Obrázky na stránke
PDF
ePub

runt, sed non rem novam tali nomine signaverunt, hoc enim vocatur ópoúciov, quod est: Ego et Pater unum sumus, unius videlicet ejusdemque substantia. Similiter propter Nestorium, qui negabat Virginem esse matrem Dei, concilium Ephesinum eam Ootóxov appellandam decrevit, latine Deiparam, de qua voce loquens Cyrillus, epistola prima ad Presbyt., etc. Admiratus (inquit) sum, an sint, qui dubitent, num Beatissima Virgo Deipara dicatur alicubi, an non dicatur : si namque Deus est Dominus noster Jesus Christus, quomodo Virgo, quæ illum peperit, Deipara non est? Hanc nobis fidem divini tradidere discipuli, et licet nullam fecerint dictionis hujus mentionem, ita tamen sentire a Sanclis Patribus edocti sumus. Et idem est cum proportione de voce transubstantiationis ad explicandum sacrosanctæ Eucharistiæ mysterium. Idemque est de similibus vocibus, de quibus generaliter dixit Augustinus, dicto tract. 79, esse aliquas verborum novitates doctrine religionis convenientes.

7. Secundus. Secundo fieri potest per Ecclesiam nova fidei explicatio, addendo ac definiendo novam propositionem, aut veritatem de fide credendam, quia hoc sæpe necessarium est, quando nova controversia vel hæreses oriuntur. Exemplum est in veritate definita in sexta Synodo contra Monothelitas, de duabus Christi naturalibus voluntatibus, quæ sub illis terminis antea non fuerat tanquam de fide tradita. Aliud et clarius est de non rebaptizando rite baptizatos ab hæreticis. Nam hæc veritas prius adeo fuit dubia, ut Cyprianus cum multis Episcopis contrarium senserint, et nihilominus postea est in Concilio Carthaginensi et aliis ab Ecclesia definita, quod sine dubio ad certitudinem fidei sufficit, ut recte Augustinus docuit, lib. 1 contra Crescon., c. 32. Quamvis autem hæc nova videantur, nihilominus doctrina est apostolica, quia in illa virtute continetur, et ab ipsis Apostolis non fuit ignorata. Acceperunt enim Spiritus Sancti donum, et omnia ipsis exposuit, ut dixit Epiph., hæres. 66, et latius Tertullianus, in Præscriptionibus. Quod tamen intelligendum non est de solo die Pentecostes, nam postea etiam temporibus opportunis de aliquibus rebus potuerunt magis doceri, seu illuminari. Non tamen fieri potuit, vel certe non oportuit, ut totam Theologicam doctrinam, ut sic dicam, quam Apostoli ab Spiritu Sancto didicerunt, eodem modo Ecclesiæ traderent, aut alios docerent, sed quæ

pro eo tempore erat maxime conveniens, et ita necessarium non fuit omnes veritates vel conclusiones ab eis distincte tradi vel declarari. Vel fortasse multa ex his, quæ pertinent ad majorem explicationem, et subtiliorem cognitionem articulorum fidei, verbo docuerunt, quæ postea sunt in dubium revocata, vel propter aliquam hæresim, vel interdum propter ignorantiam, ut in facto Cypriani constat, ex epistola ejus 74, et aliis. Qua ignorantia non obstante, veritas de non iterando baptismate ad apostolicam traditionem pertinet, ut tractans eumdem Cypriani locum, lib. 5 de Baptismo, cap. 26, asseruit Augustinus.

