Obrázky na stránke
PDF
ePub

A. PERSII FLACCI

SATIRAE.

PROLOGUS.

NEC fonte labra prolui caballino :

More dramaticorum, quibuscum magnam affinitatem habet, prologo usus est Persius. Cæteri autem poëtæ Persio vetustiores vel proœmio abstinuerunt, vel illud ab opere legitimo non separaverunt, ut in Aeneid. Virgilii videre est. Posterior tamen ætas proœmia hujusmodi frequentavit, modo versu, modo solutâ oratione, ut Statius et Martialis, Ausonius interdum, et præsertim Claudianus elegiaco semper carmine. Duplex autem hujus carminis argumentum, sicuti ejusdem duplices sunt partes, versuum ambæ septenorum. Primi septem versus mixtum habent argumentum de se enim poëta προηγουμένως, obiter vero de æqualibus sibi poëtis, quos traducit: posteriores septem meram continent aliorum poëtarum irrisionem. Casaubonus. Perperam igitur hunc prologum ænigma vocat J. Bondius; cùm sit, ut satira prima, jocis salibusque refertus; quod in unoquoque versu interpretando videbitur. A.

1. Nec fonte labra prolui caballino.] Sua sic extenuat, ut simul ineptorum hominum, plerorumque etiam Romanorum, quibus, jam inde ab Augusti temporibus, poëtandi studium, familiaris morbus, cacoëthes fuit, obiter fastum retundat, et urbane castiget.

-

- Nec.... labra prolui. Jam, inquit, satiras scripturus, vix dum labra admovi Pegaseo fonti, nedum immersis labris ad satietatem hauserim. Eos irridet qui videri volebant totum illum fontem hausisse, et fortasse privatim aliquem tangit, qui tale quid de se vεavixwтepov, sæculi vitio usus, jactaverat.-Fonte.... caballino. Summum etiam hæc vox aculeum habet. Poterat enim sic: nec fonte equino labra mersimus nostra ; maluit autem caballino, quòd istud nomen inhonestius sit, et ea vox contemnenti et subsannanti aptior. Kabans enim Græcis, et Latinis caballus, non quivis equus dicitur, sed jumentum dossuarium, talaɛpyóv. Sic Seneca, epistolâ LXXXVII : O quantum erat

[ocr errors]

Nec in bicipiti somniasse Parnasso
Memini, ut repente sic poëta prodirem.
Heliconiadasque, pallidamque Pirenen

sæculi decus, imperatorem triumphalem, censorium, et quod super omnia est, Catonem uno caballo esse contentum! Ita verborum delectu satiricam vim auget. Nam, prolui labra, jumentorum more qui dimidium fere caput aquis immergunt.Caballino,non Pegaseo, quod ad ridiculam poëtarum sui temporis vanitatem retundendam, ut jam diximus, potissimum valet. Hunc autem fontem, de quo loquitur poëta, Hippocrenem esse, ἢ ἵππου κρήνην, montis Heliconis, inde ortum ex ictu ungulæ Pegasi salientis, Bellerophontis equi, e quo bibentes statim poëtas fieri, omnibus vel tironibus notum. Hæc partim ex Cas.

2. Nec in bicipiti somniasse.] Quemadmodum illi, qui e fonte supra memorato hauserant, fieri poëtæ credebantur; ita et illi qui montes vicinos Heliconem, Citharonem et Parnassum conscenderent, aut inibi versarentur. Quæ superstitio Homero atque Hesiodo recentior est, ap. quos nil tale quid invenitur. Hesiodus huic fabulæ occasionem forte præbuit, qui sic: Άρνας ποιμαίνονθ ̓ Ἑλικῶνος ὑπὸ ζα

[blocks in formation]

Bellerophontei qua fluit humor equi, Reges, Alba, tuos et regum facta

tuorum,

Tantum operis nervis hiscere posse meis.

Ita, Persius poëtam se negat, quia non somniârit in Parnasso. Hoc loco, Ennium tangi quidam volunt, qui dixerit se vidisse in somnio Homerum sibi dicentem: quòd ejus anima in ipsius esset corpore. Hæc, ex Casaubono.

[ocr errors]

3. Repente.] Εκ τοῦ παραχρῆμα, sine ullo temporis impendio.Prodirem. Prodire, hîc, non modo simpliciter poépxecbat, dare se in conspectum, sed existere, vel potius subito emergere ut sol ἀνατέλλων, vel aliquis e machina Deus comicus. Ex eodem.

