Obrázky na stránke
PDF
ePub

guine confirmarent, sed illud tantum, pro quo oppetere mortem non dubitarunt. Sic enim Cyprianus Martyr sua morte Catholicorum fidem illustravit, quamvis per humanam ignorantiam crederet, rebaptizandos esse ab hæreticis baptizatos; hanc siquidem sententiam nullatenus suo sanguine confirmavit, ncc pro ea defendenda mortuus est.

12. Rejicitur et concluditur prædictos Martyres non errasse in aliquo dogmate fidei. Hæc tamen evasio impietatem magnam continet et temeritatem. Quia imprimis cogitari non potest Ignatium, Polycarpum, et similes sanctissimos Martyres in dogmatibus fidei errasse per hæresim aut pertinaciam, alioqui veri Martyres non fuissent, quia in hæresi non potest esse verum martyrium, ut statim subinferam : et ita suo sanguine christianam fidem non illustrassent. Hoc autem cogitare impiissimum esset, et perpetuæ et universali Ecclesiæ traditioni contrarium, et prorsus temere contra omnem historiæ fidem, et sine ullo fundamento excogitatum. Deinde nec potest in his Patribus præsumi error in dogmatibus fidei per ignorantiam, nam si culpabilis foret, repugnaret certe eorum sanctitati; si invincibilis, adeo eorum sapientiæ et muneri est contraria, ut in suspicionem venire non possit. Tum quia multi eorum ab ipsismet Apostolis, alii vero ab apostolicis viris, et Apostolorum discipulis doctrinam fidei susceperunt. Tum etiam quia dogmata, de quibus loquimur, erant valde necessaria ad communem fidem Ecclesiæ, in qua ipsi erant gravissimi Pastores et Doctores, ut de Eucharistia, de traditionibus, de Ecclesia, ejusque potestate spirituali, ac fide infallibili, et similibus. Et ideo hæc docebant, non ut dubia, sed ut certa, neque in angulo, sed in conspectu totius Ecclesiæ, neque cum contradictione, vel aliorum Episcoporum, vel Romanæ Ecclesiæ, sed cum communi omnium consensione; ergo sine ulla dubitatione non ex ignorantia vel opinione, sed ex certa fide illa docebant, proinde in ea 'de, pro qua moriebantur, illa omnia comprehen debant.

13. Vendicatur Cyprianus a calumnia. Quomobrem longe dissimilis est Cypriani causa. Nam, ut omittam, Augustinum interdum insinuare ', eum ante mortem sententiam retractasse, illa tunc non pertinebat ad dogmata necessaria fidei, neque ab Ecclesia communiter recipiebatur, et Summi Pon

[blocks in formation]

tifices (quamvis nondum definiendo) illi contradicebant, et ideo neque ipse Cyprianus ita illi adhærebat, ut illam inter dogmata suæ fidei reputaret. Quin potius audeo dicere, contrarium dogma, quod postea definivit Ecclesia, Cyprianum virtute semper credidisse. Nam, licet privata et humana opinione tunc ita sentiret, multo firmius credebat Ecclesiam non posse errare, et paratus erat ad relinquendam propriam sententiam, si Ecclesia. contrarium definiret. Ut ex Augustino sumitur in prædicta epistola de illo dicente: Unitatem orbis terræ, atque omnium gentium, et diligendo tenuit, et disputando defendit. Et inferius hoc magis explicans, dicit: Aut non sensit omnino, quod eum sensisse recitatis, aut hoc postea correxit in regula veritatis, aut hunc quasi nævum sui candidissimi pectoris cooperuit ubere charitatis, dum unitatem Ecclesiæ toto orbe crescentis et copiosissime defendit, et perseverantissime tenuit vinculum pacis 1. Quasi diceret, quidquid privata opinione sentiret, semper animo fuisse subjectum regulæ Ecclesiæ; et hoc modo dicimus, ipsum sanguine suo fidem Christianæ Ecclesiæ simpliciter confirmasse.

