam rerum invexerunt. Nam ut ostenderet quod pusillum quoddam perperam admistum, totum corrumpit, dixit subverti Evangelium. Nam sicut qui de moneta regia paululum de impressa imagine amputaverit, totam monetam adulterinam reddit; ita quisquis sanæ fidei vel minimam particulam subvertit, in totum corrumpitur, ab hoc initio semper ad deteriora procedens. Ubi sunt igitur qui nos ut contentiosos dumnant, eo quod cum hæreticis habemus dissidium, dictitantque nullum esse discrimen inter nos et illos, sed ex principatus ambitu proficisci discordiam ? Sic igitur Serenissimus Angliæ Rex, vel alii, qui ejus schisma et sectam profitentur, fidem catholicam, quæ in regno illo prius vigebat, ne dicant, in parvis, paucis, aut minimis defecisse, aut humanum esse de principatus ambitione dissidium obtendant. Nam quacumque ex causa fidei doctrinæ defuerint, in re quantumvis minima, totam fidem catholicam perturbarunt et amiserunt. Eo vel maxime quod non in paucis nec in minimis rebus, sed in maximis fidei fundamentis, ut mox patefiet, deviarunt. Sit igitur constans et manifestum, si Anglicana fides usque ad defectionem Henrici VIII catholica fuit, sectam, quam ab illo tempore profitetur, fidem veram non esse, sed catholicæ fidei perturbationem aut corruptionem. Atque hæc videntur de priori membro sufficere, nam et res est per se satis clara et evidens, et, quantum ex verbis regis conjicere valeo, tam ipse quam alii Protestantes partem aliam censent esse præhabendam.

patria a servitute et caligine plus quam Ægyptiaca erepta, atque liberata et ad verum Christi cultum revocata est. Tanta est enim humanæ mentis infirmitas, ut a Deo derelicta, et suis desideriis tradita, tenebras vocet lucem, et lucem tenebras, sibique persuadeat lumen evangelicæ veritatis inter turpissimas. voluptates eluxisse, et (quod absurdissimum est) nefandas nuptias peculiari divinæ providentiæ attribuat. Hæc enim omnia errata in illis continentur verbis. Et præterea ex eisdem conjectare licet, eo tempore jam fuisse in Anglia apud multos introductam cam de antiqua sua fide existimationem, quod falsa fuerit, et non catholica.

4. Altera pars dilemmatis confirmatur. Stultissimum hæretici dictum. - Hanc igitur egregiam rationem defectioni suæ obtendent. Ante regis, nempe Henrici, ejus nominis VIII, tempora, Angliam fidem catholicam amisisse, ac subinde propter mutationem ab Henrico factam, in fide neutiquam aberrasse, sed ad illam potius tunc rediisse, Henricique delictum, Anglorum fuisse salutem, quia per illud, vel occasione illius illuminati sunt, et a tenebris in quibus versabantur, erepti. Neque enim defuit quidam ex illorum pseudoprophetis, qui in hunc modum exclamaverit: O veræ, et non sine divino numine conciliata nuptiæ, cælestique partus ac progenies, quibus

5. Sanderus in Eduardo VI.—Henrici VIII testimonio Angliam ante illum fidem catholicam retinuisse ostenditur. -- Verumtamen hic error confutari potest imprimis ejusdem Henrici VIII testimonio, quod apud regem Angliæ necesse est ut auctoritatem habeat, si constanter loqui, et primatum, quem usurpat, aliqua defendere auctoritate velit. Ipse enim Henricus jam moribundus Eduardum fi- . lium, quem hæredem relinquebat, in fide catholica, uno tantum excepto primatus articuculo, educari voluit et mandavit. Per fidem autem catholicam sine dubio intellexit fidem illam, quam cum Ecclesia Romana ipse prius cum suo regno professus fuerat: hanc enim semper vocavit catholicam, neque ad fidem aliam possunt illa verba referri. Declaravit ergo ille rex et sua confessione confirmavit, fidem, quam præcedentibus temporibus Anglia profitebatur, catholicam fuisse. Cur ergo rex Angliæ in articulo primatus tam libenter ac pertinaciter suum sequitur prædecessorem, et in reliquis articulis, in quibus Henricus veritatem catholicam confessus est, eumdem abnuit imitari? Quod si fortasse respondeat sectam suam ab aliis educatoribus ab incunabulis accepisse, saltem fateatur necesse est, illam novam ac recentem esse; ex quo facile etiam concluditur, illam non posse esse catholicam, sed potius esse a fide catholica defectionem. Verumtamen hunc locum in sequentibus latius prosequemur: nunc satis sit ostendisse, sine fundamento et inconstanter opinatos illos, qui, in articulo primatus Henrico fidem adhibentes, ejus fidei catholicæ confessionem detestati recusant.

