Obrázky na stránke
PDF
ePub

Nequicquam populo bibulas donaveris aures.

Respue quod non es: tollat sua munera cerdo :
Tecum habita; nôris quàm sit tibi curta supellex.

quinium primum erecta), inde
per plateas et vicos et compita
vagari, et obvios cædere vulne-
ribus petulanter ac lascive. Cur
autem puteal notanter expresserit,
nescio; nisi quod reipsa Nero in
suis nocturnis excursionibus pla-
gas (vibices) intulerit et acceperit
plures ibi quàm quocumque alio
loco; nisi forte quòd poëta hunc
locum notaverit veluti, ut appa-
ret, flagitiorum multorum, quæ
noctu fierent, solemne theatrum.
Nota sunt illa Senecæ de Benefi-
ciis, lib. VI: Divus Augustus filiam
intra pudicitiæ maledictum impudi-
cam relegavit, et flagitia principalis
domus in publicum emisit: admissos
gregatim adulteros, pererratam noc-
turnis comessationibus civitatem, fo-
rum ipsum ac rostra, ex quibus pater
legem de adulteriis tulerat, filiæ in
stupra placuisse..... Et Dionis,
ἡ Ἰουλία ἀσελγαίνουσα ἦν οὕτως, ὥσε
τε καὶ ἐν τῇ ἀγορᾷ, καὶ ἐπ' ἀυτοῦ
γε τοῦ βήματος καὶ κωμάζειν νύκτωρ
xal ovμπívet. Vide quoque Juven.
sat. VI, v. 302 et de Maura
seqq.
sociisque ejus quid dicat. Hæc
satis sunt ad confirmandam Ca-
saub. conjecturam, quæ alioquin
cum Neronis atque etiam Alcibia-
dis genio non avaro, sed petulanti
et maligno melius concordat. A.

50

50. Nequicquam populo, etc.] Si te tuaque vitia noveris, non est quòd tantopere adulationibus populi adhæreas. Bibulas.... aures. avidas laudis et plausûs.

51. Respue quod non es.] Ne tibi arroga quod non est in te; neque te capi sinas vanis adulationibus. Senec. epist. 80: Si perpendere te voles, sepone pecuniam, domum, dignitatem, te ipse consule. — Tollat sua munera cerdo. Quod dat vulgus immeritis, recipiat; neu vilis plebeculæ laudationes tanti æstimes. Nota autem, quòd Nero, in principio potissimum sui regni, ap. cerdones et plebeculam gratissimus fuit; nam benevolentiam eorum et laudes largitionibus insanis, necnon spectaculis et ludis omnimodis, et per totam suam vitam captare studuit. Alcibiadi quoque idem mos fere fuit. A.Cerdo est quilibet e vili plebecula artifex, lucri causâ operam suam locans.

52. Tecum habita.] Temet ipse considera; nec te quæsiveris extra.

- Nóris quàm sit, etc. Et noveriş quàm sis præsidiis necessariis non dico ad rem populi tractandam ; sed tantum ad vitam civis et subjecti recte agendam destitutus. Sic philosophia supellectilem dixit Cicero, lib. de Finibus.

[ocr errors]

V 51. Respue. Cod. Pithoei, respice. Ita quoque edit. vet. et Aldina. Alii, et cod. noster, respue. Cæterum, respice potest accipi; et ea lectio non est ingrata.

V. 52. Tecum habita; nôris. Cod. noster et tres alii codd. tecum habita; ut noris. Ita quoque Lubinus et edit. vet. Britannici,

SATIRAE QUINTAE

ARGUMENTUM.

CORNUTUM LAUDANS APERIT PENULTIMA SERVOS.

