Obrázky na stránke
PDF
ePub

Hæc reliqua accipio; licet ut volo vivere tolle.
Vindictâ postquam meus a prætore recessi,
Cur mihi non liceat jussit quodcumque voluntas,
Excepto si quid Masurî rubrica vetavit?

[blocks in formation]

90

ex adjunctis; scilicet, quòd a prætoris virga fuerit manumissus: at simul superiorem syllogismum corrigit. Posuerat : liber est cui licet ut vult vivere; nunc ita emendat se : liber est cui licet vivere ut vult, nisi quid leges impediant. Justinian. Libertas ex qua etiam liberi vocantur, est naturalis facultas, quod cuique facere libet, nisi si quid vi aut jure prohibetur. Libertus autem libertatem simpliciter civilem intelligit; Persius vero libertatem animi quam solam reputat hoc nomine vocandam. Hoc in ea satiræ parte

Quisnam igitur liber? Sapiens, sibique sedulo advertendum. — Vindictá.

imperiosus.

Boileau, sat. VIII, de homine :
Ce roi des animaux, combien a t-il de

rois ?

L'ambition, l'amour, l'avarice, la
haine,

Tiennent, comme un forçat, son esprit
à la chaîne.
P. et A.

88. Vindictá postquam meus, etc.] Instat Marcus Dama, et assumptionem negatam probare nititur

:

Virgâ quâ prætor servi manumittendi caput tangeret. Sic Græci jurisconsulti Bevdíxτa ń pádos μεθ ̓ ἧς ὁ ἄρχων ἢ ὁ Πραίτωρ τὴν τοῦ ἐλευθερουμένου κεφαλὴν ἔπαιον φάσκοντες, ΦΑΜΕΝ ΤΟΝ ΠΑ PONTA ANOРOHON EINAI ΕΛΕΥΘΕΡΟΝ ΚΑΙ ΠΟΛΙ THN POMAION. Meus. Id est, liber, mei juris. C.

90. Masuri rubrica.] Vet. schol.

V. 87. Hæc reliqua accipio. Ita codd. omnes. Licet ut volo vivere, tolle. Restitui ex Britannico, Lubino, Wedderburno, et tribus codd. Hunc igitur versum ita legimus:

Hæc reliqua accipio; licet ut volo vivere tolle.

Et ea lectio præstantior videtur; ut sit sensus: contendis eum esse liberum cui licet vivere ut vult: atqui dicis te vivere ut vis: ergo te liberum nuncupas. Propositionem admitto; consequentiam nego: tolle tuum licet ut volo vivere. Alii cum vet. schol. legunt:

Hoc reliquum accipio; licet illud, et, ut volo, tolle.

"

Disce: sed ira cadat naso, rugosaque sanna,
Dum veteres avias tibi de pulmone revello.
Non prætoris erat stultis dare tenuia rerum
Officia, atque usum rapidæ permittere vitæ.

« Masurius autem hic Sabinus
legisconsultus fuit. » Eques erat
Romanus, Tiberii Imperatoris
tempore, doctrinâ clarus; cœ-
terum valde pauper. Hujus me-
minit A. Gell. lib. V, cap. 19, et
Athenæus, lib. XIV. Rubrica.
Idem vet. schol. « Rubricas voca-
« ri minium quo tituli legum an-
« notabantur. » Hinc, rubrica pro
lege ipsa sumitur. De hac voce,
vid. quæ notavimus ad Juven.
sat. XIV, v. 192. P.

91. Disce: sed ira cadat.] Responsurus ad superiorem argumentationem, nititurπрobeрaжεíα, et libertatem responsionis deprecatur.-Ira cadat naso. Theocritus, idyll. I, Pana iratum depingens ait :

Appɛia xoλà noтì pivì xáonta.... Rugosaque sanna. De sanna, vid. sup. sat. I, v. 76. C.