[ocr errors]

4. Heliconiadas.] Musas habitantes Heliconem, Bootiæ montem. - Pallidamque Pirenen. Fons erat in Acrocorintho monte, juxta urbem Corinthum in Peloponneso. Latini soli poëtæ hunc fontem Musis sacrum dixerunt, nam Græci scriptores, quorum hoc erat pontificium, nihil ejusmodi agnoscunt, neque poëtæ, neque geographi. Immo, hanc Pirenis originem ostendit scriptor quidam Græcus, dicens: Пetpńvn év Κορίνθῳ ἐκ τῶν δακρύων Πειρήνης γυvaixos Tivos Saxpuoάons TòV ÉXUTñs διὸν παρ ̓ ἐλπίδα φθειρόμενον : præterea, vetus interpres Persii, qui meminerat Musas in Helicone et illo Phocidis tractu habitare, non dubitavit Pirenen interpretari,

[ocr errors]

PROLOGUS.

Illis remitto, quorum imagines lambunt
Hederæ sequaces: ipse semipaganus
Ad sacra vatum carmen affero nostrum.

hoc loco, de fonte Heliconio. At cùm ex omnibus Latinis notum sit Pirenen fontem Musis dicatum, illis assentimur.-Pallidam. Sic eam vocat Persius, quia qui plurimum student, pallidi fiunt ; vel forte ad fabulam de origine fontis Pirenes alludit. C. et A. 5. Illis remitto.] Hoc est ambitiosis hominibus, qui non sincero litterarum studio, nec divinæ poëtices intimo sensu adducti Musas colunt; sed vanâ laudum ambitione, ac perversâ honorum divitiarumque cupiditate. - Remitto. Signatum verbum apud bonos scriptores, hac notione, cum aliquid παραιτούμεθα, et rejicimus vel oblatum. - Quorum imagines. Romæ, ut jam vidimus in Juv. comment., in bibliothecis tum publicis, tum privatis, imprimis in Apollinis Palatini biblioth. statuæ, imagines poëtarum non modo solemni instituto dicari, sed et hederâ virenti coronari solebant. Juv. sat. VII.

Ut dignus venias hederis et imagine

macra.

-Lambunt. Proprie leviter lingua tangunt, quod translatum est a canibus, queis proprium est lambendo bibere. Virg. Aeneid. lib. II, v. 682 :

Tactuque innoxia molli Lambere flamma comas et circum tempora pasci.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Hoc loco, cingunt, circumeunt, amplectuntur. C. et Prateus.

6. Hederæ sequaces. ] Quibus poëtæ coronabantur, quod omnibus notum. Hedera autem Bac

cho dicata, sub cujus tutela etiam poëtæ erant.-Sequaces. Leonidas poëta Græcus oλumλavéα xioσòv dixit. Virg. quoque et Catullus hederam errantem. Hanc quoque antiqui Lyrici, teste Servio, flexipedem dixerunt, quòd huc et illuc vagetur.-Ipse semipaganus. Sic modeste se appellat, quasi inchoatum poëtam dicas, ut non penitus άveícaxtov, ita assistentem adhuc in cortina, et tantum ἀκροθιγῶς ἁψάμενον τοῦ λέβητος. Quæ modestia arrogantiæ poëtarum μουσοπατάκτων sui temporis satirice opponitur. C.

7. Ad sacra vatum, etc.] Ad ædem Musis et Apollini ab Augusto dicatam: vide Suet. Oct. cap. 29, et Juv. sat. VII, 37: eò docti conveniebant scriptaque afferebant sua: hinc Horat. lib. I, epist. 3:

Scripta Palatinus quæcumque recepit Apollo.

Simpliciter exponit Casaubonus de omnibus, qui poëmata recitabant sua veterum more, aut aliter publicabant; quod pépeiv εἰς μέσον dicit Plut. περὶ τοῦ ἀκούειν.

V. 5. Remitto. Codices antiquiores habent ita; Cod. noster, relinquo.·

Quis expedivit psittaco suum XAIPE,

8. Quis expedivit.] Hoc versu, incipit prologi pars secunda. In prima autem, cùm se semipaganum, poëtamque vix inchoatum ferret, ea naturalis lectorum mentibus objectio potuisset innasci : ô Persî, cùm sis semipaganus ac barbarus poëta, quare igitur versus facis? Ad quæ respondet, ut olim Horat. epist. II, 2, 51:

Paupertas impulit audax,

Ut versus facerem.

