Nescio quod (certe est), quod me tibi temperat, astrum. P. Et grave Saturni sidus in omne caput. Nostro Jove. Id est, nobis propitio. Jovis autem sidus amicum ob suam temperiem. Plin. lib. II, cap. 8. Martis ardore nimio, et rigore Saturni, interjectum ambobus, ex utroque temperari Jovem salutaremque fieri.—Frangimus. Benignus enim Jovis aspectus avertit et discutit malignitatem Saturni. Firmicus ait, sæpe Saturnum radiationibus Jovis temperari, et Ptolem. Tetrabib. IV. Kpóvos xai ἥλιος ἐπελθόντες τοῖς ἀλλήλων τό ποις ποιοῦσι φιλίας διὰ συντάξεως, ἢ γεωργίας, ἢ κληρονομίας. Frangere autem et temperare verba astrologis usitatissima, cùm sinister affectus unius sideris impeditur contrariâ vi alterius. C. et P. 51. Nescio quod (certe est), etc.] Vel hæc signa, inquit, tantam inter nos amicitiam conciliarunt, vel certe aliquod aliud.-Tempe rat. Miscet, συγκιρνά, συγκολλᾷ. C. «-Nescio quod, etc. Alterum dat « sensum altera interpunctio. Poë«tæ sensus est: nescio quod as«trum (certum est quod dico), sed est astrum quod, etc. » Eq. Croft. 52. Mille hominum species.] Hactenus de Cornuti meritis in se, ac de suo in Cornutum affectu egit; nunc a dissimilium vel contrariorum comparatione laudationem ejus instituit. Commemorat varia hominum studia, quæ omnia vel ad avaritiam, vel ad voluptatem spectant, ut Cornuti laus crescat, cui unicum erat vitæ propositum philosophari cum sibi, tum aliis, et juventutem Romanam ad studium sapientiæ et stoicæ disciplinæ cognitionem instituere.-Mille hominum species. Sic Horat. lib. II, sat. I: Castor gaudet equis, etc. C. et P. Eadem fere idem expressit, lib. I, od. 1: Sunt quos curriculo, etc. 53. Velle suum cuique.] Pro diversitate animorum ac judiciorum alius aliam artem et exercitationem sectatur. Cassiodor. Quot homines, tot sententiæ, et unicuique mos suus est. Nec voto vivitur uno. Lucilius: Quod tibi magnopere cordi est, mihi vehementer displicet. P. -- 54. Mercibus hic Italis, etc.] Alius, inquit, studio mercaturæ ducitur. Hic eorum meminit, qui exportandis indigenis mercibus, et exoticis importandis quæstum faciunt.-Mutat. Ante usum æris, per rerum commutationem mercatura fiebat. Recte igitur mutat. Præterea maritimum commer V. 51. Nescio quod c. e. quod me t. t. ast. Cod. noster, et cod. n° 8273, et duo alii, nesc. quid c.e. quod me tibi, etc. Præstat prior lectio. Cod. Thuaneus: quod te mihi. Rugosum piper, et pallentis grana cumini; ... P. cium nihil fere aliud est, quàm mercium commutatio. Sub sole recenti. In Orientali regione, ubi sol hemispherum ascendens quotidie renasci videtur. Horat. I, 4: Hic mutat merces surgente a sole, ad eum quo Vespertina tepet regio. 55. Rugosum piper.] Piper vocat rugosum, quòd a sole torrente rugas contrahit. Plin. lib. XII, cap. 7.- Pallentis grana cumini. Synecdoche. Speciem posuit pro genere, id est, varia aromata apud Indos nascentia.-Pallentis. Quippe sumentibus cuminum pallorem ingenerat, ut habent Plin. lib. XX, cap. 14, et Horat. lib. I, epist. 19. P. 56. Hic satur, etc.] Hic otio turpi et voluptatibus indulget.-Satur. Quia maxime a cibo somnus solet obrepere.