14. In his ergo, quæ antiquissimi Pontifices et Sancti Doctores tanquam de fide certa Ecclesiæ tradiderunt sine dissensione, imo cum communi Ecclesiæ acceptatione, non potest ignorantia cogitari, alias tota eorum doctrina fluctuaret; et ideo dum pro sua fide sanguinem effuderunt, totum id, quod in hoc genere docuerunt, vel scriptum reliquerunt, eodem sanguine illustrarunt. Et propterea graviter Vincentius Lirinensis 2, novitates tali antiquitati contrarias cavendas esse præmonuit: Nam si recipiantur (inquit), necesse est, ut fides beatorum Patrum, aut tota, aut magna ex parte violetur; necesse est ut omnes omnium ætatum fideles, omnes Sancti, omnes Virgines, omnes Sacerdotes, tanta Confessorum millia, tanti Martyrum exercitus, tanta populorum celebritas, et multitudo, totus postremo jam pene terrarum orbis per catholicam fidem Christi capiti incorporatus tanto sæcu lorum tractu ignorasse, errasse, blasphemasse, nescisse quid crederet, pronuncietur.

Ex Augustino, libr. 1 de Baptism., c. 18. 2 Cap. 33.

CAPUT XX.

VEROS NOSTRORUM TEMPORUM MARTYRES NON ANGLICANAM SECTAM, SED ROMANAM FIDEM ILLUSTRASSE.

Vincent. ', rationem reddit : Quia isti dolores tolerant pertinacia, non constantia, vitio, non virtute, pravo errore, non recta ratione, diabolo possidente, non persequente. Quam etiam rationem optime prosequitur Chrysostomus, Orat. contra Judæos.

1. Sectarii non vere martyres. Venio ad alteram partem de novis Martyribus, qui post exortum Anglicanum schisma in Ecclesia sunt perpessi, ut si forte rex Angliæ de ipsis loqui velit, catholicam etiam in hac parte sententiam defendamus. Quos enim, quæso, vocat Martyres? an eos qui in sua secta vel pro illa interfecti sunt? an potius eos qui propter fidem Ecclesiæ Romanæ a defensoribus illius sectæ occisi sunt? At de his posterioribus loqui non potest, nam illi non Anglicanam sectam, sed Romanam fidem illi contrariam illustrarunt, quia in detestationem illius sectæ mortui sunt. Imo, licet tantum pro Christo, et pro illis articulis fidei, quos Anglia recipit, a gentilibus, vel paganis interfecti sint, eorum gloria in Ecclesiam Catholicam et Romanam, ac fidem ejus in qua moriuntur, redundat, et consequenter omnem hæreticam pravitatem illi contrariam condemnant. Si vero rex loquatur de sectariis propter suam pertinaciam punitis, immerito eos Martyres vocat; nam revera Martyres non sunt, sed malefactores juste castigati. Primo quidem quia, ut recte dixit Cyprianus, lib. de Unit. Eccles., illa mors non est fidei corona, sed pæna perfidiæ. Secundo, quia martyrem non facit pœna, sed causa, ut ex Cypriano refert Greg., lib. 2 Reg., Epist. 36; et tradit August., serm. 50, de Sanctis, qui est sextus de Martyribus, et latius concione 2 in Psalm. 31, explicans illa verba: Exurge, et intende judicio meo, Deus meus, et Dominus meus, in causam meam : Non in pœnam meam (inquit Augustinus), sed in causam meam, non in id quod mecum habet latro commune, sed in id quod Beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam hæc enim causa discreta est; nam pœna similis est bonis et malis. Itaque Martyres non facit pœna, sed causa. Qui ergo propter hæresim et schisma interfecti sunt, non sunt Martyres, alias latrones et malefactores omnes martyres vocandi essent, ut Augustinus ibidem late prosequitur, et epist. 50, et lib. 4 de Baptism., cap. 17, et aliis locis, quæ statim insinuabimus; specialiter vero in serm. 2 de Sanct.

2. Ratione declaratur ex parte inferentis mortem. Possumus præterea ratione morali convincere, mortem hanc pro falso errore susceptam, non esse martyrium, sive consideretur ex parte causæ, sive ex parte inferentium, sive ex parte acceptantium illam in defensionem erroris. Non quidem ex parte causæ, ut dictum est, quia illa mors non est pro Christo: Sanguis autem effusus is tantum martyrium facit, qui pro Christi nomine funditur, ut dixit Hieronymus, in epist. ad Philem., initio. Qui generalius id declarat in cap. 5 ad Galat., ad fin. Neque etiam ex parte punientis, quia qui sic punit pertinacem, non id facit in odium veritatis, sed in defensionem, nec injuste persequendo personam, sed juste vendicando delictum, et pertinaciam in illo.