8. In rebus ad mores pertinentibus non solum additio, sed etiam mutatio fieri potest. At vero in his quæ ad mores, et praxim Ecclesiæ spectant, facilior est non solum additio, sed etiam mutatio. Quia, ut dixit Epiphanius contra Arium, hæres. 75, circa principium: Non potuerunt Apostoli statim omnia constituere, sed Ecclesia accepit complementum dispensationis, pro locorum et temporum opportunitate; nam singulæ res non ab initio omnia habuerunt, sed progressu temporis ea, quæ ad perfectionem requiruntur, parabantur. Quod late prosequitur. Et ratio clara est, quia ea quæ pertinent ad externos mores, et præsertim quæ ex humana institutione pendent, de se magis sunt variationi subjecta, et non eadem pro omnibus temporibus congruunt, et ideo non possunt pro omni tempore immutabiliter stabiliri. Neque etiam ab Apostolis potuerunt omnia determinari, quia non habuit eumdem statum Ecclesia eo tempore, quem postea adeptura erat, vel quem nunc obtinuit. Imo etiam suo tempore non omnia simul disposuerunt Apostoli nam Paulus, 1 ad Cor. 11, commemorat se prius tradidisse Corinthiis usum divini sacramenti, et tamen multa in illo servanda postea ibi docuit, et in fine subjungit: Catera autem, cum venero, disponam; et cap. 14, ac sæpe in aliis epistolis, alia practica documenta paulatim tradidit. Et e converso, Act. 15, aliqua præcepta tradiderunt Apostoli pro illo tempore opportuna, quæ sciebant non esse perpetuo in Ecclesia servanda, ut de abstinentia a suffocato et sanguine.

9. Per additiones ab Ecclesia factas apostolica doctrina non mutatur, sed magis declaratur.-In his autem omnibus additionibus vel mutationibus observandum est, semper doctrinam esse eamdem, et apostolicæ doctrinæ

consentaneam. Nam imprimis nihil in hujus-
modi rebus introducitur, quod juri divino po-
sitivo aut naturali repugnet, quia universalis
Ecclesia non potest in fide aut moribus erra-
Ire, ut supra est ostensum. Deinde, quidquid
in hoc genere fit, derivatur a legitima potes-
tate a Christo data Vicariis suis, et Pastoribus
Ecclesiæ ad illam gubernandam, de qua in
lib. 3 dicturi sumus. Ideoque licet in his, quæ
ad mores, vel cultum externum pertinent, sit
interdum varietas, non est novitas reprehen-
sibilis, nec inducit in doctrina fidei mutatio-
nem, seu variationem, imo nec additionem
alicujus rei, quæ in doctrina evangelica, et
apostolica virtute non contineretur. Denique
ad totam hanc Ecclesiæ illustrationem recte
accommodari potest elegans sententia Vin-
centii Lirinensis, qui, in c. 28, ita objicit :
Forsitan dicet aliquis. Nullusne ergo in Ec-
clesia Christi profectus habebitur religionis?
Habeatur plane, et maximus. Nam quis ille
est tam invidus hominibus, tam exosus Deo,
qui illud prohibere conetur? Sed ita tamen, ut
vere profectus sit ille fidei, non permutatio.
Siquidem ad profectum pertinet, ut in semet-
ipsa unaquæque res amplificetur, ad permuta-
tionem vero, ut aliquid ex alio in illud trans-
vertatur. Crescat igitur, oportet, et multum,
vehementerque proficiat, tam singulorum,
quam omnium, tam unius hominis, quam to-
tius Ecclesiæ, ætatum ac seculorum gradibus,
intelligentia, scientia, sapientia; sed in suo
duntaxat genere, in eodem scilicet dogmate,
eodem sensu, eademque sententia.

gnant cum antiquis, verum potius ex illis de-
rivatæ sunt per legitimam potestatem, ideo-
que vel non sunt profanæ, sed sacræ,
si nova
dicenda sunt; vel certe non sunt dogmata
simpliciter nova, sed antiqua et apostolica,
sive ante plures, sive ante pauciores annos
declarata seu definita sint. Parumque refert
quod rex Angliæ certum antiquitatis tempus,
certumque modum necessitatis ad creden-
dum, vel non recusandum aliquid, requirat.
Nam per hoc convincitur, non confiteri se
catholicam fidem, cujus columna et firma-
mentum est Ecclesia Catholica, neque habere
in credendo certam et universalem regulam
fidei ab Apostolis traditam, ideoque Aposto-
cam fidem profiteri aut defendere non
posse.

