P. Vergili Maronis Georgicon libri i.ii. (iii.iv.) ed. with Engl. notes by A. Sidgwick, Zväzky 3–4

Predný obal
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 31 - Aonio rediens deducam vertice Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
Strana 44 - Prata movere animum, non, qui per saxa volutus Purior electro campum petit amnis ; at ima Solvuntur latera, atque oculos stupor urguet inertis, Ad terramque fluit devexo pondere cervix.
Strana 38 - Ascanium ; superant montes et flumina tranant, 270 continuoque avidis ubi subdita flamma medullis — vere magis, quia vere calor redit ossibus — illae ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis, exceptantque leves auras et saepe sine ullis coniugiis vento gravidae- — mirabile dictu — 274 exspectant.
Strana 59 - Strymonis undam flesse sibi et gelidis haec evolvisse sub antris mulcentem tigris et agentem carmine quercus ; 510 qualis populea maerens philomela sub umbra amissos queritur fetus, quos durus arator observans nido implumis detraxit ; at illa flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen integrat, et maestis late loca questibus implet.
Strana 51 - Deum namque ire per omnes Terrasque, tractusque maris, caelumque profundum Hinc pecudes, armenta, vi'ros, genus omne ferarum Quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas ; Scilicet hue reddi deinde ac resoluta referri 225 Omnia ; nee morti esse locum, sed viva volare Sideris in numerum, atque alto succedere caelo.
Strana 58 - miseram et te perdidit, Orpheu, Quis tantus furor ? En iterum crudelia retro Fata vocant, conditque natantia lumina somnus. lamque vale : feror ingenti circumdata nocte Invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas.
Strana 33 - Tum, si qua sonum procul arma dedere, Stare loco nescit, micat auribus, et tremit artus, Collectumque fremens volvit sub naribus ignem.
Strana 31 - Cui non dictus Hylas puer, et Latonia Delos, Hippodameque, umeroque Pelops insignis eburno, Acer equis? temptanda via est, qua me quoque possim Tollere humo victorque virum volitare per ora.
Strana 46 - Maecenas, aspice partem. Admiranda tibi levium spectacula rerum magnanimosque duces totiusque ordine gentis mores et studia et populos et proelia dicam. s In tenui labor; at tenuis non gloria, si quem numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.

Bibliografické informácie