Obrázky na stránke
PDF
ePub

ticulari ostendam. Oportet ergo in Anglicana secta, seu (quam nunc eamdem reputamus) in hac regis professione distinguere, quid cum fide catholica et Romana habeat commune, et quid proprium aut diversum Multa eniin retinuit Anglia ex iis, quæ prius catholice credebat, et hæc dicimus habere communia cum fide apostolica; alia vero sunt, in quibus ab Ecclesia Romana defecit, quæ illius propria vocamus. Quod ergo ad priora pertinet, concedimus partem illam ad fidem apostolicam pertinere, sed tamen non ab Anglicana congregatione seu credulitate, sed a Romana Ecclesia habere hujus antiquitatis testimonium. Unde etenim habuit Anglia libros illos, qui apud regem pollent auctoritate, nisi a Romana Ecclesia? aut quomodo possent illum gradum auctoritatis obtinere, nisi per legitimam traditionem ad Ecclesiam Catholicam pervenissent, et ab eadem approbati fuissent? Quid de vero et certo sensu talium librorum dicam? Profecto nisi ex eadem origine, traditione, et approbatione constare posset, quæ fuerit in talibus scripturis Apostolorum mens et sententia, nunquam posset apostolica fides ex eisdem libris cum certitudine erui, nedum comprobari, quia doctrina non consistit in verbis aut libris, sed in sententia, ut in simili supra ex Hieronymo commonstravi. Quod non solum de Scripturæ libris, sed etiam de Symbolis et Conciliis intelligendum est, cum omnium sit eadem ratio, ut per se apparet manifestum.

ditur, aut definitur, sed quia ipsorum judicio in Scriptura continetur, et ita Symbola vel Concilia non sunt apud ipsos fundamentum certitudinis, quod illa doctrina sit apostolica, sed solum ipsorum judicium, ut in 6 et 7 cap. late deduxi. Unde sumitur altera generalis ratio, quia doctrina non in littera, sed in sensu consistit; ergo ut doctrina sit apostolica, necesse est ut non solum libri, sed etiam eorum sensus habeat originem et certam dimanationem ab ipsis Apostolis; sed hanc non habet apud sectarios, quia suo arbitrio, vel, quem fingunt, privato spiritu ducuntur; ergo vel doctrina eorum etiam in re ipsa non est apostolica, quia in sensu Scripturæ errant; vel licet casu contingat in se esse apostolicam, apud ipsos non habet ejusmodi certitudinem, quia eadem mensura illam metiuntur.

8. Quapropter licet doctrina talium librorum per se spectata fides catholica sit, vel potius pars ejus, ut jam dicam, nihilominus, ut a sectariis retinetur, vel non est apostolica, vel non potest ut talis certo credi. Primo quidem, quia certi esse non possunt, illos libros Scripturæ, quos admittunt, esse Apostolicos, cum pro suo arbitrio quosdam admittant, alios negent, et quosdam quoad aliquas partes, et non quoad alias. Hac enim libertate discernendi inter Scripturæ libros, tota eorum doctrina quoad eos incerta et quasi humana redditur, quia sola humana opinione vel fide credi poterit, non divina. Quæ ratio etiam ad Concilia applicari poterit, quia nulla certa auctoritate vel ratione quædam admittunt, alia rejiciunt, cum idem pondus auctoritatis habent, sive in eis gravitas judicantium, sive Sancti Spiritus assistentia spectetur. Et præterea est alia ratio, tam de Symbolis quam de Conciliis: nam doctrina illorum non ideo ab his sectariis admittitur, quia ibi tra

9. Doctrinam Symbolorum, prout eam Rex interpretatur, certitudinem fidei apostolicæ continere non posse. Quamobrem nihil juvat Jacobum regem, pag. 42, dicere, se tria Symbola in eo sensu interpretari, quem illis esse voluerunt Patres atque Concilia, a quibus sunt condita atque descripta. Interrogo enim unde noverit voluntatem hanc Patrum vel Conciliorum. Dicet fortasse ex verbis illorum eam nosse. Sed quid si verba, vel ex varia significatione, vel ex hominum interpretatione, varios habeant sensus? Unde discernit voluntatem Patrum et Conciliorum fuisse, hunc sensum esse in illis verbis, et non alium? Dicet, credo, sua certa scientia, se id cognoscere, ac credere. Nam cum id de Scripturis dicat, facilius de Symbolis et Conciliis affirmabit. At illam certam scientiam nullam omnino esse, ex Scripturis, Patribus, ac manifesta ratione, cap. 7, ostendi; ergo non potest rex nobis probare, se interpretari Symbola in sensu quem Patres illis esse voluerunt, sed casu accidet ut interdum ita sit, et sæpe non ita erit, ideoque talis doctrina sic credita non potest habere certitudinem apostolicæ doctrinæ.

