Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors][merged small]

SERENISSIMIS

REGIBUS AC PRINCIPIBUS

ROMANÆ ET CATHOLICÆ ECCLESIÆ FILIIS AC DEFENSORIBUS

FRANCISCUS SOARIUS

E SOCIETATE JESU, TEMPORARIAM ET ÆTERNAM FELICITATEM.

Nuper edito libro, Serenissimus JACOBUS, magnæ Britanniæ rex, ad religionis suæ communionem quasi amico classico catholicos reges ac principes evocavit

. Ut quos ad defensionem Romanæ Ecclesiæ, quam sanguine suo acquisivit Rex Regum, et Dominus Dominantium Christus, suprema armavit potestate, hos ad illius offensionem communicalo consilio incitaret. Irrito tamen conatu Serenissimus rex stylum exercuit. Nec enim portæ inferi adversus eam prævalebunt, aut quos in Romana petra fundatos lapis angularis Christus firmissimo veræ pietatis vinculo innectit, frigida Aquilonis procella dimovere poterit. Utinam majorum

suorum invictissimorum regum vestigia secutus vobiscum potius ad Catholicæ Ecclesiæ majestatem exornandam conspiraret; ut quibus potestate et imperio par est, veræ pietatis studio inferior non esset; et inter illos reges numerari potius vellet, quos illius nutritios divina constituit auctoritas, quam inter illos, quos adversus Dominum et adversus Christum ejus impietatis furor inflammavit.

Cum ergo dum librum edidit suæ indicem religionis, nec regali, qua fulget, majestate, nec armorum strepitu, ac potentia (cui sacerdos Christi et religiosus homo obsistere nequit), sed solius humani ingenii et styli acumine Catholicæ Ecclesiæ bellum inserat; proprium mei muneris et instituti existimavi in aciem prodire, non ut tanti regis nemini et splendori officiam, quod nec possum, nec cupio; sed ut nebule, a folidis Novatorum lacunis exhalatæ, quibus catholicam obscurare nititur veritalem, veræ sapientiæ radiis dissolutæ, in aerem et fumos evanescant; quod ut perficerem, eam a Deo patre luminum obnixe precatus sum lucem, eam sinceræ veritatis cognitionem, quam a Christo Domino per Apostolos traditam, et Sanctorum Patrum vigiliis expositam consectari ille debet, qui rectam vivendi credendique viam tenere cupit. Aspiret incoeptis illud numen, in cujus manu sunt corda Regum. Vosque, catholici orbis reges ac principes, qui Serenissimum Jacobum, quales vos estis, talem germano affectu exoptatis, qualecuinque opus hoc nostrum in vestrum recipite patrocinium vestra auctoritate defendendum; vestrum enim illud, scitumque est : Nostra facimus, quibus nostram impertimur auctoritatem; vestrum igitur opus sit, ut regia vestri patrocinii auctoritate defensum ac ornatum fulgore, et securum in publicum prodeat, et illustre orbi appareat, et regiis oculis indignum non existimetur. Neque enim aliter, nisi vestro sub nomine, libro serenissimi regis noster hic, quo Dei causam tuemur, opponi potest. Hæc enim una me impulit cogitatio, ut vobis laborem hunc nostrum officiosa animi submissione dicarem, qui majorum vestrorum imperii,

et pietatis hæredes, Catholicæ Ecclesiæ tutelam religiose suscepistis, constanterque curatis. Aliis pro antidoto inservire potest noster hic labor; vobis antidoto (quæ est summa Dei pietas) opus non est contra Novatorum furorem, quorum venena ab stygiis hausta rivulis vobis nocere non possunt, qui veræ et catholicæ fidei unitate Christo Domino, ejusque in terris Vicario Romano, ac Summo Pontifici, ceu capiti suo pulcherrima corporis membra, subditi, et innexi in virtute Dei custodimini. In quo dum suprema vestra potestas stabilitur, ad majorem imperii gloriam increscat, et ad æternam proficiat felicitatem.