Præstantissimæ hujus satiræ duæ sunt partes. In priore, quæ alterius est veluti proœmium, amoris sui in Cornutum, præceptorem suum, vehementiam primum ostendit ( 1 — 20); deinde diligentiam illius in se educando, suumque vicissim erga illum amorem commemorat (31 — 52); denique laudes Cornuti et totius vitæ illius institutionem subjungit, ac juvenes hortatur, ut tanto viro in disciplinam se dedant (33 — 72). Inde fit transitus ad posteriorem satiræ partem, his verbis : libertate opus est (73). Ibi fuse tractatur paradoxon præcipuum stoicorum, scilicet: omnes, præter sapientem, servos esse; neminem, nisi sapientem, liberum. Primum de vera libertate agitur. Scil. vana cærimonia, non meram libertatem dat. Dama, paulo ante servus, postquam virga Prætoris eum in numerum civium adscivit, fit Marcus, id est, Romanus: anne ideo liber est? Minime. Mera libertas hæc est:

Ne liceat facere id quod quis vitiabit agendo

(97). Sit modicus voti, simplici ac frugali vita, dulcis amicis, sit parcus, nec avarus; tum Dama liber. At si pelliculam veterem retinet, et astutam vulpem servat sub pectore, id est, si iisdem, quibus antea, vitiis obrutus est; tum Dama civis factus etiam servus est. Digitum exerat, peccat; cujus vel minimi momenti actus sunt peccata; quoniam e vanitate, non e sapientia ortum sumunt (73—123). Vera libertas in vitiorum fuga consistit: unde non minus servus qui servit avaritiæ urgenti, quàm quem metus agit herilis (123-139); non minus miser qui, immemor leti, luxuriæ obsequitur, et fluctuat inter consilia avaritiæ ut vigilet suadentis, et illecebras mollitiei

stertere et frui volentis, quàm luctata canis, quæ nodum quidem arripuit, attamen a collo partem catenæ trahit (140— 160); nec minus servus juvenis iste amoris indigni vinculis irretitus. Quid faciam, inquit, si me vocet mea dulcis amica? eamne, an restem? Si eat, servus; si recuset, tunc hic est quem quærimus vere liberum et sapientem (161-175). Idem dici potest de ambitiosis; nec multo minus de superstitiosis (161-188). Tum demum lectori colligendum istud poëta reliquit; scilicet: omnes malos servos esse; neminem, nisi sapientem, liberum. Addit tamen quod verissimum est :

Dixeris hæc inter varicosos centuriones,
Continuo crassum ridet Pulfenius ingens,
Et centum Græcos curto centusse licetur.

Et est ea satira dignissima, quæ inter manus juvenum perpetuo versetur. Ea præcipuum dogma stoicorum offert quod frustra Horatius exagitare et irridere conatus est, in sat. 3 lib. primi, et alibi. Nihil dubium quin, in qualicumque conditione, liber solus sit et felix, qui non servit ambitioni, avaritiæ, luxuriæ, etc.

SATIRA V.

AD CORNUTUM.

VATIBUS hic mos est, centum sibi poscere voces,
Centum ora, et linguas optare in carmina centum;
Fabula seu moesto ponatur hianda tragoedo,
Vulnera seu Parthi ducentis ab inguine ferrum.

1. Vatibus hic mos est.] Poëtis nimirum epicis, quin et oratoribus interdum eâ figurâ uti mos est; scil. poscere centum linguas, ora, etc. quoties grande quidpiam aut arduum volunt exprimere. Homer. Iliad. II:

[ocr errors][merged small]

Οὐδ ̓ εἴ δέκα μὲν γλῶσσαι,
κα δὲ ςόματ ̓ εἶεν.
Hunc secutus Hostius quidam,
poëta epicus, lib. belli Istrici (ut
refert Macrob. Saturn. lib. VI,
cap. 3), sic habet :

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

sentiat exprimendis suis in Cornutum magistrum affectibus mutuâque suâ scilicet et Cornuti amicitiâ celebrandâ : quem Cornutus interpellatione impedit, cujus sermonem postea (19) poëta excipiens, in eodem sensu inchoatam absolvit sententiam. C. et P.