6. Altera ejusdem partis probatio. - Sed vi'Calvinista quidam, lib. 2 de Henrici Ma- deamus ulterius, quo sensu Anglicanam fitrimonio, Londini edito anno 1583.

dem ante Henricum VIII non fuisse catholi

eam, astruant. Duobus enim modis id excogitari potest. Unus est, in principio quidem fidem catholicam prædicatam esse in Anglia, et receptam etiam Gregorii tempore, postea vero corruptam et amissam fuisse; alter vero modus erit, si quis sentiat, in ipsamet prædicatione fidei per Augustinum facta, traditam esse Anglis doctrinam fidei jam corruptam, et ab antiqua catholica et Apostolica longe diversam; ostendemus autem utrumque ex his modis esse incredibilem. Et imprimis si prius Anglia tempore Gregorii catholica fuit, qui dixerit postea ante Henricum mutatam fuisse, necesse est ut ostendat quo tempore ea mutatio contigerit, sub quo rege, et sub quo Pontifice Romano, vel sub quibus Prælatis Anglicanis; itemque in quibus rebus vel articulis facta fuerit mutatio; nihil autem horum cum aliquo veritatis aut probabilitatis indicio hactenus monstratum est, vel ostendi potest; ergo hoc ipso talis assertio tanquam voluntaria et temeraria, et illi regno injuriosa rejicienda est.

7. Deinde si attente considerentur quæ Beda et aliæ historiæ Anglicanæ referunt, nullum schisma, nullave hæresis invenietur, quæ post Gregorium totam illam gentem occupaverit. Imo neque legitur mutatio aliqua, vel varietas in his omnibus, quæ nunc novi detestantur hæretici. Nam, ut ex dicendis constabit, eadem fuit sacramentorum religio, eademque sacrosanctæ Eucharistiæ fides ac veneratio, idem Sanctorum cultus, ac sacrarum imaginum usus, et, quod caput est, eadem ad Apostolicam sedem obedientia et subjectio: quæ igitur fingi potest defectio a fide catholica, quæ per universum illud tempus in Anglia fuerit? Denique cum Anglia ex tunc eamdem fidem, quam Romana Ecclesia, semper professa fuerit (hoc enim nemo negare potest, qui historias ecclesiasticas legerit), non potuit eadem Insula catholicam fidem amittere, quin Romana etiam Ecclesia illam amiserit: nam fuit utriusque eadem fides. Ostendemus autem paulo inferius Romanam Ecclesiam post Gregorium a catholica fide non defecisse, imo in universum ab illa deficere non posse; ergo neque in Anglicana Ecclesia mutatio in catholica fide eo tempore facta est.

8. Rex Jacobus videtur sentire fidem per Augustinum in Anglia prædicatam non esse catholicam.-Superest ergo ut dicant, licet Anglia non mutaverit fidem a tempore Gregorii usque ad Henricum VIII, nihilominus eo tem