10. Satisfit exemplis in principio adductis. - Ex his ergo abunde satisfactum est difficultati proposita; et ad exempla quæ rex objicit, in libr. 2 in particulari respondebimus; nunc in generali, tam ad illa quam ad ea quæ nos addimus, ex dictis facile respondemus, omnia illa habere fundamentum, vel in Scriptura, vel in traditione apostolica, seu aliis principiis fidei. Et quia vel satis declarata non erant, vel temporum decursu obscurata, vel in dubium vocata fuerant, per Ecclesiam declarari ac definiri denuo potuerunt; nam ad hoc habet potestatem et divini Spiritus assistentiam simul cum sua a Christo promissam, et ita semper cum necessitas postulavit, in Ecclesia Christi observatum est. Et ideo non est in his comparanda Ecclesia Catholica cum Synagogis hæreticorum, quorum novitates sunt antiquis dogmatibus contrariæ, ideoque profanæ sunt; novæ autem definitiones Ecclesiæ non solum non pu

CAPUT XIX.

SECTAM ANGLICANAM NULLIUS ANTIQUI MARTYRIS

SANGUINE DECORATAM, SED POTIUS DAMNATAM
ESSE OSTENDITUR.

Addit rex

1. Verba regis expenduntur. Angliæ in suo defensoris fidei titulo duas alias prærogativas, seu laudes illius fidei, vel potius sectæ, quam defendit. Una est, fidem illam esse veteris ac primitivæ Ecclesiæ, de qua nihil amplius dicere necesse est, quia hæc proprietas recte intellecta non est alia ab attributo fidei apostolicæ; quia Ecclesia primitiva non est alia ab Ecclesia vera et Catholica, quæ nunc est; sed est eadem, secundum statum quem in principio plantationis suæ habuit, quod fuit tempus prædicationis Apostolorum, et ideo nihil est aliud, fidem esse Ecclesiæ primitivæ, quam esse illam, quam Apostoli Ecclesiæ tradiderunt. Cum vero in illo titulo huic particulæ additur, veterisque ac primitivæ Ecclesiæ, virus erroris sub verbis latere videtur. Indicatur enim fidem veteris ac primitiva: Ecclesiæ in universali et visibili Ecclesia defecisse, et per novatores instauratam esse, et ita innovatam a rege defendi. Quamvis enim verba ipsa manifeste hoc non prodant, ex aliis Protestantium principiis ac doctrinis timere non immerito possumus, ne rex in hoc sensu veteris Ecclesiæ fidei protectorem se proferat. Verumtamen quocumque sensu id fuerit dictum, est satis impugnatum ex dictis. Nam imprimis ostensum est sectam illam in his, quæ habet propria, apostolicam fidem non esse; ergo nec esse potest fides Ecclesiæ primitivæ, cum

illa maxime apostolica fuerit. Deinde, licet in his, quæ cum Romana fide convenit, aliqua ex parte fidem primitivæ Ecclesiæ retineat, in multis tamen a vero sensu primitivæ Ecclesiæ aberrat, et quæ vera retinet, casu potius et humana opinione, quam vero spiritu primitivæ fidei conservat. Ideoque quoad hanc partem illa sufficere censemus, quæ de attributo apostolicæ fidei dicta sunt.