10. Exemplis idem convincitur. - Exemplis hoc amplius convincamus. Unus ex articulis Symboli Apostolici est: Descendit ad inferos, quæ verba ab Athanasio non amplius explicantur. Ecclesia vero a Patribus edocta, intelligit illa verba proprie de vero, et reali, ac locali descensu Christi in anima a corpore separata ad loca subterranea inferni. Calvinus autem et alii intelligunt de doloribus inferni, quos fingunt Christum passum esse in horto

et in cruce. Si ergo rex credit illis verbis Symboli in hoc posteriori sensu acceptis (quod de rege præsumimus, cum Calvini sectam profiteatur), ostendat nobis quis ei revelaverit illum sensum intendisse Apostolos, præsertim cum ille sit extra propriam et usitalam verborum significationem, et contra intelligentiam omnium veterum Patrum alio pacto Scripturas interpretantium de hoc eodem articulo, ut alibi est a nobis ostensum; ergo in hoc non retinet apostolicam doctrinam, quantumvis Symbola se recipere jactitet. Idemque argumentum in aliis Symboli articulis fieri potest, ut in illo, in quo confitemur Christum esse natum ex Maria Virgine, vel venturum esse judicare vivos et mortuos ex factis illorum, ut in Symbolo Athanasii confitemur, vel quo unam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum profitemur. Nam hæc omnia longe in diverso sensu a Protestantibus intelliguntur, quam ab Apostolis vel Conciliis fuerint tradita, ut facile ostendi posset, si pro hujus operis brevitate liceret; ergo frustra rex, qui Protestantes tuetur, dicit se interpretari Symbola in sensu quem auctores voluerunt; nam ostendere non potest istiusmodi ex illis sensum, et ita illa doctrina non potest ostendi apostolica, et consequenter, quoad illum et sequaces, nihil est in Symbolis, quod cum certitudine possit doctrina apostolica reputari.

--

11. Apostolica scripta sine apostolico sensu ad fidem non sufficiunt. Concludimus ergo, non satis esse apostolicas voces, seu scripta retinere, nisi apostolice etiam intelligantur, ut loquitur Gregorius Nazianz., orat. 52, alias epist. 2 ad Cledonium. Quid autem sit apostolice vel non apostolice intelligi, declarat, dicens: Quoniam eædem voces, si recte intelligantur, cum pietate conjunctæ sunt, si perperam exponuntur, impietate non carent. Et prius dixerat usum hæreticorum esse cum communibus sententiis, quas Scriptura exhibet, convinci ac premi se vident, pias quidem dictiones confiteri, et circa mentem dolum struere. Indicium autem hujusmodi intelligentiæ non apostolicæ, significat esse novitatem, antiquæ Ecclesiæ traditioni contrariam, dicens: O ingentem absurditatem, absconditam post Christum sapientiam nobis annuntiant, id quod sane lacrymis dignum est. Nam si triginta dumtaxat abhinc annis fides initium sumpsit, cum quadringenti jam fere anni fluxerint, a quo Christus manifestatus est, inane utique tanto tempore fuit Evangelium, inanis

etiam fides nostra, frustraque martyres martyria per functi sunt, et tales tantique Antistites plebi præfuerunt. Igitur ad apostolicam doctrinam adjungi debet apostolicus sensus ; erit autem apostolicus, si ab Apostolis duxerit originem, quam perpetua Ecclesiæ consensio et prædicatio manifestat. Cum ergo rex Angliæ, licet Symbolum apostolicum et cætera recipiat, apostolicum tamen eorum sensum illibatum non retineat, dici non potest, etiam quoad hanc partem, apostolicam fidem profiteri.

