Obrázky na stránke
PDF
ePub

Cùm primum pavido custos mihi purpura cessit,
Bullaque succinctis Laribus donata pependit;
Cùm blandi comites, totâque impune Suburrâ

ces. His verbis magnitudinem amo-
ris sui pingit. L.

30. Cùm primum, etc.] Ostendit causam tanti amoris sui erga Cornutum, eum ortum dicens ex honesta ejus doctrina, et morum ac studiorum similitudine, quâ ad conciliandam amicitiam nihil efficacius; simul et Cornuti beneficia in se grato animo recenset.

- Pavido mihi custos purpura cessit. Cùm primum posui purpuram, id est, togam purpurâ prætextam, quæ mihi puero custos fuit. Pueri, apud Romanos, usque ad pubertatem amiciebantur togâ purpurâ prætextâ, quæ ideo custos hîc dicitur, quia illâ ætate lateri puerorum pædagogus custos apponi solebat, cujus primum erat officium, ut ait Horat. lib. I, sat. 4, de suo patre,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

30

venerabilem.-Pavido mihi. Recte : est enim illa ætas obnoxia alienæ vi, maxime tõv taidoμavoúvτwv, quorum flagitia maxime timebantur pueris, ut Græci Latinique scriptores passim testantur. Vid. Macrob. Saturn. lib. I, cap. 6. C.

31. Bullaque.] De bulla puerorum idem Macrob. fuse disserit loco præcit. Vid. Juven. sat. V, v. 164, et sat. XIII, v. 33. Ex his, etiamsi non aliunde nota foret omnibus Persii nobilitas, constaret eum equestri ordini saltem fuisse addictum : nam bullâ soli nobilium et equitum pueri ornabantur, quam cum virili toga, ad ætatis XVII ann. provecti, Laribus offerebant. Succinctis Laribus. Lares succincti dicuntur, gülwvot, quia habitu peregrinantium erant pellibus amicti, cum cane comite. Vet. schol. « Quia habitu Gabino, cinctuque Dii Penates formabantur, obvoluti toga super humerum sinistrum, « dextro nudo. » A.

[ocr errors]
[ocr errors]

32. Cùm blandi comites.] Cùm pro pædagogo, comite ingrato et inviso, fuerunt mihi comites blandi, id est, assentatores et parasiti, qui juvenum latera cingere solent. Totaque impune Suburrá, etc. Cùm jam sumpta virilis toga dederat mihi potestatem, nemine pædagogo prohibente, amori si mihi libuisset indulgendi; et in vico Suburræ Lesbiam aliquam vel Laïdem quærendi. — Suburrá,

Permisit sparsisse oculos jam candidus umbo;
Cùmque iter ambiguum est, et vitæ nescius error
Diducit trepidas ramosa in compita mentes,
Me tibi supposui: teneros tu suscipis annos
Socratico, Cornute, sinu: tunc, fallere solers,

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

35

vitia et virtutem.-Ramosa in com-
pita. Quæ multas in vias scindunt
se, ut truncus in ramos. Hic rur-
sus alludit ad litteram Pythagoræ,
de
qua vid. sat. III, v. 56. A.
36. Me tibi supposui.] Illa ætate,
me tibi instituendum exhibui.

37. Socratico.... sinu.] Excepisti me in tuam disciplinam, morali philosophia et stoicorum præceptis imbuendum : excepisti me non studio solum paterno, sed quasi materno affectu blandiens et demulcens. Cur autem stoæ disciplinam vocet socraticam, ea est ratio nempe Socratis discipulus fuit Antisthenes, qui Diogenem instituit; hunc Crates Thebanus audivit; hic demum erudivit Zenonem, scholæ stoicæ conditorem; unde stoici, ut primum sectæ suæ parentem, agnoverunt Socratem: præterea, tota moralis disciplina, quam proprie Seneca aliique philosophiæ no

V. 34. Cùmque iter ambiguum est. Tò est, inutile et incommodum pene crediderim, et hoc loco insertum metri causa; quod non adeo erat necesse: nam vel optimis poëtis accidit, ut cæsura post secundum pedem non elidatur, et quæ brevis est longa fiat; quod omnibus notum est: præterea, est vacat id nostro cod. et in V aliis.