[ocr errors]

2. Rex Jacobus asserit fidem Anglicanam martyrum sanguine fuisse decoratam. Alteram laudem, ultimamque prærogativam suæ fidei ponit rex Angliæ, plurium Episcoporum, fidelique Martyrum sanguine esse illustrem, quam possem etiam merito prætermittere, tum quia laus hæc propria est veræ, catholicæ et apostolicæ fidei, ut etiam ipsemet rex in verbis sui tituli sentire videtur; cum ergo demonstratum sit sectam illam neque veram fidem, neque apostolicam, vel catholicam esse, satis etiam probatum relinquitur non esse tali laude dignam. Tum etiam, quia Martyrum testimonium non facit veram fidem, sed potius vera fides facit, verum esse martyrium, quod pro illa suscipitur: nam, ut eleganter Cyprianus, ep. 23, non Martyres Evangelium faciunt, sed per Evangelium martyres fiunt. Ideoque dicit etiam Augustinus, ser. 14 de Verb. Apost.: Ideo martyres, quia fideles. Igitur sanguis martyrum, licet illustret veram fidem, per se tamen illam non ostendit, sed supponit. Quia vero, ut multi referunt, Protestantes de testimonio Martyrum multum gloriantur, et quia ex ipsismet verbis et confessione regis non leve argumentum sumere possumus ad illam præsumptionem coercendam, erroremque convincendum, ideo de hoc etiam puncto pauca subjungere visum est.

3. Anglicanam sectam Martyrum sanguine oppugnari, ostenditur. Duo autem prius a serenissimo rege interrogare necessarium duco. Unum est, an partem suæ fidei, vel otam, martyrum sanguine illustratam esse intelligat; alterum est, de quibus martyribus loquatur; an de antiquis, qui ante Calvinum, Lutherum, et alios nostrorum temporum hæresiarchas præcesserunt; vel etiam de novis, qui post exortum Anglicanum schisma consumpti sunt. Multum enim refert hæc accurate discernere, ut quæ fides, quo sanguine vere et non ficte reddatur illustris, sine amLiguitate intelligatur.

4. Possumus ergo, ut capite superiori tetigi, loqui de fide Angliæ quoad partem fidei

antiquæ quam retinet, et communem habet cum Ecclesia Romana, a qua illam didicit, vel quoad dogmata in quibus per novos sectarios mutatio et defectio facta est. Loquendo ergo de priori parte, seu de antiqua fide, et consequenter etiam de antiquis Martyribus, verissimum est illam fidem sanguine Sanctorum Martyrum factam esse illustrissimam. Hoc vero nihil Anglicanam causam juvat, imo plane condemnat. Quia illi Martyres non Anglicanæ, sed catholicæ et apostolicæ fidei testimonium dederunt, et hoc modo sanguine suo eam illustrarunt. Testes sunt antiquissimi Pares, qui sæpissime asserunt, persecutionibus tyrannorum martyres interficientium illustriorem factam esse Ecclesiam Christi, et non solum diminutam non fuisse, verum potius mirabiliter auctam, juxta celebrem Leonis Papæ sententiam, serm. 1 in Natali Petri et Pauli : Non minuitur persecutionibus Ecclesia, sed augetur, et semper dominicus ager segete ditiori vestitur, dum grana, quæ singula cadunt, multiplicata nascuntur.

5. Neque est dissimilis sententia Augustini, lib. de Catechizandis rudib., cap. 24: Ma vitis, quæ per orbem terrarum, sicut de ila prophetatum, et ab ipso Domino prænuntiatum erat, fructuosos palmites diffundebat, tanto pullulabat amplius, quant uberiore Martyrum sanguine rigabatur, quibus per omnes terras innumerabiliter pro fidci veritate morientibus, etiam ipsa persequentia regna cesserunt, et ad Christum cognoscendum, atque venerandum, fracta superbiæ cervice, conversa sunt. Similia scribit Præfat. ad Psalm. 40, dicens, Judæos occidisse Christum in se, paganos autem voluisse illum occidere in corpore suo, et subjungit: Occisi sunt Martyres, ad multiplicandam Ecclesiam raluit sanctus sanguis effusus, multiplicati sunt magis magisque Christiani, et non est impletum quod dixerunt inimici : Quomodo morietur, et peribit nomen ejus. Et eleganter Tertullianus, in Apologetico extremo, ait ad Tyrannos: Cruciate, torquete, probatio est enim innocentiæ nostræ iniquitas vestra. Plures efficimur, quoties metimur a vobis, semen est sanguis Christianorum. Et plura habet lib. ad Martyres ; et Justinus Martyr, contra Triphonem; et Cyprian., epist. 11: 0 beatam Ecclesiam nostram, quam sic honor divinæ dignationis illuminat, quam temporibus nostris gloriosus Martyrum sanguis illustrat, erat ante in operibus fratrum candida, nunc facta est in Martyrum cruore purpurea. Loquuntur autem hi Patres, ut ex eorum

