Obrázky na stránke
PDF
ePub

Jam nunc astringas, jam nunc granaria laxes,
Inque luto fixum possis transcendere nummum,
Nec glutto sorbere salivam Mercurialem ?

Presso Lare, Rebus domi angustis,
et parva æde contentus ? esne
modicus in votis, frugalis in vita?
- Dulcis amicis. Eamne virtutem
habes, quam
in medio collocamus
αὐθαδείας et αρεσκείας, et φιλίαν
vocamus ? C.

110. Jam nunc astringas, etc.] Esne cum ratione et sine avaritia parcus et modicus; at contra, cùm res poscit, liberalis et magnificus; uno verbo, æque prudens ac sapiens, ἐν λήψει καὶ ἐν δόσει ? Α.

III. Inque luto fixum, etc. c. Nullumne avaritiæ et sordium in te signum apparet; et adeo es excelsi animi, ut, in trivio fixum in luto a pueris nummum, ut sordidos cognoscant et irrideant possis transcendere ac præterire? Ita Lubinus: at melior mihi Casauboni interpretatio videtur. Is es tu, qui possis contemnere lucrum turpe et quod lutulet? Hinc, Luteum lucrum apud D. Augustin. V. Confess. A.

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

112. Nec glutto sorbere, etc.] Non solum, inquit idem Casaub.

«<< αἰσχροκερδής non es; sed φιλο

[ocr errors]

κερδής quidem. Hæc diversa

« súnt; sed, quæ se mutuo fere « consequantur. Nam qui lucrum & amant, non multum solliciti

110

<< sunt unde illud adveniat, modo

« veniat. - Glutto sorbere salivam.

«

Qui avide gluttit. Gluttus est « pars colli, quâ cibi transmit<< tuntur. Ficta vox per onomatopœiam; nam glut est imitatio soni, quem edit liquor per angustum tramitem means. Vet. poëta de rustico ebrio :

«

«

«

« Percutit et frangit: vas vinum defluit:

« ansa

<< Stricta fuit: glut, glut murmurat « unda sonans. »

- Salivam Mércurialem. Mercurius lucri præses et Deus, quod omnibus notum. Hinc cupiditas devorandi lucri dicitur saliva Mercurialis. Metaphora ducta a gustu: quia, cùm objicitur cibus palato jucundus, catilloni præsertim et guloso, suboritur statim et affluit ad os ejus saliva ex appetitu lautitiarum, unde vetus illud proverbium Gallicum, l'eau lui vient à la bouche, quod festive satis expressit, nostris temporibus, poëta quidam dramaticus (M. Monvel, dans Raoul, Sire de Créqui), in his cantilenæ versibus:

Car en fait de fruit défendu,
Dès qu'on y pense, ou qu'on y tou-
che (bis),

L'eau de suite en vient à la bou-
che (bis). A.

modicus voti. Puteanus, os modicus voti, male. Cod. Pithoei, n° 8072, tu modicus presso voti lare; mendose quoque.

V. 110. Astringas.... laxes. Cod. noster, astringis.... laxas.

Hæc mea sunt, teneo, cùm vere dixeris; esto
Liberque ac sapiens, Prætoribus ac Jove dextro.
Sin tu, cùm fueris nostræ paulo ante farinæ,
Pelliculam veterem retines, et, fronte politus
Astutam vapido servas sub pectore vulpem ;
Quæ dederam supra repeto, funemque reduco.

113. Hæc mea sunt, teneo.] Postquàm sapientem ita, ut vidimus, adumbravit, concludit eum esse talem, cui hæc omnia vere contigerint; quique eadem in sua potestate merito se habere dicere potuerit. A.

114. Prætoribus ac Jove dextro.] Non solum Prætore volente, sed et etiam Jove ipso, qui libertatis auctor est certissimus, ideoque a Græcis euoeptos, a Latinis liberator nuncupatur, ut colligere est ex inscriptionibus vett. et numism. JOVI LIBERATORI. C. et A.

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

115

τὴν ἀνδραποδώδη τρίχα φυλάττει, quo usus est Plato simillime, ut hic Persius. Quod tamen poëta noster leviter mutavit, respiciens forte ad vernationem anguium, qui, vere novo, ponunt veterem pellem; quæ Græcis λenpis ac cúpap. Fronte politus, Externâ quidem specie bonus, modestus, comis, ut sup. sat. IV, nequicquam pelle decorus. C.

117. Astutam vapido servas, etc.] Pravam indolem servas, ut ante vafer, versipellis, dolosus, similis vulpi astutiâ suâ notæ. →→ Vapido sub pectore. Metaphora a vino corrupto quod vappa dicitur. P.