pore non fuisse catholicam, quia fides, per Augustinum et alios ministros Gregorii prædicata, catholica non fuerit. Ex quo fit ut ante Henricum VIII nunquam in Anglia fuerit catholica fides, saltem in ea parte Britanniæ, quæ usque ad Gregorium Evangelii lucem non recepit. Quod quidem, quantum conjectare possum, non abhorret a Jacobi regis fide, seu opinione, nam ea jacit in Præfatione principia et fundamenta, quibus hæc sententia valde consentanea esse videatur. Ibi enim omnem doctrinam fidei, quam Ecclesia Romana post quingentesimum a Christo annum amplexa est, incertam et suspectam se habere sentit, aliisque suadere conatur. Nam in pag. 43: Quidquid (ait) quadring ̧ntis post Christum annis unanimi consensu Patres ad æternam salutem necessarium statuerunt, aut cum his ita esse sentiam, aut modesto saltem silentio obmutescam, reprehendere certe non audeo. In quibus verbis dum solis Patribus primorum quatuor sæculorum aliquid auctoritatis defert, totam recentiorem doctrinam suspectam habet, et (quod mirandum est) etiam illis antiquissimis Patribus, unanimi consensu loquentibus, fidem suam non accommodat, sed solum reprehendere non audet; cæteros ergo omnes, qui posterioribus floruerunt sæculis, etiamsi de re ad salutem necessaria, unanimi consensu aliquid statuant, reprehendere audebit, ne dum de eorum fide dubitare. Deinde pag. 47 subnectit, non quidquid Romana Ecclesia ante quingentesimum Christi annum de fide credendum docuit, pro fide habendum esse. Hinc ergo vehemens oritur conjectura, non difficile admissurum esse Jacobum fidem per Augustinum in Anglia seminatam, non fuisse puram et catholicam, sed aliis nævis, imo rebus quas ipse nuperas ac novitias appellat, fuisse permixtam. Cum enim ipse sentiat, a quingentesimo Christi anno Romanam fidem cœpisse deficere, et falsis dogmatibus permisceri; et Augustini prædicatio in Anglia anno 582 post Christum inceperit, teste Beda, lib. 1 suæ Hist., cap. 23, quid mirum est, si concedat, vel respondeat fidem ab Augustino prædicatam, neque puram, neque omnino catholicam fuisse?

9. Fidem ab Eleutherio prædicatam fuisse veram.-Quanta vero et quam perniciosa do. gmata in hoc modo respondendi seu evadendi contineantur, ex altioribus fidei principiis in sequentibus demonstrare conabimur; nunc vero inchoatum discursum prosequendo, res

ponsum illud esse ab omni ratione alienum, rens pravos mores Britannorum fidelium, inet receptissimis historiis contrarium, et ipsi- ter alia sic inquit: Quin inter alia inenarramet Anglicanæ genti ignominiosum et inju- bilium scelerum facta, quæ historicus eorum riosum, ac denique contra Gregorium et Au- Gildas flebili sermone describit, et hoc addebat, gustinum esse imposturam gravissimam, os- ut nunquam genti Saxonum, sive Anglorum tendendum est. Prius vero supponamus, fi- secum Britanniam incolenti verbum fidei prædem prædicatam in altera parte Britanniæ dicandum committerent. Sed non tamen divina longe ante tempora Gregorii omnino veram, pietas plebem suam, quam præscivit, deseruit, puram et catholicam fuisse, et in ea per plu- quin multo digniores genti memoratæ præcones res annos perseverasse. Quod non existimo, veritatis, per quos crederet, destinavit. Et stavel Regem Angliæ vel aliquem ex suis minis- tim c. 23 narrare incipit Gregorii providentris negaturum esse. Quia de tempore Eleu- tiam in mittendo Augustino cum sociis ad fitherii, et usque ad quadringentesimum, vel dem Anglis prædicandam, et in c. 26, non quingentesimum Christi annum, rex etiam solum prædicatores illos Apostolicam doctriipse sentit, in Romana Ecclesia veram Christi nam docuisse asserit, sed etiam vitam fuisse fidem, puram et illibatam conservatam fuis- imitatos: Ceperunt (inquit) Apostolicam prise. Cum ergo pars illa Britanniæ fidem per mitivæ Ecclesiæ vitam imitari, orationibus Eleutherium acceperit, et in ea semper cum videlicet assiduis, vigiliis, ac jejuniis servienEcclesia Romana communicaverit, et hære- do, verbum vitæ, quibus poterant, prædicando, sibus contra illam insurgentibus, præsertim cuncta hujus mundi velut aliena spernendo, Arianæ et Pelagianæ restiterit, ut idem Beda etc. Et infra: Crediderunt nonnulli, et baptiper plura capita refert, evidentissimum est, zabantur, mirantes simplicitatem innocentis fidem Britannicam in ea parte et illo tempore vitæ, ac dulcedinem doctrinæ eorum cœlestis. catholicam fuisse. Atque hujus veritatis præ- Et infra subjungit, plures quotidie ad audienter Gildam, Bedam, et alios historiographos, dum verbum cœpisse confluere, ac relicto habemus antiquissimos testes, Tertullianum, gentilitatis ritu, unitati se sanctæ Christi EcEleutherio vicinum, qui lib. contra Judæos, clesiæ credendo, sociare. In confesso itaque c. 7, inter Ecclesiæ Catholicæ provincias, et debet esse ex hac Bedæ narratione, eamdem regna veram Christi fidem profitentia, ponit, catholicam fidem fuisse Anglis prædicatam, Britannorum inaccessa Romanis loca, Christo quæ prius fuerat Britannis tradita, et ita illam vero subdita; et Chrysostomum, qui tom. 5 insulam in unitate fidei, et inter se, et cum in Demonstratione contra gentiles, quod aliis christianis populis unitati Ecclesiæ fuisChristus sit Deus, col. 14, amplitudinem se conjunctam. etiam Ecclesiæ Catholicæ describens, ait : Nam et Britannica insula extra hoc mare sitæ, et quæ in ipso Oceano sunt, virtutem verbi senserunt, sunt enim etiam illic fundatæ Ecclesiæ, et erecta altaria; et t. 3, in sermone de Pentecoste, Hodie nobis, etc., similiter describens sanctitatem Ecclesiæ Catholicæ, inter alias provincias Britanniam enumerat, dicens: Ante hoc autem quoties in Britannia humanis vescebantur carnibus, nunc jejuniis afficiunt animam suam.