6. Antiqui martyres maxime Romanam extollunt fidem. Evasio hæreticorum refuta

scriptis constat, de Ecclesia universali, vel culis recenter declaratis. Quapropter Marde Romana, vel si interdum loquuntur de ali- tyres, qui uno tempore suo sanguine cathoqua particulari (ut Cyprianus de Africana), licam fidem illustrarunt, totam fidem, et pro perinde est, quia loquitur de illa ut parte Ec- quocumque tempore existentem æque confirclesiæ Catholicæ, et ut conjuncta per eamdem marunt, et exornarunt maxime, quia ea, quæ fidem Romana sedi, ut ex aliis ejus locis in in posteriori tempore declarantur, in antisuperioribus allegatis manifestum est. Cum quioribus virtute continentur, et omnia ita ergo ostensum sit, Ecclesiam Romanam et sunt inter se connexa, ut non possit unum Catholicam, quæ nunc est, eamdem esse quæ illustrari, aut testimonio Martyrum confirtempore Apostolorum et dictorum Patrum mari, quin omnia pariter illustrentur. Sicut e extitit, constat universam gloriam antiquo- contrario non potest unum negari, quin cæ rum Martyrum in hanc universalem Eccle- tera omnia certitudinem suam amittant, et siam, quæ nunc existit, redundare. ideo virtute negentur. Exemplo rem declaro; nam multi Martyres pro confessione Trinitatis mortui sunt in Ecclesia, priusquam per Ecclesiam declaratum ac definitum esset Spiritum Sanctum a Filio procedere, et nihilominus fides hujus articuli non minus consignata est sanguine illorum Martyrum, quam fides cæterorum articulorum, quos tunc ipsi expresse confitebantur. Qua etiam ratione, qui pro fide moritur, confitendo expresse unum articulum, si illum credit catholica fide, virtute confitetur totam fidem Catholicæ Ecclesiæ, eamque suo sanguine consignat. Sic igitur cujuscumque veri Martyris sanguine, quocumque tempore effuso, tota fides catholica, in quocumque statu vel tempore consideretur, illustratur.

[ocr errors]

tur. Et hinc ulterius concluditur, totam fidem hujus Catholicæ Ecclesiæ eodem antiquorum Martyrum sanguine confirmatam esse, et illustratam. Probatur, quia fides primitivæ Ecclesiæ, et quæ fuit temporibus Cypriani, Augustini, et aliorum Patrum, eadem durat per legitimam successionem in præsenti Ecclesia Catholica, ut etiam est demonstratum; ergo sanguis Martyrum, qui fidei antiquæ Ecclesiæ testimonium dedit, idem præbuit præsentis Ecclesiæ fidei. Igitur fides Romana est, quæ sanguine dictorum Martyrum facta est illustris. Dicent fortasse hoc esse verum quoad sola illa dogmata fidei, quæ illo tempore in Ecclesia credebantur, non vero quoad alia nova, quæ postea, ut Protestantes calumniantur, in Ecclesia Romana per homines invecta sunt. Sed hoc facillime refutatur, quia fides Ecclesiæ una semper est, nec variatur propter accidentale augmentum aut diminutionem, quoad majorem vel minorem rerum declarationem, vel quoad alias circum stantias quæ ex temporis successione pendent. Quod adeo verum est, ut Augustinus, tract. 45 in Joannem, etiam de fide synagogæ et Ecclesiæ Christi dixerit: Tempora mutata sunt, non fides; quod etiam affirmat 18 de Civit., c. 47, et lib. 19, contra Faust., c. 14, et sumitur ex illo 2 ad Cor. 4: Habentes eumdem spiritum fidei. Quibus verbis (ut ibi notat Chrysostomus, homil. 9) ostendit Apostolus, eumdem spiritum esse, qui in utroque testamento rim suam exercuerit. Multa ergo majori ratione cum Ecclesia Christi omni tempore codem Spiritu Sancto regatur, eamdem semper fidem retinet, etiamsi quoad res aliquas in uno tempore magis quam in alio per eamdem Ecclesiam declarata sit.