3. Diluitur objectio. Veritas martyrii ex sola morte non dignoscitur. — Dices hoc esse, quod inter nos et hæreticos controversum est, scilicet, an sectarii, qui pro sua secta moriuntur, pro errore vel pro veritate moriantur. Respondemus hanc controversiam non posse ex sola passione mortis definiri : nam (ut proxime ex Augustino dicebam) multi pro defensione erroris mortui sunt. Et constat, sæpe homines mori pro doctrinis contrariis, quarum alteram falsam esse necesse est, et consequenter unum pro errore, alterum pro veritate pati; ergo ex sola passione discerni non potest veritas ab errore. Unde antiquum est in Ecclesia, hæreticos de suis martyribus gloriari, ut de Montanistis refert Eusebius, lib. 5 Histor., c. 18, et de Donatistis Augustinus, ep. 50 et 68; et Epiph. refert, quosdam hæreticos dictos esse martyrianos, quia de numero suorum martyrum valde gloriabantur. Neque solum hæretici, sed etiam ethnici et philosophi vel pro suis falsis religionibus, vel propter rempublicam, vel aliam causam humanam, et præsertim propter gloriam hominum, mortem pertinacissime tolerarunt 2; ergo mors audacter tolerata non discernit causam, sed ex causa dijudicanda est. Et eadem ratione mors per se non est signum

Est 9 inter 17 a Parisiensibus additos. ? Vide Tertull. in Apolog., c. 5.

erroris, aut veritatis. Igitur illa controversia ex aliis principiis dirimenda est. Hoc autem egimus in capitibus præcedentibus; ostendimus enim Anglicanum schisma errare a veritate in his omnibus, in quibus ab antiqua fide catholica et Romana defecit ; ergo mors inflicta propter talem defectionem, et pertinaciam in illa, non est veritatis persecutio, sed erroris correctio, et justa punitio.

4. Probatur ex parte acceptantis. - Præterea si ex parte suscipientium hæc pœna consideretur, nunquam potest martyrium reputari. Quia vel isti patiuntur recognoscentes errorem, et confitendo delictum, et tunc potius præbent testimonium veritati quam errori, non tamen per martyrium, sed per piam justamque confessionem ac poenitentiam. Vel moriuntur isti negando delictum, et ficte ore confitendo fidem, occultando errorem quem in corde retinent, et sic nec sunt martyres veræ fidei, quam non credunt, nec pro illa moriuntur, neque sunt testes sui erroris, quem ore non confitentur, sed negant. vel denique moriuntur propter pertinaciam in suo errore, eligentes potius mori quam illum retractare, et talis etiam mors non potest esse martyrium, quia a pia et recta voluntate non procedit, quam verum martyrium requirit. Unde Sancti ac veri Martyres magna ratione ac prudentia mortem pro sua fide subierunt, quia etiam humano ac morali modo certi esse poterant, illam solam fidem esse secundum rectam rationem credibilem; at vero isti sectarii imprudentissime ac omnino temere pro suis privatis sectis ac opinionibus moriuntur. Quæ enim ratio aut prudentia patitur, in rebus gravissimis et ad religionem pertinentibus, propter unius vel alterius hominis, interdum vitiosi et pessimi, persuasionem, relinquere antiquam fidem consensu Ecclesiæ per totum orbem diffusæ receptam, et divinis signis ac miraculis roboratam, ac denique Sanctorum, sapientissimorum hominum sanguine illustratam? Profecto moraliter evidens est imprudentissimum esse ac plane temerarium, propter talem causam mortem sponte subire; ac proinde illam non. esse animi fortitudinem, nec ex affectu divinæ charitatis procedere, quia charitas semper prudenter operatur. Est ergo animi pertinacia, non martyrium, quod, ut recta docet Theologia, actus est studiosus et prudens, a charitate fortitudinem imperante procedens. Legatur in simili causa Optat., lib. 3 contra Parmen., versus fin.