-Irriguo.... somno. Somnus enim irrigat et humectat. Consentiunt in hoc cum medicis et philosophis poëtæ etiam. Ho merus: Ενθα μνηςήρεσσιν ἐπὶ γλυκὺν ὕπνον ἔχευεν. Lucretius, lib. IV, et Virgilius passim. Translatum est a plantis; quæ irrigatæ crescunt: ita homines somno dediti solent turgescere, 55 57. Hic campo indulget.] Hic se dat ambitioni, et quærendis honoribus, qui obtinentur et dantur per suffragia, in campo Martio; ibi enim comitia habebantur creandis magistratibus. Cùm autem in eodem campo Martio Romana juventus variis ludis et decursionibus exerceretur, alii interpretantur sic: hic gaudet exercitiis in campo Martio habitis. Hunc alea decoquit. Rem familiarem exedit facultatesque illius absumit. De alea vide Juvenal. sat. I, v. 88, et Persium sup. sat. III, v. 48. A. 58. In Venerem est putris.] Ille voluptati Venerea indulget nimium; unde putris est, id est, corpus habet continuo Veneris usů effeminatum et exhaustum; immo corruptum et putidis morbis obnoxium, quod Græci vocant σήπεσθαι et τήκειν. Menander: ἐσθίοντα καὶ λέγοντα, σήπομαι ὑπὸ Ts ndovus. Vet. auctor apud Stobæum Atoyévns ToÙS πoλλcÙÇ ἔφασκε ζῶντας μὲν ἑαυτοὺς σήπειν λουτροῖς τέργοντας, κἀφροδισίοις τή-Sed cùm lapidosa chiragra. κέντας. V. 56. Turgescere. Cod. Fauchetii, torpescere. V. 58. In Venerem est putris. Vet. schol. Casaubonus, Schrevel. in Venerem putret. Codices omnes nostri, putris. In nonnullis est vacat. Fregerit articulos veteris ramalia fagi, Tunc crassos transisse dies, lucemque palustrem, Quis sit voluptatum fructus os concrescunt. « « partibus aliquando generatur, « ut prodigii similis res sit. Vive- 60 la Cranologie du docteur Gall. A. 60. Tum crassos transisse dies.] Tum dolent, ingemiscunt annos vitæ per voluptates anteactæ. Crassos dies, et lucem palustrem. Quidam figurate accipiunt, pro diebus in crassis tenebris et virtutum aut veritatis ignorantiâ, item in libidinum sordibus ac luto anteactis: alii simpliciter his volunt notari umbram balneorum et similium nequitiæ ac mollitiei sedium. Prior interpretatio magis placet. Crassus dies, tempus in aëre crasso actum, qualis est aër vaporariorum et omnium locorum, quos sol radiis suis non illustrat. Lux palustris. Proprie est impurus ille aër, qui in locis palustribus videtur; et ea lux opponitur Soli puro, quo fruuntur qui in illis voluptuosis locis non morantur. C. V. 6o. Transisse. Cod. noster, et Colbert. V, no 8293, traxisse. V. 61. Seri. Cod. Colbert. V, sero. In septimo lib. Saresberiensis legitur miseri; ita et in Bongarsii cod. minus bene. At te nocturnis juvat impallescere chartis : Cultor enim juvenum, purgatas inseris aures « muere relictam.) Juvenale, immo, α 7. A. 62. At te nocturnis.] Cornutum dissimilem illis hominibus supra memoratis ostendit.-Impallescere chartis. Vid. ad Juven. VII, 97.. 63. Cultor enim juvenum.] Colis enim juvenum animos, yewpγεῖς γὰρ τὰ τῶν νέων ἤθη. —Pure gatas inseris aures. Primum, ut peritus colonus, a vitiorum sentibus et vepribus eos purgas; deinde fruge inseris moralis philosophia stoicorum. Translatio a cultu agrorum ad animi cultum usitatissima. M. Tull. Tusculan. II : cultura animi philosophia est, quæ extrahit vitia radicitus, et præparat animos ad satus accipiendos, eaque mandat his, et, ut ita dicam, serit, quæ adulta fructus uberrimos ferunt. C. 64. Fruge Cleantheá.] Philosophiâ morali, quam Cleanthes, Zenonis discipulus et successor, docuit. De Cleanthe, vid. ad Juvenal. sat. II, v. 7.- Aures inseris fruge Cleanthea. Variata per hypallagen locutio: non enim arva serimus in fruge; sed, frugem in arvis : ita, et in auribus fruges, id est, disciplinæ inseruntur, non frugibus aures.