118. Quæ dederam supra repeto.] Scilicet, ut esses sapiens ac liber: nam ea non nisi sub conditione dederam. Funemque reduco. Habenas servitutis ante tibi laxatas et remissas reduco, retraho et inhibeo. Metaphora a canibus,

[ocr errors]

V. 116, 117. Retines.... politus.... servas. Cod. Puteanus hos versus ita refert:

Sin tu, cùm fueris nostræ paulo ante farinæ,
Pelliculam veterem retinens, et, fronte polita,
Astutam vapido servans sub pectore vulpem.

Cæterum, multi codd. habent polita, pro politus.

[ocr errors]

V. 117. Repeto.... reduco. Codd Thuaneus, Colbert. I, Pithoei I et

I et duo alii, relego.... reduco. Cod. no 8274, retraho... reduco. Colbert. II, repono, pro reduco, Alii, ut nos.

Nil tibi concessit ratio: digitum exere, peccas.
Et quid tam parvum est? Sed nullo thure litabis,
Hæreat in stultis brevis ut semuncia recti.
Hæc miscere nefas; nec, cùm sis cætera fossor,

seu aviculis, quos, cùm aufugere, aut evolare paulo longius tentant, funiculo innexos revocamus. P. 119. Nil tibi concessit ratio.] Hic prolepsis est. Dama enim poterat objicere non sum quidem in totum sapiens; sapiens tamen egó satis. Quam objectionem antevertit poëta, stoicæ scholæ decretum opponens, quæ pronuntiat, omnes qui non sunt sapientes esse stultos, nihil esse medium; peccata enim non distingui, sed æqualia esse. Vid. Senec. Epictet. M. Tull. et Stobæum. Quam doctrinam merito confutavit M. Tull. et festive ac satirice exagitavit Horat. lib. I, sat. 3, in his versibus:

Nec vincet ratio hoc, tantumdem ut

[blocks in formation]

120

Cic. III, de Fin. et alios. C. et A.

120. Et quid tam parvum est?] Quid, inquies, tam parvum est quàm exerere digitum ; et tamen peccabis, nisi sapiens fueris digitum exerendo.-Sed nullo thure litabis. Nec omni thure, votis omnibus ac sacrificiis impetrare posses, ut hoc sit aliter, atque ut stulto contingat vel aliquantula rationis portio.- Litabis. De hac voce, vid. sat. II, v. ult. Forsan et hæc, sed nullo thure litabis, ut vult Casaub. accipienda sunt veluti poëta dixisset : nullâ argumentorum ratione obtinebis, cux vtxnoat translatum a sacris.

:

121. Hæreat in stultis, etc.] Ut qui non sapit omnino, vel minimam habeat sapientiæ particulam. Nam, aiunt stoici, quia virtutes se consequantur: ut qui unam habeat, omnes habere sit necesse ; et contra, qui una careat, omnibus nudatum esse necessario: Tas ἀρετὰς λέγουσιν ἀντακολουθεῖν ἀλλη λαῖς, καὶ τὸν μίαν ἔχοντα πάσας eye, et vice versa. Laërt. a Chrysipp. Hinc sequitur, nihil medium esse inter virtutem et vitium. Diogenes: ¿péoxe aùtoïs μηδὲν μεταξὺ εἶναι ἀρετῆς καὶ κακίας.

-Brevis.... semuncia. Curta et cui aliquid deest. C.

122. Hæc miscere nefas.] Servire vitiis, simul et animi libertate frui nefas est. Sapientiæ et stultitiæ consortium nullum: stulte

Tres tantum ad numeros satyri moveare Bathylli.
Liber ego! Unde datum hoc sumis, tot subdite rebus?
An dominum ignoras, nisi quem vindicta relaxat? 125
1, puer, et strigiles Crispini ad balnea defer.

[ocr errors]

facis omnia, si non sapienter. Si sapis, liber; si stultus, continuo servus. Hæc omnia stoicam sapientiam sonant. - Nec, cùm sis cætera fossor, etc. Neque obtinebis, tu qui reliquâ totâ vitâ te insipientem ac stultum geras, ut, vel in` levissimo actu, sapiens dicaris.— Fossor. Qui terram fodit, rusticus. Hic, fossor a similitudine dicitur qui sapiens non est. P.

123. Tres tantum ad numeros, etc.] Nec cum sis ab omni parte rusticus, non modo perfecte saltare; sed ne duas quidem aut tres pedum dimensiones exequi poteris. Satyri.... Bathylli. Qui non minus leviter et eleganter quàm satyrus aliquis saltat. Nam ¿pyɛłoba, proprium satyrorum. Latini autem solent dicere ad numerum moveri, pro ὀρχεῖσθαι. Bathylli. Hic fuit pantomimus Alexandrinus, Augusti temporibus, Mæcenatis libertus, insignis egregiâ formâ, et saltandi peritiâ. Ejus meminit Juven. sat. VI, v. 63. C.