12. Sectam Anglicanam secundum propria dogmata apostolicæ fidei repugnare ostenditur. -Venio ad alteram prædictæ doctrinæ partem. Protestantium, omniumque pene hujus tempestatis sectariorum propriam, quam etiam rex Angliæ cum suis recipit, et Ecclesiæ Romanæ fidei anteponit. De hac igitur parte duobus modis possumus ostendere, apostolicam non esse. Primo in universali ex principiis hactenus discussis; nam illa omnia, quæ sunt propria illius sectæ, sunt contraria antiquæ fidei universalis Ecclesiæ, quia per defectionem ab illa introducta sunt, ut cap. 2 et 3 est ostensum; ergo non possunt esse ex apostolica doctrina, sed ex vana hominum novitate pro cerebro excogitata. Probatur consequentia ex fundamento posito, quod initium doctrinæ apostolicæ per certam seriem revocandum est ad tempora Apostolorum et eorum prædicationem; ergo illa dogmata, que ante paucos annos inceperunt, et quorum initium cognoscitur fuisse per defectionem ab antiqua fide, non possunt esse doctrina seu fides apostolica. Hoc enim argumento implicite utitur Gregorius Nazianzenus, in loco proxime citato, et eodem utitur Athanasius apud Theodor., lib. 4 Hist., cap. 3, dicens ad Jovianum imperatorem, de fide divinitatis Verbi divini: Pro certo scias, Auguste, hanc ipsam ab omni sæculorum memoria prædicatam fuisse. Hac etiam regula usus est Theodosius imperator apud Sozomenum, lib. 7 Histor., cap. 12, ad insurgentes hæreticos compescendos, scilicet, examinando doctrinam, per eam, quam sancti viri et Apostoli semper tradiderant, ut quæ cum illa consentiret, ut apostolica reciperetur, quæ vero dissentiret, repelleretur; et alii Patres frequenter utuntur eadem antiquitatis regula, et illam maxime commendat Vincentius Lirinensis in suo aureo libro contra profanas vocum novitates.

13. Alter modus ostendendi sectam Anglicanam, quoad ea quæ sunt sibi propria, vel

in quibus Calvino, Luthero, Zvinglio, aut aliis Protestantibus adhæret, non esse fidem apostolicam, esse potest, descendendo ad singula dogmata, eorumque novitatem et erroris gradum ostendendo. Quia vero nunc non assumimus provinciam disputandi de omnibus dogmatibus, quæ his temporibus ab hæreticis in controversiam vocata sunt, et quia id esset nimis prolixum et operosum, hunc modum probationis in præsenti non prosequemur. Non omittemus autem in sequenti libro, quin singula puncta a Romana fide aliena, quæ rex Jacobus in sua fidei confessione attigit, expendamus, eique summa brevitate pro loci opportunitate respondeamus.

14. Nunc sufficere censemus, gratia exempli, proponere articulum de primatu, qui Anglicanæ sectæ maxime proprius esse videtur. Secta enim Anglicana hunc articulum credendum suis sectatoribus proponit, scilicet, temporalem regem in suo regno esse supremum caput in spiritualibus, cui omnes Episcopi et sacerdotes, vel (ut sectarii loquuntur) ministri obedire tenentur. Quærimus ergo quis Apostolorum hoc docuerit, vel scriptum reliquerit in Ecclesia Christi, vel quomodo possit esse ab Apostolis derivatum dogma, quod ante Henricum VIII in Ecclesia Christi non est auditum. Quod autem hoc ita sit, nunc non aliter probamus, nisi quia nunquam legimus in Evangelio, Ecclesiam commissam regibus, sed Petro, Apostolis et Episcopis, Matth. 16, 18, 28, Joan. 21, Actor. 20; neque in apostolicis epistolis legimus præcipi fidelibus obedire regibus in his quæ pertinent ad salutem animæ, sed præpositis, qui rationem animarum eis commissarum sunt reddituri, ad Hebr. 13; neque in historiis legimus, regem aliquem christianum et catholicum talem potestatem sibi arrogasse, aut in Ecclesia exercuisse. Quæ omnia in libro tertio ex professo tractaturi sumus, et ideo ea nunc insinuasse sufficiat, ut inde concludamus, sectam illam, quæ ab hoc dogmate sumpsit initium, et quodammodo in illo fundata est (nam propter illud præcipue a Romana Ecclesia se separavit), apostolicam fidem reputari nequa

quam posse.