92. Dùm veteres avias, etc.] Opiniones falsas, errores quales forte de libertate avia pridem tua tibi inculcavit. Veteres avias Casaub. intelligit opinionem nobilitatis et arrogantiam ventosam cujus sedes in pulmone. Sed vana videtur hæc explicatio: nam, præterquam quòd hîc Persius libertum alloquitur, nulla de nobilitate aut nobilibus quæstio est per totius satiræ reliquum. A.

93. Non prætoris erat.] Quòd confugis ad prætoris auctoritatem, erras. Prætor, quod suum erat,

[ocr errors]

fecit: nexu illo juris civilis te liberavit, quo in servitute corporis tenebaris. Illud nego potuisse prætorem efficere, ut tu, qui sapiens non es, sed stultus, veram sapientiam consequereris: ea porro est animi libertas quam sola philosophia possit conferre. Stultis. Apud stoicos, stulti omnes servi, ut jam diximus, v. 73: item, insaniunt omnes præter sapientem. - Dare tenuia rerum officia. Scelera et majora flagitia vetant quidem leges; officia autem rerum, servanda in rebus agendis officia non docent leges, nisi πaχυμερῶς et ςοιχειωδῶς : Philosophi vero accurate explicant, quæ boni viri sint officia, in omni re, etiam minima ; puta, victu, vestitu, incessu, aliisque minutioribus nulla enim pars philosophiæ quæ latius pateat, quàm locus de officiis. C.

:

94. Atque usum rapida permittere vita.] Non erat prætoris officium tibi conferre magnam artem vivendi, atque bonum usum vitæ tam brevis : namque discernere rectum vitæ rerumque usum, quid fugiendum, quid indulgendum sibi et aliis, hæc est scientia lubrica, ardua et minutissima, quam non dat vindicta prætoris, sed institutio recta ap. philosophum. Ex duobus autem his, scil. ex officiorum tenuiorum observatione, et ex bono vitæ ra- "

Sambucam citius caloni aptaveris alto.

Stat contra ratio, et secretam garrit in aurem,
Ne liceat facere id, quod quis vitiabit agendo.

pidæ usu, certe pendent omnis vitæ libertas atque felicitas. A.

95. Sambucam citius, etc.] Facilius inserueris crassis manibus hominis agrestis et inepti instrumentum musicum, et effeceris, ut id ex arte pulset,quàm ut Dama rationem sequatur et tenuia rerum officia nôrit, et præstet.-Sambuca. Vox Syriaca, musicum instrumentum significat triangularis formæ, quod Galli vocant harpe, Græci Latinique lyram et citharam. Athenæus, lib. IV, cap. 23. Sambucam lyrophonicem vocari ait,ejusque inventorem fuisse Iby cum Rheginum; et, lib. XIV, cap. 8, acutum esse ejus sonum; primo fidibus quatuor tensum fuisse; et, cap. 9 ejusdem libri, sambucâ primam usam fuisse Sybillam, atque ita vocatam a Sambyce quodam. Ejus instrumenti meminit Daniel propheta, cap. 3, Vitruv. lib. VI, Spartian. in Adriano, etc. Est etiam sambuca instrumentum belli oppugnandis urbibus idoneum, quod funibus intenditur, ut chordis cithara, unde nomen de eo Vitruv. lib. X, Plut. in vita Marcelli, Polyb. lib. VIII, Lips. Poliorcet. lib. I, dialogus 6, Vegetius et alii. Scilicet e turre prope urbem obsessam exstructâ, trabs ingens, funibus ac trochleis ad

95

muros laxata, erat pro ponte, et per eam transeuntes milites urbem invadebant. Fabricam ejus ac formam ab Heraclide quodam Tarentino inventam testis est Athen. lib. XIV, cap. 8.-Caloni. Calo proprie servus militum, Græca voce, quia xãλa, id est, ligna et alia necessaria procurabat.—Alto. Quia plerumque altâ sunt staturâ isti homines, et sæpius stulti et bardi ingenii. Aristot. in Physiognom. oi äɣav pɛyáλo: ßpadeïç. P.