7. Martyres pro quovis tempore fidem confirmant.Iutelligitur Iutelligitur assertio etiam de arti

-

8. Martyres occisi sunt pro defensione articulorum, quos Anglia diffitetur. Accedit quod multi ex antiquis et præcipuis Martyribus eadem dogmata, quæ nunc ab hæreticis in Ecclesia Catholica reprehenduntur, diserte tradiderunt, et postea suo sanguine consignarunt. Hoc imprimis conspici potest in Martyre et Pontifice Ignatio, qui in Epistolis suis ecclesiasticam hierarchiam, et subjectionem laicorum Pastoribus Ecclesiæ debitam commendat, et Episcopum in suo munere regi comparat. Nam in ep. 10, ad Smyrnæos, Episcopum præfert presbyteris et diaconis, illumque post Deum honorare jubet, ut principem sacerdotum, imaginem Dei referentem propter principatum, et Christi, propter sacerdolium; et similiter honorare præcipit regem, quia in rebus creatis nullus est ei similis, nec Episcopo quidquam majus in Ecclesia. Et ad Antiochenos ait: Cæsari subjecti estote, in his in quibus nullum animæ periculum est. Ad Philadelph.: Una (inquit) Eucharistia utendum, quia una est caro Domini nostri Jesu Christi, et unus illius sanguis, qui pro nobis effusus est, unum aitare. Et ad Romanos: Volo (inquit) panem cœlestem, qui est caro

Christi, filii Dei; et in epist. ad Heronem, traditiones Apostolorum servare jubet. Et in speciali Quadragesimam, et Dominicam, etc., Epist. ad Philipp. Et hanc fidem postea glorioso martyrio illustravit. Quis ergo neget sanctum hunc Pontificem et Martyrem testem esse fidei, quam nunc Ecclesia Romana profitetur? cum nec de sanctitate, et doctrina ejus, nec de illius Epistolis dubitari possit, teste Hieronymo, de Scriptoribus Ecclesiasticis; et Eusebio, lib. 3 Histor., cap. 30. Et hoc testimonium suo etiam sanguine confirmavit Polycarpus, qui in epistola sua ad Philipp., prius ad cavendas falsas doctrinas consulit, ut ad illud, quod traditum nobis est a principio, revertamur. Et postea epistolas Ignatii commendat dicens: Ex omnibus enim tobis magnus erit profectus. Continent enim fidem, patientiam, et omnem ædificationem ad Dominum nostrum pertinentem. Addere item possumus Irenæum, gloriosum etiam Episcopum et Martyrem, qui Ecclesiæ Romanæ primatum et traditiones Ecclesiasticas apertissime docet, lib. 3 contra hæreses, a principio, per multa capita, et veritatem corporis et sanguinis, Domini in Eucharistia, lib. 4, c. 34, in quibus principiis tota fides Romana virtute continetur; hic ergo sanctus Martyr illi etiam testimonium dedit. Eodem modo afferre possumus Justinum, fidem de veritate Eucharistiæ profitentem, et innumeros Romanos Pontifices, qui primatum suæ Sedis constantissime defenderunt, eademque constantia totam fidem suam sanguine confirmarunt.