-Petite hinc. Id est, e philosophia stoica, et præsertim e Cornuti disciplina. C. et P. -Aliter in notis suis ad interpretationem abbatis Le Monnier, hunc locum explicabat Diderot. « Voici ce que vous leur dites (hæc phrasis in contextu non est.): c'est dans cette étude que vous trouverez, et dans l'adolescence et dans l'âge avancé, le but fixe que vous devez vous proposer, et des provisions pour la fin de votre carrière. Porro suam interpretationem ita commendat. Cornutus que Perse introduit ici fait leçon à la jeunesse, lui recommande de puiser dans l'étude de la philosophie des conseils également utiles à leur âge et à un âge plus avancé, soit pour connaître le vrai but de leurs actions etc.... Dire que Perse parle ici, c'est, je crois, une erreur. Croire que celui qui parle, soit Cornutus, soit Perse, s'adresse à des jeunes gens et à des vieillards, je ne doute point que ce ne soit un contre-sens. Et infra addit: Cornutus parle ici. Voici ce qu'il dit aux jeunes gens à qui il prêche le stoïcisme; et le dis, cours de Cornutus faisant leçon, dure jusqu'à l'endroit où Perse lui dit : cela est fort beau; mais allez prêcher cela à nos centu, rions bouffis. Non ingenua mi. hi videtur hæc opinio nec V. 63. Cultor enim juvenum. Ita restituimus ex nostris codd. Vet. schol. habent et post eum recentiores editores, præter Lubin. et Prateum, cultor enim es juvenum. Tò es, ingratum et inutile nobis videtur. 1 Finem animo certum, miserisque viatica canis. apta visa est abbati Le Monnier, qui Casauboni et præcedentium interpretum explicationem secutus est. Porro videat lector.-Juvenesque senesque.Supra cit. viro docto Diderot assentior, quod ad interpretationem horumce vocabulorum juvenesque senesque attinet. Persius alloquitur juvenes, et ait: petite hinc, id est, e philosophia Cornuti vel stoicorum, præcepta quibus utamini, et in juventute, et in senectute; finem animo certum, un but sage et assuré, qui miseris canis, vobis vetulis, sit viatica. Alii interpretes hæc, juvenesque senesque, explicant, quasi Persius alloqueretur juvenes et senes: male, meo judicio. A.' 65. Finem animo certum.] Philosophiæ moralis princeps quæstio est de stabiliendo recto fine. Sed, ante, ad sat. III, dictum satis. -Miseris viatica canis. Hinc petite dum potes præsidia adversus ea mala quibus est senectus obhoxia; est enim ἡ παιδεία κάλλισον τῷ γήρᾳ ἐφόδιον. Ο. 66. Cras hoc fiet.] Hæc Staλoytxç. Cras hoc fiet, ait unus ex his quos ad philosophiæ studium modo adhortatus erat. Procrastinatio autem fatale malum juventutis, quæ ne cogitat quidem in jactura temporis quantum damnum fiat; unde illud familiare 65 stoicis præceptum, parce tempori: unde quoque Nigrinus Platonicus, ut refert Lucianus, solitus suis discipulis inculcare, Hov ἀμέλλητον εἶναι τὴν πρὸς τὸ καλὸν éμnv. - Idem cras fiet. Excipit Persius. Idem cras dices et facies. Mártialis, lib. V, epig. 59: Cras te victurum, cras dicis, Posthume, semper. Dic mihi cras istud, Posthume quando venit ? Quàm longe est cras istud! ubi est? aut unde petendum? Numquid apud Parthos Armeniosque latet? Jam cras istud habet Priami vel Nestoris annos: Cras istud quanti, dic mihi, possit emi? Cras vives: hodie jam vivere, Posthu me, serum est. Ille sapit, quisquis, Posthume, vixit heri. C. - Quid? quasi magnum, etc. Respondet ignavus. Tantine est vel unam differre diem, quin et largiri dubites ? Sic juvenes, cum admonentur ut vitia corrigant, studiaque virtutis et litterarum suscipiant, diem ex die ducunt. Nam quia dies unus vitæ vel modicæ pars multesima est; ideo jacturam unius diei pro nihilo pendunt; quod hic vehementer Persius reprehendit. C. 67. Sed cùm lux altera venit.] V. 66. Cras hoc fiet. Idem cras fiet. Cod. Fauchetii : cras hoc fiet. Idem cras fiat. V. 67. Sed cùm lux altera venit. Cod. noster: sed jam lux altera venit. Non male certe, et forte vividius. 9. |