10. Idem de fide ab Augustino prædicata concluditur, primo auctoritate. - Ex hoc igitur fundamento ita concludo fides sub Gregorio in Anglia prædicata, nec contraria nec diversa fuit ab illa quæ sub Eleutherio Britannis prædicata est: sicut ergo prior catholica fuit, ita etiam posterior, quia revera in se non fuit prior aut posterior, sed una et eadem, quæ citius vel tardius diversas illius insulæ partes occupavit. Cujus rei testis locupletissimus est Beda, dicto lib. 1 Hist. Angl., c. 22, ubi refe

11. Secundo, ex utriusque comparatione.— Præterea, ex his quæ de modo religionis christianæ utriusque gentis, loci ac temporis, vel in iisdem historiis referuntur, vel per se manifesta sunt, palam est nullam fuisse inter utramque prædicationem doctrinæ diversitatem. Nam imprimis pro comperto habetur, ea dogmata fidei, quæ Protestantes ipsi, et cum eis rex Angliæ antiqua vocat, quæ tum in tribus symbolis continentur, tum in quatuor primis Conciliis explicata ac definita sunt, integra fide et veritate fuisse per Augustinum et socios Anglis prædicata, cum eodem tempore Gregorius decreverit quatuor prima generalia concilia, sicut quatuor Evangelii libros suscipienda, et in veneratione habenda esse, quibus etiam quintum annumerat, lib. 1 Epistolarum, epist. 24. Neque ipsimet Anglicani Protestantes, qui de hac fide antiqua gloriantur, et eam se retinere profitentur (quod quam verum sit, postea videbimus) illam aliunde quam a Gregorio et ab Augusti

no, ejus ministro, per traditionem et conti- mentionem facit sacrosancti altaris, quod vonuam successionem suorum prædecessorum fidelium habuerunt; de his ergo dogmatibus nulla est, quæ ad præsens attinet, controversia.

12. Alia vero, quæ ipsi nunc in Ecclesia Catholica Romana reprehendunt, ut sunt Missæ sacrificium, altaria, Ecclesiæ in honorem Sanctorum ædificatæ, reliquiarum veneratio, Sanctorum invocatio, sanctarum imaginum usus, Ecclesiæ Romanæ obedientia et subjectio, sicut libenter admittimus, fuisse credita et observata in Anglia a temporibus Gregorii, ita ipsi negare non possunt eadem fuisse credita et observata in Britannia a temporibus Eleutherii; ergo vel negent fidem primitus in Anglia prædicatam, fuisse catholicam, vel desinant fidem per Augustinum inductam accusare, vel tanquam minus catholicam repudiare. Probatur æquiparatio proposita, nam imprimis Beda, dicto c. 26, refert fuisse in Anglia ecclesiam in honorem S. Martini antiquitus factam, dum adhuc Romani Britanniam incolerent, nempe ante Augustini prædicationem, et post illam subjungit: In hac ergo et ipsi primo convenire, psallere, orare, missas facere, prædicare, et baptizare cœperunt, donec rege ad fidem converso, majorem prædicandi per omnia, et ecclesias fabricandi rel restaurandi licentiam acciperent. Et c. 33, refert, Augustinum Ecclesiam quamdam, ibi opera Romanorum antiquorum fidelium antea factam, dedicasse et consecrasse, et ejusdem hortatu factam esse ecclesiam Beatorum Apostolorum Petri et Pauli, quam successor ejus Laurentius consecravit.