5. Hæretici, licet pro defendenda aliqua fidei veritate patiantur, non sunt vere martyres. -Ulterius, in hujusmodi hominibus ab Ecclesia Catholica separatis, non solum mortem pro suis erroribus, sed etiam pro aliqua veritate, quam retinent, susceptam, non esse martyrium demonstratur. Est enim notanda doctrina Augustini, lib. de Patientia, c. 26 et 27, ubi tacite distinguit, duobus modis posse schismaticum vel hæreticum pati pro sua fide, scilicet, vel ne abneget errorem, vel ne deserat Christum, seu aliquid aliud quod ex fide catholica retinuit. De priori modo passionis diximus hactenus, quia in illo evidentius est, non solum non esse martyrium, verum etiam neque actum ullo modo bonum, sed imprudentissimam temeritatem. De posteriori autem modo dicit quidem idem Augustinus, patientiam illam esse laudabilem, quia minus malum est, non negare Christum, etiamsi in illum non perfecta fide credatur. Imo etiam addit, fortitudinem illam esse donum Dei, quamvis non sit ex illis donis quæ sunt propria filiorum, sed ex his quæ servis communicantur. Hinc ergo dicimus mortem illam non esse martyrium, quia martyrium est donum justorum, et infallibiliter perducit ad gloriam, juxta illud Matth. 10: Omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cœlis est; mors autem illa non perducit ad gloriam, nam sine fide impossibile est placere Deo, ad Hebr. 11; et quia qui fide caret, charitatem non habet; de illo autem dixit Paulus, 1 ad Cor. 13: Si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Quam rationem attigit Augustinus, lib. 4 de Baptism., c. 7; et Cyprian., lib. de Unit. Eccles., dicens, maculam hæresis neque sanguine ablui, et iterum : Inexpiabilis culpa nec passione purgatur. Et ep. 73, versus finem: Hæretico, nec baptisma publicæ confessionis et sanguinis proficere ad salutem potest. Ad quas sententias Cypriani videtur alludere Chrysostomus, hom. 11 ad Ephes., in parte morali, in princ., dicens: Dixit autem vir quidam sanctus quiddam, quod magnam præ se fert audaciam, sed tamen est elocutus. Quid hoc est autem? Dixit, nec sanguinem quidem martyrii posse delere hoc peccatam, utique dividendi Ecclesiam per schisma vel hæresim. Addit vero ipse Chrysostomus in confirmationem ejusdem sententiæ: Nam dic mihi, quamnam ob causam es Martyr? An non propter Christi gloriam? Qui pro

Christo animam prodegisti, quid popularis Ecclesiam, pro qua Christus suam profudit animam?

6. Prima ratio. Item est ratio generalis, quia extra Ecclesiam non est salus, ut in superioribus dictum est, et est axioma commune Sanctorum Patrum; sed martyrium non separatur a salute; ergo extra Ecclesiam non potest esse verum martyrium. Ita fere colligit Fulgentius, de Fide ad Petrum, c. 37, 38 et 39; et August., epist. 204, dicens: Foris ab Ecclesia constitutus, et separatus a compage unitatis, et vinculo charitatis, aterno supplicio punireris, etiamsi pro Christi nomine vivus incendereris. Idem optime Pacian., epist. 2 ad Sympronian., ubi passionem Donati pseudomartyris, cum martyrio Cypriani confert, consentanee ad doctrinam ejusdem Cypriani., qui ep. 52, circa medium, loquens de illo, qui ab Ecclesia ad hæreticos vel schismaticos transit, inquit: Et si occisus propter nomen (utique Christi) postmodum fuerit, extra Ecclesiam constitutus, et ab unitate et charitate divisus, coronari morte non poterit, ubi aperte loquitur de modo passionis, de quo nunc tractamus. Et idem repetit in fine epistolæ, et in 54, ubi recte etiam ait: Idoneus non potest esse ad martyrium, qui ab Ecclesia non armatur ad prælium; et mens deficit, quam non recepta Eucharistia erigit et accendit. Et in expositione Orationis Dominicæ aliam rationem indicat, dicens: Nec sacrificium Deus recipit dissidentis; et affert illud Matth. 5: Vude prius reconciliari fratri tuo. Et inferius aliam indicat his verbis: Non potest esse cum Christo, qui imitator Judæ maluit esse quam Christi.