Quod est amara irrisio in poëtas sui temporis, quorum plerique famelici auctores et parasiti erant: nam Persium de se serio egisse vix credas, cùm ipse fuerit et dives, et bullâ ornatus, et poëseos genus minime ad captandum hominum favorem idoneum amplexus fuerit.-Expedivit. Idem ac docuit, ut versu sequenti. Sed exquisitius hoc verbum : nam ignorantia et aduvauía est instar vinculi, quo ingenium alligatum est, ut id pes: solvitur autem eo vinculo, cùm docetur; quod significat to expedivit. Psittaco. Vocis humanæ imitatione complures præditas aves omnibus notum, præsertim psittacos, picas, acanthides, corvos, aliasque, quas

numerare non est necesse ; unde Porphyrius de abst. anim. ab esu, lib. III, hoc argumento probare nititur, scil. non esse omnino bruta animalia. Ei paívna, ait, καὶ ἡμᾶς μιμούμενα, καὶ τὴν ἑλλάδα xai γλῶσσαν ἐκμανθάνοντα, καὶ συνιέντα τῶν ἐφεςώτων, τίς οὕτως ἀναιδὴς, ὡς μὴ συγχωρεῖν εἶναι λογικὰ δίοτι ἀυτὸς οὐ συνίησιν ὧν λέγουσι· κόρα κες γοῦν καὶ κίτται, ἐρίθακοί τε, καὶ ψιττακοὶ, ἀνθρώπους μιμοῦνται, καὶ μέμνηνται ὧν ἂν ἀκούσωσι, καὶ διδασκόμενοι ὑπακούουσι τῷ διδάσ κοντι, καὶ πολλοί γε ἐμήνυσαν δι' ὧν ἐδιδάχθησαν καὶ τοὺς ἁμαρτάνοντας κατὰ τὸν οἶκον. Suum XAIPE. Ut plurimum docebantur aves salutationis verba; vel singula, xaïpɛ, ave, salve, vel paulo plura, ut xovdiτov níw, ap. Simplicium: vel eð πрάттε, et Zεùç ἵλεως, καὶ τὰ τοιαῦτα, inquit Philostratus; interdum etiam plurium vocum versus aut sententias docebantur, ut illi corvi, qui admirationi fuerunt Augusto ex Actiaca victoria revertenti, quorum alter institutus fuerat dicere: ave, Cæsar, victor, Imperator: alter, ave, victor, Imperator Antoní. Prior tantum apparuit, alter

V. 8. Post hunc versum recentiores quidam codd. et, postea, editores fere omnes alium inserunt, sic:

Corvos quis olim concavum salutare?

Versum hunc spurium esse minime dubitandum; insulsum præterea, et inutilem, cùm de corvis infra dicturus sit poëta: quapropter illum, consentientibus fere omnibus libris, et codice nostro, a prologo rejecimus. In editione Persiana Jo. Britannici, Paris. apud J. Petit, 1505, hæc glossa inter lineas inseritur: versus hic a Fonteio, non ab aliis ponitur .

Picasque docuit verba nostra conari ? Magister artis, ingenîque largitor

[ocr errors]

vero ut par erat, necatus est : unde Gallicus poëta quidam ad hoc facete dixit:

Princes et grands, fiez-vous aux louanges.

Adistas forsan alludit aves. C. et A. 9. Conari.] Hoc loco, omni ope atque operâ niti, ut imitentur, etc.

10. Magister artis.... venter.] Venter, hoc est, fames et egestas ingenium largiuntur. Inter scriptores tum Græcos, tum Latinos magna est de hoc argumento dissidentia. Alii nempe vires hebetari, et ad extremam imbecillitatem assiduis curis redigi contendunt, ut Plato, qui ullum animal moestum canere negat, οὐδὲν ζῶον λυTOUμevov det. Juven. sat. VII, 59 et seqq.

V.

[blocks in formation]

ΙΟ

Et Horatius, loco præcitato, et Persius, hoc versu et Manilius, lib. I:

Et labor ingenium miseris dedit: et sua quemque

Advigilare sibi jussit fortuna pre

mendo.

His verbis, ait Casaubonus, Manilius quæstionem solvit. Neque enim opes, , neque paupertas aut minuunt ingenium per se,

[ocr errors]

aut acuunt, verum ideo laus hæc ut mater paupertati tribuitur artium credatur, quia premendo jubet advigilare sibi, serio animum cogit attendere, atque ad se ipsum convertit. His addo; calamitates, infortunium, laborem et paupertatem, ut honores, dignitates, voluptates et divitias vim in animos omnino diversam exercere. Iste olim dives, animo carens (ut sæpissime fit), repente pauper factus ad imbecillitatem delabitur; quippe quem bonorum suorum atqueopum recordatio in desperationem adducit; hic autem animo forti præditus, laboribus induradeliciarum et luxuriæ ignased quem premit egestas, sortem mutet, sibi advigilat, ad necessitatem omnes ingenii vires convertit et sæpe sæpius non modo fatis fruitur benignioribus, sed et ultra metas rapido cursu transvolat. En nodus solvitur, apparens inter scriptores oppositio diluitur. Temporum, locorum, animorum diversitas hos iisdem provehit artibus, quibus alios in profundum immergit. A.

tus,

rus,

ut

« PredošláPokračovať »