Obrázky na stránke
PDF
ePub

Indulge Genio :

carpamus dulcia nostrum est

Quod vivis. Cinis; et manes, et fabula fies.

Vive memor leti: fugit hora: hoc, quod loquor, inde est. En, quid agis? Duplici in diversum scinderis hamo.

pro cent. ex quo statim sumpserunt, cent pour cent. At, in eorum mente, non deberet quincunx reddere quinque nummos pro centenis; sed 41 liv. pro cent. cùm quincunx cum asse collatus, quinque partes ejusdem assis, cujus deuna undecim, referat. Ita, hic quincunx, quem modestum vocat Persius erit ipse atrox usura, 41 pro 100, et illicita, quod constat ex legibus, versu præcedenti citatis. Forsan et aliquis mihi objiciet, hoc loco, non de fenore, sed de mercaturâ agi : huic respondebo, pauca esse commerciorum genera, nisi illicita, quæ modeste nutriverint, vel apud Romanos, 41 pro 100, et sudaverint assem pro asse. Hæc ita sint, necne, lector judicet: nos priori assentimur interpretat. A.

151. Indulge Genio.] Vid. sat. II, v. 3.-Nostrum est quod vivis. Ea demum pars vitæ tuæ quam mihi, id est, voluptatibus impendis,vera vita est. Ita luxuria, cui vivere bibere est, et edere, atque dabei.

[ocr errors]

152. Cinis; et manes, et fabula fies.] Antequam moriaris, fruere vitâ vitæque deliciis; nam brevi de te actum erit. Hoc ad mentem Epicureorum, qui cum corpore et animam interire putant : quod satis loquenti convenit luxuriæ. - Fies cinis. Nimirum, ex more

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]

7; sed cinis est pro mortuus. Ita: «< cùm mortuus eris, et in cine« rem redactus, tunc manes et fabula fies. Eleganter autem vivis « et cinis opponuntur. » Eq. Croft. Ego huic docto viro prorsus assentior; ut sit sensus, Gall. une fois mort, il ne restera plus de vous qu'une ombre légere, un simple souvenir. Ideo quoque interpunctionem mutavi. A.

153. Vive memor leti.] Horat. lib. II, sat. 6: Vive memor quàm sis ævi brevis.... Fugit hora. Horat. lib. II, od. 5 :

[blocks in formation]

V. 153. Hoc, quod loquor. Cod. Thuan. et nonnulli alii, hæc, pro hoc.

156

Hunccine, an hunc sequeris? Subeas alternus oportet
Ancipiti obsequio dominos, alternus oberres.
Nec tu, cùm obstiteris semel, instantique negâris
Parere imperio, rupi jam vincula, dicas.
Nam et luctata canis nodum arripit: attamen illi,
Cùm fugit, a collo trahitur pars longa catena.
Dave, cito, hoc credas jubeo, finire dolores

sermonem Persius repetit, et ho-
minem duobus libidinibus ita ob-
noxium interrogat: quid ages?
quo te convertes? — Duplici in di-
versum, etc. Variâ duplicis servi-
tutis necessitate oppressus quasi
discinderis.-Hamo. Recte hamus.
Metaphora a piscatione, in qua
pisces hamo, seu escâ diversâ et
multiplici quandoque inescantur,
ut capiantur alterutro. P.

155. Subeas alternus oportet.] Nomen pro adverbio. Id est, necesse est, ut hanc vel illam sequaris, et, alternis vicibus, vel avaritiæ, vel luxuriæ servias. A.

156. Ancipiti obsequio, etc.] Binas dominatrices vicissim sequens, dubius interim, utri potissimum te addicas. P.

157. Nec tu, cùm obstiteris semel.] Ne, si quos forte ad virtutem im petus sumpseris, statim tibi persuadeas debellatum illud esse vitium, cui prius inserviebas: μía γὰρ χελιδὼν ἔαρ οὐ ποιεῖ, nec te liberum affirmes. C.

160

158. Rupijam vincula dicas.] Non rupisti vincula, sed rejecisti mox tibi rursum injicienda. Horatius, lib. II, sat. 7:

.... O toties servus ! quæ bellua ruptis, Cùm semel effugit, reddit se prava ca

tenis. P.

159. nam et luctata canis, etc.] Quod probat a simili. Nam quamvis canis diu luctando dentibus lorum dissolverit, longa tamen pars catenæ, quâ erat ligata, pendet a collo illius, quando fugit; unde facilius a sequentibus rursus capiatur; sic homo, naturâ perversus, ad damnatos mores semper revertitur. Sic, apud nos, de homine adhuc in servitutis vinculis irretito dicunt: il traíne encore sa chaîne. A.