V. 35. Diducit. Ita codd. optimi. At dimidia pars codd. habet deducit. Eadem varietas exstat apud Juven. sat. I, v. 157. — Compita. Cod. noster, devia: sed hæc lectio glossam redolet.

V. 36. Supposui. Ita codd. nostri. Bongarsii cod. a Casaubono citatus, habet seposui; et apposita est glossa, ad te segregavi.

Apposita intortos extendit regula mores;
Et premitur ratione animus, vincique laborat,
Artificemque tuo ducit sub pollice vultum.

mine intelligunt, a Socrate est. Itaque omnes illæ Tũ xcũ αipéσs, ethica institutiones a Socrate originem et commune nomen sunt nactæ. Quare socraticus sinus est institutio in morali philosophia. C.-Tunc, fallere solers, etc. Ordo est: tunc regula, solers fallere, demulcere (me) apposita (moribus meis) extendit mores meos intortos; et sensus: tunc disciplina tua, quâ me imbuisti, direxit pravos meos mores, sensim, atque ita ut asperitatem novæ disciplinæ vix ullam sentirem. Duo dicit Persius; correctam priorem vitam suam a Cornuto; et ita leviter correptum se fuisse, ut repentinam vitæ mutationem vix senserit; adeo disciplina Cornuti fallere, id est, in spinis et molestiis correctionis evellendis, et in præceptorum acrimoniâ temperandâ fuit solers et efficax. Quod pulcherrimum est Cornuti elogium. A.

38. Apposita.... regula.] Hæc, regula apposita, et intorti mores ab arte fabrili sunt eleganter translata. Sic passim Græci, to zavóve τὰ σκολιὰ ἀπευθύνειν; vel τῇ προς σαγωγῇ τοῦ κανόνος τὰ διεςραμμένα εἰς εὐθύτητα μεταβάλλειν. — Extendit, direxit. Translatum a perpendiculari funiculo : qui tum demum est rectus, quando est intensus. Casaub.

40

39. Et premitur ratione animus.] Jamque, te duce, animus meus premitur ratione, id est, cogitur rationis imperium sequi, coercetur. Sicut equus, inquit Plato, a sessore domatur, ita animus ratione. Cave autem ne animum cum mente confundas. Duæ sunt partes animi nostri; altera superior, mens, rationis sedes; altera inferior, quæ est expers rationis, vocaturque appetitus. De hac ultima sermo est. Vid. Cic. Offic. lib. I, n° 102. In eodem sensu, id est, de animo rationis egente, seu de appetitu dixit Horatius, lib. I, epist. 2 :

[blocks in formation]

V. 40. Artificemque. Ita omnes codd. Vide supra commentarium.

Tecum etenim longos memini consumere soles,
Et tecum primas epulis decerpere noctes.

Unum opus, et requiem pariter disponimus ambo,
Atque verecundâ laxamus seria mensâ.

Non equidem hoc dubites, amborum fœdere certo 45 Consentire dies, et ab uno sidere duci :

[blocks in formation]

ideo vocabantur, ut Marius iste

:

de quo Juvenalis loquitur, sat. I, ab octava bibit Marius. Ergo Persius memini me primas noctis tantum horas tecum decerpere, frugali mensâ studiosis necessariâ. P.

43. Unum opus et requiem.] Simul labori, simul quieti indulgebamus, et sine ulla intermissione unà eramus unà studebamus, unà cessabamus,

44. Atque verecundâ, etc.] Repetitio prioris sententiæ, et tecum primas epulis, etc. Quæ ad amicitiam suam cum Cornuto commendandam potissimum valet ; nam præcipuum testimonium est arctæ amicitiæ salis et mensæ communio. Η γὰρ συντροφία, inquit Plutarchus, ὥσπερ ἐπιτόνιόν ἐςι τῆς ἐυνοίας. C.

