Nequicquam populo bibulas donaveris aures. Respue quod non es: tollat sua munera cerdo : quinium primum erecta), inde 50 50. Nequicquam populo, etc.] Si te tuaque vitia noveris, non est quòd tantopere adulationibus populi adhæreas. Bibulas.... aures. avidas laudis et plausûs. 51. Respue quod non es.] Ne tibi arroga quod non est in te; neque te capi sinas vanis adulationibus. Senec. epist. 80: Si perpendere te voles, sepone pecuniam, domum, dignitatem, te ipse consule. — Tollat sua munera cerdo. Quod dat vulgus immeritis, recipiat; neu vilis plebeculæ laudationes tanti æstimes. Nota autem, quòd Nero, in principio potissimum sui regni, ap. cerdones et plebeculam gratissimus fuit; nam benevolentiam eorum et laudes largitionibus insanis, necnon spectaculis et ludis omnimodis, et per totam suam vitam captare studuit. Alcibiadi quoque idem mos fere fuit. A.Cerdo est quilibet e vili plebecula artifex, lucri causâ operam suam locans. 52. Tecum habita.] Temet ipse considera; nec te quæsiveris extra. - Nóris quàm sit, etc. Et noveriş quàm sis præsidiis necessariis non dico ad rem populi tractandam ; sed tantum ad vitam civis et subjecti recte agendam destitutus. Sic philosophia supellectilem dixit Cicero, lib. de Finibus. V 51. Respue. Cod. Pithoei, respice. Ita quoque edit. vet. et Aldina. Alii, et cod. noster, respue. Cæterum, respice potest accipi; et ea lectio non est ingrata. V. 52. Tecum habita; nôris. Cod. noster et tres alii codd. tecum habita; ut noris. Ita quoque Lubinus et edit. vet. Britannici, SATIRAE QUINTAE ARGUMENTUM. CORNUTUM LAUDANS APERIT PENULTIMA SERVOS. Præstantissimæ hujus satiræ duæ sunt partes. In priore, quæ alterius est veluti proœmium, amoris sui in Cornutum, præceptorem suum, vehementiam primum ostendit ( 1 — 20); deinde diligentiam illius in se educando, suumque vicissim erga illum amorem commemorat (31 — 52); denique laudes Cornuti et totius vitæ illius institutionem subjungit, ac juvenes hortatur, ut tanto viro in disciplinam se dedant (33 — 72). Inde fit transitus ad posteriorem satiræ partem, his verbis : libertate opus est (73). Ibi fuse tractatur paradoxon præcipuum stoicorum, scilicet: omnes, præter sapientem, servos esse; neminem, nisi sapientem, liberum. Primum de vera libertate agitur. Scil. vana cærimonia, non meram libertatem dat. Dama, paulo ante servus, postquam virga Prætoris eum in numerum civium adscivit, fit Marcus, id est, Romanus: anne ideo liber est? Minime. Mera libertas hæc est: Ne liceat facere id quod quis vitiabit agendo (97). Sit modicus voti, simplici ac frugali vita, dulcis amicis, sit parcus, nec avarus; tum Dama liber. At si pelliculam veterem retinet, et astutam vulpem servat sub pectore, id est, si iisdem, quibus antea, vitiis obrutus est; tum Dama civis factus etiam servus est. Digitum exerat, peccat; cujus vel minimi momenti actus sunt peccata; quoniam e vanitate, non e sapientia ortum sumunt (73—123). Vera libertas in vitiorum fuga consistit: unde non minus servus qui servit avaritiæ urgenti, quàm quem metus agit herilis (123-139); non minus miser qui, immemor leti, luxuriæ obsequitur, et fluctuat inter consilia avaritiæ ut vigilet suadentis, et illecebras mollitiei stertere et frui volentis, quàm luctata canis, quæ nodum quidem arripuit, attamen a collo partem catenæ trahit (140— 160); nec minus servus juvenis iste amoris indigni vinculis irretitus. Quid faciam, inquit, si me vocet mea dulcis amica? eamne, an restem? Si eat, servus; si recuset, tunc hic est