3. Fabula seu mæsto, etc.] Sive tragœdiam aliquam scribant,quam postea histrionibus sunt tradituri acturis illam in sceną. - Fabula. Omnis fictæ rei, atque etiam aliquando veræ, narratio. Vide Juven. sat. I, v. 145, et alibi. Hîc pro tragœdia sumitur. — Hianda. Μάλα ἐμπαθῶς. Hiare, est cum vehementia, tragico argumento conveniente, pronuntiare.-Mosto. Hoc verbum recte cum hianda. Nam poëtæ qui ex historia fabulari tragoedias componebant, et histriones qui agebant, non veros affectus exhibebant, sed simulatos: unde tragœdi, et magna cum vocis contentione pronuntiare, et tristitiam fingere soliti erant. C.

4. Vulnera seu Parthi.] Vulnera

V. 2. Linguas optare in carmina centum. Cod. Fauchetii, n° 8070,

in carmina tantum. Alii omnes, et noster, centum.

CORNUT US.

Quorsum hæc? Aut quantas robusti carminis offas 5
Ingeris, ut par sit centeno gutture niti?
Grande locuturi, nebulas Helicone legunto,

hic clades Parthis a Romanis illatas
significant. Ut Neronem et Roma-
nos proceres laudarent poëtæ,qui-
dam Parthica scripserunt, seu his-
torias de rebus Parthicis sub Ne-
rone gestis, quos hîc obiter Persius
perstringit.— Ducentis ab inguine
ferrum. Sagittas et tela e vulnere
extrahentis, et in hostem retor-
quentis. Male, nostro judicio,
Casaubonus interpretari videtur
vulnera a Parthis ducentibus, vi-
brantibus ferrum ab inguine
(tres enim describit jaculandi
modos; scil. a mamma, ñaρà μα-
Cov, a capite, naρά тò değiòν wτíov,
ab humero, пaρà uov); numquid
enim Romani poëtæ laudassent
Parthos tela vibrantes et Romanis
mortem inferentes, potiusquàm
victores Parthorum Romanos ?
quod tamen dicendum foret, si
vulnera sumerentur hîc active,
ut vult Casaubonus. P. et A.

5. Quorsum hæc?] Miratur enim Cornutus, cùm humilem tantum satiram Persius conscribat, quòd tanquam epica, et tragica tractaturus, tot ora atque linguas sibi exoptet. Aut quantas robusti carminis offas ingeris? Casaubonus sic: Persius malum poëtam et tumidum offas car«minis ait ingerere.... trans

[ocr errors]

«

«

« latum verbum e pistorum vel coquorum operibus: nam offa « est voots, proprie pultis, ut indicat Plin. lib. XVIII, cap. 8. « Ita etiam vocantur illi globuli quibus aves altiles farciuntur.... Ita, offæ carminis robusti, car« men non deductum, sed am« pullatum, turgidum atque inelaboratum (vid. Juven. sat. II,

«

«

«

«

[ocr errors]

« v. 33).—Ingeris. Profers in publicum et lectoribus tuis ob«jicis. - Ingeris. Au lieu d'ingeris, je lis egeris; et je traduis: avez-vous dans l'estomac tant de gobbes poétiques (ou de vers durs) à rendre, qu'il vous faille le secours de cent gosiers. Offa signifie boulette, gobbe, et non pâté. Diderot.

6. Ut par sit, etc.] Velut ad trajiciendas offas illas grandiores, sive ad proferendos versus adeo turgentes. Niti, pro habere, fultum esse. P.

[ocr errors]

7. Grande locuturi.] Vates, grande aliquid locuturi, legunto, etc. Catachresis, ut sup. sat. I, v. 14:

Grande aliquid, etc. —Nebulas Helicone legunto. Ut sup. ad prologum, Heliconiadasque, pallidamque Pirenen. — Nebulas. Levia, et quæ solâ specie sunt magna.

V. 6. Gutture. Omnes nostri codd. habent ita. Casaubonus ait quosdam

legisse gurgite.

« PredošláPokračovať »