45. Non equidem hoc dubites, etc.] Minime dubium est, quin dies amborum (mei tuique) certâ conditione, certo quodam natalitio fœdere consentiant, et ab eodem uno sidere ducantur, sive Parca tenax veri, suspendit tempora nostra æquali librâ ; sive, etc. certe sidus aliquod est quod me tibi concordem facit. L.

+

46. Consentire dies, etc.] « Ut

V. 46. Dies. Ita codd. omnes, nou Deos, quod verbum affert Casaub. ex nonnullis, ut ait, codd.

Nostra vel æquali suspendit tempora librâ
Parca tenax veri, seu nata fidelibus hora
Dividit in geminos concordia fata duorum,
Saturnumque gravem nostro Jove frangimus unà; 50

<< summam, inquit Casaub. animi

[ocr errors]
[ocr errors]

«

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

«

[ocr errors]

sui conjunctionem cum animo Cornuti magis exprimat, hæc dicit Persius: non enim pòs Tò «ῥητὸν, et simpliciter hæc sunt « accipienda, ut perinepte fèce« runt quidam. Atqui non aliter capi locus debet, quàm si dicat Persius ex omnibus causis magnæ cujusdam et perfectæ amicitiæ, auvaspía censetur quorumdam judicio maxima: quod, «< si ita est, ab effectis colligere <«< tuto possumus, occulta sideris « alicujus potestate coaluisse hanc « inter nos amicitiam tantam « adeoque firmam. » Ita Casaub. Persium poëtam suum dilectissimum superstitione et vanâ erga astrologos credulitate vindicat : atqui, ex his, non dubites, Persius, etsi philosophus atque stoicus eumdem errorem suscepisse et fovisse cum vulgo hominum videtur; et in hoc imitatus esse Horatium ipsum qui, lib. II, od. 17, de se et Mæcenate sic refert: Seu libra, seu me scorpius aspicit Formidolosus, pars violentior

Natalis horæ, seu tyrannus Hesperia Capricornus undæ ; Utrumque nostrum incredibili modo Consentit astrum.

A.

Ab uno sidere duci. Scil. natalitio et horoscopo : sive illud sit Libra, sive Gemini.

47. Nostra.... tempora.] Per tempora, intelligit universam vi

[ocr errors]

tam, cujus præcipuas partes alligant mathematici, genituram, ortum, conjugium, adversa aut læta, denique mortem.-Aequali

librâ. Plures sunt constellationes quæ inter se homines jungunt; sed duæ illæ præcipuæ quarum hîc fit mentio, scil. Libra et Gemini. C.

48. Parca tenax veri.] Fatum ineluctabile, indeclinabilis rerum series, ut ait Chrysippus. Parce autem deæ fatorum a poëtis finguntur. Virg.eclog. IV :'

Talia sæcla suis dixerunt, currite, fusis Concordes stabili fatorum numine Parcæ.

P.

Seu nata fidelibus hora. Hora, horoscopus dividit in Geminos (signum zodiaci) fata concordia nostra, etc.— - Hora nata fidelibus. Hypallage, pro quâ nascuntur fideles amici, quæ eos toɛi ovuπαθείας ἀπταίςους καὶ ἀδιαλύτους xal άvennpeάsous, ut ait Ptolemæus. De Geminis, Manilius : Magnus erit Geminis amor et concordia duplex,

Magnus et in multos veniet successus amicos. C.

50. Saturnumque gravem.] Saturni sidus grave et noxium habebatur ob frigiditatem, siccitatem et tarditatem. Horat. lib. II, od. 17. Juven. sat VI, v. 570. Propert. lib. IV, eleg. 1: Felicesque Jovis stellas, Martisque rapacis,

« PredošláPokračovať »