Obrázky na stránke
PDF
ePub

Jam cras hesternum consumpsimus: ecce aliud cras
Egerit hos annos, et semper paulum erit ultra.
Nam quamvis prope te, quamvis temone sub uno 70
Vertentem sese, frustra sectabere canthum,

Atqui, ait Persius, cras istud quod petis tibi dari totius vitæ perniciem trahit: nullus enim finis; atque, ut hodie dicis, cras faciam; ita, sequenti die, cras fa'ciam, dices, et item tertiâ, ac dein. ceps per omne tuum ævum. Sen. de Brevit. vit. Maximum vivendi impedimentum est expectatio quæ pendet ex crastino. Perdis hodiernum ; quod in manu fortunæ positum est disponis; quod in tua dimittis. C.

68. Ecce aliud cras egerit hos annos.] Egerit, ab egerere, non ab ago, id est, expellit. Una igitur dies, inquit Persius, integros annos trahit procrastinando, exhaurit, paulatim absumit. Horat. lib. II, od. 18:

Truditur dies die, Novæque pergunt interire lunæ. P. Pulcherrimum quoque ad hoc venit proverbium Judæorum magistris usitatum : qui protrudit horam, hora protrudit eum. C.

69. Et semper paulum erit ultra.] Paulatim ætas irrepet, et propius ad metam accedes.

76. Nam quamvis prope te, etc.] Convenientissimâ similitudine, quam lectori reliquit aptandam, rei de qua agitur, procrastinos istos nunquam ad diem illum quem virtuti amplectendæ consti

:

[ocr errors]

tuerunt perventuros esse ostendit sensus ergo est: quemadmodum, cùm currit quatuor rotarum currus, posteriores rotæ etsi minimo intervallo sejunctæ a prioribus, numquam tamen illas consequuntur; sic, tu, & àμCoMɛpyè, qui studia tua in crastinum semper differs, illum qui te his studiis admovebit numquam assequeris diem, quanquam illi sis proximus. De rotis idem fere Symphosius in ænigmatibus : Quatuor æquales currunt ex arte so

rores

Sic quasi certantes, cùm sit labor om

nibus unus;

Et prope sunt pariter, nec se contin

gere possunt.

-Prope te. Dies enim hodierna
crastinæ conjuncta est.
- Temone
sub uno. Totum enim vitæ tempus
diebus continuis comprehendi-
tur: hodie et cras pariter se con-
sequuntur, et uni vitæ spatio
annectuntur, sicut temoni axis
prior et posterior. Hîc, temone
sub uno, sumitur pro curru ipso.
C. et P.
71. Canthum.] Priorem rotain.
Canthus.
nunquam attinges.
Συνεκδοχικώς, pro rota. Circulus
est ferreus quo rotæ orbile seu
curvatura cingitur. Gall. la jante.
Eâ voce ante Persium nemo usus

V. 68. Jam cras hesternum consumpsimus. In quinto Aeneid. lib. apud Servium legitur: jam cras hesternum, heu! consumpsimus. Non male certe.

Cùm rota posterior curras, et in axe secundo.
Libertate opus est: non hâc, ut quisque Velinâ

erat. Ideo notatus hic locus antiquis criticis. Quintilianus, lib. I: Barbarismum pluribus modis accipimus; unum gente: quale si quis Afrum vel Hispanum latinæ orationi nomen inserat. Ut ferrum quo rotæ vinciuntur, dici solet canthus, quanquam eo tamen recepto utitur Persius. Post illum tamen eodem vocabulo usi sunt Martialis, lib. XIV, epig. 168, et alii auctores mediæ et infimæ latinitatis. A.

73. Libertate opus est.] Hîc jam incipit primi et præcipui stoicorum paradoxi tractatio; scilicet, ὅτι μόνος ὁ σοφὸς ἐλεύθερος· οἱ δὲ paña doua: solum sapientem esse liberum, malos vero servos. Est autem aditus ad hanc disputationem, quæ secundam satira partem complectitur, et præceps satis et abruptus, cujus tamen partis hæc est cum præcedenti connectio: postquam suo proprio exemplo, et ex præceptis Cornuti fidissimi sui amici, et sapientissimi magistri juvenes hortatus est ad studia philosophiæ; postquam ostendit quantum damni afferat vel unius diei mora; eos paratos, per hypotesim nempe, inveniens, addit: at quisquis es, qui ad hunc tam honestum incœptum accingere te desideras, tibi libertate opus est. Inde libertatis civilis cum libertate sapientis, quam solam et genuinam agnos

cunt stoici, subtiliter et elegantissime habita distinctio; servitutis cui obnoxius est ambitioni, avaritiæ, voluptatibus et mollitiei deditus homo eximia et apta descriptio: unde concludit, vel lectori colligendum offert, neminem liberum nisi sapientem; stultum autem et improbum (nam in mente stoicorum stultus idem ac improbus, sapiens idem ac vir bonus; vide Ciceronem, Paradox. V, Horat. lib. II, sat. 3) esse vel in sensu latissimo servum, ideoque ab aditu philosophiæ merito arcendum, donec se vindicaverit in libertatem, vitiorumque a servitute se omnino exemerit, quæ purgatio necessaria prorsus est, priusquam aures ejus fruge Cleantheâ inserantur.