7. Secunda ratio. Aliam rationem insinuat Augustin., lib. 1 de Sermone Domini in monte, c. 5. Quia Christus non absolute dixit fore beatos, qui persecutionem patiuntur, sed addidit, propter justitiam Ubi autem (ait Augustinus) sana fides non est, non potest esse justitia, quia justus ex fide vivit. Quæ ratio in omni hæretico procedit, sive pro errore, sive in errore pro aliqua veritate moriatur. Et potest ita explicari, quia qui in uno pertinaciter errat, licet aliquid credat, non tamen sicut oportet neque christiana fide credit, et ita fides ejus ad justitiam non pertinet; ideoque licet propter veritatem, ut a se creditam, vel potius suo sibi electam judicio patiatur, non propter justitiam persecutionem patitur. Et hoc etiam mihi videtur significasse Augustinus, tract. 6 in Joan., circa finem, ubi intro

ducit jactantem Donatistam: Ecce nos multa mala patimur; cui ille: Hæc si pro Christo pateremini, non pro honoribus vestris. Patiuntur molestias, sed pro Donato, non pro Christo. Vide quomodo patiaris, nam si pro Donato pateris, pro superbo pateris. Quæ verba licet maxime quidem in eum conveniant, qui pro suo errore vel magistri sui hæretici patitur, nihilominus vera etiam sunt, quocumque modo hæreticus pro sua fide patiatur; quia licet contingat esse verum et alias catholicum dogma pro quo patitur, si tamen hæreticus Calvinista sit, non pro Christo, sed pro Calvino patitur, quia licet Christum credat, non Christo, sed Calvino credit, vel certe sibi ipsi, si proprio judicio eligit, quid sibi credendum sit.

8. Hæreticus etiam pro Christi confessione mortuus, neque martyrium consequitur, neque fidem illustrat.-Atque hoc etiam ex eodem Augustino desumere mihi videor in serm. 117 de Diversis, ubi proponit dubium, quomodo stet illa sententia: Omnis homo mendax, cum certo testimonio Martyrum, qui homines fuerunt: Martyres enim (inquit) veraces fuerunt, quia pro verilate mortui sunt; ideo enim sunt Martyres, quia pro veritate passi sunt; ergo si illi veraces fuerunt, non omnis homo mendax. Respondet hominem esse mendacem, cum de suo loquitur; martyres autem non de suo fuisse locutos, sed de Spiritu Dei, et ideo non tam ipsos, quam Spiritum Dei in eis loqui, juxta illud Matt. 10: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis ; et inde habere testimonium eorum, ut certum sit. Quibus nos addimus, quoties hæreticus loquitur, licet casu contingat verum loqui, semper de suo loqui, quia suo spiritu ducitur, suamque privatam opinionem defendit vel profitetur, ideoque dicimus, testimonium illius natura sua fallax esse, quamvis in uno vel altero dogmate verum esse contingat. Ac proinde licet hæreticus pro confessione Christi moriatur, testimonium ejus fidem Christi neque illustrat, neque confirmat; mors igitur propter talem confessionem neque martyrium est, nec martyrii nomen meretur. Quod ergo rex Angliæ dicit, se defendere fidem sanguine martyrum illustrem, si de iis pseudomartyribus, quos protestantes Martyres vocant, intelligatur, subsistere nullo modo poterit, sive ad veram Christi fidem, sive ad Anglicanam sectam referatur.

9. Multos hujus temporis Catholicos marty

rio apostolicam fidem collustrasse ostenditur. proponere, cum ipse non antiquam fidem, Fuerunt sane nostra ætate multi viri sed Anglicanam sectam defendat.