96. Stat contra ratio.] Contra rationem est, ut medicus fabrilia tractet, aut faber тà iατpixá: idem in omnibus artibus: stultum est exigere a quoquam, ut apte agat quod non didicerit; stultum adeo non minus sperare, te servum et animo et corpore, quin et nebulonem, vitæ beate degendæ rationem a prætore statim cum libertate corporis accepturum.- ·Et secretam garrit in aurem. Intus, in animo suæ indolis conscio, reclamat ac monet Damam semper esse Damam, id est, servum eum semper esse et abjectum; ideoque ne liceat illi facere quod, etc. C. et P.

--

97. Ne liceat facere, etc.] Ne liceat Damæ illi arti immiscere se quam nesciat. Alludit ad proverbium. Ερδοι τις ἣν ἕκαςος εἰδείῃ

V. 95. Sambucam. Cod. noster, sambuca, male.

V. 96. Garrit. IX. codd. et noster, gannit. Ita vet. edit. Brit. Lubinus, Wedderb. Alii et antiquiores, garrit. At parvi interest.

Publica lex hominum, naturaque continet hoc fas,
Ut teneat vetitos inscitia debilis actus.

Diluis elleborum, certo compescere puncto
Nescius examen : vetat hoc natura medendi.
Navem si poscat sibi peronatus arator
Luciferi rudis, exclamet Melicerta perîsse
Frontem de rebus. Tibi recto vivere talo

τέχνην.—Quod quis vitiabit agendo. Quod quis agendo contaminat et foedat, ut si quis medicus fabrilia tractet. C. et L.

98. Publica lex hominum.] Expolitio prioris sententiæ: non id continetur rubricá Masurí, sed nata lege nobiscum: adeoque in hoc consentiunt omnes, quod et natura ipsa jus esse ostendit; scilicet, ut inscitia debilis, etc. A.

99. Ut teneat vetitos, etc.] Ut 'debilis inscitia, id est, ut cujuscumque artis imperitus, et propterea impotens ad illam exercendam teneat vetitos, id est, habeat pro vetitis ac sibi interdictis actus quos nescit, vel quos suâ imperitiâ fœdaret. C.

100. Diluis helleborum. ] Ad exempla redit. Nemo ferat quæ sunt medici agere eum qui non sit medicus. - Certo compescere puncto. Spectat ad pondus vel quantitatem hellebori quam nescit. A..

101. Natura medendi.] Pro medica arte, quia ars naturam imitatur et adjuvat, vel potius ipsa secunda est natura.

102. Navem si poscat, etc.] Alterum exemplum ab imperito rei nauticæ. Dio Chrysostom. in X. ὃς ἂν ἐπιχειρῇ πηδαλίῳ χρῆσθαι,

100

οὐκ ἐπιςάμενος κυβερνᾶν, ἐςὶν ὅπως οὐκ ἂν τάχιςα ἀνατρέψας τὴν ναῦν αὑτόν τε ἀπολέσειε καὶ τοὺς ἐμπλέοντας. Peronatus arator. Peronibus, qui sunt calcei rustici e crudo corio, indutus arator. Vid. Juvenal. sat. XIV, v. 186. C.

103. Luciferi rudis.] Id est, totius cœlestium Oewpías ignarus : nam, qui rudis est Luciferi, stellæ Veneris, et alia astra certe nescit. — Melicerta. Ô tʊxòv, quivis. Sed Melicertam ideo posuit, qui unus est e Diis marinis, quia navigantibus nulli occurrunt alii quàm Dii maris aut Tritones.Perisse frontem de rebus. Totam naturam rerum impudenter esse perversam. Frons autem pudoris sedes. Hic pudor ipse. Theognis : Αἰδὼς μὲν γὰρ ὄλωλεν, ἀναιδείη δὲ, καὶ ὕβρις

[blocks in formation]

Ars dedit? et veri speciem dignoscere calles,

Ne

105

qua subærato mendosum tinniat auro? Quæque sequenda forent, quæque evitanda vicissim, Illa prius cretâ, mox hæc carbone notâsti?