15. Responsio regis ex ejus factis impugnatur.-Fortasse rex dicat illum articulum non computari ab ipso, vel a suis ministris, inter eos qui de fide catholica sint tenendi. Hanc enim correctionem adhibuisse videtur, pag. 62 Præfationis, cum dixit: Ego vero id ingenue spondeo, quoties religionis, quam profiteor,

ullum caput ostendetur non antiquum, catholicum et apostolicum, sed novitium esse, ac recens (in rebus, scilicet, spectantibus ad fidem) me statim ab eo discessurum. Verumtamen si sub illa limitatione seu correctione suum de primatu articulum comprehendit, et inter res ad fidem spectantes illum non numerat, profecto injustissime cogit subditos suos ad recognoscendum in ipso talem potestatem, seu dignitatem. Quomodo enim juste cogi possunt, si ipsi non tenentur in conscientia talem in temporali principe recognoscere dignitatem? Vel quomodo possunt teneri ad eam recognoscendam, si non tenentur eam credere? Vel quo jure teneri possunt ad illum articulum credendum, si ille non est secundum fidem catholicam credendus? Responderi potest, esse credendum fide, ut sic dicam, politica, seu regia, id est, in regis vel sui consilii auctoritate, præcepto aut testimonio fundata. At hoc absurdissimum est, et ab omni etiam humana ratione alienum, quia dignitas et potestas gubernandi Ecclesiam in spiritualibus, non est res humana ratione inventa, sed a Christo dari debuit, juxta illud Pauli, 2 ad Cor. 10: Si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam; et ideo ipsemet Christus dixit, Lucæ 10: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit; ergo de dignitate illa et potestate, quod in rege sit, non potest sola naturali ratione constare, neque rex potuit voluntate sua illam usurpare, si sibi data non est; ergo si hoc non est revelatum, ut revera non est, et ideo non tenentur Angli illum articulum de fide credere (ut in dicta responsione supponitur), profecto nulla est humana auctoritas quæ juste possit illos cogere ad id credendum, cum sit de re quæ superat humanam potestatem et cognitionem, quæ per revelationem non habeatur, ut omittam etiam esse contra ea quæ revelata sunt, ut postea ostendam. Ergo si rex velit consentanee loqui ad ea quæ operatur, necesse est ut inter fidei suæ articulos hunc de primatu suo ponat, et ita vel ex illo solo concludimus, suam fidem apostolicam non esse.

CAPUT XVIII.

OBJECTIONI CONTRA DOCTRINAM CAPITIS SUPLRIORIS

OCCURRITUR.

1. Objectio hæreticorum.— Quæ a rege tanquam nova improbentur. - Contra discursum superioris capitis possunt adversarii nobis objicere, etiam Pontifices Romanos multa nobis de fide credenda proponere, quæ neque ab Apostolis prædicata sunt, neque ita sunt antiqua, ut per continuatam seriem ab Apostolis derivari potuerint; ergo etiam fides Romana non potest esse aut vocari apostolica. Hæc illatio fundamentum habet in his, quæ proxime contra adversarios protulimus. Nam, ut aliqua doctrina sit apostolica, non satis est aliquam ejus partem esse ab Apostolis prædicatam et derivatam, hoc enim habet etiam secta Anglicana, imo et quælibet secta hæretica, quæ semper falsis vera permiscet. Si ergo Ecclesia Romana etiam habet nova veteribus permista, non poterit doctrina ejus simpliciter apostolica censeri. Maxime quoad ea in quibus ab aliis sectis hominum profitentium Christum dissidet, quia in his dogmatibus etiam est nova, sicut sunt aliæ sectæ sub Christi nomine introductæ. Propositio assumpta probari imprimis potest his exemplis, quæ rex in sua Præfatione refert, et novitia, ac nupera vocat, ut in Beatæ Virginis, et aliorum Sanctorum invocatione, cultuque reliquiarum, et imaginum veneratione et adoratione, et aliis quæ postea percurremus.