13. Simili autem modo Gildas antiquam Britanniæ fidem, et religionem christianam descripsisse videtur in sua historia, seu opusculo de excidio Britanniæ, ubi in col. 4, loquens de tempore post mortem Diocletiani, sie inquit: Renovant ecclesias ad solum usque destructas, basilicas Sanctorum Martyrum fundant, construunt, perficiunt, ac veluti victricia signa passim propalant, dies festos celebrant, sacra mundo corde oreque conficiunt, omnes exultant filii gremio, ac si matris, Ecclesiæ consorti. Et inferius col. 8, loquens de tempore cujusdam persecutionis, inquit: Ita ut cunctæ coloniæ crebris arietibus, omnesque coloni cum Præpositis Ecclesiæ, ac populo, etc., solo sternerentur. Et infra: Et sacra altaria cadaverum frusta, crustis purpurei cruoris tecla velut in quoddam horrendo torculari mista viderentur. Et paulo inferius iterum

cat sacrificii cœlestis sedem. Et inferius deplorat, quod tempore persecutionis non audiebantur Dei laudes, Canora Christi tyronum voce suaviter modulante, neque ecclesiastica melodia; et paulo inferius, col. 13, mentionem facit nuptiarum, quas illicitas vocat, quia post votum monachi factas. Ac denique in fine illius libri, in ecclesiastico ordine numerat Episcopos, sacerdotes, et alios clericos. Quos quidem in alio opere, de Ecclesiasticorum correctione, graviter reprehendit quoad mores, licet statum maximopere veneretur; et inter reprehensiones adhibet, raro sacrificantes, ac raro puro corde inter altaria stantes. Et inferius distinguit varios ecclesiasticos gradus, præsertim episcopatum, et presbyterium, et eos graviter reprehendit, qui non ab Apostolis, vel ab Apostolorum successoribus habent sacerdotia, sed a tyrannis emunt. Quibus consentanea sunt verba quæ supra ex Chrysostomo retuli, quibus tradit, suo tempore in Britannia fundatas fuisse ecclesias, et erecta altaria. Quæ omnia manifeste ostendunt quam fuerit consona fides et religio illius temporis cum ea, quæ fuit tempore Gregorii, et quam nunc in Ecclesia Romana conspicamur; et e converso quantum ab illa discrepet ea, quæ nunc est in Anglia, non reformata (ut ipsi vocant), sed revera potius deformata religio, quæ cœleste sacrificium non habet, vel per fidem recipit, altaria destruit, sacerdotes detestatur, et templa in honorem Sanctorum dicata non admittit. Igitur nova est hæc et humana inventio; fides autem, tam sub Gregorio quam sub Eleutherio in Anglia prædicata, vera et catholica fuit, semperque usque ad prædictum Henrici regis lapsum permansit.

14. Tertio, ex sanctitate, et miraculis Augustini et sociorum.-Possumus hoc præterea confirmare ex modo, quo illa fides per Augustinum et socios Angliæ tradita et persuasa est. Nam imprimis vita illorum prædicatorum quantum Apostolica similis fuit, tantum a novis sectariis et eorum moribus discrepabat : nam illi religiosam sectabantur vitam, quam isti abominantur; illi Missas et sacrificia celebrabant, isti tanquam diabolicum commentum effugiunt; illi assiduis vigiliis et jejuniis serviebant, et cuncta hujus mundi spernebant, ut ait Beda; isti vero voluptatibus corporis dedili, nihil aliud præter humanum honorem quærunt. Denique ait Beda: Illi non dæmoniaca, sed divina virtute præditi, veniebant,

crucem pro vexillo ferentes argenteam, et imaginem Domini Salvatoris in tabula depictam, litaniasque canentes, pro sua simul, et eorum propter quos et ad quos venerunt, salute æterna, Domino supplicabant. Atque his armis, divinis potius quam humanis, brevi tempore Regem simul cum regno ad Ecclesiæ unitatem, et Apostolicæ sedis obedientiam redu

quam rationem redditurus sit suæ fidei, quando districte examinandum est, an defensor fidei catholicæ, vel potius oppugnator extiterit?

xerunt.