Es modicus voti, presso Lare, dulcis amicis?

pra omnes artes, quæ doceat vitam recte beateque degere: quare passim Ciceroni, Senecæ aliisque ars vitæ dicitur et lex vitæ. Philosophia, inquit Seneca, nihil aliud est quam recta vivendi ratio, vel honeste vivendi scientia, vel ars recte vitæ agenda. Non errabimus si dixerimus, philosophiam esse legem bene honesteque vivendi. Et qui dixit illam regulam vitæ suum nomen illi reddidit. Epicteto minμn TOU Brou, ut in his e lib. III, quæ ad Persii disputationem apprime fa ciunt: Tí 5 Tò TOLOŨY άxúλUTOV τὸν ἄνθρωπον καὶ αὐτεξούσιον ; TλOUTOS Yάρ OÙ TOιεï, oùd' úπατεíα, οὐδ ̓ ἐπαρχία, οὐδὲ βασιλεία· ἀλλὰ δεῖ τι ἄλλο εὑρεθῆναι· τί οὖν ἐςι τὸ ἐν τῷ γράφειν ἀκώλυτον ποιοῦν καὶ ἀπαραπόδισον ; ἡ ἐπιςήμη τοῦ γράφειν. Τί δ' ἐν τῷ κιθαρίζειν; ἡ ἐπιςήμη τοῦ κιθαρίζειν· οὐκοῦν καὶ ἐν τῷ βιοῦν, ἡ ἐπιςήμη τοῦ βιοῦν. ·Recto vivere talo. Id est, bene

agere in omnibus rebus. Metaphora petita ab iis quibus pedes obtorti aut claudi sunt, nec possunt recte incedere. Græci dicunt ὀρθοποδεῖν ἐν τῷ βιῷ (in eodem sensu Galli, marcher droit). C.

105. Ars.] Philosophia, quæ vitæ magistra, lex, regula passim vocatur. Vid. notam præceden

[ocr errors]

tem.- - Et veri speciem, etc. Nam, ait Ovidius:

Et mala sunt vicina bonis; errore sub

illo

Pro vitio virtus crimina sæpe tulit. Et primus ad sapientiam gradus est cognitio honesti atque distinctio speciei ab ipso vero. P.

106. Ne qua subærato, etc.] Possisne discernere, an aliqua subsit species falsa (hypocrisis), qua mendosum tinniat, auro subærato. Similitudo a nummo adulterino, in quo, sub aliqua auri superficie, æs absconditum dignoscitur ex sonitu rauco et abe surdo.- Mendosum tinniat. Sicut enim solida virtus sincerum crepat, ita falsa maligne respondet, ut ante dixit Persius, et mendosum tinnit. Mendosum, , pro mendose.. Tinniat. Vox propria metallis quæ sonum eorum exprimit. P.

[ocr errors]

107. Quæque sequenda, etc.] Hi sunt duo vitæ honestæ cardines, declinare a malo, et operari bonum. P.

[ocr errors]

108. Illa prius cretá, etc.] Pythagoras dicebat ea quæ candidi essent coloris, ad naturam boni pertinere, , quæ vero atra et nigra ad naturam mali. Sat. II, v. 1. P.

109. Es modicus voti.] Servasne illud sophi, Mndèv άyav?

V. 105. Speciem. Codd. nostri habent specimen, præter Mazarin. Colbert. II, III, V, et duo alii qui legunt speciem.

V. 109. Es modicus voti. Ita codd. pars maxima. Nonnulli habent, et

« PredošláPokračovať »