161. Dave, cito.] Quàm difficile sit homini vitioso ad virtutem reverti novo confirmat exemplo vitiosi pœnitentis, sed non bona fide, ideoque relabentis in cœnum. Hic autem insequens dialogus festivitatis plenus ex Menan

V. 159. Nam et luctata canis nodum arripit: attamen illi. Codd. Fauchet. Colbert. II, III, et tres alii abripit. Nonnulli, et tamen, ast tamen, pro attamen. Codex noster:

Nam luctata diu nodum canis arripit: ast tamen illi.

Mendose omnino, nisi deleretur ast tamen.

Præteritos meditor (crudum Chærestratus unguem
Abrodens ait hæc). An siccis dedecus obstem
Cognatis? An rem patriam rumore sinistro
Limen ad obscoenum frangam, dum Chrysidis udas 165
Ebrius ante fores exstinctâ cum face canto?

Euge, puer, sapias: Dîs depellentibus, agnam

[blocks in formation]

162. Crudum.... unguem abrodens.] Præ ancipiti incertoque consilio cogitabundus totus, et secum ipse luctabundus, num ad eam redeat, an eam deserat. P.

163. An siccis dedecus obstem?] Η τοῖς ἐμοῖς ξυ[γενέσι σώφροσιν οὖalv överdos πeρiáŸw;-Siccis. Latini temperantes sic appellant ; et, per oppositionem, ebrii qui intemperantes. C.

164. An rem patriam frangam?] Patrimonium dilapidem, et effundam in meretricios amores? Lysiteles adolescens ille sapiens,

in Trinummo Plauti :

Nam qui ab eo quod amat, Quam extemplo suaviis sagittatis percussus est, illico res foras Labitur, liquitur.

[ocr errors]

· Rumore sinistro. Qui jam de me volat; nam, ait Horat. lib. I, sat. 2:

Bonam deperdere famam, Rem patris oblimare, malum est...C.etP.

165. Limen ad obscænum.] Ante fores impuræ et flagitiosæ mulieris, ad quam velut ad scopulum frangor et illidor.—Dum Chrysidis udas ebrius ante fores. Dum comessatum veniam ad limen januæ Chrysidis, et ibi de dura sorte mea conquerar.-Udas. Vet.schol. Udas fores dixit, quas amatores solent unguento (et vino etiam) << perfundere, et ante januam il«larum noctem vigiliis, et cantu

«

«

[ocr errors]

transigere. » — Chrysidis. Famosum scortum, cujus meminit Athenæus, lib. XIII, cap. 3. P. et L.

166. Exstincta cum face canto.] Cùm pervenerant amatores ad ædes amicarum, facem exstinguebant, ne agnoscerentur, et, ante januam, nocte sæpe integrâ, amatoria carmina cantabant. Horat. lib. III, od. 10.

167. Euge, puer. ] Gratulatur Davus Chærestrato saniorem mentem quam testatur, eumque ad propositum servandum hortatur. -Sapias. Ut apud Horat. si pro sapias.- Dís depellentibus. Supple, tantum a te animi morbum. Agnam percute. Qui ex ingenti periculo evaserat, Diis Averruncis

Percute. Sed, censen', plorabit, Dave, relicta ?
Nugaris. Soleâ, puer, objurgabere rubrâ.
Ne trepidare velis, atqué arctos rodere casses,
Nunc ferus, et violens: at, si vocet, haud mora, dicas,
Quidnam igitur faciam? Ne nunc, cùm accersor et ultro

agnam mactabat, ut facit Horat. ex alio genere periculi servatus. Lib. II, od. 17. P.

168. Sed, censen', plorabit.] Jam vacillat juvenilis animus, nec diu perstat v Tεío, sed ad priorem affectum revertitur; veritus scilicet, ne doleat Chrysis, si eam relinquat hoc prætegit nomine culpam. C. et P.

169. Nugaris.] Verba Davi. Nugator es, cùm dicis te velle priores dolores finire: nam ecce ad ingenium redis.-Solea, puer, objurgabere rubrá. Intelligit eum vapulaturum sandalio meretricula: tale est illud Terentianum in Eunuch. act. V, sc. 8:

Utinam tibi commitigari videam sandalio caput !

Turneb. lib. XX, cap. 1: olim vero meretrices solita sic abuti stultorum juvenum patientiâ, ut, propter leves offensas, non solum colaphis eos cæderent et despuerent; sed sandalio illis caput commitigarent, ut in exemplo præcitato, atque etiam nates pulsarent, ut patet ex Juv. VI, 611. Solea rubrá. Delicatulæ mulieres purpureas amabant soleas, au

170

ro etiam distinctas et gemmis. C.