2. Catholicæ responsioni viam præcludere conatur rex. — Nec illi satisfaciemus dicendo, non posse hæc nova vocari, cum ante mille et plures annos ab Ecclesia observata ostendantur; nam ipse solum ut sufficienter antiqua recognoscit, quæ tota Catholica Ecclesia jam inde ab Apostolorum temporibus sine intermissione multis post seculis constanter docuerit, et crediderit, ut ipse pag. 62 dicit, et testimonio Vincentii Lirinensis confirmat. Et quæ hujusmodi adinvenientur dogmata (ut se apostolicæ doctrinæ sectatorem ostendat), nunquam recusaturum esse confirmat, quamvis hoc etiam non simpliciter, sed cum limitatione velit intelligi de fidei dogmate, quod ad salutem sit necessarium. Denique addere possumus exempla quarumdam rerum, quas Ecclesia Romana nunc de fide credit, quas in confesso habetur non esse ab Apostolis prædicatas, ut B. Virginem nunquam venia

liter peccasse, libros Machabæorum esse canonicos, et hujusmodi, quæ brevitatis causa missa facio.

3. Ecclesia Romana nullum dogma Apostolis contrarium recipere potest, Anglicana vero secta multa illis contraria recipit. - Ad hanc objectionem dicimus imprimis, aliud esse credere aliquid repugnans dogmatibus et doctrinis ab Apostolis prædicatis; aliud vero credere aliquid per modum additionis ad doctrinam prædicatam ab Apostolis, quod ab eis expresse declaratum non sit, vel saltem declaratum esse non constet. Primum genus credulitatis aut doctrinæ repugnat cum doctrina apostolica, quia illa immutabilis est omnino, sicut Deus, et verbum ejus immutabile est, ut significavit Paulus, ad Galat. 1, per illam exaggerationem: Si Angelus de cœlo, etc.; et ideo dixit c. 2: Si quæ destruxi iterum reædifico, prævaricatorem me constituo; et 2 ad Cor. 1: Fidelis Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo: Est et non, sed Est. Ideoque signum evidens doctrinæ non apostolicæ, sed potius apostaticæ est, aliquid vel minimum tradere, dictis vel scriptis Apostolorum contrarium: nam illud sufficit non solum ad ostendendam talis dogmatis falsitatem, sed etiam ut totam fidem talis doctrinæ quoad certitudinem evertat, ut jam explicavi. In doctrina autem Ecclesiæ Romanæ nullum dogma hujusmodi invenitur, aut inveniri potest, juxta Christi promissiones supra tractatas, idque respondendo inferius ad omnia exempla, quæ rex adducit, facile ostendemus. At vero in secta regis Angliæ numerantur multa, quæ cum doctrina Apostolorum, etiam ab ipsis scripta, plane repugnant, ut est negare traditiones non scriptas, resistere in dogmatibus universali Ecclesiæ, quæ est columna et firmamentum veritatis. Negare item omnem fidei regulam præter privatum spiritum, vel sic saltem statuere, ut omnia in dubium necessario revocentur; item prædicare liberum esse et licitum temporali regi non obedire ulli Episcopo vel Pastori Ecclesiæ, etiam Supremo, et alia similia, qnæ cum his connexa sunt, ut omittam alia specialiora, quæ ex his generalibus nascuntur, ut negare veritatem corporis et sanguinis Domini in Eucharistia, et alia, quæ postea tractabimus.

4. Potest Ecclesia aliqua distincte credenda proponere, quæ antea non ita credebantur.—At sane non repugnat apostolicæ doctrinæ, quod pro temporis discursu aliqua distinctius et