[ocr errors]

-Non hác ut, etc. Veræ libertatis definitio. Hujus propositionis commentarium dedit Tertull. de Resurrect. Libertate opus est ad virtutem, inquit Persius, non eá quá servi donantur, et adscribuntur uni tribuum, puta Velinæ. — Quisque Veliná. Vet. schol. Velina tribus numero aliarum accessit: • et qui circa Velinum lacum habitabant, Romam translati sunt. « Romæ autem erat consuetudo, « ut qui ex manumissione cives Romani efficiebantur, in nu« mero civium Romanorum fru« mentum publicum acciperent.»

[ocr errors]
[ocr errors]

α

V. 73. Non hác, ut quisque Velina. Ita optimi et vetustissimi codices. Noster habet, non hác, quâ, etc. Ita Pithoei cod. 8072, et 8273. Codd. 8050, 8246, 8293, non hác quàm, etc. At vid. commentarium.

Publius emeruit, scabiosum tesserulâ far
Possidet. Heu steriles veri, quibus una Quiritem
Vertigo facit! Hic Dama est non tressis agaso,
Vappa, et lippus, et in tenui farragine mendax;

Deest autem relativum quá ante
illa, ut quisque Velina. Nusquam,
ait Casaub. in manu exaratis ea
vocula reperitur (falso: nam re-
peritur qua in codice nostro, in
Pithoeano, et quam in tribus
aliis) cujus ellipsis est familiaris
Hebrææ linguæ, Græcæ autem et
Latinæ minus.-Ut. Pro ubi. Ita,
ordo est non hác Veliná, quâ
(subauditur) quisque Publius, ubi
emeruit, id est, ubi liber factus est,
possidet far scabiosum.-Libertate
Veliná. Id est, libertate ab hero
vel a Prætore data, per quam in
tribum Velinam ingressus est. A.

74. Publius emeruit.] Quasi tempore servitutis exacto, libertatem merito suo consecutus, patroni sui prænomen assumpsit (quod prænomen nullus servus habebat); et dictus est, verbi gratiâ, Publius Licinius.-Emeruit. Metaph. a militibus, qui post certum tempus, vel honesta aliqua de causa missionem consecuti sunt, et immunes fiunt deinceps a bellando. Scabio· far. Immundum, putre, gurgulionibus exesum et corruptum. Tesserula. De tessera sive tesserula, vide quæ notavimus ad Juven. sat. VII, v. 74. P.

sum....

-

[blocks in formation]

«

[ocr errors]

75

circumagebant (inde, hoc loco, vertigo, περιδίνησις et περιτροφή, « cùm manumittendus dextra pre« hensus a domino in orbem ro«tabatur), et liberos confirmabant. Quiritem autem singula<< riter abusive dixit licentiâ poëticâ. Nam sicut Pater Conscriptus non dicitur, ita nec Qui

«

ritem dicere possumus. » Quiritem hic pro liberum posuit: neque reprehendit eos qui manumissos pro civibus, et, jure Quiritium, liberis haberent; sed qui hanc unicam corporis scilicet libertatem άλ ducentes, animi libertatem pro nihilo penderent. C.

76. Hic Dama est, etc.] Quam absurda sit horum supra memoratorum opinio, brevi hypotyposi ob oculos ponit: Viden' tu, ait, hunc servulum Damam ? quid hodie tibi est? Homo nullius pretii, lippus, vappa, mendax, etc. Hunc verterit dominus, id est, manumiserit; repente fit Marcus Dama, et liber ab insanis omnibus creditur. Dama, nomen servi, Anuãs, ut Mena Mãvac, etc.

-Non tressis agaso. Ne trium quidem assium æstimandus.—Agaso. Equorum vel asinorum ductor, ab ayo, áɣálo, àɣáčov, Latinis, minare. C.

77. Vappa.] Proprie vinum cor

V. 77. Vappa et lippus. Codd. Thuan. Fanchetii, et alii permulti,

vappa, lippus. Nonnulli, et noster, vappaque lippus.