Conimbricæ, decimo tertio die junii anni 1613.

ca

CENSURA

ILLUSTRISSIMI D.JD.

ALFONSI A CASTELLO BRACON

EPISCOPI CONIMBRICENSIS, COMITIS ARGANILENSIS, DOMINI COJA, ETC., A CONSILIIS

CATHOLICÆ MAJESTATLS,

Ex commissione Illustrissimi Episcopi D. PETRI de Castilho, Lusitaniæ Proregis, et supremi in rebus fidei Inquisitoris, accuratissime legi et censorio evolvi studio Defensionem Fidei Catholicæ adversus Anglicanæ Secto errores, cum responsione ad Apologiam et Epistolam ad principes christianos, Serenissimi JACOBI, Angliæ regis, ab insigni Doctore FRANCISCO SOARIO, e Societate JESU, in lucem editam. In qua non solum sacræ pagina auctoritati omnia religiose consonant, Apostolicis traditionibus pie correspondent, OEcumenicis Conciliis, Summorum Pontificum decretis erudite consentiunt, verum tanti auctoris latissime elucet sapientia, e Sanctorum Patrum fontibus plus quam humano studio hausta. Quorum integra fide testimonia ita crebro et apposite inducit, ut illius ore locutos ad defensionem hanc roborandam conspirasse omnes affirmare audeam, magnaque propterea Catholicæ Ecclesiæ utilitate, magno christianæ doctrinæ emolumento in lucem prodituram, cujus lectione multa a Patribus præclare dicta, quæ dudum legeram, in memoriam revocavi; multa etiam magna cum voluptate denuo didici. Utinamque obtusa perfidiæ tenebris hæreticorum acies tantum jubar perferre posset. Facile enim instabilem suarum opinionum vanitatem irriderent,

quarum fundamenta hujus operis lectione omnino eversa clarisssime cernerent. Quod si Episcopo, qui in theologica adolevit schola, et inter Sanctorum Patrum libros consenuit, Serenissimi Angliæ regis majestatem alloqui præsentem liceret, quod olim augustissima et sanctissima Maria, ejus mater, voce et sanguine testata est, verissime prædicarem : Irenæo, Dionysio, Augustino, Hieronymo, et reliquis Catholicæ Ecclesiæ doctoribus, quorum judicium in hoc libro erpressum offerimus, vitæ sanctitatem nemo ignorat, potius credendum esse , quam Luthero, et Calvino, quorum scelera, etiam illorum discipuli, si legant, non possunt non erubescere et damnare; quorum inscitiam inconstans sibique adversa doctrina, et a vera religione aliena satis demonstrat. D. FRANCISCO SOARIO, humanarum rerum religioso contemptori, et unius pietatis ac religionis fortissimo dofensori, quem ego propter eximiam sapientiam tot monumentis approbatam communem hujus ætatis magistrum, et Augustinum alterum existimo, potius cedendum admonerem, quam Angliæ novatoribus, qui ne errasse fateantur, obstinata inconstantia erroribus adhærent, et cupiditatum suarum abducti illecebris circa fidem naufragaverunt, ut Paulus ait. Illud tamen prædico, illud moneo, quod olim Augustinus in simili causa. Non vincant Patres Catholicæ Ecclesiæ Doctores, nec Lutherus, nec Calvinus, impii vera fidei desertores. Non vincat SOARIUS, Patrum religiosus discipulus, nec Novatores, Lutheri et Calvini infelices umbræ, sed una vincat veritas, sincera hujus libri commentatione illustrata. Quem ego typis, et omnium oculis, ad communem Ecclesiæ Catholicæ utilitatem, ita dignum censeo, ut etiam ætati nostræ de tanto magistro, Societati JESU de tali alumno merito gratuler.

Conimbricæ, 12 junii an

1613.

Episcopus Conimbricensis.

CENSURA

ILLUSTRISSIMI D. D.