170. Ne trepidare velis. ] Pergit Davus. Hic, trepidare, non in eodem sensu quo apud Horat. lib. II, od. 4, accipitur pro festinare, nec in vulgari acceptione pro tremere; sed pro luctari et jactare se ad excutiendum jugum: Gall. ne vous tourmentez pas tant. Seneca,lib. III, de Ira: Sic laqueos fera dum jactat astringit, sic aves dum viscum trepidantes excutiunt, plumis omnibus illinunt

Atque arctos rodere casses. Metaphora a feris retia quibus captæ sunt frangere conantibus. Affine est ap. Græc. τὸν χαλινὸν ἐνδακεῖν, et Latinos, frænum mordere. C.

171. Nunc ferus, et violens.] O Chærestrate, nunc quidem, absente Chrysi, audacem violentemque te præstas: at, si illa te accerset, heu! mollis fractusque videbere. Propert. lib. II, eleg. 3: Ac veluti primo taurus detractat aratra,

Mox venit assueto mollis ad arva

[blocks in formation]

V. 172. Ne nunc, cùm accersor. Restitui ex nostris codd. Nonnulli tamen habent arcessor. Cod. Colb. II, arcessat, male. Vet. Schol. accersat. Bene. Vet. ed. Brit. accersar, melius. Editores omnes, præter Wedderb Ne nunc, cùm accersat.

Supplicet, accedam? Si totus et integer illinc
Exieras, nec nunc.... Hic, hic, quem quærimus, hic est;
Non in festuca, lictor quam jactat ineptus.
Jus habet ille sui palpo, quem ducit hiantem

Ex Menandro et Terent. Eunuch. scen. 1. ex utroque Horatius, lib. II, sat. 3, et Persius ex illis. P.

173. Si totus et integer, etc.] Si toto, pergit Davus, exieras, et integro animo ex hoc insano meretricis amore; nec nunc, etsi accersat, accederes. L.

74. Nec nunc.] Hic locus, ut observat interpres Gallicus Sélis, mire torsit interpretes; sed perperam certe nam nihil simplicius. Supra dicta si to nec nunc adjunxeris, sensus erit: dicis, quid faciam? Si me vocet mea amica, si ultro supplicet,ne nunc accedam? Que ferai-je si ma bonne amie me rappelle? Si elle me supplie, aurai-je la dureté de la refuser? Ita, certe, ô Chærestrate, si sanus et victor ex hoc conflictu animi tui exieras si liber evaseras omnino, nec nunc (supple ) accederes; sed in proposito tuo constanter stares. Tunc poëta concludit: hic, hic, quem quærimus, liberum, non Chærestratum adhuc vinculis amoris irretitum et nutantem; sed eum juvenem fortem animo et sapientem qui, etiamsi a sup

[ocr errors]

175

hic

plicanti et lacrymanti muliere revocetur, non accedit. — Hic, quem quærimus. Ea sunt verba Persii; scilicet: qui oblatam spernit occasionem explendæ libidinis, qui totus et integer exit e prælio, hic est liber quem quærimus. Et est alia lectio et interpretatio: si totus et integer, inquit poëta, exieris, si ex hoc conflictu animi tui victor et sanus evaseris; nunc, пипс, te liberum agnosco; hic, hic est, quem quærimus, pergit poëta, juvenis animo fortis et liber et sapiens. Hæc interpretatio priori anteponenda foret, nisi ingratam præberet tautologiam in his, nunc, nunc, hic, hic: sed videat lector. A.

175. Non in festuca.] Talis vero non est, quem prætor vindictâ facit liberum civili, quod unum potest, libertate. -Festuca. Vindicta Prætoris, xáppos; unde exfestucare, in legibus Alemannorum et Saxorum, et historiis eorum temporum. C.

176. Jus habet ille sui palpo, etc.] Aliud exemplum proponit de ambitioso. An, inquit, talis homo habet sui potestatem et animi li

V. 174. Exieras, nec nunc. Ita vet. schol. codd. Colbert. II, III (Colbert. I, non nunc), codd. quoque Fauchetii, Pithoei alter, Mentellianus. At vet. ed. Brit. codd. Puteani, Thuan. Mazarin. noster, et alii, exieris; nunc, nunc.

V. 176. Ducit. Ita omnes nostri codd. Vet. schol. solus,

tollit.

« PredošláPokračovať »