Verterit hunc dominus? momento turbinis, exit
Marcus Dama. Papa! Marco spondente, recusas
Credere tu nummos? Marco sub judice palles?
Marcus dixit: ità est. Adsigna, Marce, tabellas.
Hæc mera libertas! hoc nobis pilea donant!

ruptum: ab Horat. et Persio pro nebulone sumitur.- Lippus. Imperitus, animo cæcutiens, similis ei qui lippos habet oculos. — Et in tenui farragine mendax. In administratione peculii, vel alicujus rei, sicuti farraginis, pabuli jumentis distribuendi, mendax et fraudulentus. Farrago. Est, inquit Festus, quod ex pluribus satis, pabuli causâ, datur jumentis. Idem fere Varro de Re Rusticâ, lib. I, cap. 31. Vid. ad Juven. sat. I, v. 86. A.

78. Verterit hunc dominus.] Manumissurus servum dominus coram prætore eum sistebat; mox in orbem circumactum dimittebat, ac suæ velut relinquebat potestati, his verbis: Hunc liberum esse volo. Alex. ab Alex. lib. IV, cap. 10.-Momento turbinis. Puncto illo temporis quo turbo ille, gyrus et circumactio fit. A.

vel

79. Marcus Dama.] Statim ut libertate donati essent servi, prænomen assumebant, ac præsertim prænomen et nomen domini sui. Marcus autem erat prænomen quo nobiles Romani maxime jactarent: nam, ut ait Horat. lib. II,

sat. 5:

Auricula.

80

Gaudent prænomine molles

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

V. 78. Momento turbinis. Codd. plerique momento temporis: sed hæc lectio glossam redolet.

V. 82. Hoc. Hæc pro hoc habent codd. multi, inter quos Colbert. I, Pithoeus II, noster et alii. At parum interest. Ed. vet. Britannici, hanc :

An quisquam est alius liber, nisi ducere vitam

Cui licet, ut voluit? Licet, ut volo, vivere: non sum
Liberior Bruto? Mendose colligis, inquit

Stoicus hic, aurem mordaci lotus aceto.

quam tu genuinam agnoscis? Hoc ironice legendum. Quidam hunc versum sequentibus aptandum censent; ita, ut a liberto quovis poëtæ respondente sit dictus. Ego autem eumdem et a poëta ipso allatum puto; et est conclusio ironica. Jam supra dixit: heu, steriles veri, quibus una Quiritem vertigo facit! Dama est servus nullius pretii, vappa, lippus, etc. verterit hunc dominus, statim fit Marcus Dama, id est, tuo judicio, liber et civis, quin etiam et sponsor, et judex, et testis fiet, et tamen nihilominus vappa, lippus et nebulo est: en igitur ista libertas quam nobis pilea donant! A. Hoc nobis pilea donant! Servi, nudo capite, promissis capillis incedebant: at, cùm manumittebantur, raso capite, insigne libertatis pileum accipiebant in templo Feronia libertatis Dea. Pileum autem fuisse insigne li

bertatis omnibus notum ; et ex nummis etiam colligitur, præsertim ex numm. familiæ Juniæ,, in quibus, ex adversa parte, pileus inspicitur impositus duobus pugionibus, quibus significatur vindicata ferro libertas. Vi

[ocr errors]

85

de Vaill. famil. Rom. P. et A.

83. An quisquam est alius liber.] Hic, Marcus Dama, vel quivis alius argumentari audet et syllogismo probare se liberum esse. Is autem est syllogismi ordo: nonne iste liber est, cui ducere vitam licet, ut voluit? Atqui licet, ut volo, vivere: ergo sum liberior Bruto. A

85. Mendose colligis.] Responsio scil. definitionem libertatis, quæ poëta. Propositionem admittit, est potestas vivendi ut velis, ait Ελεύθερος ἐςιν ὁ ζῶν ὡς βούλεται, Cic. Paradox. V, item offic. I. Epict. apud Arrian, lib. II et IV,

cap. 1; sed assumptionem, seu collectionem rejicit, scil. atqui licet, ut volo, vivere. In syllogismo assumptio (minor) est ea pars quæ propositionem generalem (majorem) cuivis subjecto propriam applicat: ea quoque pars dicitur

collectio; unde hîc, mendose colligis. A.

86. Aurem mordaci lotus aceto.] Acri judicio simul et dialecticâ subtili instructus.-Aurem.... lotus. Ut supra, purgatas aures. — Pro acrimonia judicii.

-Aceto.

quam lectionem receperunt Prateus, Lubinus, Farnab. Wedderburnus, Tornorupæus, etc. non male quoque, sed sine auctoritate.

V. 84. Sum. Restitui ex omnibus codd. Vet. schol. et post hunc recentiores, sim.

« PredošláPokračovať »