15. Addit denique Beda id non esse perfectum sine multis miraculis; sic enim ait c. 26: At ubi rex delectatus vita mundissima sanctorum, et promissis eorum suavissimis, quæ vera esse miraculorum quoque multorum ostensione firmaverunt, credens baptizatus est, etc. Et cap. 31, refert tot ac tanta signa fuisse per Augustinum facta, ut Gregorius Pontifex, ne per illorum copiam periculum elationis incurreret, missa ad eum peculiari epistola, ipsum hortatus sit. Quæ est 58, libri 9, indict. 4, ubi inter alia, hæc ad noştrum maxime facientia propositum superaddit Gregorius: Scio quia omnipotens Deus, per dilectionem tuam in gente, quam eligi voluit, magna miracula ostendit, unde eodem dono cælesti, et timendo gaudeas, et gaudendo pertimescas. Item lib. 2, c. 2, Beda refert Augustinum in confirmationem tidei, cæco visum restituisse; et inferius, cap. 7, de Melito, tertio post Augustinum Cantuariensi Archiepiscopo, insigne miraculum furentem restinguendi ignem adjungit; et Polydor., lib. 4 de eodem (quem Miletum vocat) memorat, cum bene multa edidisset miracula, post quartum annum, quam sedere cœperat, e vita in cœlum migrasse. Cujus ergo cogitationem subire potest, fidem sanctitate vitæ Apostolicæ comprobatam, et insignibus, nec paucis comprobatam miraculis, tantoque fructu et efficacia verbi prædicatam, catholicam non fuisse? Aut quis cogitare audeat, ne dum dicere, omnes Christianos, religiosos, et Apostolicos viros, et reges etiam qui interdum miraculis claruerunt (ut de Eduardo II refert Polydor., lib. 8, non longe a fine) quis, inquam, credere posset omnes hos catholica fide caruisse, ac subinde æternam salutem non fuisse consecutos? Quia sine vera fide nemini patet aditus ad æternam gloriam; vera autem fides non est, quæ catholica non est. Aut quis prudenter sectam a Luthero, Calvino, et similibus hominibus inventam, nullis signis ac miraculis confirmatam, nec vitæ probitate cohonestatam, antiquæ fidei anteponere, et comparatione illius catholicam vocare præsumat? Videat igitur Jacobus rex,

16. Ultimo, ratione eadem veritas stabilitur. - Postremo tandem loco non omittam rationem aliam qua idem confirmem, et fidem per Augustini prædicationem in Anglia introductam, veram et catholicam fuisse ostendam. Nam si illa catholica non fuit, nulla profecto fuit eo tempore fides catholica in mundo, vel saltem nulla erat tunc fides, de qua certe constare posset, an esset catholica, necne. Unde consequenter fit nullam fuisse tunc in orbe doctrinam, quam homines, qui salvari cuperent, tota animi certitudine, ac firma dcliberatione, tanquam divinam, et a Christo Domino integre traditam, eligere, amplexari aut retinere possent. Hæc autem omnia tantam sonant impietatem, tantamque absurditatem præ se ferunt, ut si admittantur, alia impugnatione non egeat illa doctrina, ex qua talia dogmata sequuntur; nam in his errorem, et impietatem suam satis prodit. Superest ergo ut consecutionem probemus, quod non erit difficile consideranti, nullam fuisse tunc in mundo doctrinam fidei, in qua tot testimonia, et signa veritatis, antiquitatis, ac perpetuæ successionis ab Apostolorum prædicatione concurrerent, sicut in illa quam Augustinus in Anglia prædicavit. Illa enim non erat alia quam Romana fides, quæ annuntiata est in universo mundo, et in eo recepta, tunc etiam perdurabat; ergo si illa catholica non erat, nulla profecto erat in mundo catholica fides. Denique hoc ipsum directe ex ipsiusmet regis confessione comprobatur, quia de sua secta tanquam de fide catholica gloriatur. Necesse est enim ut consequenter fateatur, nullam aliam fidem, a sua secta diversam, esse catholicam, quia fides vera et catholica non est nisi una, teste Paulo, ad Ephes. 4. Ergo fides, quæ fuit ante Henricum VIII, non potest censeri catholica a sectariis, quia eo tempore præsens Angliæ secta non erat in mundo, quæ catholica, ac subinde sola, vera et unica ab eis proclamatur. Hæc quidem ratio gravissima fundamenta nostræ fidei subinducit; quia vero ab adversariis duobus præcipue modis eluditur, ideo fusius stabilienda, et contra hæreticorum subterfugia munienda est.

« PredošláPokračovať »