expressius tradantur, quam antea prædicata fuerant; quin potius hoc modo addi possunt aliqua credenda in uno tempore, quæ prius expresse et formaliter (ut sic dicam) prædicata non erant, dummodo antiquioribus non repugnent, et legitima potestate proponantur, id est ab Ecclesia definiantur. Hoc probat objectio facta, et consuetudo Ecclesia Catholicæ, quæ ex necessitate quadam humanæ conditionis orta est, et tam manifestam et cogentem rationem habet, ut non sit verisimile, reliquisse Deum Ecclesiam suam sine hujusmodi potestate, vel sine sufficiente providentia, et auxilio ad utendum illa sine periculo recedendi ab apostolica doctrina. Probatur hoc et declaratur, qnia mos Spiritus Sancti semper fuit, non simui Ecclesiam docere de omnibus, quæ ad doctrinam supernaturalem pertinent, sed pro temporum opportunitate, juxta dispositionem suæ occultissimæ providentiæ. Hoc videre licet in temporibus antiquis; nam, ut omittam tempora legis naturæ, in ipsamet synagoga discursu temporis crevit doctrina sacra, prout variis temporibus Deus mittebat Prophetas. Deinde, quia, non obstante Scriptura, poterant aliquando insurgere res dubiæ vel ambiguæ, Deus constituerat locum, et tribunal sacerdotale, per quod posset ille populus magis ac magis in rebus divinis illuminari. Præterea etiam in ipsa primitiva Ecclesia, Spiritus Sanctus non simul docuit Apostolos omnia, nam de gentium vocatione postea fuit Petrus instructus, Act. 10, et de cessatione legalium certior reddita est Ecclesia in Concilio Apostolico, quam antea erat. Sic ergo post Apostolorum tempora potuit Ecclesia in multis illuminari, quæ necessaria esse potuerunt in posteriori tempore, et non prius, vel propter dubia de novo orta, præsertim insurgentibus hæreticis, vel aliis temerariis hominibus, res fidei obscuras prave exponentibus, vel etiam, quia hæc est naturalis hominis conditio ut paulatim in cognitione proficiat, quod etiam Deus in Ecclesia sua observari voluit, juxta illud Proverb. 4: Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem.

rebus divinis et sacris contraria. Quæ fuit prius sententia Augustini, in tract. 97 in Joan., circa finem, et fere eamdem habet Vincent. Lirinensis, c. 37, dicens: Quid est profanas? quæ nihil habent sacri, nihil religiosi, ab Ecclesiæ penetralibus, quæ est templum Dei, penitus extraneas. Profanas rocum, inquit, id est, dogmatum, rerum, sententiarum novitates, quæ sunt vetustati, quæ antiquitati contrariæ. Quamobrem quæ non sunt contraria, sed potius deserviunt ad melius intelligenda, quæ antiqua sunt, non possunt dici novitates profane; imo nec omnino novitates, quia in antiquioribus continebantur, et virtute, vel, ut aiunt, implicite credebantur, et ideo quando postea explicatius traduntur, non tam nova dicuntur, quam antiqua nove proposita. Quod esse utilissimum in Ecclesia, et sæpe necessarium, per se clarum est, et optime docet idem Lirinensis, c. 27; et Chrysost., homil. 71 in Joan., exponens mandatum mutuæ dilectionis dici novum propter modum, licet sit antiquum.

[blocks in formation]

6. Primus modus declarandi dogmata fidei. Possumusque hoc amplius declarare, distinguendo in materia fidei ea quæ ad solam cognitionem veritatis pertinent, et ea quæ ad mores, et ad observantias vel cæremonias spectant; in utrisque enim fieri potest additio aliqua, vel explicatio, non tamen eodem modo. Nam in his quæ spectant ad cognitionem, contingit dupliciter. Primo, nullam veritatem de novo definiendo, sed veritatem antiquam retinendo, et ubi opus fuerit noviter explicando, sicut in Concilio Nicono definita est Verbi divinitas, et in Concilio Ephesino substantialis unio duarum naturarum in una Christi persona, et realis præsentia Christi Domini in Eucharistia in Conciliis Lateranensi, Florentino et Tridentino. Et interdumi contingit in hujusmodi mysteriorum declarationibus, nova nomina ab Ecclesia excogitari, quibus et veritas definita magis explicetur, et hæreticorum calumniæ et tergiversationes evitentur et detegantur, et tunc talium vocum non est profana novitas, sed prudens ac fidelis necessitas. Ita vocem duoúdiov, seu consubstantiale, quam ut novam Ariani reprehendebant, quia eorum errorem detegebat, Patres fidei defensores semper approbarunt, ut patet ex Ambrosio, lib. 1 et 3 de Fide, c. ult.; et Athanasio sæpe in Orationibus contra Arianos; et Augustino, tract. 97 in Joan., dicente: Patres adversus impietatem Arianorum novum nomen, époúorov, condide

« PredošláPokračovať »