9. Concluditur contra assertum regis Anglie.-Ex quibus tandem in hoc puncto concludimus, si rex Angliæ adnitatur suam fidem commendare ex splendore, et claritate, quam habet vera fides christiana ex sanguine antiquorum martyrum, velit, nolit, convinci, eorumdem Martyrum sanguinem damnare sectam suam quoad illa omnia, in quibus a Romana fide defecit. Probatur illatio: nam probatum est, illo sanguine illustratam esse totam fidem catholicam, quæ hodie in Romana Ecclesia perseverat, non solum quoad ea quæ Protestantes ex illa retinere voluerunt, sed etiam quoad omnia quæ deserenda elegerant, multa quidem quæ jam tunc explicite in Ecclesia credebantur, alia vero quæ in illis et in infallibili Ecclesiæ auctoritate virtute saltem continebantur. Unde inter hunc regis titulum, ejusque fidei confessionem, repugnantiam considero, quam ipse fortasse non animadvertit; nam in titulo fatetur fidem

XXIV.

apostolicam et primitivam sanguine martyrum illustrem fuisse, postea vero in confessione suæ particularis fidei antiquam evertit, quia multa fidei dogmata non tantum novitia (ut ipse loquitur), sed antiquitate Martyribus æqualia vel priora, negat, novaque inducit, quibus testimonium Martyrum evacuari necesse est. Ita enim antiqui Patres contra suorum temporum novatores insurgebant.

-

10. Repugnantia in dictis regis ostenditur.

Præsertim Nazianz., ep. 2 ad Cledonium, dicens: 0 ingentem absurditatem, absconditam post Christum sapientiam nobis annunciant, id quod sane lacrymis dignum est. Nam si triginta duntaxat abhinc annis fides initium sumpsit, cum quadringenti jam fere anni fluxerint a quo Christus manifestatus est : inane utique tanto tempore fuit Evangelium, inanis etiam fides nostra, frustraque Martyres martyrio perfuncti sunt, et tales tantique Antistites plebi præfuerunt, versuumque non autem fidei est gratia. Similemque sententiam habet Tertullianus, in Præscriptionibus, c. 29, ubi contra eosdem hæreticos quas jirridendo infert: Tamdiu utique regnabit error, quamdiu hæreses non errant. Aliquos Marcionitas (nos dicamus Calvinistas) liberanda veritas expectabat, interea perperam credebatur. Et post multa, tot denique martyria perperam coronata. Huc etiam spectat sententia Ambrosii, lib. 3 de Fide, cap. 7, ubi loquens de Concilio Nicæno, sic inquit: Librum sacerdotalem quis nostrum resignare audeat signatum a confessoribus, et multorum jam martyrio consecratum? Quem qui resignare coacti sunt (utique in Concilio Ariminensi), postea tamen damnata fraude signarunt; qui violare non ausi sunt, Confessores et Martyres extiterunt. Quam gravissimam sententiam ad omnia legitima. Concilia, et definitiones fidei ab Ecclesia approbatas merito accommodamus. Cum in eis sit consignatus liber sacerdotalis sub ejusdem Spiritus Sancti regimine conscriptus. Præsertim vero intentionem nostram confirmat verbum, quod subjungit Ambrosius: Quomodo fidem eorum possumus denegare, quorum victoriam prædicamus ?

11. Evasio.-Fortasse audebunt adversarii dicere, non errasse antiquos SS. Pontifices et Martyres in confessione Christi aut Trinitatis, aut aliorum mysteriorum, pro quorum defensione sanguinem fuderunt: errare tamen potuisse, et errasse in aliis rebus, in quibus suis opinionibus adversantur, neque esse necessarium ut quidquid credebant, suo sen

7

« PredošláPokračovať »