quem quærimus vere liberum et sapientem (161-175). Idem dici potest de ambitiosis; nec multo minus de superstitiosis (161-188). Tum demum lectori colligendum istud poëta reliquit; scilicet: omnes malos servos esse; neminem, nisi sapientem, liberum. Addit tamen quod verissimum est : Dixeris hæc inter varicosos centuriones, Et est ea satira dignissima, quæ inter manus juvenum perpetuo versetur. Ea præcipuum dogma stoicorum offert quod frustra Horatius exagitare et irridere conatus est, in sat. 3 lib. primi, et alibi. Nihil dubium quin, in qualicumque conditione, liber solus sit et felix, qui non servit ambitioni, avaritiæ, luxuriæ, etc. SATIRA V. AD CORNUTUM. VATIBUS hic mos est, centum sibi poscere voces, 1. Vatibus hic mos est.] Poëtis nimirum epicis, quin et oratoribus interdum eâ figurâ uti mos est; scil. poscere centum linguas, ora, etc. quoties grande quidpiam aut arduum volunt exprimere. Homer. Iliad. II: Οὐδ ̓ εἴ δέκα μὲν γλῶσσαι, sentiat exprimendis suis in Cornutum magistrum affectibus mutuâque suâ scilicet et Cornuti amicitiâ celebrandâ : quem Cornutus interpellatione impedit, cujus sermonem postea (19) poëta excipiens, in eodem sensu inchoatam absolvit sententiam. C. et P. 3. Fabula seu mæsto, etc.] Sive tragœdiam aliquam scribant,quam postea histrionibus sunt tradituri acturis illam in sceną. - Fabula. Omnis fictæ rei, atque etiam aliquando veræ, narratio. Vide Juven. sat. I, v. 145, et alibi. Hîc pro tragœdia sumitur. — Hianda. Μάλα ἐμπαθῶς. Hiare, est cum vehementia, tragico argumento conveniente, pronuntiare.-Mosto. Hoc verbum recte cum hianda. Nam poëtæ qui ex historia fabulari tragoedias componebant, et histriones qui agebant, non veros affectus exhibebant, sed simulatos: unde tragœdi, et magna cum vocis contentione pronuntiare, et tristitiam fingere soliti erant. C. 4. Vulnera seu Parthi.] Vulnera V. 2. Linguas optare in carmina centum. Cod. Fauchetii, n° 8070, in carmina tantum. Alii omnes, et noster, centum. CORNUT US. Quorsum hæc? Aut quantas robusti carminis offas 5 hic clades Parthis a Romanis illatas 5. Quorsum hæc?] Miratur enim Cornutus, cùm humilem tantum satiram Persius conscribat, quòd tanquam epica, et tragica tractaturus, tot ora atque linguas sibi exoptet. Aut quantas robusti carminis offas ingeris? Casaubonus sic: Persius malum poëtam et tumidum offas car«minis ait ingerere.... trans « « « latum verbum e pistorum vel coquorum operibus: nam offa « est voots, proprie pultis, ut indicat Plin. lib. XVIII, cap. 8. « Ita etiam vocantur illi globuli quibus aves altiles farciuntur.... Ita, offæ carminis robusti, car« men non deductum, sed am« pullatum, turgidum atque inelaboratum (vid. Juven. sat. II, « « « « « v. 33).—Ingeris. Profers in publicum et lectoribus tuis ob«jicis. - Ingeris. Au lieu d'ingeris, je lis egeris; et je traduis: avez-vous dans l'estomac tant de gobbes poétiques (ou de vers durs) à rendre, qu'il vous faille le secours de cent gosiers. Offa signifie boulette, gobbe, et non pâté. Diderot. 6. Ut par sit, etc.] Velut ad trajiciendas offas illas grandiores, sive ad proferendos versus adeo turgentes. Niti, pro habere, fultum esse. P. 7. Grande locuturi.] Vates, grande aliquid locuturi, legunto, etc. Catachresis, ut sup. sat. I, v. 14: Grande aliquid, etc. —Nebulas Helicone legunto. Ut sup. ad prologum, Heliconiadasque, pallidamque Pirenen. — Nebulas. Levia, et quæ solâ specie sunt magna. V. 6. Gutture. Omnes nostri codd. habent ita. Casaubonus ait quosdam legisse gurgite. |