Sancti et Catholici, tum in aliis locis, tum maxime in Anglia, qui pro sua fide constantissime decertarunt, de quibus verissime dicitur, suo sanguine fidem catholicam et apostolicam illustrasse, quia longe diversa a Protestantibus est eorum conditio, causa, vita, et modus moriendi pro Christo. Sicut enim ab illis in his omnibus longissime distant, ita Martyres antiquos præclarissime imitati sunt, ideoque veri Martyres fuerunt, suoque sanguine fidem Romanam illustrarunt. Nam imprimis catholicam et apostolicam fidem semper retinuerunt, et intra Christi Ecclesiam, cui in pace et obedientia fuere conjuncti, passi sunt. Deinde pro eadem Ecclesia, ejusque fide et obedientia, atque adeo propter justitiam persecutionem sustinuerunt. Neque aliam ob causam (etiamsi adversarii, ad Martyrum gloriam occultandam, alias temporales et humanas confingant) carceres, tormenta et acerbissimas mortes passi sunt. Cujus rei non leve signum est (quod in simili consideravit Eusebius, lib. 3 Histor., c. 9), quia licet nulla in re alia rempublicam offendissent, imo potius aliquando essent moribus et innocentia vitæ præclari, una confessio Romanæ fidei, et obedientia Papæ ita animos persequentium accendit, ut eos asperius quam alios sceleratissimos punirent. Cum tamen (sicut a fide dignis audivimus), si contingat aliquem in ea confessione deficere, et suis judicibus in falsa religione consentire, etiamsi propter alia delicta dignus sit morte, illi facile condonentur ac remittantur.

10. Ex modo patiendi catholicorum martyrum comprobatur. Denique, quod ad modum patiendi spectat, non possunt nostri Martyres alicujus inconstantiæ vel imprudentiæ argui, quia non proprio judicio, sed publico totius orbis ducuntur, et antiquam fidem retinent, et veterum Sanctorum ac Martyrum vestigia sequuntur, multique inter eos inventi sunt vita, sanctitate, maturitate judicii, eruditione ac prudentia illustres, paratique ad suæ fidei rationem reddendam; sed, cum in animis obduratis et in catholicam tidem obfirmatis nihil proficerent, magna alacritate et patientia tormenta et mortem sustinuerunt. Hi ergo Martyres, licet novi, antiquam vere fidem illustrarunt, novam autem Anglicanam sectam potius redarguerunt et confuderunt, ideoque neque propter hos Martyres potuit rex Angliæ in suo titulo illa verba

CAPUT XXI.

ANGLICANAM SECTAM, VEL FROPTER SOLAM SCHISMATIS TURPITUDINEM, DETESTABILEM ESSE.

[ocr errors]

1. Ab hæresis nota se vindicare studet rex Jacobus. Postquam rex Angliæ in suæ Præfationis initio rationem vel occasionem sui operis late proposuit, multis interpos.tis, quæ ad hunc locum non pertinent, totis viribus se a labe et nota hæresis excusare conatur, vel propter vitandam tanti criminis infamiam, vel ut suum defensoris catholicæ fidei nomen tueatur. Ego vero, ne cum rege contendere, aut ejus personam velle offendere videar, de causa ipsa loquar, eamque generatim tractando, ostendam imprimis initium Anglicanæ defectionis et separationis ab Ecclesia, crimen propriissimi et gravissimi schismatis fuisse. Deinde vero per diuturnitatem et pertinaciam in manifestam hæresim transivisse, monstrabo. Ex quo facile constabit, nullum hominem christianum seu baptizatum, cujuscumque conditionis seu status sit, illi sectæ, ejusque erroribus pertinaciter adhærentem, posse non solum salutem assequi, verum etiam nec ab hæresis crimine excusari. Et quoniam rex de apostatæ nomine simul conqueritur, quid in eo puncto quoad apostasiæ nomen et culpam sentiendum sit, in sequentibus etiam dicam. 2. Anglicanum lapsum gravissimum schisma fuisse, ex etymologia vocis ostenditur.- Quod ergo ad primum punctum attinet, non magna probatione indiget. Nam qui factum ipsum, et initium Anglicani lapsus, prout cap. 1 a nobis relatum est, consideraverit, et vulgarem doctrinam de culpa schismatis, ejusque discrimen ab hæresi a Patribus et Theologis traditum, non ignoraverit, facile intelliget lapsum illum Anglicanum per gravissimum schisma incepisse. Schisma enim, generali significatione juxta vocis etymologiam, dissensionem, ac moralem quamdam divisionem indicat, per antonomasiam autem jam proprie significat divisionem Ecclesiæ Catholicæ per spontaneam separationem ab illa, sub Chris tiano nomine particularem congregationem, seu conventiculum extra Ecclesiæ unitatem, communionem, et obedientiam congregando. Ita fere schisma definiunt D. Thomas' et Theo

D. Thom. 2. 2, quæst. 39, art. 1.

« PredošláPokračovať »