FERDINANDI MARTINEZ MÁSCAREGNII

EPISCOPI ALGARBIENSIS, A CONSILIIS CATHOLICÆ MAJESTATIS.

Non tantum litteris, quas hac de re ad me misit Illustrissimus D. Petrus de Castilho, Episcopus, et generalis in tota Lusitania Inquisitor, sed ipsa delectatione trahente P. FRANCISCI SOARII, celeberrimi Doctoris, à me perlecta est accurate, et censorio ungue examinata Defensio, qua Fidem Catholicam mira dexteritate propugnat, oppugnatque Anglicanæ sectæ errores; ac Serenissimi JACOBI, regis Angliæ, ad Apologiam quamdam epistolamque respondet. Qua in Defensione nihil plane offendi, quod Fidem Orthodoxam offendat; quæ vero defendant, inveni multa. Hoc enim opus mihi videtur velut alter fatalis clypeus, quem dux Ilebræorum ex imperio Dei quondam contra urbem Hai feliciter elevavit. Ita namque fiet, ut hac Defensione, per manus tanti ducis ex Societate JESU quasi Josue clypeo in altum sublata, armatæ errorum copiæ, quas non regis animus suopte ingenio ad pietatem pronus (utpote a sanctissima matre ac martyre olim educatus), sed quas furia Novatorum nuper in Anglia ad principes christianos classicum canens compulerat, penitus deleantur. Imo vero ipse Serenissimus Angliæ rex (qua pollet ingenii acie, atque exaggerati animi celsitudine), omnia, quæ in hac Defensione continentur, suis rationum ponderibus expendens, et ad judicii trutinam librans, prospectaque imprimis illa animi submissione ac modestia, quam semper (ut par est) adhibet doctissimus Pater SOARIUS, cum Regia Majestate disputans, spes est fore ut, adspirante numinis aura, ad saniora Matris Ecclesiæ consilia animum vere regium appellat ; imitatus nempe Clodoveum, illum primum Francorum Regem Christianissimum, qui, proxime moriturus, ipsum Romanum Pontificem, quod sciret unicum esse totius Écclesiæ visibile caput, corona regia redimivit : quo facto oppignoravit regnum Gallorum in Ecclesiæ Romanæ præsidium, pariterque et obsequium. Corona enim illa ad S. Petri Confessionem regnum nominata fuit. Quo pietatis exemplo, stabili fundamento, nempe in petra ac Petri successore regnum suum egregie firmavit Clodoveus; cujus rex Angliæ si imitetur factum, imitabitur exitus felicissimos. Sed ad libri censuram redeo.

Cum magna Reipublicæ Christianæ utilitate quasi ex feraci fæcundoque solo complura edidit religiosissimus juxta ac gravissimus auctor sui ingenii monumenta, quæ orbis suspicit, miratur, amat. Sed in hac defensione vere palmaria elucent verba electa, grandes sententiæ, rationum momenta plena energiæ ac vigoris. Liber itaque totus, nervus, sanguis, spiritus est. Concurrit in eo cum eruditione, judicium admirabile ; cum diligentia, facilitas in scribendo; cum doctrinæ copia, rerum ordo. Opponit memoriæ studium indefessum; Scholasticæ Theologiæ, juris utriusque peritiam; genuinæ juxta antiquos Patres sacræ Scripturæ explicationi, libera, et subrancida ministrorum interpretamenta; sublimiori denique de Deo scientiæ, distinctam temporum seriem, illiusque regni multiplicem chronologiæ notitiam.

Quæ libri censura in panegyricam molem exurgeret, nisi obstaret satis nota gravissimi Patris modestia, quæ solet elogia putare jacula, encomia vulnera, hostes credere laudatores. Est igitur quod gratulemur Societati JESU, quasi optimæ parenti, quod, licet ex illius sanctissimo instituto tanquam ex equo Trojano plures jam religione, litteris ac morum probitate principes viri prodierint, unum tamen

« PredošláPokračovať »