124. Liber ego!] Et dicis, liber ego! Unde datum hoc sumis? Transit poëta ad alteram partem paradoxi: et probat omnes stultos esse servos. - Unde vero tu habes hanc libertatem quam jactas, ac tibi arrogas? - Tot subdite re

bus. Cùm tot vitiis servias veluti mancipium. A.

125. An dominum ignoras, etc?] An nullum alium magistrum putas, nisi eum a quo virga Prætoris te liberavit? An distinctionem hanc ignoras? Servitus alia est corporis, alia animi. Corporis domini sunt homines; animi vitium et pravi affectus. Illam solvit manumissio rite peracta; hanc sola Jud. δουλεία ἡ μὲν ψυχῆς, ἡ δὲ σωphilosophia, sive virtus. Philo μάτων λέγεται. Δεσπόται δὲ τῶν κακία καὶ πάθη. G. μὲν σωμάτων ἄνθρωποι, ψυχῶν δὲ

ad balnea defer.] Utriusque servi126. I, puer, et strigiles Crispini tutis exempla ob oculos ponit; scilicet unum corporis, i, puer, et, etc. alterum animi, sed si intus.... nascuntur domini, infra, dentatum ad balneorum usum. v. 130.-Strigiles. Instrumentum Vid. Juven. sat. III, v. 263. Crispini. Opulentissimi quilibet sibi et amicis habebant domi thermas et balnea. Forsan et hic Crispinus idem est atque ille de Juvenalis loquitur, sat. I: Cùm pars Niliacæ plebis, cùm verna Canopi

Crispinus,

et sat. IV, et alibi. C. et P.

quo

V. 124. Sumis. Sentis pro sumis, codd. Thuan. Mazar. Colbert. I, V, et

duo alii.

Si increpuit: cessas nugator? Servitium acre
Te nihil impellit? nec quicquam extrinsecus intrat,
Quod nervos agitet? Sed si intus, et in jecore ægro
Nascuntur domini; quî tu impunitior exis

127. Si increpuit: cessas, nugator?] Ut apud Juven. sat. XIV, v. 63:

130

manumissus es, ut sit sensus: i, puer, i, inquit nunc coram te dominus quivis servo suo, et defer

Vox domini furit instantis virgamque strigiles ad balnea Crispini: si increp.

tenentis.

-Servitium acre, etc. Nonne illud servitium tibi acre videtur, et te impellit? Nonne fateris te esse servum ; et quidem δουλείαν δου λεύειν πάνυ ἰσχυράν ? C.

[ocr errors]

128. Te nihil impellit?] Nihilne te torquet illud imperium? Nec quicquam, etc. Annon furentis externa vox heri per aures intrans cogit te nervos totumque corpus agitare ad obediendum? Ita nos, ex vett. interprett. J. Britann. J.'B. Pio, Nebriss. Murmell. et aliis; at Casaub. Lubinus, Prateus, et alii hæc eadem sine interrogatione legenda contendunt; scil. Casaub. ɛipwvxwg; ita ut, levi tantum mutatione, sensus minime distet ab interrogatione: Si quis dominus tibi dixerit, i, puer, et strigiles, etc. si iratus increpuerit, cessas nugator? scilicet, hoc imperium acre te nihil impellit, et ad agendum movet. Alii addunt hæc verba : quippe qui jam

cessas nugator? hoc servitium acre nihil nunc te impellit, quoniam a servitute hujus domini jam liberatus es, nec quicquam intrat extrinsecus quod nervos agitet. Faveant alii huic interpretationi; nos primam potiorem, et menti poëtæ convenientem magis existimamus. A.

129. Sed si intus, etc.] Si servitutem corporis supra descriptam tam ægre feras; si, propterea quòd dominus tibi imperitaverit, tibique minitatus sit, te servum doleas; quanto miseriorem te ac servum magis æstimare debes, si intus nascuntur domini, etc.

130. Nascuntur domini.] Imperiose scil. libidines raptantes te quolibet vel invitum, pigritia, avaritia, luxuria, ambitio, etc. ut infra exemplis patebit. Persius ait, intus nasci dominos; Claudianus sic:

P.

Si metuis, si prava cupis, si duceris irâ, etc. Quí tu impunitior exis, etc. Quid

V. 127. Increpuit. Colbert. III, increpui; non male certe, ut sit sensus: si ego, dominus tuus, dicam tibi : i, puer, et strigiles ad baln. Crisp. defer. Si increpui, cessas nugator? Nonne hoc servitium acre tibi videtur? V. 129. Sed si intus, et in jecore ægro. Codd. Pithoei, Colbert. II, Mentellianus, Sed si intus et jecore ægro. Colbert. V, et e jecore ægro.

V. 130. Nascuntur. Ita codd. omnes nostri. Vet. schol. et editt. recentiores, nascantur. Utrumque bene.

« PredošláPokračovať »